Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/78

E Wikisource
Haec pagina emendata est
68
caput lxiv


est iuris publici, quia familia quaedam parva respublica est, cuius paterfamilias princeps, uti respublica est quaedam magna familia, cuius princeps est pater vel dominus. Quare paterfamilias in testamento familiam heredi legat, uti princeps in mandatis legat rempublicam, atque ita interpretor caput illud Legis XII Tabularum: «Uti paterfamilias super pecunia tutelave rei suae legassit». Quod apertissime inferius demonstrabimus.

Et tutelae — Adoptiones — Familiae — Collegia.

[9] Atque ob has rationes tutela quoque in legibus romanis publici iuris dicitur[1], quia ius rectorium est. Quare in republica libera omnis adoptio lege curiata, nunc principis rescripto adrogatio peragitur; et familiae omnes et collegia sunt iuris publici pars, quia regimen continent.

Qua ratione bella sunt iuris privati.

[10] Nec officit vicissim quod potestates civiles in foederibus pangendis et indicendis gerendisque bellis spectant suum; unde in iure foeciali bellum indicere «res repetere» dicebatur. Nam in ea re ut aequales spectantur, et rem ipso nomine confirmant, quo «hostes» aequales appellant.

CAPUT LXIV

IUS RECTORIUM ET AEQUATORIUM ET CUIUSQUE
IUST1TIAM DOCTRINAE CAUSSA DISTINGUI,
VITAE USU NON SEPARARI

[1] Sed et ius rectorium et aequatorium, et ex quoque eorum duum iustitia doctrinae caussa distinguuntur, at vitae usu non separantur. Ideo enim cives aequo iure inter se agunt, quia regimen eos in officio continet; et ideo civilis potestas subiectos

  1. Dig., XXVI, 1 (De tutelis), 8; XXVI, 2 (De testamentaria tutela), 29 («Ex sententia»).