Jump to content

Patrologia Latina/54/Sermo XII

Unchecked
E Wikisource
 Sermo XI Sermo XIII 
SERMO XII [Al. XI].
[1] De Jejunio decimi mensis I.
 
C
Synopsis. — I. Homo ideo conditus, ut suum imitetur auctorem; et hoc Dei donum est. — II. Charitatem non Deum solum, sed et proximum complecti, ipsosque inimicos; quæ Christianæ charitatis latitudo est. — III. Omnibus Dei judiciis subditus quisque debet esse, nec minus de inopia quam de abundantia gratias agere. — IV. Jejunio, oratione et eleemosyna omnes virtutem comprehendi.
 
Cap. I. — Si fideliter, dilectissimi, atque sapienter creationis nostræ [2] intelligamus exordium, inveniemus hominem ideo ad imaginem Dei conditum, ut imitator sui esset auctoris; et hanc esse naturalem nostri generis dignitatem, si in nobis quasi in quodam speculo divinæ benignitatis forma resplendeat. Ad quam utique nos quotidie reparat gratia Salvatoris, [3] dum quod cecidit in Adam primo, erigitur in 169 Asecundo. Causa autem reparationis nostræ non est nisi misericordia Dei : quem non diligeremus, [4] nisi nos prior ipse diligeret, et tenebras ignorantiæ nostræ, suæ veritatis luce discuteret. Quod per sanctum Isaiam Dominus [5] prænuntians, ait : Adducam cæcos [6] in viam quam ignorabant, et semitas quas nesciebant faciam illos calcare. Faciam illis tenebras in lucem, et prava in directa. Hæc verba faciam illis, et [7] non relinquam eos (Isai. xlii, 16). 40 Et iterum, Inventus sum, inquit, a non quærentibus me, et palam apparui iis qui me non interrogabant (Isai. lxv, 1). Quod quomodo impletum sit, Joannes apostolus [8] docet dicens : Scimus, quoniam [9] Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum, et simus in vero Filio ejus (I Joan. v, 2). Et iterum : Nos ergo diligamus Deum, Bquoniam ipse prior dilexit nos (I Joan. iv, 19). Diligendo itaque nos Deus, ad imaginem suam nos reparat, et ut in nobis formam suæ bonitatis inveniat, dat unde ipsi quoque quod operatur operemur, accendens scilicet mentium nostrarum lucernas, et igne nos suæ charitatis [10] inflammans; ut non solum ipsum, sed etiam quidquid diligit diligamus. Nam si inter homines ea demum firma amicitia est, quam morum similitudo sociarit, cum tamen parilitas voluntatum sæpe in reprobos tendat affectus, quantum nobis optandum atque nitendum est ut in nullo ab iis quæ Deo sunt placita, discrepemus! De quo dicit propheta : Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus (Ps. xxix, 6) : quia non aliter in nobis erit dignitas divinæ majestatis, nisi imitatio fuerit Cvoluntatis.

Cap. II. — Dicente itaque Domino : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua; et diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. xxii, 37) : suscipiat fidelis anima auctoris sui atque rectoris immarcescilibem charitatem, totamque se etiam ejus subjiciat voluntati, in cujus operibus atque judiciis nihil vacat a veritate justitiæ, nihil a miseratione clementiæ. Quoniam etsi magnis quis 170 Alaboribus et multis fatigetur incommodis, bona est [11] illi causa tolerandi, qui se adversis vel corrigi intelligit, vel probari. Charitatis vero istius pietas perfecta esse non poterit, nisi diligatur et proximus. Quo nomine non ii tantum intelligendi sunt qui nobis amicitia aut propinquitate junguntur, sed omnes prorsus homines, cum quibus nobis [12] natura communis est, sive illi hostes sint, sive socii; sive liberi, sive servi. Unus enim nos Conditor finxit, unus nos Creator animavit; eodem cuncti cœlo et aere, iisdem [13] fruimur diebus et 41 noctibus; cumque alii sint boni, alii mali; alii justi, alii injusti; Deus tamen omnibus largitor, omnibus est benignus, sicut Lycaoniis a Paulo et Barnaba apostolic dicitur de providentia Dei : Qui in præteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas. B [14] Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens eis, de cœlo dans pluviam et tempora fructifera, et implens cibo [15] et lætitia corda nostra (Act. xiv, 15, 16). Dedit autem nobis majores diligendi proximi causas Christianæ gratiæ latitudo, quæ se per omnes partes totius orbis extendens, [16] dum neminem despectat, docet neminem negligendum. Et merito etiam inimicos diligi, et pro persecutoribus sibi præcipit supplicari (Matth. v, 44), qui ex omnnibus quotidie gentibus, [17] sacris olivæ suæ ramis germen inserens oleastri (Rom. xi, 17), de inimicis reconciliatos, de alienis adoptivos, de impiis facit justos; ut omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium, et infernorum : et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. ii, 10).

