Sermo III | Sermo V |
Cap. II. — Cum itaque, dilectissimi, de consortio istius muneris magna sit nobis materia communium 16 gaudiorum, verior tamen nobis et excellentior erit causa lætandi, si non in nostræ humilitatis consideratione remoremini; cum multo utilius multoque sit dignius ad beatissimi Petri apostoli gloriam contemplandam aciem mentis attollere, et hunc diem in illius potissimum veneratione celebrare, qui ab ipso omnium charismatum fonte tam copiosis est irrigationibus inundatus, ut cum multa solus acceperit, nihil in quemquam sine [9] ipsius participatione transierit. [10] Verbum caro factum jam habitabat in nobis C(Joan. i, 14), et reparando humano generi totum se Christus impenderat. Nihil indispositum sapientiæ, nihil erat arduum potestati. Famulabantur elementa, [11] ministrabant spiritus, angeli serviebant, nec ullo modo poterat inefficax esse sacramentum, quod simul ipsius Deitatis unitas operabatur et Trinitas. Et tamen de toto mundo unus Petrus eligitur, qui et universarum gentium vocationi, et omnibus apostolis, cunctisque Ecclesiæ Patribus præponatur : ut 150 Aquamvis in populo Dei multi sacerdotes sint [12] multique pastores, omnes tamen proprie regat Petrus, quos principaliter regit et Christus. Magnum et mirabile, dilectissimi, huic viro consortium potentiæ suæ tribuit divina dignatio; et si quid cum eo commune cæteris voluit esse principibus, numquam nisi per ipsum dedit quidquid aliis non negavit. Omnes denique apostolos Dominus quid de se homines opinentur interrogat; et tamdiu sermo respondentium communis est, quamdiu [13] humanæ ignorantiæ ambiguitas explicatur. At ubi quid habeat sensus discipulorum exigitur, primus est in Domini confessione, qui primus [14] est 17 in apostolica dignitate. Qui cum dixisset : Tu es Christus Filius Dei vivi, respondit ei Jesus: Beatus es Simon Bar-Jona, quia caro Bet sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in cœlis est (Matth. xvi, 16, 17); id est, ideo beatus es, [15] quia te Pater meus docuit, nec terrena opinio te fefellit, sed inspiratio cœlestis instruxit : et non caro nec sanguis, sed ille me tibi, cujus sum unigenitus Filius, indicavit. Et ego, inquit, dico tibi : hoc est, sicut Pater meus tibi manifestavit divinitatem meam, ita et ergo tibi notam facio excellentiam tuam : Quia tu es Petrus : id est, cum ego sim inviolabilis petra, ego lapis angularis, qui facio utraque unum, ego fundamentum præter quod nemo potest aliud ponere (Ephes. ii, 14 et 20); tamen tu quoque petra es, quia mea virtute solidaris, ut quæ mihi potestate sunt propria, sint tibi mecum participatione communia. CEt super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam (Matth. xvi, 18). Super hanc, inquit, fortitudinem æternum exstruam templum, et Ecclesiæ meæ cœlo inferenda sublimitas in hujus fidei firmitate consurget.
Cap. III. — Hanc confessionem portæ inferi non tenebunt, mortis vincula non ligabunt : vox enim ista, vox vitæ est. Et sicut confessores suos in cœlestia provehit, ita negatores ad inferna demergit. Propter 151 Aquod dicitur beatissimo Petro : Tibi dabo claves regni cœlorum. Et quæcumque lignaveris super terram, erunt ligata et in cœlis; et quæcumque 18 solveris super terram, erunt soluta et in cœlis (Matth. xvi 19). Transivit quidem etiam in alios apostolos [16] jus potestatis istius, et ad omnes Ecclesiæ principes decreti hujus constitutio commeavit; sed non frustra uni [17] commendatur, quod omnibus intimetur. Petro enim ideo hoc singulariter creditur, quia cunctis Ecclesiæ rectoribus Petri forma [18] præponitur. [19] Manet ergo Petri privilegium, ubicumque ex ipsius fertur æquitate judicium. Nec nimia est vel severitas, vel remissio, ubi nihil erit ligatum, nihil solutum, nisi quod beatus Petrus aut solverit aut ligaverit. Instante autem passione sua, Dominus, quæ Bdiscipulorum erat turbatura constantiam, [20] Simon, inquit, Simon, ecce Satanas expostulavit vos, ut [21] cerneret sicut triticum. Ego autem rogavi pro te, ne deficiat fides tua. Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos, [22] ut non intretis in tentationem (Luc. xxii, 31, 32). Commune erat omnibus apostolis periculum de tentatione formidinis, et divinæ protectionis auxilio pariter indigebant, quoniam diabolus omnes exagitare, omnes cupiebat elidere; et tamen specialis a Domino Petri cura suscipitur, et pro fide Petri proprie supplicatur, tamquam aliorum status certior sit futurus, si mens principis victa non fuerit. In Petro ergo omnium fortitudo munitur, et divinæ gratiæ ita 152 Aordinatur auxilium, ut firmitas, quæ per Christum Petro tribuitur, per Petrum apostolic conferatur.
