[2] Certum vero est proprium et perpetuum iuris voluntarii attributum, sub aliqua tamen veri parte, ut Ulpianus nuper ius civile definivit[1]. Quam veri partem legislatores arripiunt, ut certo teneant ea ex parte verum auctoritate, quod hominum pudore tenere non possunt: quae est eius ulpianeae definitionis ratio. Quare vel omnibus fictionibus, quae omnes iuris voluntarii sunt — nam ius naturale est generosum et verax, — subest aliquod verum ratione dictatum. Quin eiusdem Ulpiani celebre illud[2]: «Durum est, sed scriptum est» tantumdem sonat: «Certa lex est, sed vera prorsus non est». At aliqua tamen ratio eam veram omnino esse non sinit.
CAPUT LXXXIII
[1] Unde conficias certum ab auctoritate esse, uti verum a ratione, et auctoritatem cum ratione omnino pugnare non posse; nam ita non leges essent, sed monstra legum. Ex quibus et perspicue et facile illud Iuliani explicaveris, firmantis[3] «non omnium eorum, quae a maioribus nostris constituta sunt, rationem reddi posse». Modo cum Iuliano componas Neratium[4]; «quia alioquin multa ex iis quae certa sunt [non «vera») subverterentur». Uterque igitur ait rationem naturalem ab auctoritate requirere esse importunum.
[2] Requiras igitur ab auctoritate rationem civilem, hoc est communem utilitatem, quam legibus omnibus aliquam subesse necesse est[5], vel quum legislatores ius naturale