Sermo II | Sermo IV |
Cap. II. — Quamvis ergo, dilectissimi, nos ad explendam nostri officii servitutem, et infirmi inveniamur et segnes, dum si quid devote et strenue agere Ccupimus, ipsius nostræ conditionis fragilitate tardamur; habentes tamen incessabilem propitiationem omnipotentis et perpetui Sacerdotis, qui similis nostri, æqualis Patri, divinitatem usque ad humana submisit, humanitatem usque ad divina provexit, digne et pie de ipsius constitutione gaudemus : quoniam etsi multis pastoribus curam suarum ovium delegavit, 12 ipse tamen dilecti gregis custodiam non reliquit. De cujus principali æternoque præsidio, etiam [6] apostolicæ opis munimen accepimus, quod utique ab opere suo non vacat : et firmitas fundamenti, cui totius Ecclesiæ superstruitur altitudo, nulla incumbentis sibi templi mole lacessit [F. leg. lassescit]. Soliditas enim illius fidei, quæ in apostolorum principe est 146 Alaudata, [7] perpetua est; et sicut permanet quod in Christo Petrus credidit, ita permanet quod in Petro Christus instituit. Cum enim, sicut evangelica lectione reseratum est, interrogasset Dominus discipulos, quem ipsum, multis diversa opinantibus, crederent, respondissetque beatus [8] Petrus, dicens : Tu es Christus filius Dei vivi : Dominus ait : Beatus es, Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in cœlis est. Et ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni cœlorum. Et [9] quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis : et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cœlis (Matth. xvi, 16-19).
BCap. III — Manet ergo dispositio veritatis, et beatus Petrus in accepta fortitudine [10] petræ perseverans, suscepta Ecclesiæ gubernacula non reliquit. Sic enim præ cæteris est ordinatus, ut dum Petra dicitur, dum fundamentum pronuntiatur, dum regni cœlorum janitor constituitur, dum ligandorum solvendorumque arbiter, mansura etiam in cœlis [11] judiciorum suorum definitione, præficitur, qualis ipsi cum Christo esset societas, per ipsa appellationum ejus mysteria nosceremus. Qui nunc plenius et potentius ea quæ sibi commissa sunt peragit, et omnes partes officiorum atque curarum in ipso et cum ipso, per quem est glorificatus, exsequitur. Si quid itaque a nobis recte agitur, recteque [12] discernitur, si quid Ca misericordia Dei quotidianis supplicationibus obtinetur, illius est operum atque meritorum, cujus in sede sua vivit potestas, et excellit auctoritas. Hoc enim obtinuit, dilectissimi, illa confessio, quæ a 13 Deo Patre apostolico inspirata cordi, omnia humanarum opinionum incerta transcendit, et firmitatem petræ, quæ nullis impulsionibus quateretur, accepit. In universa namque Ecclesia, Tu es Christus Filius Dei vivi, quotidie Petrus dicit, et omnis lingua, quæ confitetur Dominum, magisterio hujus vocis imbuitur. Hæc fides diabolum vincit, et captivorum ejus vincula dissolvit. Hæc erutos mundo inserit cœlo, et portæ inferi adversus eam prævalere non possunt. Tanta enim divinitus soliditate munita est, ut eam 147 Aneque hæretica umquam [13] corrumpere pravitas, nec pagana potuerit superare perfidia.
Cap. IV. — His [14] itaque modis, dilectissimi, rationabili obsequio celebratur hodierna festivitas, ut in persona humilitatis meæ ille intelligatur, ille honoretur, in quo et omnium pastorum sollicitudo cum commendatarum sibi ovium custodia perseverat, et [15] cujus dignitas etiam in indigno hærede non deficit. Unde venerabilium quoque fratrum et consacerdotum meorum desiderata mihi et honoranda præsentia hinc sacratior est atque devotior, si pietatem hujus officii in quo adesse dignati sunt, ei principaliter [16] deferunt, quem non solum hujus sedis præsulem, sed et omnium episcoporum noverunt esse primatem. Cum ergo cohortationes nostras auribus vestræ sanctitatis adhibemus, ipsum vobis, cujus [17] vice Bfungimur, loqui credite : quia et illius vos affectu monemus, et non aliud vobis, quam quod docuit, prædicamus : obsecrantes, ut succincti lumbos mentis vestræ castam et sobriam vitam in timore Dei ducatis, nec concupiscentiis carnis mens principatus sui oblita, consentiat. Brevia et caduca sunt terrenarum gaudia voluptatum, quæ ad æternitatem vocatos, [18] a semitis vitiæ conantur avertere. Fidelis ergo et religiosus animus, ea quæ sunt cœlestia, concupiscat, et divinarum promissionum avidus, in amorem se incorruptibilis boni, et in spem veræ lucis attollat. Certi autem estote, dilectissimi, quod labor vester, quo vitiis resistitis, et carnalibus desideriis repugnatis, placeus in conspectu Dei est atque 14 Cpretiosus, nec solum vobis, sed etiam mihi apud Dei misericordiam profuturus : quia de profectu [19] Dominici gregis gloriatur cura pastoris. Corona enim mea, sicut Apostolus ait, et gaudium vos estis (I Thess. ii, 19); si fides vestra, quæ ab initio Evangelii in universo mundo prædicata est (Rom. i, 8), in dilectione et sanctitate permanserit. Nam licet omnem Ecclesiam, quæ in toto est orbe terrarum, cunctis oporteat florere virtutibus, vos tamen 148 Apræcipue inter cæteros populos decet meritis pietatis excellere, quos in ipsa apostolicæ petræ arce fundatos, et Dominus noster Jesus Christus cum omnibus redemit, et beatus apostolus Petrus præ omnibus erudivit. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.
