LIBER VI | LIBER VIII |
7
[recensere]LIBER SEPTIMUS.
CAPUT PRIMUM. Quod Ibas in epistola sua unam Christi virtutem cum dixit, duas in Christo naturas non negavit, sed unicam personam asseruit.
Non ignoro quod imperitis rerum aestimatoribus absolvendarum quaestionum lenta et minus efficax videatur oratio. Etenim quia circumspectans omnia cauto potius et explorato quam festino gradu procedit, hinc ab eis de tarditate culpatur. Deinde quoniam pro difficultate quoque conditionis suae, ut calumniam insidiantis, vel ignorantiam minus intelligentis, quae in superficie rerum verborumque versantur, excludat, necesse habet subtiliore tractatu intimae veritatis secreta quaedam ac penetralia, quod non cito provenit, omnibus aperire: hoc illi qui cum incapaces, tum etiam impatientes sunt rationis, molestissime ferunt. Nemo enim magis de ratiocinantis mora causatur, quam ille cujus per eam tarditati consulitur. Nos autem sapientium magis judicium veremur offendere, a quibus hinc profecto culpabimur, si quod causae utilitas maxime postulat omittamus. Et ideo quaerendum est cujusmodi sint alia pro quibus epistola venerabilis Ibae dicitur non debuisse orthodoxa judicari. Nam quia idem reverentissimus Ibas etiam fidem suam confitens ait: « Ecclesia enim sic dicit, sicut et tua sanctitas novit, et sicut a principio didicit, et confirmata est divina doctrina ex libris beatorum Patrum, duae naturae, una virtus, una persona, quod est unus Filius Dominus Jesus Christus. » Hinc alii rursus eum e contrario reprehendunt, quod unam Domini Jesu Christi dixerit esse virtutem. Aiunt enim: Qui fieri potest ut duarum a se longe distantium naturarum, id est deitatis et humanitatis, una sit virtus? ac per hoc, cum una dicitur virtus, naturarum diversitas tollitur, ut secundum Eutychis dementiam una etiam videatur esse natura. Porro haec dicentes, nobiscum profecto memoratam epistolam Nestorianam non esse confirmant, qui unius Filii Domini Jesu Christi unam dicere virtutem, Eutychiano, id est Nestorianis contrario, putant errori congruere. Unde etiam creditur, non esse reprehensum ab istis Eutychianorum fautoribus. Cur autem propter hoc verbum, vel reverentissimus Ibas, vel synodus quae ipsam ejus epistolam pronuntiavit orthodoxam, culpetur ignoro. Non enim ille contra naturarum discretionem de qua superius recte locutus est, idem adjecit, tanquam unam, hoc est parem creatricis et creatae substantiae putaverit esse virtutem; sed potius illud attendit, quod unius personae sit eadem virtus. Nam si tantum charitas valuit in multis personis per spiritum ipsius Domini nostri Jesu Christi diffusa, ut recte in Actis apostolorum diceretur: Multitudinis autem credentium erat cor [unum] et anima una (Act. IV, 32), quomodo recte dici non potuit, quod una virtus sit ejus personae, cujus dono factum est, ut illa multitudo unius esset cordis et animae? Quod si respondetur quia illius multitudinis credentium propterea dici potuit unum fuisse cor et animam unam, quod omnes unius naturae fuerint, id est humanae; Domini autem Jesu Christi duae ac diversae naturae sint: intelligant imprimis quia non idcirco illorum credentium erat cor et anima una, quod unius naturae fuerint, sed potius quod unus Christus spiritus hanc illis praestiterit unitatem. Non enim natura nos unanimes, sed animorum societas facit. Deinde considerent quod ad Corinthios Apostolus dicit: An nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt enim, inquit, duo in carne una. Qui autem adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor. VI, 16). Si autem non solum de naturis, verum etiam de personis divinis recte dictum est, Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est: quomodo recte dictum non potest intelligi, quod in epistola venerabilis Ibae sancta synodus approbavit, quia una virtus est unius personae Domini Jesu Christi? Et, si fidelis quisque, per bonam tantummodo voluntatem adhaerens Domino unus cum illa spiritus sit, quamvis non sit una persona, quanto magis in Christo recte dici potuit quod una sit virtus, ubi naturarum conventu una facta est Dei hominisque persona? Amplius autem est ac superius, si quis diligenter attendat, quod Apostolus ait: Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est, quam si diceret, una virtus est: quoniam causam virtutis ille spiritus esse cognoscitur a quo procedit, non autem virtus causa est ejus spiritus a quo procedit. Quamobrem non possunt in epistola venerabilis Ibae, vel in synodi sententia quae illam orthodoxam judicavit, juste culpare quod minus est, et de una persona dictum; quando illud quod est majus, et de duabus dictum personis, in apostolicis scriptis culpare non audeant. Voluntas igitur dicentis in omnibus debet attendi: quam de praesente Iba diligentius, etiam citra gesta, spectare magna synodus potuit, ut ejus epistolam orthodoxam judicaret: atque hoc in omnibus quorum ratio minus patet, non dicam pietas, sed ipsa considerare debet humanitas.
CAPUT II. Quod Ibas dicens Nestorium sine judicio et inquisitione damnatum, non damnationem ejus improbarit, sed hoc tantum quod exspectati non fuerint Orientales.
Igitur ad illa redeamus quae in eadem epistola fautores haereticorum scripto reprehenderunt, ut eam quasi profanam et impiam refutarent. Haec autem sunt quae sequuntur: « Cyrillus aures omnium pigmento quod excaecat oculos sapientium, praeoccupavit, » et caetera; et iterum: « Quia in damnatione Nestorii quae facta est ab eis, 12 capitula quae a Cyrillo conscripta sunt, contraria existentia verae fidei posuerunt, » et caetera. Quae duo sub uno capitulo continentur, sicut et illa duo priora; sed ab istis consuete discissa et deminuta sunt, ne in eis appareret intentionis integritas. Ipsius autem capituli, male ab ipsis dissipati, hoc est principium, sicut in illa epistola continetur: « Ob hanc contentionem, victores et pii imperatores jusserunt primates episcoporum in Ephesinam congregari civitatem, et coram omnibus libros Nestorii et Cyrilli judicari. Sed antequam omnes episcopi qui congregari jussi fuerant, in Ephesum pervenirent, anticipans idem Cyrillus aures omnium pigmento quod excaecat oculos sapientum, praeoccupavit. Invenit autem causam ex odio quod erat adversus Nestorium, et antequam synodo adesset sanctissimus et reverentissimus archiepiscopus Joannes, de episcopatu Nestorium deposuerunt, judicio et inquisitione non facta. Post duos autem dies damnationis ejus venimus in Ephesum; et cognoscentibus nobis, quia in damnatione Nestorii quae facta est ab eisdem, 12 capitula quae a Cyrillo conscripta sunt contraria existentia verae fidei, posuerunt, et firmaverunt, et consenserunt eis tanquam verae fidei consonantibus; omnes orientales episcopi eumdem Cyrillum damnaverunt, et adversus alios episcopos qui consenserunt ejus capitulis, excommunicationem decreverunt. » Videtur in his acerbis et tumentibus verbis reverentissimus Ibas indigestam adhuc exhalare quodammodo offensionis praeteritae cruditatem, quod cum ab imperatoribus ita praeceptum fuerit, ut in causa Nestorii sanctus quoque Joannes Antiochenus cum orientalibus episcopis, et alii primates episcoporum cum suis, judices considerent, illis necdum in Ephesum pervenientibus condemnatus est. Hinc exstitit totius causa discidii: hinc omnis tumultus sumpsit originem; hinc Orientales aliique Patres offensi, adversa jam mente crediderunt, quod beatus Cyrillus, male sibi conscius, judicium et inquisitionem dictorum Patrum effugerit, ut eorum non exspectaret adventum. Arbitrabantur enim quod si etiam de capitulis ejus quae postea retractavit, judicium et inquisitio facta esset, non solus posset Nestorius culpabilis inveniri. Ob hoc itaque venerabilis Ibas dixit, judicio et inquisitione non facta condemnatum esse Nestorium: tanquam de beati Cyrilli dictis, quorum intentionem minus intelligebant, non fuerit facta discussio; cum imperatores, sicut retulit, propterea jusserant primates episcoporum in Ephesinam congregari civitatem, ut coram omnibus non tantum Nestorii libri, sed etiam Cyrilli, judicarentur. Non ergo necesse est de Nestorio dictum accipere, quod ait, judicio et inquisitione non facta, velut Nestorius sine judicio et inquisitione fuerit condemnatus; cum possit intelligi propterea dictum, quod capitula beati Cyrilli de quibus jam satisfecimus, in illo judicio inquisita non fuerint. Quod si etiam concedamus, quia de Nestorio dictum est, judicio et inquisitione, nunquid etiam hoc concesso, necesse nobis est intelligere quod in his verbis Nestorius fuerat excusatus? Cur enim non credamus reverentissimum Ibam non excusantem, sed indignantem quod Orientales exspectati non fuerint, dixisse in illo concilio, judicio et inquisitione non facta finitum, quod sine ipsis ibi judicatum fuerat et quaesitum: tanquam judicium non esset legitimum, neque legitima inquisitio, ubi ipsi non aderant, qui pariter inquisitores delecti erant et judices? Verum existimo, et credere nos oportet, quod Orientalibus et aliarum provinciarum Patribus aliquae causae inevitabiles accidere potuerunt ut venire tardarent; ex altera parte beato Cyrillo et aliis qui praevenerant, similiter quaecunque necessitas ut eos diutius exspectare non possent. Ubi nos quid dicamus, nisi illud quod jam diximus, cum de maledictis ipsius Cyrilli quae contra sanctum Joannem protulit, ageremus, Vae mundo a scandalis (Matth. XVIII, 7)? Siquidem non solum voluntariis animorum motibus, verum etiam praeter voluntatem praeterque scientiam, exagitandis mortalibus oriuntur.
