colliquandum, et delicatissimus heroum cibus narretur farina cum
caseo et melle commixta[1]; tamen in duabusí[2] comparationibus meminit piscationis, et Ulysses, fictus erro pauper, proco
stipem rogans, dicit «deos regibus hospitalibus dare piscosum
mare»[3]. Et nos in his libris et Notis demonstravimus diu
gentes summam maris habuisse religionem.
cur inter posteriores barbaros?
[10] Videamus nunc Homeri tempore: quae respublicae? In Achillis clypeo Homerus describit mulctas pro caede et oratores reorum caussas dicere in concione[4]; et nos demonstravimus in his libris poenas in primis rebuspublicis, utpote optimatium, severissimas esse dictatas — quod horatiano iudicio inter romanos, excmplis Charondae inter thurios, Zaleuci inter locrenses, et legibus Draconis quas atheniensibus sanguine scripsisse dictus est, et severitate poenarum praenimia lege XII Tabularum, quas romani a prioribus gentibus accepere, graviter demonstravimus, — et serae libertatis esse deprecari apud populum vel mites poenas. Nam quod Deus, per occisi Abelis occasionem, pro occiso hoinine mulctas sanciat, id dandum hominum raritati in ipsis mundi primordiis; et quod Grotius in notis ad libros De iure belli et pocis quamplurimarum gentium barbararum leges numeret, quae edicunt pro caedibus mulctas, id temporum crudelitati et avaritiae tribuendum. Cum enim nuper crudelissimis bellis Europam inundassent, et pecuniam summe admirarentur, non poenis, sed mulctis a pravis facinoribus erant sane deterrendi.
[11] Tandem Ulysses narratur de caprifico, ad quem se attinuerat, ne a Scylla voraretur, dum navim Scylla revomebat,