romani cepere morem, ut forsan hac herba arcem consererent,
quo facerent, exemplo primorum aggerum, sanctiorem, et ex
arce verbenas sumerent, quas ferrent inter hostes legati: quae
sane herba nisi communiter sancta haberetur, qua ratione
sanctum significare hostibus legatum posset non plane video.
Neque prave eos existimasse crediderim, qui sanguineis his
virgis parricidas caedi dixere[1]. Nam romanos eum morem
a gentibus maioribus accepisse putarim, inter quas, cum omnis
caedes parricidium esset, his virgis parricidam caedebant, ut
significarent eum ab ipsis rebus, quibus fas erat homines vel
ab hostibus protegi, dignum esse ut puniretur; et sic eo poenae
genere parricidium inter omnes gentes abominandum nefas
esse docebant.
[20] Hinc postremo «sagmina» dicta coniicio oleas, myrtos, lauros, quibus ornabant aras: quia primi terrarum aggeres, ut mox dicemus, primae in terris arae fuere.
[21] Per ea quae memoravimus virtutis facinora, optimi, fortissimi, lege potentiae a natura meliore dictata, ius agrorum optimum seu fortissimum condidere. Quod postea, romana civitate constituta, ius civile a Romulo — in divos relato appellatoque Quirino — consecratum et «ius romanorum quiritium» dictum est[2].
Unde «gloria»? — «Hercules» unde?
[22] Et ob eadem ipsa praeclara virtutis facinora, optimi, fortissimi, «cluere» dicti sunt, quae antiqua vox est et significait «ob armorum victoriam celebrati». Victoria enim priscis «cluer» dicta, et «incluti» sive «inclyti» proprie victoria clari