Cap. IV. — Cum itaque, dilectissimi, tantum nobis 19 videamus præsidium divinitus institutum, rationabiliter et juste in ducis nostri meritis et dignitate lætamur, gratias agentes sempiterno Regi Redemptori nostro Domino Jesu Christo, [23] quod tantam potentiam dedit ei quem totius Ecclesiæ principem fecit, [24] ut si quid etiam nostris temporibus recte per nos agitur, recteque disponitur, illius operibus, illius sit gubernaculis deputandum, cui dictum est : Et tu conversus confirma fratres tuos; et cui post resurrectionem suam Dominus [25] ad trinam æterni amoris professionem, mystica insinuatione ter dixit : Pasce oves meas (Joan. xxi, 17). Quod nunc Bquoque proculdubio facit, et mandatum Domini pius pastor exsequitur, confirmans nos cohortationibus suis, et pro nobis orare non cessans, ut nulla tentatione superemur. Si autem hanc pietatis suæ curam omni populo Dei, sicut credendum est, ubique prætendit, quanto magis nobis alumnis suis opem suam [26] dignabitur impendere, apud quos in sacro beatæ dormitionis toro eadem qua præsedit carne requiescit? Illi ergo hunc servitutis nostræ natalitium diem, illi ascribamus hoc festum, cujus patrocinio sedis ipsius [27] meruimus esse consortes, auxiliante nobis per omnia gratia Domini nostri Jesu Christi, qui vivit et regnat cum Deo Patre, et Spiritu sancto, in sæcula sæculorum. Amen.
- ↑ In ms. 39 Casinensi, qui post alia aliorum Patrum Opera, duos tantum sermones S. Leonis continet, pag. 588, hic sermo profertur cum titulo: Incipit sermo de Cathedra S. Petri apostoli, quæ celebratur viii kal. Martii; uti sane tertii nocturni lectiones, quæ hac die in Romano Breviario vel hodie leguntur, ex hoc sermone sumptæ sunt. In tabula autem Casanatensis ms. inscribitur : In natalio B. Petri apostoli.
- ↑ Verba, sicut ait Apostolus, a Quesnello omissa, ex omnibus nostris codicibus et anterioribus editionibus revocavimus. Tres codd. Vatt. et editi ante Quesnellum habent : Nos tamen omnes, sicut ait Apostolus, in Christo Jesu unum sumus.
- ↑ Vat. 3836, In unitatem.
- ↑ Ita omnes editiones, et codices nostri, inter quos antiquissimus Vaticanus, et laudatus Casinensis, qui duo solum pro secundum illud habent secundum Evangelium. Quesnellus vero expunctis vocibus sacratissima voce dicentis, unius codicis, quem non designat, auctoritate alia substituens, hunc locum sic expressit : Secundum illud beatissimi Petri apostoli, cui iste sermo debet famulari : Et ipsi tamquam lapides, etc.
- ↑ Particula vero deest in antiquissimo Vaticano, et in Casinensi, qui postremus pro consecrat habet efficit. Post pauca in Vat. laudato deest nostri.
- ↑ Sic tres præstantiores nostri codices et prima editio. Reliqui vulgati ante Quesnellum, et alii mss. cum cod. Gaudiival., et rationabiles : quas vocas Quesnellus expunxit, et margini apposuit.
- ↑ Ita tres mss. Vaticani et unus Bononiensis cum prima editione; et sane melius, cum S. Leo auditores laudet, qui de provectione seu ordinatione sua tamquam de proprio honore gaudebant. In cæteris editis et in nonnullis codd., nobis; in aliquibus mss. deest tamen.
- ↑ Vetustissimis Vaticanus omittit sequentia usque ad finem capitis. Paulo post de effuso in ms. Casinensi.
- ↑ Prætulimus lectionem præstantiorem codicum Vatt. et Cas. Aliqui mss. collectionis quartæ cum editis pro ipsius habent, illius; alii, ejus.
- ↑ Erat in editis: Verbum enim caro factum fuerat, et habitabat jam in nobis, ut reparando humano generi totum se Christus impenderet. Magis placuit lectio vetustissimi Vaticani et Casinensis, quam etiam confirmant mss. collectionum quartæ et quintæ quoad postremam partem et reparando,.... impenderat.
- ↑ Ita omnes editi et codices, excepto Casinensi, qui pro ministrabant habet adorabant. Quesnellus notavit sic legi non solum in editis, sed etiam in mss. Gaudiival. At quo fultus codice hanc lectionem excluserit, et in textu ediderit : Famulabantur elementa, spiritus angelici serviebant, non docuit.
- ↑ Quesnellus expunxit voces, multique pastores, quæ legebantur in editis, quatuor mss. allegans, qui his verbis carent. Nos vero non tam editorum omnium quam Romanorum et præstantiorum Italiæ codicum auctoritate eas voces revocavimus.
