Propter rerum novitatem, ut cum Lucretio dicam, et verborum egestatem, hanc mihi liceat «auctoritatem naturae» appellare.
Et haec auctoritas divinae originis[1] proprietatem obtinet, quod ea una tribus his constat, nosse, velle et posse animo et corpore, quae tria una sunt humana natura; et quorum trium quodlibet semper est cum aliis duobus coniunctum, quorum unum si desit, homo non est.
Sed et in eo divini Auctoris simulacrum referti quod talis est haec in homine auctoritas, qualis aseitas in Deo[2]. Aseitate Deus est in omni natura summus: hac auctoritate homo est in omni natura mortali summus.
Nam ex cognitione, qua homo ceterae naturae mortali praestat[3], hominis in omnem naturam mortalem dominium fluxit, quod Deus Adae, protinus creato, permisit. Ex voluntate libertas extitit: cetera mortalia, quia arbitrii cassa, serviunt. Ex ipsius humanae naturae praestantia ius tutelae ortum, qua homo se adversus omnem naturam mortalem tueretur. Atque adeo ex ratione auctoritas ipsa orta est.