CAPUT III. Quod Ibas judicio falli potuerit in Nestorio, sicut Anatolius in Dioscoro, Athanasius in Timotheo, synodus Palaestina et Zosimus papa in Pelagio et Coelestio.
At haec omnia, quibus apparere possit ex qua causa cum aliis, et maxime orientalibus episcopis, offensus reverentissimus Ibas ita de beato Cyrillo locutus est, doctores isti novitiae veritatis in suo libro ponere vitaverunt, quo illa epistola quam synodus pronuntiavit orthodoxam, excusasse Nestorium videretur. Quod quidem si faceret quod respondebamus Nestorianis pro beato Anatolio a quo damnatus est Dioscorus, quem excusare volens dixit, eum non pro fide esse damnatum; hoc etiam Eutychianis pro reverentissimo Iba non immerito respondere possemus. Quoniam aliud est, si quisque simpliciter in haeretico dolos suos occulente fallatur, ut eum putet orthodoxum; et aliud, si ipsammet ejus haeresim agnitam sectetur atque defendat. Quanquam si quis etiam sic utrorumque causam diligenter attenderet, gravior episcopi Anatolii probaretur; quoniam ipse, quemadmodum dictum est, in ea synodo voluit ab haeresis crimine Eutychis atque Eutychiani dogmatis defensorem Dioscorum excusare, in qua Eutyches cum suo dogmate, et Dioscorus, ut ejus defensor, inter alios ipso decernente damnati sunt. Ibas autem non interfuit Ephesino concilio, in quo Nestorius est damnatus: quin imo et ex eo quod Orientales Patres atque alii diversarum provinciarum episcopi qui cum illis Epheso convenerunt, exspectati non fuerint, in Nestorii damnatione graviter erat offensus. Nam etsi legere alia dignentur, qui legenda conscribunt, invenient etiam Timotheum, Apolinaris discipulum, a beato Athanasio per ignorantiam temporibus beati Damasi sedi apostolicae velut orthodoxum commendatum, atque ab ipso papa Damaso sine cohibentia haeresis simpliciter esse susceptum. Invenient etiam Pelagium haeresiarcham, aequo Pelagiani dicuntur, in judicio Palaestinorum episcoporum, quae contra Christi gratiam sentiebat operientem, pravasque sententias suas versutia interpretantem, per eamdem ignorantiam absolutum. Invenient postremo beatum quoque Zosimum, apostolicae sedis antistitem, contra sancti Innocentii decessoris sui sententiam, qui primus Pelagianam haeresim condemnavit, fidem ipsius Pelagii ejusque complicis Coelestii, quem in Ecclesia Carthaginiensi convictum, atque appellantem apostolicam sedem, et ipse gestis discusserat, tanquam veram et catholicam laudantem, insuper etiam Africanos culpantem episcopos, quod ab illis haeretici crederentur: cum necdum ipsi Africanis episcopis dolos eorum multo manifestius detegentibus, memoratos Pelagium et Coelestium putaret orthodoxos. Et tamen nec Athanasium, nec Damasum, nec illos Palaestinos episcopos, et Zosimum haereticos credit Ecclesia, quia de haereticis bene senserunt, sed potius pro merito suae fidei catholicos judicat et honorat: quoniam non debet crimini deputari simplicium non intellecta versutia malignorum. Quocirca si etiam venerabilis Ibae epistola excusasse Nestorium probaretur, non propter hoc haeretica, sed merito suae fidei, orthodoxa debuit a synodo judicari. Porro necesse non est haec Eutychianis in defensionem sanctae synodi respondere, quoniam satis in ipsius epistolae verbis apparet, et adhuc ex his quae circa ipsum venerabilem Ibam gesta sunt multo evidentius apparebit, quod non ad excusationem Nestorii, sicut quidam videri voluerunt, idem Ibas dixerit: De episcopatu Nestorium deposuerunt judicio et inquisitione non facta. Nam si etiam nolint, quod prius astruximus, de capitulis beati Cyrilli dictum intelligi, nihil obsistit ut credatur, quod idem dictum est, quia venerabilis Ibas ob Orientalium aliorumque Patrum injuriam, qui exspectati non sunt ut judicio et inquisitioni adessent, dedignatus est dicere Nestorium ab ipsis quoque deponendum, judicio et inquisitione facta depositum: tantum auctoritatis tribuens sancto Joanni Antiocheno et caeteris comprovincialibus suis, sive aliarum provinciarum episcopis, ut quod absque ipsis actum fuerat, nec judicatum, nec inquisitum dicere dignaretur. Non enim parvus numerus, aut parva fuit auctoritas illorum etiam primatum, qui cum suae dioeceseos episcopis, sicut erant admoniti, venientes Ephesum cum memorato sancto Joanne Antiocheno et caeteris Orientalibus senserant. Novem quippe provinciarum eis adjuncti erant episcopi, id est Bithyniae, Pisidiae, Cappadociae secundae, Pelagoniae, Europae, Mysiae secundae, Rhodopae, Thraciae atque Thessaliae. Quid autem attinebat ad synodum Chalcedonensem, quod idem arroganter, vel injuriarum dolore, vel ex alia quacunque causa, venerabilis Ibas direxit, cum de Christiana fide pro qua convenerant, nihil profanum fuerit in epistola sua locutus?
CAPUT IV. Quod epistolam Ibae mutilam produxerint, ea omittentes ex quibus constaret Nestorium ab illo excusa tum non fuisse.
