quatenus iubet aequum bonum voluntati, est aeternae voluntatis aeterna iustitia. Et iubet, qua amplitudine mox vidimus, suum cuique, et defínitur «constans et perpetua», hoc est aeterna, «voluntas suum cuique tribuendi»[1].
Cumque et verum et aequum bonum sit duplex fundamentum omnis societatis[2], cumque id dictet ipsa iustitia[3], merito Scipio Africanus, apud Ciceronem, referente Augustino[4], docet «sine iustitia nullam stare posse civilem societatem». Quod firmat Aristoteles exemplo satis gravi latronum, qui, nisi ex aequo praeda distribuatur, in ea, quanquam iniuriae, societate non perstant; et Cicero altero exemplo satis acuto membri in corpore animanti, quod si alimenta aliis quoque membris distribuenda ad se cuncta corripiat, contabescentibus aliis, totum corpus et, cuna corpore, se quoque corrumpit.
ET INAEQUALI PERSONARUM
[1] Societas autem omnis est utilitatum communicatio: eae autem utilitates communicantur aut inter aequales aut inter inaequales. Hinc in ea communicatione duae minimum utilitates, duae minimum personae considerantur, aut saltem una utilitas comparate ad duas personas replicata. Nam in omni conamensu quatuor omnino spectantur, quod de geometrico est exploratum: arithmeticus autem quanquam tribus numeris constet, tamen numerus, qui est regula reliquorum duum, repli-