Sermo X | Sermo XII |
Cap. II. — Providenter igitur, dilectissimi, a sanctis Patribus pieque dispositum est, ut in diversis temporibus quidam essent dies qui devotionem fidelis populi ad collationem publicam provocarent; et quia ad ecclesiam maxime ab unoquoque opem quærente decurritur, fieret ex possibilitate multorum, voluntaria et sancta collectio, quæ per præsidentium curam necessariis serviret expensis. Ad cujus operis desideratum vobis, ut credimus, fructum dies vos vicinus invitat; accedentibus admonitionibus nostris, ut [4] ad ecclesias regionum vestrarum sabbato proxime futuro misericordiæ munera deferatis. Et quia hilarem datorem diligit Deus (II Cor. ix, 7), nemo sibi Bamplius quam substantia ejus permittit indicat. Inter se et pauperem æquus quisque sit judex. [5] Removeat diffidentiam læta et secura miseratio; et qui egeno subvenit, Deo se impendere quod largitur intelligat. De quibuslibet substantiis, quarum utique non una 39 mensura est, potest esse par meritum, si inter diversas conferentium quantitates non sit minor cujusquam pietas quam facultas. Deus enim, apud quem non est acceptio personarum, similiter recipit et divitis munus et pauperis : quoniam novit quid singulis dederit, quidve non dederit; et in die retributionis non modus judicabitur censuum, sed qualitas voluntatum. Per Christum Dominum nostrum.
- ↑ Editus primum fuit Parisiis an. 1614, ex veteri Nicolai Fabri codice, qui postea Thuaneus, dein Colbertinus, nunc vero in Regia bibliotheca servatur. Inscribitur autem in eo codice : De Collectarum die. Porro notavit Antelmius diss. 6, de veris Oper. SS. Leonis et Prosperi num. 4, pag. 350, huic sermoni in eodem ms. Leonis nomen posteriori manu fuisse additum, quod prima manu aberat. Leoni autem jure tribuendum ostendimus in præfatione ad Sermones, num. 10.
- ↑ In editione Parisiensi an. 1671, quæ est repetitio primæ editionis hujus sermonis, sic legitur : Et inter cætera fragilitatis humanæ mala, nulla est sanitatis tuta felicitas : quia quod alicui potest accidere, non est qui debeat non timere. Quamvis hæc lectio sit melior, retinuimus tamen lectionem Quesnelli, quippe qui cum ipsum codicem consuluerit, lectionem ipsius codicis dedisse videtur, et rejecisse in marginem variantes editionum, quæ alieno arbitrio ad sensum aptius eliciendum in textum videntur inductæ. Ipse autem ne codicis lectionem in textu mutaret, satius duxit in margine annotare pro inter cætera legendum esse inter incerta, et pro sanitatis legendum forte divitis.
- ↑ Eadem editio Parisiensis, bene valentis, et melius.
- ↑ Intelliguntur ecclesiæ diaconales, ut in admonitione sermoni 6 præmissa observavimus. Hinc male Quesnellus in postilla huic loco apposuit, ecclesiæ parochiales, quibus titulares presbyteri, non autem diaconi præerant.
- ↑ In editione laudata, remaneat diffidentia.