Qui mos heroicus ad Ciceronem usque perdurabat, qui, in oratione Pro domo [1], divinitus institutum dicit ut pontifices et deorum immortalium religionibus praeessent et humana iura interpretarentur. Et, libro II De legibus [19], Quintus Mucius[1] Scaevola sese ex patre Publio audisse refert quod nemo pontifex bonus esset nisi qui idem ius civile probe cognosceret. Et libro primo De oratore [45], sub Marci Crassi persona: «Iam vero ipsa per se (iurisprudentia) quantum afferat iis, qui [ei] praesunt, honoris, gratiae, dignitatis, quis ignorat? Itaque, ut, apud graecos, infimi homines, mercedula adducti, ministros se praebent in iudiciis oratoribus, ii qui apud illos JtQaypatixoi vocantur, sic in nostra civitate, contra, amplissimus quisque et clarissimus vir, ut ille qui propter hanc iuris civilis scientiam sic appellatus a summo poeta est:
multique praeterea». Ex quibus locis apertissime conficitur etiam Ciceronis aetate iurisconsultos nonnisi fuisse patricios.
Nisi Pomponius intelligat principis consiliarium, quod eius aetate consiliarii principis appellarentur «patricii», inde quod senatores in republica libera patres populi romani fuere, sub principatu fuere patricii seu patres principis. Quae ratio
- ↑ Testo: «Marcus» [Ed.].