patet, unam magnam civitatem constitutam, cuius municipes
solae potestates civiles sunt (bella enim, paces, foedera tractare,
legationes mittere, inferioribus vetitum), atque huic magnae
civitati, quam vix tandem, subtilibus rationibus ex communione rationis et veri, stoici intellexerunt, Deum praeesse, a
quo bellorum et pacis iura orta agnovere. Quem in bellorum indictionibus iudicem summum appellabant ilio carmine:
«Audi, Iupiter», et in pangendis foederibus «fractorum foederum vindicem» imprecabantur, ut libro priore[1] diximus,
et maiorum gentium implorationibus, obtestationibus in clarigationes et consecrationibus in imprecationes contra foedifragos productis. Sic, inter homines summos aequales statu
exlegi recurrente, quia nulla humana societas stare potest sine
regimine, ut diximus libro priore[2], theocratia inter gentes
rediit, quae principes summos doceret iura naturae, quibus
solis tenentur, ad quae servanda, quando domi cogi possunt
a nemine, foris ad ea agnoscenda belli vi cogerentur.
[33] Cumque ex theocratiis patriae potestates, e patriis potestatibus clientelae, e clientelis optimatium respublicae, e rebuspublicis optimatium regna mera et respublicae liberae provenissent; rursum regna mera et respublicae liberae ad respublicas optimatium, quae tutela constant, ut, non cupiditate, sed tutela imperiorum iusta bella gererent; respublicae optimatium ad clientelas, quatenus in bellis arma praesidio, non exitio, generis humani tractarent; clientelae ad patrias potestates, ut potestates civiles, tanquam summi rerumpublicarum patres, aequo violentiae iure inter se agerent; patriae potestates ad theocratias rediere, ut, ceu patres exleges, sub imperio unius summi Numinis regerentur, et victoriis, tanquam summi Numinis auctoritatibus, acquiescerent.