quasi «impatrare», seu effectum referre; uti et «patrare» significat «efficere», «effectum dare». Quod huius antiquitatis
necessario est, cum eius compositum sit «impetrire», quasi
Deus omnia etiam, quae homines faciunt, «patret», ad effectum perducat[1].
[6] Ita ex vera persuasione Deum Optimum Maximum omnium caussam esse falsae religiones natae[2], quibus gentes sibi plures finxere deos; quorum communes omnibus numerant duodecim, qui «maiorum gentium», sive gentium antiquiorum, hoc est gentium primarum, etiam postea dicti mansere.
[7] Sub hoc deorum regimine homines exleges necessario omnia religione adspersere. Unde innumeri postea minuti dii, quos «patellarios» comice Plautus dixit: Termini fundos, Lares domos, Genii maritales lectos, Hospitales hospitia, Manes sepulchra, qui custodirent; tot dii rei pecuariae, tot rei rusticae, tot omnium pene rerum quibus vita constat, eget aut agitur, usque ad pudendum Priapum.
[8] Ita ut quae nunc dicimus «iura» exleges dicebant «deos», uti «per deos hospitales te oro» quod nunc «iure hospitii peto», «per deos manes» quod nunc «per ius et voluntatem defuncti». Quae duo in lege XII Tabularum coniuncta sunt eo capite De iure sacro, ubi «ius deorum manium» pro «iure sepulchrorum».
[9] Cum qua antiquitate perbelle convenit origo, qua «ius» dictum volunt contractum ab antiquo «Ious» (et «Ious»