Jump to content

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/20

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
604
notae in librum priorem

secundo, parte secunda, capite XX, ubi De matrimonio [§ 20]. Quod et nostrum de divina providentia argumentum, per hos libros perpetuo dissertatum, confirmat gravius, et cum caeteris, quae de stupido ilio primorum hominum genere narrantur, aptius congruerit, qui fulmine opus erat ut ad humanitatem colendam excitarentur, nec tamen omnes sunt excitati, ut in Historia temporis obscuri[1] narratur. Si dicas quod secuti aquilas ubi se absconderent, quia aves maiores in altis montium nidificant et omnes faciunt nidos ad fontes, providentia divina duce, reperere perennes aquas, ad quas perpetuo considerent; et sic postea primum omnium divinorum beneficiorum id agnovere, iuxta perennes fontes primas sedes fundasse. Unde prima et maxime acris fuit primis gentibus religio fontium.


(pag. 146, n. 6).

Adde et «sacerdotia».


(pag. 147, n. 1).
Lingua primarum gentium triplex: divina, heroica, vulgaris.

Haec ita coniiciebamus, donec postea tertium linguae genus, quod natura primum fuit, nempe gentium linguam falso divinam, ita priorem heroica, ut heroica prior vulgari est, tandem inveniremus. De qua in I libri secundi partis secundae, ad caput xxiii et caput xxxi[2].


(cfr. cap. CL, § 1: pag. 148, v. 25).

[«Concilio populi advocato», eadem omnino ratione qua reges homerici conciones advocabant, ut scirent subiecti quid ipsi publice decrevissent.]


  1. De constantia philologiae, cap. XX sgg. [Ed.].
  2. Cfr. Dissertationes > XII e XIII [Ed.].