- ↑ Al., quoniam. Quesn. — Ita etiam tres nostri codices Vaticani.
- ↑ Codd. Bodleian. et Gaudiival. ad marginem, sollicitum. Quesn. — Ita quoque antiquissimus Vat. 3836.
- ↑ Duo mss. Vatt., dictum est.
- ↑ Alias, currit. Quesn.
- ↑ Manifestum est, ni fallor, ex hoc loco materialem episcoporum unctionem jam tum in usu fuisse in ordinatione episcopali, apud Romanam saltem Ecclesiam. Siquidem apud Leonem idem est obtinere unctionem ac fieri episcopum; quod de sola spiritali unctione si intelligeretur, valde ambiguum esset. Est et in sermone sequenti, cap. 1, non absimilis mentio, magis tamen obscura, materialis unctionis. Vide etiam serm. 8 de Passione Dom. cap. 7: Nunc, inquit, et ordo clarior levitarum, et dignitas amplior seniorum, et sacratior est unctio sacerdotum. Ad exteriorem etiam sacerdotum unctionem manifeste alludit in subsequenti sermone, cum de spiritali omnium baptizatorum seu fidelium unctione sermonem facit c. 1: Omnes in Christo regeneratos sancti Spiritus unctio consecrat sacerdotes. Et infra : Effuso benedictionis unguento, etc. Quesnellus.
- ↑ Editi ante Quesnellum, apostolici operis. Ille prætulit lectionem codd. Vict. et Gaudiival. Quibus quatuor nostri Vatt. suffragantur. Porro accipimus pro accepimus est in antiquissimo Vaticano.
- ↑ Idem cod. Vat., perpetuat. Quesnelli annotationem huic loco subjectam, in observationes quæ post Sermones edentur, rejecimus; ibique Leonis sententiam explicabimus.
- ↑ Duo mss. Vatt. addunt, apostolus.
- ↑ Ms. Vatt. 3836, quæcumque ligaveris..... erunt ligata. Et quæcumque solveris..... erunt soluta. Similis lectio occurrit etiam in sermone sequenti c. 3.
- ↑ In eodem cod. et in alio Vat. vox petræ deest. Post pauca iidem mss., non relinquit.
- ↑ Vetustissimus cod. Vat., judiciorum definitione præfinitur ; alius Vat., perficitur.
- ↑ Idem antiquissimus codex, decernitur, et forte melius.
- ↑ Perrumpere edidit Quesnellus, tametsi notarit editos codices et Gaudiival. habere corrumpere. Nos editorum lectionem restituimus, quippe quam antiquiores mss. approbant.
- ↑ Duo Vatt., igitur pro itaque.
- ↑ Ita restituimus ex vetustissimo Vaticano, cum alias editum esset, cujus etiam dignitas in indigno. In prima editione et in aliquot codd. deest etiam.
- ↑ Vat. 544, referunt, et forte melius, cum significetur honorem pontificibus delatum ad Petrum referri.
- ↑ Vicem alicujus gerere, et vicarii antiqua locutione dicuntur etiam successores, qui non minori quam præcessor dignitate et potestate funguntur, ut pluribus antiquis testibus demonstrare possemus. Romani autem pontifices speciali modo dicti sunt fungi vice, aut vicarii Petri, ut intelligantur non suimet propriam obtinuisse, sed eamdem accepisse, in omnes successores transfusam, dignitatem ac auctoritatem Petri, cujus, ut ait Leo hoc ipso in sermone c. 3, in sua sede, id est, in successoribus, vivit potestas, et excellit auctoritas ; et cap. 4, cujus dignitas etiam in indigno hærede non deficit. Hæc notare libuit ob postillam quam hoc loco Quesnellus posuerat : Primatus Petri, cuius Romani pontifices vicarii sunt.
- ↑ Vat. 3836, a cœlesti vita conantur avertere.
- ↑ Vict. cod. delet Dominici. Quesn.