habetur — ut sit vera virtus, qualem supra definivimus, quae
omnes virtutes comites habeat[1], iustitia universa sit oportet,
ut vidimus supra[2]. Et vicissim iustitia architectonica, quam
dicit Aristoteles, quae, ut architectus ancillantibus artibus, ita
inferioribus virtutibus imperat, et quam eleganter Scholae
appellant «legalem», quia tantum quantum leges porrigitur,
quae sedet in animo potestatis civilis et iubet omnibus virtutibus quae conducunt ad civilem beatitudinem; ea ipsa est
particularis in animo sapientis, quae omnium virtutum officia
imperat ad privatae vitae tranquillitatem. Quid ita? Quia unum
verum, una aeterna ratio, quae id dictat; unum verum bonum;
una aeterna electio, quae id iubet; una aeterna iustitia; unus
Deus.
Prudens utilitatum destinatio, hoc est destinatio facta ratione, non cupiditate, suadente, gignit dominium; temperatus utilium usus gignit libertatem, quae in aequabili rerum usu consistit; vis fortitudine recta gignit inculpatam tutelam.
Dominium est ius disponendi de re ut velis; libertas est ius vivendi ut velis; tutela est ius tuendi te et tua, si velis.
Sed omnia haec aequabiliter, cum modo omnia: quem modum omnibus una adhibet ratio[3]. Namque avari, luxuriosi