Intende nunc, Auguste, nobiscum, ut deprehendere queas consueta furta latronum, quomodo hanc sententiam, ex qua posuerunt, « Cyrillus aures omnium pigmento quod excaecat oculos sapientium, praeoccupavit, et de episcopatu Nestorium deposuerunt judicio et inquisitione non facta, » non solum capite truncaverunt, neque contenti fuerunt solum cum capite finem ejus auferre; sed ut apertius proderentur, quod non causa brevitatis potius, quam obscurandae veritatis hoc fecerint, etiam de medio ejus furati sunt alia, quae legentibus facile demonstrarent reverentissimum Ibam, non pro Nestorii excusatione, sed episcoporum Orientis aliorumque injuria sic locutum. Nam conferte quae illi male decerpta posuerunt, et quae nos secundum ipsius epistolae tenorem posuimus, et non solum quae furati sunt, verum etiam furtorum causas videbitis. Cur enim imprimis narrationis ipsius epistolae fugerent initium, quos inde oportebat incipere, nisi quia nescientibus quid epistola ipsa contineat, vel minus intelligentibus, subripere voluerunt? « Facio autem, inquit, initium narrationis de verbis quae et ipse nosti. Contentio facta est, dum reverentia tua hic esset, his duobus hominibus Nestorio et Cyrillo; et conscripserunt adversus se noxios libros, qui scandalum fuerunt audientibus. Nestorius enim docuit in suis libris, sicut et reverentia tua novit, quia beata Maria Dei genitrix non est, ita ut multi putarent de haerese Pauli Samosateni hunc esse qui dixit hominem purum esse Christum; » et postea sequitur, unde isti coeperunt: « Cyrillus autem volens Nestorii libros destruere, lapsus est, et in dogma Apolinaris inventus est incidisse. Conscripsit etiam et ipse similiter illi, quia ipse Deus Verbum factus est homo. » Et deinde sequitur illud, quod iterum subtraxerunt: « Tanquam non sit differentia inter templum et inhabitantem in eo. » Cur itaque, sicut dixi, narrationis ipsius principia contingere vitaverunt, unde potius ratio docendae veritatis suadebat incipere, nisi quia falsitati contrarium est quod est conveniens veritati? Nam calumniari volentes huic epistolae, quod quasi Nestorium excusaverit, occultare voluerunt quod ibi dictum est de ipso Nestorio vel beato Cyrillo: « Conscripserunt adversum se noxios libros qui scandalo fuerunt audientibus. » Quomodo enim videretur reverentissimus Ibas excusasse Nestorium, si sciretur dixisse quod noxios libros qui scandalo essent audientibus, ipse quoque conscripserit? Non igitur excusando Nestorium, sed accusando simul beatum Cyrillum, videretur errasse; quod, sicut in illo noxium judicavit quia beatam Mariam Dei genitricem negabat, ita et in sancto Cyrillo noxium credidit quod eum putaverat similiter ut Apolinarem conscripsisse, quia ipse Deus Verbum sic factus est homo, ut non esset differentia inter templum et inhabitantem in eo. Et idcirco nec illud credendum est ad excusationem dictum esse Nestorii, quod isti quidem, nescio utrum conscientia renuente, an quia praeteriit illos in alias fraudes intentos, non posuerunt in eodem calumniarum atque mendaciorum suorum libro; tamen quod videmus ab eorum sociis vel satellitibus objectari, non omittimus simili ratione refellere. Nam cum memoratus venerabilis Ibas narraret ac diceret: Omnes orientales episcopi eumdem Cyrillum damnaverunt, et adversus alios episcopos, qui consenserunt ejus capitulis, excommunicationem decreverunt, ibi secutus adjecit: « Et post hanc turbationem unusquisque in suam civitatem reversus est. Nestorius autem, quoniam suae civitati odio erat, et qui erant in ea excellentioribus, illo reverti non potuit. » Objiciunt ergo nobis et dicunt: Ecce ubi est rursus ab Iba Nestorius excusatus: quia non eum dixit ut haereticum in suam civitatem reverti non potuisse, sed quoniam ei odio erat et qui erant in ea excellentioribus. Quasi probare possint quod reverentissimus Ibas Nestorium dixerit, non propter haeresem, sed propter alias quascunque causas, odio fuisse civitati suae et qui erant in ea excellentioribus, ut in eam reverti non posset; qui superius jam dixerat quod noxios conscripserit libros qui scandalo fuerint audientibus, quia beatam Mariam matrem Dei negabant. Respondemus igitur eis hoc modo, ut omittamus alia quibus refragantibus haec calumnia multipliciter ac facillime confutatur: Nunquid alicubi reverentissimus Ibas ait quod Nestorius quidem odio erat suae civitati et qui erant in ea excellentioribus, sed non tanquam haereticus, ut in eam reverti non posset? Non, inquiunt. Nunquid hoc saltem dixit, odio erat suae civitati et qui in ea erant excellentioribus, ob alias privatas causas, ut in eam reverti non posset? Neque hoc, inquiunt. Si igitur nec hoc reverentissimus Ibas dixit, quod quidem si diceret, non erat consequens ut qui pro aliis privatis causis odibilis diceretur, etiam pro sua haeresi negari videretur odibilis; tamen eum neque hoc dixerit: unde potestis ostendere quod his verbis venerabilis Ibae fuerit Nestorius excusatus? An forte videretur vobis ad sacerdotis orthodoxi testimonium pertinere, si dicatur odio esse civitati suae et qui in ea sunt excellentioribus? Non videretur, inquiunt; verumtamen in verbis hujus epistolae subauditur hoc, quia Nestorius non haereticus, sed ut ob alias privatas causas odibilis, in suam civitatem reverti non potuit. At ego in illis verbis hoc potius significatum subaudio, quia Nestorius tanquam haereticus odio erat suae civitati, ut in eam reverti non posset. Quaenam subauditio acceptabilis esse videbitur? Arbitror quod ea potius quae verbis superioribus congruit, quibus dictum est quod idem Nestorius noxios scripserit libros qui scandalo fuerint audientibus, quia beatam Mariam matrem Dei negabat: quam illa quae videtur his omnibus repugnare, quia Nestorius pro suis noxiis libris, quibus negans matrem Dei Mariam scandaliza verat audientes, odibilis erat suae civitati ut in eam reverti non posset. Tamen ex abundanti constituamus reverentissimum Ibam non subaudiendum significasse, sed aperte dixisse, quod Nestorius odio erat quidem civitati suae et qui erant in ea excellentioribus, sed non tanquam haereticus, magis autem propter alias causas, ut in eam reverti non posset; et defuisse nobis alia, quae jam diximus, et quae multo plura dicemus, quibus convincentibus satis ostenderetur quod etiam haec non ad excusandum Nestorium dicta essent: nunquid necesse erat eadem per se considerata quae finximus verba sic intelligere, ut excusatus in eis Nestorius videretur? Possent enim et aliter intelligi, id est, quia licet haereticus Nestorius esset, sua tamen civitas hoc de illo non credidit, nec tanquam haereticus, sed propter quod ei ob alias causas odio erat, in eam reverti non potuit. Possent etiam sic intelligi, quia, licet haereticus Nestorius esset, et hoc etiam suae civitati videretur, non tamen propterea in eam reverti non potuit, cum ab Orientalibus et aliarum provinciarum episcopis non esset condemnatus, quos imperatores ejus causam judicare praeceperant, sed quod ei ob alias causas odio fuerit. Tanquam si venerabilis Ibas, multum tribuens auctoritatis suo metropolitano et caeteris Orientalibus aliarumque provinciarum episcopis, qui non fuerant exspectati, diceret quia Nestorius, licet haereticus, non tamen ab eis condemnatus, posset reverti in civitatem, et eorum exspectare judicium, nisi ei propter alias causas odio esset. Nam cum iidem Orientales et qui cum eis erant, tantum praevaluerint adversus Ephesinum concilium pro receptione capitulorum beati Cyrilli, ut eumdem beatum Cyrillum et Memnonem Ephesinum episcopum condemnarent, et imperatore jubente comes quoque sacrarum largitionum eos in custodia traderet: quid esset praejudicii, si et hoc diceret Ibas, quia in Nestorio, quanquam haeretico, tamen ab Orientalibus non excluso, non illorum est considerata sententia, qui condemnati velut haeretici potuerunt in custodiam mitti; sed quia propter alias causas civitati suae fuit odibilis, ideo in eam reverti non potuit? Verum nihil horum in ejus epistola continetur, in qua hoc tantummodo dictum est: Nestorius autem, quoniam suae civitati odio erat et qui erant in ea excellentioribus, illo reverti non potuit. De quo jam calumniosis respondimus amplius forte quam necessarium fuit.
CAPUT V. Quod falso dicant Ibam a synodo compulsum anathematizare Nestorium; et quod nunquam illi excusationem Nestorii accusatores objecerint.
