Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/99

E Wikisource
Haec pagina emendata est
89
capita xcv-xcvi


CAPUT XCV

EX AUCTORITATE NATURAE AUCTORITAS IURIS
Prima lex inter mortales nata.

[1] Verum igitur dicebat romanis Brennus[1], dux Gallorum, «primam inter mortales legem natam esse potentiae»; sed aut barbarus ignorabat, aut incivilis, quod totius rei caput erat, reticuit: «a natura praestantiori dictatam».

[2] Quare Taciti illudi: «in summa fortuna id aequius, quod validius», ita commutandum: «in summa si ve praestanti natura ius esse quod placet potentiori», uti Solon, sapientissimus Graeciae, «vim iusque parili copulans iugo», se magne praestitisse, hoc est sua sapientis[2] potentia leges atheniensibus dedisse gloriabatur.

CAPUT XCVI

OMNE IUS VOLUNTARIUM «AUCTORITAS» DICTA

At vero dominium vulgo nunc «proprietas» appellatur, quae priscis dicebatur «auctoritas»: ut ex duobus Legis XII Tabularum capitibus De usucapione: «Usus et auctoritas fundi biennium esto», hoc est biennii possessione proprietas fundi acquiratur; «Adversus hostem aeterna auctoritas esto», hoc est nunquam hostis possessione fundi romani proprietatem acquirat. Et passim in legibus romanis «auctores» dicti, a quibus domimi caussam habemus. «Voluntas» vulgo latinorum «auctoritatis» vocabulo significata: «Quid mihi auctor es ut faciam?», «Quid me vis facere?». Tutela pupillorum, quae ab hac origine vi et potestate definitur, tota auctoritate constat: quam tutor praesens pupillo praesenti in re praesenti praestat, eumque tuetur ne in actu rei circumveniatur[3].

  1. Apud Plutarchum, in Camillo.
  2. «Sapientis» agg. nelle postille marginali e nell’err. corr. ras. [Ed.].
  3. Totis titulis iuris De auctoritate tutorum [Inst., I, 21; Dig., XXVI, 8].