CCap. III. — Cum ergo Deus bonos nos esse velit, quia bonus est, nihil nobis debet de ejus judiciis displicere. Nam non per omnia illi gratias agere, quid est aliud quam ex quadam eum parte reprehendere? Audet [18] enim plerumque humana insipientia adversus Creatorem suum, non solum de inopia, sed etiam de copia murmurare; ut et cum aliquid non suppetit, querula, et cum quædam exuberant, sit ingrata. Muliæ messis dominus, horreorum suorum plenitu171 Adinem fastidivit (Luc. xii, 16), et ad copiam vindemiæ affluentis ingemuit; nec de magnitudine fructuum gratulatus, sed de vilitate conquestus est. Si autem parcior fuerit in susceptis terra seminibus, et castigatiore proventu vites oleæque defluxerint, [19] accusantur anni, arguuntur elementa, et nec aeri parcitur, nec cœlo, cum fideles et [20] pios discipulos veritatis nihil magis commendet et muniat, 42 quam perseverans in Deum, et indefessa laudatio, dicente Apostolo : Semper gaudete, sine intermissione orate; in omnibus gratias agite. Hæc enim voluntas Dei est in Christo Jesu in omnibus [21] vobis (I Thess. v, 16). Hujus autem devotionis quemadmodum poterimus esse particines, nisi rerum varietas constantiam mentis exerceat? ut amor directus in Deum nec inter secunda Bsuperbiat, nec inter adversa deficiat. Quod placet Deo, placeat [22] et nobis. De omni mensura munerum ejus gaudeamus. Qui bene usus est magnis, bene utatur et modicis. Tam nobis copia quam parcitate consulitur. Nec in spiritalibus lucris [23] angustia gravabimur fructuum, si fecunditas non arescat animorum. Oriatur de cordis agro, quod terra [24] non edidit. Semper illi, quod largiatur, occurrit, cui bene velle non deficit. Ad omnia igitur, dilectissimi, opera pietatis, omnium nobis qualitas prosit annorum, nec benevolentiam christianam difficultas temporalis impediat. Novit Dominus vasa hospitalis viduæ [25] in opus pietatis suæ vacuata complere (IV Reg. iv, 5); novit aquas in vina convertere (Joan. ii, 9); novit de paucissimis panibus quinque millia esurientium Csaturare populorum (Joan. vi, 9). Et ille qui [26] in pauperibus suis pascitur, quæ potuit augere dando, potest multiplicare sumendo.

Cap. IV. — Tria vero sunt quæ maxime ad religiosas pertinent actiones, oratio scilicet, jejunium, et eleemosyna, quibus exercendis omne quidem tempus [27] acceptum, sed illud est studiosius observandum, quod apostolicis accepimus traditionibus consecratum; sicut etiam decimus hic mensis morem refert veteris instituti, ut tria illa de quibus locutus sum diligentius exsequamur. Oratione enim propitiatio Dei quæritur, jejunio concupiscentia carnis exstinguitur, eleemosynis peccata redimuntur (Dan. iv, 24); simulque per omnia Dei in nobis imago 172 Arenovatur, si et in laudem ejus semper parati, et ad 43 purificationem nostram sine cessatione solliciti, et ad sustentationem proximi indesinenter [28] simus intenti. Hæc triplex observantia, dilectissimi, omnium virtutum comprehendit effectus. Hæc ad imaginem et similitudinem Dei pervenit, et a Spiritu sancto inseparabiles facit. Quia in orationibus permanet fides recta, [29] in jejuniis innocens vita, in eleemosynis mens benigna. Quarta igitur et sexta feria jejunemus; sabbato autem apud beatissimum apostolum Petrum vigilias celebremus; qui et orationes, et jejunia, et eleemosynas nostras precibus suis dignabitur adjuvare [30]. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et sancto Spiritu vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.