In tantum vero vel reverentissimus Ibas, vel ejus epistola longe aberant ab hac suspicione, quod Nestorium dicitur excusasse, ut nec ipsi judices Photius et Eustachius atque Uranius, objecta atque relecta eadem epistola, praedictum Ibam episcopum compellerent anathema Nestorio dicere. Non enim verum est quod in suo libro posuerunt isti, quibus tantum mentiri libet, quantum impune licet, dicentes: « Denique et Photius et Eustachius Dei amatores, conspicientes denegationem Ibae de epistola factam, judicatum dederunt ad destructionem et exclusionem impietatis epistolae ad Marim: » quod judicatum, sicut superius diximus, adiens Ibas sanctam synodum petiit legi. Habet autem judicatum ita, ut Ibas in sua ecclesia anathematizaret palam malignae impietatis principem Nestorium, et eos qui aut libris aut codicibus ejus utuntur. Non itaque verum est quod dixerunt, quia nec ostenditur, sicut jam docuimus, Ibas denegasse quod sua fuerit ad Marim epistola; neque venerabiles Photius et Eustachius episcopi judicaverunt, ut Ibas in sua ecclesia anathematizaret palam malignae impietatis principem Nestorium et eos qui aut libris aut codicibus ejus utuntur. Sed ipse praedictus Ibas episcopus ultro et ex abundanti, hoc nemine vi compellente vel quaerente promisit, sicut praedictorum Photii et Eustachii episcoporum definitione monstratur. Namque cum absente jam venerabili Uranio episcopo, qui cum illis judex in hac causa jubente imperatore consederat, ex judicibus mediatores pacis semetipsos partibus praeberent, post aliquanta dixerunt, cum multa mota fuissent, quae in actis inserta sunt. « Nos cognitorum ordinem paululum relinquentes, et ad sanctarum Ecclesiarum communem utilitatem respicientes, pro judicibus mediatores nosmetipsos partibus fecimus, et multis usi conciliis, pietatem ubique proponentes, praeparavimus episcopum Ibam, quod ipse ad satisfactionem eorum quae dicta fuerant sapuit, scripto dare quid sentiret vel saperet de pia nostra fide: quod etiam fecit. Ex abundanti autem praedictus reverentissimus vir promisit ut in suae civitatis ecclesia palam anathematizaret malignae impietatis principem, et eos qui sicut ille sapiunt, et qui aut libris aut codicibus ejus utuntur. Confessus est autem sese credere sicut continent litterae, quae intervenerunt inter reverentissimae et sanctissimae memoriae Joannem magnae Antiochenae civitatis et Cyrillum Alexandrinum episcopos, quorum minister fuit beatae memoriae Paulus Emesenorum civitatis episcopus, ex quibus et universalis consensus effectus est. » Ecce venerabiles Photius et Eustachius, ex judicibus mediatores pacis effecti, dicunt quod non ipsi judicaverint, sicut fingitur, ad destructionem et exclusionem impietatis epistolae ad Marim, ut reversus Ibas in suae civitatis ecclesia palam anathematizaret Nestorium, qui non pro excusatione Nestorii, sed pro injuria Orientalium et caeterorum qui cum eis exspectati non fuerant, dixisse, eum judicaverunt, quae quidam in illa epistola male interpretantur. Alioqui non dicerent ex abundanti promisisse reversum Ibam, ut anathematizaret in ecclesia civitatis suae Nestorium, sed semetipsos potius necessarie hoc ab illo dicerent flagitasse. Illud quoque procul dubio simul apparet, quoniam solita fraude subtraxerunt quod nos ex iisdem gestis posuimus, quia confessus est ita se credere Ibas episcopus, sicut continent litterae quae intervenerunt, mediante Paulo Emesenae civitatis episcopo, inter beatae memoriae Joannem Antiochenum et Cyrillum Alexandrinum episcopos: ne ex hac testificatione Photii et Eustachii episcoporum, quam ad destructionem et exclusionem epistolae venerabilis Ibae factam esse mentiti sunt, ejus potius veritas ostenderetur. Quoniam et haec ipsa non tacuit. Quod si cui quae dicimus adhuc videntur obscura, et plenius causam scire desiderat, admonendus est ut legat tantum eadem gesta, non ut intelligat adjuvandus. Quod enim hic videtur obscurum, ibi luce clarius invenitur. Sed et illud falsum omnino est, quod in eodem mendaciorum suorum libro ita dixerunt: « Sancta synodus non contenta neque facta ab Iba denegatione propter ad Marim epistolam, neque etiam pro eo facta testificatione clericorum Edessenorum, sed confirmans judicatum Photii et Eustachii, petivit Ibam, ad destructionem et exclusionem ad Marim impiae epistolae, anathemalizare Nestorium et ejus dogmata quae eadem epistola. laudibus afficiebat. » Ubi enim vel reverentissimus Ibas suam esse negavit illam epistolam, vel illa epistola Nestorium et ejus dogmata laudibus sicut loquuntur affecit, de quo dixit quod noxios conscripserit libros, qui scandalo fuerint audientibus, quia beatam Mariam Matrem Dei negabat? Sed recitent ex ea laudes ipsas quas dicunt Nestorii et dogmatum ejus. Si autem non est quod recitent, erubescere debuerunt toties aperteque mentiri. Piget enim me, fateor, ac pudet omnino tot arguere mendacia, et multa praeteriens ad aliquorum redargutionem necessitate compellor. Quamvis autem ipsis probare immineat quod dixerunt, nos tamen illis, praeter ipsius epistolae documentum, quod nihil tale continet, etiam ex memorati concilii Chalcedonensis sententia, de qua ipsi testimonium confinxerant, probemus quod reverentissimus Ibas non Solum Nestorium et ejus dogmata in sua epistola non laudarit, verum etiam, quod jam dudum proposuimus demonstrare, nullam Nestorii fecerit excusationem. Namque cum apud synodum Chalcedonensem, ex gestis Photii et Eustachii atque Uranii episcoporum eadem relegeretur epistola, hoc tantum in illa notavit, quod beatum Cyrillum minus intellecta capitulorum ejus intentione culpaverit, non quod Nestorium fecerit excusatum. Talem enim dedit sententiam, sicut quinto libro docuimus: « Dudum quidem ex relectis innoxius demonstratus est reverentissimus Ibas: in quibus etenim visus est culpare male loquens beatissimum Cyrillum, in posterioribus recte confessus respuit illa quibus culpaverat: quia vero Nestorium excusavit, non invenitur a synodo reprehensum: quod procul dubio reprehenderet, si ille Nestorium quem ipsa damnaverat, excusaret: » multo magis, si etiam laudibus, sicut loquuntur, afficeret. Sententia igitur ejusdem synodi, si quid ei creditur, probat nec laudatum, nec excusatum fuisse in epistola Ibae Nestorium. Quae non solum Nestorium fecit ut anathematizaret, verum etiam et Euthychem, quod isti dicere noluerunt: cum Ibas episcopus de Euthychiano dogmate non fuerit accusatus, quin potius querebatur injustitiam se ab ipso Euthyche et crimina falsa perpessum. Sed quia sancta illa synodus, quae non tantum Eutychem damnare, verum etiam Nestorii damnationem firmare convenerat, epistolam ipsius Ibae orthodoxam esse cognovit, et Nestorio maxime Euthychique contrariam, dignum judicavit socium sibi eum in condemnationem haereticorum quos refutabat asciscere. Quod si Euthychiani putant fieri debuisse ut ejus epistolam confitentem duas Christi naturas in unitate personae quasi Nestorianam vellet synodus aspernari; Nestorium profecto quantum ad se excusaret, atque ab haeresis crimine faceret alienum. Quod etiam superiore libro, sicut promiseramus, ostendimus. Unde videant qui hanc epistolam Nestorianam esse dixerunt, ne ipsi potius videantur excusare Nestorium, affirmantes quod secundum ejus doctrinam confiteatur quod duarum naturarum una persona sit, quod est unus Filius Dominus noster Jesus Christus. Nam haec epistola recte dici non potest Nestorium defendisse, cujus confessio videtur dogmati Nestoriano contraria: quod sancta synodus videns, orthodoxam eam non immerito judicavit. Verum mihi minus videtur apparere quam sint impudentes qui calumniantur in epistola venerabilis Ibae excusatum fuisse Nestorium, si testimonio tantum episcoporum Photii et Eustachii atque Uranii, vel etiam Chalcedonensis synodi, de suo mendacio refellantur, nisi ipsorum quoque accusatorum Ibae confundantur exemplo, quibus eos calumniosiores et impudentiores ostendimus. Nam et illi ad hoc tantum ipsam protulerunt epistolam, sicut ea in quibus continetur gesta demonstrant, ut ex illa probarent quod beato Cyrillo detraxerit, non quod Nestorium voluerit excusare: cumque Nestorianum vellent eumdem Ibam videri, magis hoc ex