Penelopi, aureis suffulta fibulis, quae flexiles porro congruerent[1], vestis genus quod hac mollissima aetate vix tandem inventimi est.
[7] Sed, et quod in romanorum postremo luxu fuit, cedrus, ex quo Ugni genere Priami currus factus, quo ad Achillem devectus est, quod varias pulchrasque exhibebat figuras[2]; sed, et quod neque luxus romanus excogitavit, cedri fumus quo Calypso antrum suffumigabat[3]. Quae omnia certe Homerus oestro intelligere haud potuit.
Psaltatio effoeminata, pueri delicati, viri molles.
[8] Qua ratione transmitto apud Circem delicatissima balnea[4], et Phaeaces balneis calidis foveri, choris psallere, dormire in cubiculis[5]; et quod Priamus, amisso Hectore aliisque fortibus filiis, queratur sibi filios nequam esse superstites, tantum optimos psaltores[6]; pueros, qui proci ministrant, pulchros, flavicomos, pereleganter vestitos[7]; et viris aeque ac foeminis comae studium, quod Paridi, veluti effoeminato, Hector et Diomedes obiiciunt[8].
[9] Et quamvis homerici heroes carnibus tantum assis vescantur (qui cibus omnium maxime simplex est, utpote ad quem conficiendum solo igne opus sit, in quein carnes proiiciantur; nam deinde carnes elixae sunt, ad quod et ignis et aqua et lebetes sunt necessarii; tandem cibi iurulenti excogitati, in quibus, praeter haec omnia, sumen quoque est colli