Jump to content

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/95

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
679
de homero eiusque utroque poemate


in eam ita lassum desiluisse ut iudex, qui multorum litigantium caussas iudicavit, a foro surgit ad prandiumnota. Quod est argumentum satis adultae calumniae et iamdiu antiqui moris exuti.

Aetas Homeri demonstrata.

[12] Maxime autem adversantes de Homeri aetate sententiae sunt: una opinantium eum vixisse belli troiani tempore, nempe ad sexaginta annos postquam Theseus Athenas fundarat; altera opinantium eum quadringentis sexaginta post troianum bellum annis vixisse, nempe regnante inter romanos Nurna. Igitur eo graecorum cultu, humanitate, luxu, deliciis, fraudibus, libertate, pro meo merito iure in posteriorem sententiam concedo, utpote Homero ipso demonstratam; ut neque pro hac posteriori sententia Homerus Aegyptum adire potuerit, cum etiam sic vixerit ante Psammeticum, quo tempore Aegyptus exteris omnibus occlusa erat.

[13] Ex hac dissertatione duo magni momenti corollaria confeceris.

I
Scriptura vulgaris nondum Homeri aetate.

[14] Scripturam vulgarem inter graecos nondum sextaseptima olympiade repertam esse: nam in toto Homero semel literarum fit mentio, nempe quas Praetus Bellerophonti exitiales socero scribit, quas per aitata scriptas diserte narrai, per signa, seu characteribus heroicis exaratasnota.

II
Traditiones poeticae ante et post Homerum corruptae.

[15] Traditiones poeticas, si ve fabulas, ad Homerum tot saeculorum excursu multum corruptas pervenisse, et post Homerum etiam esse depravatasi cum neque ipse Homerus literis

[1] [2]

  1. Od., XII, 432-41 [Ed.].
  2. Il., VI, 168 sgg. [Ed.].