beati Cyrilli detractione quam ex Nestorii excusatione vel laude, sicut amplius fingitur, probare conati sunt. Dixerunt enim de illo, quia Nestorianus est, et beatum Cyrillum episcopum haereticum appellat. Et quid opus erat isto circuitu, ut qui beato Cyrillo Nestorii damnatori detraxerat, hinc cum Nestorianum vellent ostendere, cum hoc compendiose posset ex ipsius Nestorii excusatione vel dogmatum ejus laude monstrari, si quemadmodum isti dixerunt, illa epistola excusasset? Quod si nec ab ipsis calumniatoribus ex eadem epistola tale aliquid invenitur objectum, quantum videntur hi malitiam eorum et impudentiam supergressi, ut quod illi nec in querelis apud imperatores depositis, nec in judiciis episcopalibus ante Chalcedonense concilium non semel expertis, nec in ipso magno et universali concilio tentaverunt objicere, ipsi post ejusdem concilii sententiam criminentur! Illi, quamvis obstinatissimi et ipsa obstinatione sua caecati, viderunt et sibi turpe fore et aliis incredibile, si dicerent in illa epistola Nestorium fuisse defensum; et sapientes nostri non solum dicibile sibi hoc esse, verum etiam nobis credibile putaverunt. Viderint autem utrum illos ita mentiri deceat, nobis tamen quod mentiuntur incredibile esse cognoscant. Advertis itaque, clementissime imperator, quod epistola venerabilis Ibae a falso crimine excusati Nestorii etiam accusatorum suorum testificatione purgetur, nec alicujus in hoc assertionis indigeat, in quo eam sui quoque accusatores sufficienter excusant. Sed quid dicemus de calumniis temporum nestrorum, ut quod tune puduit impudentissimos accusatores, modo non pudeat judices, et quales judices? non humanae, sed divinae auctoritatis, sicut existimant. Nam judices sunt judicum et judices mortuorum. Et ex his quidem quae circa venerabilem Ibam gesta sunt, satis superque probavimus malivola interpretatione jactari, quod Nestorius in ejus epistola fuerit excusatus. Si quis autem et hoc consideret, quod idem venerabilis Ibas venire non posset contra judicium sancti Joannis Antiocheni, cui tantam tribui tauctoritatem, et caeterorum Orientalium atque aliorum cum eis in Ephesum ex diversis provinciis convenientium, qui Nestorium, licet sine judicio suo cui deputatus fuerat, condemnatum, absolvendum tamen non judicaverunt, multo manifestius cognoscit, quoniam eum nullatenus excusavit. Quod considerasse etiam ejus accusatores existimo, ut cum diuturna excogitatione adversus memoratum reverentissimum Ibam tot calumnias praestruerent inauditas, tamen impudentissimum judicarent contra omnium conscientiam dicere quod Ibas apud plures excusaverit aliquando Nestorium. Nam cum post damnationem ipsius Nestorii, orientales episcopi atque ipse reverentissimus Ibas, cum sancto Joanne Antiocheno Ephesum pervenirent, de capitulis tantum beati Cyrilli, quod ibi fuerint approbata, conquesti sunt, sicut eorum scripta declarant; nihil autem sunt de Nestorii damnatione causati: quod etiam venerabilis Ibas in hac epistola sic narravit: « Post duos autem dies depositionis ejus venimus in Ephesum; et cognoscentibus nobis quia in damnatione Nestorii quae facta est ab eis, 12 capitula quae a Cyrillo conscripta sunt, contraria existentia verae fidei, posuerunt, et firmaverunt, et consenserunt eis, tanquam verae fidei consonantibus, omnes orientales episcopi eumdem Cyrillum damnaverunt, et adversus alios episcopos qui consenserunt ejus capitulis excommunicationem decreverunt. » Pro capitulis ergo tantum beati Cyrilli quorum ignorabant intentionem, non etiam pro condemnatione Nestorii reverentissimus Ibas orientales episcopos dixit offensos. Quomodo ergo vel ipse contra beati Joannis Antiocheni qui in eo primatum habuit, totiusque concilii orientalis, ac suum judicium, Nestorium conscribentem libros noxios excusaret, vel ipsi ejus accusatores crediturum sibi quemquam sperarent, si hinc eum contra publicam notitiam criminarentur? Et ideo, sive illa epistola Ibae esse dicatur, sive ab ejus accusatoribus perhibeatur esse conficta, non est arbitrandum quod omitterent hic eum accusare, si viderent hoc esse credibile. Amplius tamen absurdunt est opinari quod accusatores illam epistolam ex nomine venerabilis Ibae fingentes, ut Nestorianus videretur, nihil ei vel in tantis episcopalibus judiciis ante Chalcedonense concilium, vel in ipso concilio, de Nestorii defensione tentarent objicere. Nam si illa verba quibus dictum est: De episcopatu Nestorium deposuerunt judicio et inquisitione non facta; et iterum: Nestorius autem, quoniam suae civitati odio erat et qui erant in ea excellentioribus, illo reverti non potuit: Nestorium significant excusatum, cur ea finxisse credantur adversus episcopum, quando eum non accusaverunt pro excusatione Nestorii? Unde satis insinuatur quod et Ibae sit illa epistola, et falso dicatur excusasse Nestorium. Sed nec post condemnationem tantummodo, verum etiam priusquam condemnaretur, idem Nestorius invenitur ab orientalibus episcopis per memoratum sanctum Joannem Antiochenum esse culpatus. Nam scribens ei quod vane recusaret beatam Mariam matrem Dei nominare, sic dicit: « Ego vero non veluti accusabilem tuam sanctitatem ad corrigendum verbum exhortor, neque veluti ad contrarietatem, ut ita dicam, pueri lem. Sed quia a te et saepius et ad multos dictum est, sicut agnovimus, quod non erubescens de hac pia confessione solum nomen recusas: si autem a vobis aliqui in ecclesia magnorum et hoc exquirant, nunquam recusabis et Dei genitricem dicere sanctam Virginem. Proinde ad tuum te exhortor, in quo vos non errare cognovi: nomen et verbum illi rei jam a multis Patribus constitutum, et scriptum, et dictum est. Non itaque oportet negare Verbum, cujus rem in animo habere pro intellectu probaris. Hoc itaque nomen nullus ecclesiasticorum doctorum recusat. Qui enim eo usi sunt, et plurimi sunt et insignes: qui autem usi non sunt, non culpaverunt utentes. Et vane nos, sicut apparet, tanquam duplicis examinationis gratia, in haereticorum pravas opiniones incurrimus, et conscientias fratrum nulla utilitate exstante percussas despicimus: recusantes nomen cujus intellectum bene optimeque recipimus, multum erramus, magis autem periclitamur circa inenarrabilem dispensationem unigeniti Filii Dei. Sequitur enim ablatione nominis hujus vel significationis ejus, neque Deum esse eum qui inerrabilem corporis dispensationem pro nobis suscepit, neque Deum Verbum evacuans se ipsum, et formam servi accipiens, inaestimabilem circa nos misericordiae suae magnitudinem demonstrans, sicut divina hac dispensatione factum. » Cum igitur ab Orientalibus et ante damnationem correptus Nestorius ostendatur, et post damnationem, licet ab indignantibus et injuriam suam graviter dolentibus, non tamen fuerit absolutus, sed venerabilibus Cyrillo et Ephesino Memnone episcopis sola suspicione damnatis, Nestorius in ea quam meruerat condemnatione dimiserint; quomodo non erubescerent vel pertinacissimi accusatores venerabilis Ibae, multis recenti rerum memoria refragaturis, dicere quod Nestorium in sua epistola fecerit excusatum? Viderunt itaque pro tantis quae memoravimus nemini credibile fore, quod in excusationem Nestorii dictum esset: De episcopatu Nestorium deposuerunt judicio et inquisitione non facta; sed vel pro capitulis beati Cyrilli, quae postea interpretatus est, tanquam de illis judicio et inquisitione non facta Nestorius fuerit condemnatus; vel quia dedignaretur Ibas, ut supra jam diximus, judicium et inquisitionem vocare, ubi non interfuerint Orientales atque aliarum provinciarum episcopi, qui simul dati fuerant inquisitores et judices. Viderunt etiam, quia nec illud, quod aeque multifariam repulimus, in ejus excusationem dictum intelligeretur, in quo ait: Nestorius autem, quoniam suae civitati odio erat et qui in ea erant excellentioribus, illo reverti non potuit. Et hinc calumniari, licet impudentissimi, turpe sibi duxerant; faciliusque putaverunt a judicibus posse credi, quod memorare magni horroris est, episcopum Ibam dixisse: Non invideo Christo facto Deo; in quantum enim ipse factus est, et ego factus sum: quam si contra tantorum conscientiam diceretur in illa epistola defendisse Nestorium.
