Patrologia Latina/54/Epistola nuncupatoria

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Titulus Balleriniorum præfatio generalis Fairytale right blue.png
BALLERINIORUM NUNCUPATORIA.

BENEDICTO XIV
PONTIFICI MAXIMO
PETRUS ET HIERONYMUS FRATRES BALLERINII
PRESBYTERI VERONENSES.

Hæc sanctissimi æque ac doctissimi summi pontificis Leonis Magni Opera, quæ ad præstantissimos codices, præsertim Romanos, exacta, emendatiora et auctiora nunc prodeunt, cui potius inscriberemus quam tibi, beatissime Pater, qui tanti pontificis in eadem Romana cathedra successor, iisdem zeli ipsius ac doctrinæ vestigiis insistens, idem magnus Leo redivivus videris? Ille quidem ob plura et præclara diuturni pontificatus gesta, quibus, nulla temporum rerumque vicissitudine aut difficultate, perterritus, adversus contumaces ac subdolos fidei hostes, catholicæ Ecclesiæ dogmata defendit acerrime, et novitiis ac temerariis quorumdam ausibus sese objiciens, Ecclesiarum privilegia et apostolicæ sedis jura fortiter vindicavit, et pro custodia ac observantia ecclesiasticæ disciplinæ irrepentes corruptelas et abusus detegere, perstringere, emendare et exstinguere nisus est; ille, inquam, tantus pontifex ob tam præclara gesta Magni titulum jure promeruit; ejusque insignia Opera, quibus res tot ac tam graves promovit atque perfecit, in perennem posterorum memoriam ad nos transmissa, maximisque encomiis non solum a Latinis, verum etiam a Græcis tum antiquis, tum recentioribus, commendata, ejusdem tituli meritum ac justitiam demonstrant.

Quid autem te, beatissime Pater? Jam inde ab exordio pontificatus tui quot et quam implexæ causæ pro conditione istorum temporum concurrerunt, quibus nunc integritas fidei, nunc pontificia jura, nunc disciplina ecclesiastica sanaque doctrina morum impetitæ fuera? Tu vero nulli labori, nulli meditationi parcens, opportune omnibus providisti. Assiduæ curæ et vigiliæ tuæ, quibus parcissimo cibo brevique somno contentus, die noctuque pastorali officio et actionibus publicis indefessus vacas, et quod superest subcisivi temporis, in conscribendas pro verum necessitate doctissimas et eruditissimas Institutiones atque Constitutiones confers, omnibus notissimæ sunt. Ipsa tua Opera quæ pluribus voluminibus digesta hactemus prodierunt in lucem, quæque in dies identidem prodeunt, ac in omni ecclesiastica materie non tam præsentibus, quam futuris temporibus prospiciunt, dum omnes cum voluptate et utilitate evolvunt, maximamque in iisdem non jam molem, sed eruditionem, rerum varietatem, methodm, perspicuitatem ac doctrinam admirantur, te cum antiquis præstantioribus pontificibus conferre, et Magnum vere, seu potius Maximum confiteri non dubitant. Magni igitur antiqui Romani antistitis Opera tibi præ cæteris successori ac æmulatori ejus Magno æquissime dicanda fuere.

Huic autem congruentissimæ rationi alia gravior et fortior accedit. Cum enim ante paucos annos alter e nobis Romæ degeret, seque ante pedes tuos identidem sisteret; inter eos sermones, quos pro summa benignitate tua cum eodem habere, quibusque fere de optimis studiis et ecclesiasticis disciplinis non pauca solebas disserere, de ea S. Leonis editionis incidit mentio, qua Paschasius Quesnellus sancti pontificis Opera non tam emendare ac illustrare, quam aliquot pravis notatiunculis, observationibus et dissertationibus non paucis in locis redarguere, pervertere et deturpare studuit. Hinc porro novæ editionis, quæ ad Vaticanos præsertim mss. codices ab eo inconsultos exigeretur, ejusdemque audaces conatus retunderet et infringeret, necessitatem memorasti. Cum vero hoc idem consilium quibusdam prædecessoribus tuis in mentem quidem venisset; at per eos, quibus id negotii demandatum fuit, numquam perfectum, nec perficiendum crederetur; tu minime ferens editionem tam necessariam diutius prorogari, hanc nobis imponendam censuisti. Non solum magnitudo operis, et magni adversarii eruditio ac ingenium, verum etiam et multo magis imbecillitas nostra, cujus nobismetipsis conscii sumus, suspensos initio atque ancipites animo tenuit. At voluntati et auctoritati tuæ obsequendum fuit. Nos autem ut erigeres atque reficeres, non solis verbis usus es, sed tuum quoque auxilium in eamdem editionem contatisti. Cum enim in ejusmodi editionibus procurandis præstantiorum codicum subsidium potissimum requiratur; tu Vaticana exemplaria statim communicari jussisti, atque ut collatio facilior et expeditior fieret, raro privilegio ea, quibus indigeremus, domum afferri, et quamdiu opus esset retineri indulsisti: ac præterea ut aliis ex urbibus, ubi rari essent atque inconsulti codices, accuratæ collationes præstarentur, ipse pro humanitate tua effecisti, adeo ut etiam in hanc nostram urbem quorumdam antiquorum librorum variantes lectiones, quæ ab longinquitatem locorum isthuc serius pervenere, humanissimus litteris tuis sociatas transmiseris. Id autem penes æquos rerum æstimatores tantum est, ut hæc editio, cujus tu auctor et opitulator fuisti, tua quodammodo habenda sit; ac proinde in ea tuo nomini dedicanda non offeramus aliquid omnimo nostrum; sed verius, quod beneficio tuo accepimus, reddamus. Hinc etiam confidimus fore ut ipsam editionem benigne suscipias ac tuearis quasi rem tuam: omnesque, qui eam a te præceptam, teque opem ferente perfectam intelligent, cum præclaram curam et singularem favorem tuum commendabunt; tum vero si quid per nos minus apte exsecutioni mandatum invenient, nominis et patrocinii tui gratia condonaturos speramus.

