bus. Nam quid est, post troianum bellum, tam frequentes
heroum mari errores, Ulyssis, Menelai, Diomedis, Aeneae
aliorumque, in ignotas terras, gentes urbesque; cum heroes iis
longe priores, Hercules in ultimam Hispaniam, Perseus in
longe mari dissitam Aethiopiam, Bacchus in remotissimos
Indos, terrestria itinera, certa et explorata, tenuissent?
[53] Celebre erronum et hospitiorum argumentum fecerant ab primis suis originibus errones prius mediterranei, deinde transmarini, qui in hospitia, sive asyla, ubique locorum recepti sunt, ex quibus clientelae deinde ortae. Postea, «transmarinorum erronum» ad eos qui vi tempestatum errant et «hospitiorum» ad externas amicitias prolatis vocabulis, vulgo factum ut heroes mari errantes ubique gentium hospitio recepti donisque aucti summa humanitate apud Homerum dimittantur, praeterquam apud inhospitales cyclopes: cum, ut demus maxime graecos publica amicitiae foedera, ac proinde privata quoque hospitia, mature intellexisse, tamen aliae gentes ferme omnes, vel ipsi aegyptii, diu post bellum troianum, immo ipsius Homeri aetate, durarunt inhospitales. Quod aliud sit argumentum Homeri aetate graecis externas gentes ignotas. Haec ipsa una, neque alia sane ratio, probabilem procorum fabulam facere omnino debet.
[54] Nam qui in hominum mentem venire potuit proceres Ithacae aliosque tanto numero Ulyssis regiam occupasse, et per ludos ac lusus ganeamque eius substantiam omnem absumere, invitamque Penelopem cum aliquo ipsorum adigere ad nuptias voluisse? Necesse omnino est: procos fuisse earum civitatum clientes, qui de regum substantia victitabant, in regum ordinem irrupisse, unde «reges» dicti, et regum quoque voluisse sibi communicare connubia, ut plebeii romani postea tentarunt et tenuerunt; Penelopem autem characterem esse foeminarum ex regum ordine, sive patricias, quae regum,