CAPUT VI. Quod Ibas de Cyrilli capitulis male suspicatus sit, tanti synodo visum non fuisse, ut propterea ejus epistolam condemnandam censeret.
Solum ergo est, quod cum malitiosis et obstinatis accusatoribus venerabilis Ibae in ejus epistola criminari possint haeretici, vel fautores eorum, quia de beato Cyrillo, sicut alii quoque plurimi, aliter quam res habuit aestimaverit. Quamvis et in hoc malitiosiores et obstinatiores isti probentur, qui hominis de homine ignorantiam ad haeresis crimen trahunt: quia hoc post concilii sententiam faciunt, quod illi ante fecerunt; nec patiuntur antiquitus refutatas antiquari calumnias; sed olim suis auctoribus sepultas rediviva contentione resuscitant. Verum de hac ignorantia, per quam memoratus reverentissimus Ibas cum tot provinciarum episcopis fallebatur in persona beati Cyrilli, multa jam dicta sunt, et plus quam sufficiebat ostensum est quod haereticum res ista non faciat. Sed quia nonnullos videmus in suis remissiores, in alienis vehementiores esse peccatis, suamque sanctitatem in exaggerandis proximorum offensionibus ostantare, illam quoque removeamus invidiam, qua graviter conqueruntur, dicentes in his capitulis non tam beatum Cyrillum quam synodum Ephesinam quae illa jam receperat, fuisse culpatam: nec posse approbari hanc epistolam, nisi eadem synodus improbetur. Hinc volentes efficere, ut magnum Chalcedonense concilium, quod illam judicavit orthodoxam, ipsius Ephesinae synodi videatur impugnare decreta. At ego dico, quia propterea magis saepe dictam epistolam pronuntiavit orthodoxam, quoniam vidit eam secundum ipsius Ephesinae synodi decreta confessam unum Filium Dominum Jesum Christum in duabus esse naturis. Unde prudenter cognovit quod hoc solum conscriptor ejus, cum Orientalibus et aliarum provinciarum episcopis, in omnibus quae illicacta sunt non intellexerat quomodo capitula beati Cyrilli juste receperit, in quibus ab eis putabatur quia sic dixerat Deum Verbum hominem factum, ut auferret differentiam naturarum, et unam perhiberet esse naturam deitatis et humanitatis Domini nostri Jesu Christi, quod omnis catholicus exsecratur. Cognoscens autem magna synodus Chalcedonensis, illorum capitulorum intentionem quam diligenter a praesente beato Cyrillo synodus Ephesina didicerat, Ibam atque alios tanquam absentes, sicut exitus causae docuit, ignorasse, nihil differre judicavit, quod in iisdem capitulis, sicut beati Cyrilli dicentis, ita etiam sanctae synodi Ephesinae probantis, intentionem minus intellexerant: cum utrorumque fides eadem fuisset, qua simul omnes ita credebant Deum Verbum hominem factum, ut in una Christi persona maneret duarum differentia naturarum. In hoc quippe nulla partis alterutrae fuit ignorantia, nulla dissensio. Et si altera pars de altera vel invicem de se aliter crediderunt, quod ad haeresim non pertinet; de Christiana tamen fide eadem fuit partis utriusque sententia. Si quis autem dicit quod Ibas atque Orientales et aliarum provinciarum episcopi (una quippe horum omnium causa est), etiam in his quae non intelligebant, auctoritatem Ephesini concilii sequi debuerint: ipse quoque primum considerare debet quod etiam synodus Chalcedonensis considerasse credenda est, quoniam tantis dissentientibus, qui moniti fuerant simul in ipsum concilium convenire, non tanta illo tempore quanta nunc est, ejus esse posset auctoritas, cum necdum etiam judicio magnae Chalcedonensis synodi firmaretur. Nam et ipsa multum roboris ad auctoritatem addit antiquitas. Deinde quis cujuscunque temeritatis ac profanationis esse dicitur, quod ea beatus Cyrillus non jam propria, sed totius Ephesinae synodi, cujus fuerant auctoritate firmata, pro ipsorum Orientalium voluntate ausus est retractare; et si Nestorianae haeresi deputetur quod orientales cum aliarum provinciarum episcopis, capitulorum ejus intentionem minime intelligentes, crediderunt quod ea non debuisset synodus Ephesina suscipere; eidem Nestorianae haeresi beatus Cyrillus communicasse dicetur, cum ipsis Orientalibus, ita de suis capitulis, quorum retractationem exegerunt, et Ephesina synodo aestimantibus, communicavit, et eorum confessioni subscripsit. Nam si haec existimatio tanti penditur, ut haeresis judicetur, in nullo inclinari eisdem Orientalibus, sed potius ipsos cogere Cyrillus debuit, ut etiam in his quae minus intelligebant, synodi se auctoritati subjicerent, suamque praesumptionem per quam promulgato decreto capitula memorata damnaverant, similiter publice, et in monumentum posteritatis, scriptis allegata confessione damnarent: et neque vel sic Orientalium definitioni subscribere, sed potius ab illis exigere ut subscriberent eisdem capitulis, non pro illorum voluntate interpretatis, sed sicut ab Ephesina synodo fuerant ante suscepta; ipsamque suspicionem per quam ea damnaverant tanquam haeresim anathematizarent, et ita demum eos in communione recipere. Unde nec alii Patres qui cum illo Ephesum convenerant, et simul praedictis Orientalibus, ita de ipso concilio Ephesino credentibus, communicaverant, potuerunt excusari. Quia vero illam eorum ignorantiam non de ipsa Christiana fide, sed de intentione dictorum suorum fuisse, et beatus Cyrillus et alii qui apud Ephesum ea probaverant, cognoverunt, turpe illis et indignum visum est pro hac causa contendere, et hinc in longum protrahere dissensionem Ecclesiarum, quam nos sanctorum Patrum modestia sopitam post centum annos inquieta imperitia suscitamus. Et utinam nonnullas tantum conturbaremus Ecclesias quae fuerant in prima dissensione commotae, ac non etiam longe positas cogeremus causas olim oblivioni datas, quas scientes quoque reminisci piget, inquirere, et inventas necessitate respondendi non sine offensione audientium ventilare. De illo vero quod item dicunt, propterea synodum debuisse hanc epistolam haereticam judicare, quia post unitatem factam talia conscriptor ejus Ibas dicere vel sentire non debuit, jam superiore libro respondimus. Quomodo autem sancta synodus eamdem epistolam pro recta fidei confessione quam continet approbando, Ephesini concilii perhibetur impugnasse decreta, cum potius, si eam pro hac suspicione judicaret haereticam, simul et beatum Cyrillum et ipsum Ephesinum reprehendisse concilium videretur, quod ita suspicantibus Orientalibus communicaverunt, orthodoxos eos procul dubio judicantes? Cernis igitur, imperator, illa quae superiore libro, sicut promiseramus, ostendimus, hic quoque iterum ac saepe monstrari. Quamobrem si Chalcedonensis synodus Nestoriana dicatur, quod hanc epistolam judicavit orthodoxam, etiam beatus Cyrillus et Ephesina synodus consequenter in Nestorianam haeresim postea divertisse dicentur, quod Orientales hoc ipsum credentes orthodoxos, nec solos Orientales, sed aliarum quoque novem quas supra memoravimus provinciarum episcopos, qui simul eumdem beatum Cyrillum et Memnonem Ephesinum, atque capitula praedicta damnaverunt, in caeteros quoque episcopos, quod ea recepissent, excommunicationis sententiam proferentes. Haec autem Orientalium aliorumque Patrum de synodo Ephesina suspicio, qua existimantes eam traditiones paternas esse transgressam, pro ipsa fide quam communiter tenebant, adversus eam certabant, mihi similis videtur ei suspicioni quae Jesu Nave temporibus orta fuerat in populo Israel (Jos. XXII), cum laudabiliter ejusdem populi pars pro Dei cultura sollicita, adversus alteram partem aeque sollicitam concitaretur, intentionem ejus ignorans. Nam cum pergeret idem populus Israel ad capiendam omnem terram quam Deus Abrahae promiserat, filii Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse, antequam fuissent Jordanem ingressi (Num. XXXII), regionem Jaser et regionem Galaaditim habitare delegerant, eo quod esset locus aptus jumentis quorum eis multa erat copia; nec voluerunt ultra Jordanem possessionem capere cum tribubus Israel: qui tamen