 

  1. In prima editione et in codd. collect. 3 hic sermo inscribitur, de Collectis sermo ejusdem VI, et de Jejunio decimi mensis I. Titulus pariter de Collectis additur sermoni sequenti, et hinc in cæteras editiones manavit. Sed perperam : nulla enim in hoc vel sequenti sermone collectarum fit mentio, uti fit in sex præcedentibus, qui vere ad collectas pertinent. Hoc sane titulo de Collectis carent mss. cæterarum omnium collectionum, quæ cum edd. lectionariis omnes hos sermones inscribunt : de Jejunio mensis decimi.
  2. Ms. Casin. collect. 1, intelligimus.
  3. Duo mss. Lectionaria Basilicæ S. Petri, et Vat. 541, collect. 4, ut quod cecidit in Adam primo, erigatur in secundo. In antiquissimo Lection. Vat. 3836, et pro dum.
  4. Plerique vulgati ante Quesnellum, nisi prius nos ipse.
  5. Ita duo codd. S. Petri et vetustissimus Vat. necnon Pauli Diaconi Homiliarium editionis Basileensis an. 1496. In editis ante Quesnellum erat denuntians; apud Quesn. vero cum mss. collect. 4 et 5, pronuntians. At ille correctionem optime conjiciens, notavit in margine, forte prænuntians.
  6. Prima editio cum mss. collect. 3, per viam.
  7. Vat. 3836, non derelinquam.
  8. Sic nostri codices et editi ante Quesnellum, qui pro docet posuit commemorat, uti est etiam in Homiliario Pauli Diaconi.
  9. Apud Paulum Diaconum, jam Filius Dei.
  10. Antiquissimus Vaticanus, et unus S. Petri, inflammat.
  11. Prima editio et ms. Bonon., illa causa tolerandi, qua se adversis vel corrigi intelligat, vel probari.
  12. Duo codd. S. Petri, mensura atque natura.
  13. Ita ex prima editione et duobus mss. Vat. et S. Petri. Alias, utimur.
  14. Equidem in Homiliar. Pauli Diac.
  15. Hanc lectionem textui Græco et Vulgato congruentem prætulimus ex antiquissimo Vaticano Lectionario, ex pervetusto Pauli Diaconi exemplo, nec non ex mss. collect. 4. Alias, justitia. Et mox tres nostri codd., corda vestra.
  16. Æquiorem credimus hanc lectionem primæ editionis et mss. collect. 3. In cæteris editis, neminem despectat, dum docet. Codd. Vict., Corb., Thuan. et Gaudiival. apud Quesnellum et noster Vat. 541, collect. 4, neminem desperat, dum docet. Alter Vat. 546 collect. 4, unus Vat. 544 collect. 5, duo S. Petri et Homiliar. Pauli Diac., neminem hominem desperat, dum docet. Tandem Vat. 3836, neminem hominum desperat, dum docet.
  17. Legebatur fractis pro sacris non solum in editis, verum etiam in plerisque codicibus; et videbatur convenire cum testimonio Pauli ad Rom. xi, 17 et 19, ubi rami fracti memorantur. Sed prætulimus tria Romanæ Ecclesiæ Lectionaria Vat. 3836, et duo basilicæ S. Petri; cum præsertim non in ramis fractis et abscisis, sed in ramis ex quibus isti abscisi fuerunt insitio fiat; hi autem rami olivæ sancti appellantur ab Apostolo v, 16, non minus quam radix. Paulo post in Pauli testimonio prima editio et duo mss. S. Petri omittunt vocem Christus.
  18. Supplevimus enim ex omnibus nostris codicibus, et ex Homil. Pauli Diaconi.
  19. Duo mss. Vat. et prima editio, accusatur annus.
  20. Vetustissimus Vat., pacis discipulos. In duobus autem mss. S. Petri : Cumque fidelis et pacis discipulus et veritatis, nihil magis commendet et moneat quam ut perseverans sit in Deum et indefessa laudatio, dicens : Semper gaudete, etc.
  21. Ita ex nostris mss. ac prima editione nec non ex Homiliario Pauli Diaconi. Similiter etiam apud S. Paulum. Aliæ editiones et Quesnellus, nobis.
  22. Sic nostri codices. Editi, et omnibus nobis.
  23. Vatic. 3836, angusto gravabimur frustu.
  24. Sic tria Lectionaria Romana laudata not. 17. Alias, non dedit.
  25. Homiliar. Pauli Diac., copiis pietatis suæ vacuatæ. Unus Vat. omittit suæ. In prima editione desunt, in opus pietatis suæ.
  26. Vocem pauperibus addidimus ex tribus memoratis Lectionariis.
  27. Homiliar. Pauli Diac., promptum.
  28. Ita plerique codices et editi ante Quesnellum, apud quem, sumus intenti.
  29. Sic melius ex Homiliario Pauli Diaconi plurali numero, æque ac omnes editi et codices eodem numero mox efferunt, in eleemosynis; unde paulo post jejunia S. pontifex repetit. Alias in jejunio.
  30. Post vocem adjuvare unus Vaticanus addit, diligentius ut invigilemus.