Jump to content

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/25

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
609
notae in librum priorem

fuit ut ea dignitas solveret filiumfamilias a patria potestate: ita ut qui in republica libera erant «patricii genere», sub principatu essent «patricii dignitate».

(pag. 204, n. 2).

Prima lyra, leges — Clytemnestrae et Aegysti mythologia. An haec lyra fuerit, ad quam, ut Nestor narrat Telemacho in Odyssea [III, 267 sqq.], poeta ab Agamemnone domi relictus, qui sibi uxorem Clytemnestram servaret, castimoniae laudes accinebat, quibus delectata, regina casta vivebat. Quem poetam Aegystus in insulam desertam devexit, eoque ainoto, Clytemnestram ad se domum abduxit: nempe, eiecto heroum sive optimatium consilio, qui leges custodiebant, legibusque proiectis, tyrannus castarum foeminarum pudicitiam expugnavit.

(pag. 205, n. 2).

Ad quod apposite Cicero, primo De oratore, [45]. Ibi: «Est enim sine dubio domus iurisconsulti totius oraculum civitatis».

(pag. 211, n. 2).

Libro secundo, parte secunda, capite XX, sectione De successionibus ab intestato, [§ 61}, quaenam ista fuissent «fila» explicatur.

(pag. 212, n. 1).

Metaphysica heroum — Bina animorum vehicula stoicorum. Celebres eius rei sunt apud Homerum loci ubi Achilles amplectitur Patrocli umbram, quae uti fumus evadit [II., XXIII, 99 sqq.], quod is miratur in inferis animos esse simulacra sine praecordiis; et mater, quae, ab Ulysse ter comprehensa,