perrexerunt cum fratribus suis in terram Chanaan ad debellandas gentes, quas expulit Dominus ante faciem eorum. Porro autem, cum dedisset Dominus Israel universam terram quam juraverat dare patribus eorum, et haereditate recepissent eam, revertentes iidem filii Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse, in terram Galaad, id est in terram possessionis suae quam acceperant in haereditatem, venerunt, sicut scriptum est (Jos. XXII, 10), in Galioth Jordanis quae est in Chanaan, et aedificaverunt ibi aram supra Jordanem. In Chanaan possessionem aliae tribus acceperant, in qua fuit tabernaculum et altare Dei: ipsi vero citra Jordanem, ne posteri eorum alieni fierent a Dei cultura, quasi ab ejus populo Jordanis limite separati, religiosa utique intentione, et zelo Dei ferventes, illam erexerant aram, ut testimonio esset ac monumento posteris eorum, quod ipsi quoque ad Dei culturam et ejus populum pertinerent. Cum vero alias tribus quae in terra Chanaan ultra Jordanem haereditatem fuerant consecutae, ista eorum lateret intentio, et putarent eosdem filios Ruben et Gad, et dimidiam tribum Manasse, propterea illam aedificasse aram, ut semetipsos segregantes a synagoga totius Israel, contra observantiam divinae culturae offerrent super eam sacrificium Domino, quod fieri non licebat praeter unum altare quod erat ante tabernaculum ejus; eodem quo et illi zelo Dei ferventes, et pro eadem cultura Dei certantes, convenerunt omnes in Silo, ut ascenderent expugnare eos. Quibus cum filii Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse, facti rationem redderent, quo proposito atque intentione aram erexerint, illi dixerunt: Hodie cognovimus quia nobiscum est Dominus, quia non deliquistis in conspectu Domini delictum, et quia liberastis filios Israel de manu Domini (Jos. XXII, 31). Vides igitur, Auguste, quod pro eadem religione qua recte colitur Deus, non solum dissentire a se invicem, verum etiam laudabiliter pugnare adversum se religiosi ac rectissimi possint, dum eos non ratio divini cultus, sed alterius alterum latet intentio. Quapropter qui nobis dicunt, si Ephesinam synodum recepistis, condemnate provinciae Orientis et aliarum novem provinciarum episcopos; merito audient, ut si et ipsi filios Ruben et Gad, et dimidiam tribum Manasse recipiunt, condemnent tribum Levi et alias novem tribus, quae cum fratrum suorum lateret intentio, eos debellare convenerant. Et certe in illo populo erant etiam prophetae, nec eis imputat quisquam quod animorum fratrum suorum prudens consilium non viderint, cum facile posset orantibus ex accepta prophetiae gratia revelari: omnes autem Orientales atque aliarum provinciarum antistites, quos capitulorum beati Cyrilli latuit intentio, ut Ephesinam synodum pro eorum susceptione culparent, episcopos dicimus, non prophetas. Qui ergo prophetis non imputamus quod religiosam intentionem fratrum suorum nescierint, sed laudamus eos potius quod eadem religiosa intentione adversus eos fuerint concitati: quomodo possumus non prophetis Patribus orientalibus atque aliis imputare, quod religiosa intentione adversus eorum approbatores fuerint concitati? Quaere intentionem filiorum Ruben et Gad, et dimidiae tribus Manasse, atque ex altera parte tribus Levi et aliarum novem tribuum Israel, et invenies utramque partem pro divino cultu fuisse sollicitam. Quaere ignorantiam, et neutram invenies quae ad divinum cultum pertinent, sed alteram partem intentionem alterius ignorasse. Quaere intentionem synodi Ephesinae, atque ex altera parte antistitum provinciae Orientis et aliarum novem provinciarum, et invenies utramque partem pro divino cultu fuisse sollicitam. Quaere ignorantiam, et neutram partem invenies quae ad divinum cultum pertinent, sed alteram partem intentionem alterius ignorasse. Quod ex eo satis apparet, quoniam per venerabilem Paulum Emesenum episcopum, nec orientales Patres aliquid improbum a beato Cyrillo confitendum expetiverunt; nec ipse beatus Cyrillus aliquid eorum quae expetita fuerant denegavit. Si autem Patres orientales et alios qui cum eis erant, ob alienae intentionis ignorantiam, sicut et illas plures tribus Israel, condemnare non possumus, quomodo venerabilis Ibae epistolam Chalcedonensis synodus condemnaret, quae secundum eorum suspicionem de capitulorum beati Cyrilli receptione conquesta est? Nunquid enim vel Ibas episcopus, vel alii multarum provinciarum antistites, Ephesinam synodum culpasse aliquando monstrantur, quod contra Nestorium, licet in duabus naturis, unum tamen Dei atque hominis filium Jesum Christum confitendum esse firmaverit; ut credi possit fidei, quam de incarnatione Christi habuit, et restitisse, et aliud praedicasse? Nihil est igitur quod in hac epistola etiam de capitulorum beati Cyrilli et Ephesinae synodi intentione Eutychiani querantur.
CAPUT VII Quod templum et habitans in eo recte dictum sit, et quod propter Theodori laudes condemnari a synodo Ibae epistola non debuit, cum idem a Chrysostomo et a Nazianzeno laudatus sit.
Video autem nobis, ex omnibus quae scripta in illa epistola reprehenderunt, ultimum remansisse capitulum, de laude quam continet Theodori Mopsuesteni episcopi. De quo quia multa dixerunt, et in eo suas maxime exercuisse calumnias gloriantur, unde nos quoque super hoc capitulo multa respondere compellimur; eo paulisper dilato, eligo nunc potius defendere, quanquam posterius ordine videatur, quod id non scripto, sed verbis tantum procaciter culpent, quod in finem ipsius epistolae dictum est: « Non enim quisquam audet dicere unam esse naturam divinitatis et humanitatis, sed confitentur in templum et inhabitantem in eo, qui est unus Filius Dominus Jesus Christus. » Quod tale quidem est quale illud quod supra defendimus, ubi ait, tanquam non sit differentia inter templum et inhabitantem in eo. Verum ne putemus aliquid omisisse, in hoc quoque loco eamdem calumniam refellamus. Nam dicunt ad divisionem unius filii Jesu Christi pertinere, quod ait: « Sed confitetur in templum et inhabitantem in eo: » tanquam aliam voluerit intelligi templi subsistentiam sive personam, et aliam inhabitantis in eo. Sic autem possunt et de verbis Domini ipsius dicere, ubi Judaeis de templo sui corporis dixit: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud (Joan. II, 19): tanquam aliam voluerit intelligi personam excitandi corporis sui templi, et aliam excitaturi illud. Quid autem nobis in epistola sua venerabilis Ibas dubium dereliquit, cum prius intentionem suae mentis aperiens, et docens non se ad personae divisionem, sed ad naturarum distinctionem, talia conscripsisse, praemiserit ac dixerit: « Non enim quisquam audet dicere unam esse naturam divinitatis et humanitatis; » et deinde subjecerit: « Sed confitentur in templum et inhabitantem in eo; » atque ita suam clauserit sententiam dicens: « Qui est unus Filius Jesus Christus. » Quid expressius vel quid amplius dici potuit? Sed ut video duos filios credere judicatur, quisquis sic unum dixerit filium, ut non etiam duas ejus negando naturas, cum Eutychianis incarnationis mysterium ejus evacuet. Hoc etiam dicunt: Non debuit prius templum nominare, et deinde habitantem in eo. Quasi vel ipse ordo loquendi permitteret ut prius diceret inhabitantem in eo, et postea templum. Quanquam sit etiam doctrinae conveniens, ut quia per humanitatem Christi ad divinitatis ejus cognitionem pervenimus, prius in templo ejus humanitas, et postea commemoretur habitans in templo divinitas. Ob hoc etiam venerabilis Paulus Emesenus episcopus in sermone suo quem coram ipso beato in Alexandrina ecclesia fecit, et quem ipse beatus Cyrillus tanta laude, sicut primo libro docuimus, praedicavit, ita locutus est: « Vide Joannem duas naturas praedicantem, et unum Filium; aliud tabernaculum, et aliud quod in tabernaculo; aliud templum, et aliud qui inhabitat, Deus. » Quocirca