Antequam vero hujus epistolæ finem facimus, sine, quæsumus, Pater beatissime, ut quod S. Leoni maxime congruum et gloriosum credimus, sapientissimo judicio tuo subjiciamus. De doctoris titulo et cultu eidem sancto pontifici decernendo pauca quædam tibi, ut confidimus, non injucunda proponere libet. Cui Magni nomen obtinuit, doctoris quoque titulum mereri nihil ambigimus. Si enim doctoris appellatione et cultu ii digni sunt, qui una cum eximia sanctitate insignem pariter doctrinam jungentes, et dum in vivis essent, universam Ecclesiam docuere, et adhuc post mortem illam docent iis operibus relictis, quæ omni tempore pro fide ac disciplina Ecclesiæ usui futura sint: nonne S. Leo, cujus sanctimonia certissima est, et docuit, et docet, et semper docturus est universam Ecclesiam, cum et instituendis Christianorum moribus, et rectæ fidei conservandæ, confutandisque heterodoxorum erroribus aptissima plurium sermonum et epistolarum monumenta vulgarit, quæ non tam in Occidentis, quam in Orientis Ecclesiis summo cum honore suscepta, celebrantur ab omnibus, maxiomque auctoritatis pondere allegantur frequentissime, æque ac celebriorum doctorum opera allegari solent? Hinc autem non immerito doctoris nomen ei olim tribuit Cassiodorus [1], et (qui maximi habendi sunt) duo summi pontifices Vigilius [2] et Hadrianus I [3], ac deinceps alii, ex quibus Usuardus et Vandelbertus eumdem titulum Martyrologio inseruerunt. Plures etiam Gallicanæ Ecclesiæ doctores honore eum in publicis officiis colere non dubitarunt, ut ex eorum liturgicis libris didicimus. Aliquot hic tantum exempli gratia attingemus testimonia, quæ eminentissimus cardinalis Philippus de Montibus huic nostro consilio maxime favens, paulo antequam e vivis excederet, ex sua lectissima bibliotheca nobis communicavit. Ex Breviario Lingonensi anni mdccxxxi, die xxx Octobris : Leonis I papæ et Ecclesiæ doctoris. Ex Breviario Catalaunensi anni mdccxxxvi, die xx Octobris : Leonis Magni papæ et Ecclesiæ doctoris. Eadem leguntur in Breviariis Cluniacensi anni mdccxxvi, Rothomagensi anni mdccxxviii, et Claramontano anni mdccxxxiii, die xi Aprilis; in Narbonensi anni mdccix, die xxviii Junii; in Senonensi anni mdccxxvi et Aurelianensi anni mdccxxxi, die xxx Octobris; in Parisiensi anni mdccxxxvi, die x Novembris; ac in Bituricensi anni mdccxxxiv, die xxx Novembris.

Num vero tempus jam advenerit, in quo Romana quoque Ecclesia, quæ non minorem hujus sui sanctissimi doctissimique pontificis, quo maxime ornatur, amorem nutrit, hunc eumdem titulum et cultum eidem solemniter tribuat, generalique decreto in universum Christianum orbem extendat, tibi, beatissime Pater, dijudicandum atque constituendum relinquimus. Tu in eo celeberrimo Opere de Beatificatione et Canonizatione, quod omnigena sacra eruditione refertum, circa ritus hujusmodi regula in posterum solemnis ac tutissima futurum est, tres conditiones ad constituendum Ecclesiæ doctorem necessaris designasti [4], eminentem scilicet doctrinam, insignem vitæ sanctitatem, et præterea summi pontificis aut concilii generalis legitime congregati declarationem. Duas priores conditiones, in quibus ejus tituli decernendi radix et meritum continetur, in Leone nostro inveniri ipsa Romana Ecclesia cum in aliis publicis tabulis, tum in Martyrologio satis testata est. Restat ut tertia condition, qua idem titulus et cultus ipsi in universa Ecclesia legitima auctoritate constituatur, eidem accedat per te, qui ejus merita considerans, de eodem fortassis pronuntiabis, quod de S. Bernardo in eodem Opere scripsisti [5] : Dolendum videtur, quod usque adhuc cogitatum non fuerit de Sancto tot meritis eximio cœlestique doctrina referto, colendo titulo doctoris in universa Ecclesia. Forte tibi, cui nihil jucundius quam sanctorum cultum promovere, quique peculiare tuum erga sanctum Leonem studium, dum esses Canonicus Archivista Basilicæ S. Petri, in novissima inventione [6] ejus corporis potissimum demonstrasti, tibi, inquam, hæc laus reservata est, ut qui magnus es magni Leonis successor et æmulator, tantum pontificem doctoris titulo exornes hujus editionis occasione, quæ dum ipsius Opera, jubente ac opitulante te, ad puriores codices exacta et illustrata tuoque nomini inscripta in lucem profert, Magni hujus doctoris meritum etiam atque etiam confirmat. Sed hoc tuum judicium esto. Tibi interim dum volumen istud offerimus, sanctos tuos pedes humillime deosculantes, apostolicam benedictionem deprecamur.





  1. In ps. lxv.
  2. Constitut. n. 22, t. VI Concil. Ven. edit. col. 305.
  3. Epist. 97. Cod. Carolin.
  4. Lib. iv, part. ii, cap. 11, n. 13.
  5. Ibi c. 12, n. 9.
  6. Hac de re plura tom. II, in observat. ad Dissert. 1 Quesnelli ad an. 461.