- ↑ Ita Vaticanus antiquissimus et Casinensis. Alii Vaticani cum editis intelligentiæ pro ignorantiæ; sed explicatur constanter exhibent. Quesnellus ex quatuor mss. edidit, humanæ intelligentiæ ambiguitas perstitit; et notavit in Gaudiival. æque ac in editis legi, explicatur. Si ignorantiæ pro intelligentiæ reperisset in antiquis codicibus, lectionem nostram facile antetulisset.
- ↑ Quesnellus cum mss. collectionis quintæ, erat. Ex cæteris pluribus et præstantioribus mss. libris est restituimus, quod retinetur etiam in sermone 83, cap. 1, cui hic locus ab ipso Leone insertus fuit.
- ↑ Secuti sumus præstantissimos codices Vat. et Casin. Vulgati cum aliquot mss. habebant, quia Pater meus te docuit ..... sed inspiratio cœlestis te instruxit; et non caro et sanguis, etc.
- ↑ ‹ Ita mss. codd. Hincmarus Remensis opusc. 55, adversus Hincmarum Laudun. c. 20, et in ep. Caroli Calvi nomine ad Adrianum PP. opusc. 43. Et in ep. ad Joannem VIII PP. nomine Caroli II imp. et cardin. Jacobatius in tract. de Concilio. In editis legitur vis. › Hactenus Quesnellus. Jus habent etiam Romani codices et Casinensis, quos contulimus. Facile autem fuit legere vis pro jus. In serm. 83, c. 2, quod hinc sumptum fuit, jus pariter legitur.
- ↑ Vat. 544, commendavit.
- ↑ Cod. Casinensis, proponitur.
- ↑ Prolixam annotationem Quesnelli huic loco subnexam, in observationibus post Sermones subjiciendis dabimus; eamque ad calculos revocantes, genuinam S. pontificis sententiam ex contextu exponemus. Post pauca pro fertur in antiquissimo Vat. legitur refertur.
- ↑ Sic prima editio, et codd. Casinenses 39 et 126, Concinit lectio serm. 83, c. 3. Quesnelli et Rainaudi editiones : Simoni inquit: Simon, ecce, etc.
- ↑ Ita cum mss. codd. legit Hincmarus opusc. 33, hunc locum referens. In editis, cribraret. Quesn. — Prima tamen editio habet, cerneret, et similiter tres mss. Vaticani ac duo Casinenses, qui solum habent velut pro sicut. Codices collectionis 4 habent cribraret, et ita etiam legitur in serm. 83, c. 3. Paulo post in editis et aliquot inferioris notæ codd., ut non deficiat. Prætulimus præstantiores mss. Vat. 3836, et duos Casinenses, cum quibus congruit lectio serm. 83, cap. 3, in alio vetustissimo Vaticano 3835, et in Casinensi. Tres priores mss. mox omittunt aliquando; non tamen delevimus, quia in alio sermone 83 hoc adverbium ex optimis codicibus retinetur.
- ↑ In sermone 83, c. 3, ne intretis in tentationem. Hæc autem verba apud Lucam xxii, 32, in Græco et Latino vulgato textu desunt; et solum post aliquanto leguntur v. 40. Olim vero lecta fuisse uno contextu etiam v. 32, non tantum liquet ex hoc Leonis loco, nec non etiam ex alio simili sermone 83, verum etiam ex auctore librorum de Vocatione omnium gentium lib. i, c. 24, et lib. ii, c. 28, et ex Prospero in epist. ad Rufinum c. 10, qui tamen duo scriptores ante verba ne intretis, præmittunt, et rogate, vel, et roga. Enimvero in quatuor antiquissimis mss. Evangeliorum libris Vercellensi, Veronensi, Corbeiensi, et Vindebonensi a nostro P. Josepho Blanchinio nuperrime editis, qui priscam lectionem referunt, hæc additio pariter legitur : Et rogate ne intretis in tentationem. Hinc in Leonis textu adjicienda videntur hæc verba, et rogate, quæ tamen sine ullius Leoninæ editionis aut codicis auctoritate noluimus inserere. Immo eum non uno tantum in sermone, sed in duobus hæc verba constanter absint in omnibus editionibus omnibusque codicibus quos contulimus, ac præsertim in duobus antiquissimis Vaticanis ac certo Romanis unciali charactere exaratis, quorum unus hunc, alius alterum sermonem exhibet, Leonem sine iis verbis hunc evangelicum locum in suis libris legisse probabilissimum credimus.
- ↑ Ita Vat. et Casinens. mss. Similiter habetur serm. 83, c. 4, in quem S. Leo hæc traduxit. Al., qui.
- ↑ Ita omnes editi et codices quos vidimus. Nescimus autem qua auctoritate Quesnellus post verbum fecit, posito puncto et omissa particula ut, scripserit : Si quid etiam nostris temporibus... illius est operibus deputandum; nisi quia forte aliqui codices habent est pro sit, licet habeant, ut si quid.
- ↑ Al., trini. Mss. duo Quesnelli.
- ↑ Quatuor codices et editi ante Quesnellum, dignatur.
- ↑ Ms. Casin. 39, meruimus habere consortem.