si culpatur venerabilis Ibas quod prius templum ac deinde inhabitantem in eo in epistola sua posuerit, culpetur necesse est etiam beatus Cyrillus, quod sermonem praedicti Pauli episcopi laudaverit, in quo prius tabernaculum et templum, et postea quod in tabernaculo, et Deum qui templum inhabitat, nominavit. Cognoscis igitur, imperator, quod epistolam venerabilis Ibae dicentem: « Sed confitentur in templum, et inhabitantem in eo, qui est unus filius Jesus Christus; » secundum judicium beati Cyrilli magna Chalcedonensis synodus approbavit; et quia vel si propter hoc eam velut haereticam improbaret, hinc potius beatum Cyrillum, id ipsum in sermone coepiscopi sui Pauli approbantem, firmasse haereticum videretur. Nunc ad illud capitulum, quod intermissum fuerat, revertamur, cujus ita meminerunt dicentes: « Et post modica episcopo Edessae derogans dicit: Hic nostrae civitatis tyrannus beatissimum Theodorum praeconem veritatis et doctorem Ecclesiae praesumpsit, qui omnia praesumit, in ecclesia palam anathematizare: » quod ideo ex illa epistola posuerunt, quia praedictum Theodorum, sicut saepe dictum est, accusant quasi ea quae sunt Nestorii praedicantem: ut quasi per hoc Nestorianam hanc epistolam demonstrarent, quae laudaverit eumdem; atque ita synodum quoque Chalcedonensem Nestorianam probarent, quod ipsam epistolam, laudantem eum qui Nestoriani dicitur auctor erroris, pronuntiavit orthodoxam. Quia vero non solum in epistola Ibae laudatus est ipse Theodorus, sed, a multis quoque sanctis Patribus, jam pridem et in secundo libro docuimus ex epistolis beati Joannis Antiocheni, totiusque orientalis concilii apud Antiochiam congregati, et adhuc ex aliorum, sicut promisimus, Patrum litteris infra docebimus. Necessarium tamen existimo et ex hac epistola docere, quod de Mopsuesteno Theodoro non solius Ibae fuerit ista sententia. Nam et ipsum Marim Persam, ad quem scribit, eorum quae de ipso Theodoro dixit conscium esse perhibet, et confidenter publicam quoque sibi dicit attestari notitiam. Verum isti commemorationem eorum quibus hoc ostenditur, consueta fraude fugerunt. Nam quis in illis verbis non videat venerabilis Ibae de veritate fiduciam? quia nisi certa et manifesta essent, nequaquam ei ad quem scripsit, diceret de illo qui Theodorum anathematizavit: « Quem nec tu ipse ignoras, qui occasione fidei non solum nunc viventes insequitur, sed et omnes qui olim ad Dominum praecesserunt: quorum unus est beatus Theodorus, praeco veritatis et doctor Ecclesiae, qui non solum in sua vita colaphizavit haereticos per veritatem suae fidei, sed et post mortem spiritalia arma in libris propriis Ecclesiae filiis dereliquit. » Deinde ipsius etiam ad quem scribit, attestari sibi notitiam docet, cum ait: « Sicut et tua reverentia eidem collocuta cognovit, et ex his quae conscripsit instructa est. » Et infra quidem de eodem Theodoro: « Qui propter zelum Dei non solum propriam civitatem ab errore ad veritatem convertit, sed et longe positas sua doctrina instruxit Ecclesias. » Postremo quia idem Theodorus in sua synodo palam redarguit eum quem suae civitatis tyrannum vocavit. Quae nisi vera forent, quomodo ea posset reverentissimus Ibas dicere, omnium episcoporum orientalium testimonio refragante? Quinimo et sui status periculum sustineret, si Theodorus ut haereticus haberetur, a quo dixit in concilio redargutum esse nescio quem suae civitatis tyrannum. Omnes quippe orientales episcopos criminatus est, si in eorum synodo haereticum dixit redarguendi habuisse fiduciam ad excommunicandos fautores haereticorum. In hoc capitulo ne proderentur, consulto contingere noluerunt. Quae vera esse recognoscentes venerabiles Photius et Eustachius atque Uranius, cum in eorum judicio memorata epistola relegeretur, non ab illo exegerunt anathematizare Theodorum. Et ut eos qualicunque testimonio, tamen suo convincam, ipsi certe in illo mendaciorum libro dixerunt, sicut ante meminimus: « Denique et Photius et Eustachius, conspicientes denegationem Ibae de epistola factam, judicatum dederunt ad destructionem et exclusionem impietatis epistolae ad Marim, quod judicatum habere affirmant, ut Ibas in sua ecclesia anathematizaret palam malignae impietatis principem Nestorium et eos qui aut libris aut codicibus ejus utuntur. » Ubi non dico, quod immemores sui, qui Theodorum dixerunt Nestoriani erroris auctorem magistrumque Nestorii, rursus ipsi Nestorium malignae impietatis principem dicunt, et per hoc negant quod Theodorus fuerit communis auctor erroris, tanquam nisi per oblivionem verum loqui non possint. Sed illud magis nobiscum pietas tua consideret, quoniam qui voluerunt ex hoc ostendere Nestorianam esse epistolam venerabilis Ibae, quod Photius et Eustachius episcopi, conspicientes negationem ejus de sua epistola factam, ad destructionem et exclusionem ipsius epistolae tale judicatum dederunt, ut Nestorium et ejus dogmata Ibas anathematizaret, quod eos falso jactasse probavimus: procul dubio haereticum non fuisse Theodorum ipsorum Photii et Eustachii judicato confirmant: quoniam cum praecipuas laudes doctrinae ejus audirent, non exegerunt a praedicto reverentissimo Iba simul eum cum Nestorio, quem non laudaverat, abdicare. Quia vero eum, sicut jam docuimus, non solum Theodoro anathema dicere, sed etiam Nestorio minime compulerunt; si quid eorum testimonio Eutychiani vel eorum satellites credunt, neque Nestorium excusatum in hac epistola mentiantur, neque Theodorum dicant Nestorianae impietatis auctorem, quem in eorum judicio, et ante Chalcedonense concilium laudatum inveniunt nec inveniunt denotatum. Verum promissi memores, ad illa jam praeclara Ecclesiae lumina veniamus, quorum magis testimonio synodus Chalcedonensis credidit, ut epistolam venerabilis Ibae pro laude Theodori non judicaret haereticam. Et primum testem citemus clarissimum doctorem Ecclesiae et confessorem fortissimum veritatis, Joannem Constantinopolitanum, qui praedicto Mopsuesteno episcopo de exsilio scribens dicit (Epist. 112): « Si esset quidem venire possibile, tuamque reverentiam charitatemque complecti, et in ipsa jucundari, cum multa hoc velocitate et studio faceremus; quoniam autem hoc nobis non adjacet, nunc et litteris hoc implemus. Etsi enim ad ipsos fines mundi ducamur, tuae dilectionis integritatem et favorem, et sine dolo sinceritatem oblivisci non possumus, quae est antiqua et a principio, quamque nunc monstrasti. Neque enim nos latuit quanta pro nobis et dicere et facere festinasti, domine meus honoratissime atque sanctissime. Sed etsi nihil amplius factum est, Deum tamen habes pro tuo studio et alacritate debitorem, integramque mercedem. Et nos autem non quiescimus scientes tuae gratiam sanctitatis, et tuam reverentiam omnibus praedicantes, atque poscentes eamdem dilectionem florentem per omnia conservari. Non enim in deserto sedentes fortuitae intercessionis fructus habemus, quando talem in Cilicia thesaurum et reconditas divitias possidemus. Haec enim est fortis et vigilantis animae tuae dilectio. » Animadvertit mecum ex tenore praesentis epistolae serenitas tua, quod, sicut testatus est Joannes Antiochenus et synodus Orientis, Theodorus, qui condemnatus est quasi Nestoriani auctor erroris, condiscipulus fuerit hujus beati Joannis. Hoc enim satis indicant ejus verba, cum dicit quod antiqua et a principio fuerit ejusdem Theodori circa se dilectionis integritas; quod etiam litteris Domini episcopi Antiocheni probabitur. Cur autem magna Chalcedonensis synodus arguatur, quae sciens sanctum Joannem Theodoro scribentem dixisse: Neque enim nos latuit quanta pro nobis et dicere et facere festinasti, domine meus honoratissime atque sanctissime, credidit quod ille non esset haereticus, qui tanta pro Joanne in exsilium asportato, et dicere et facere festinavit, studio atque alacritate qua Deum haberet mercedis integrae debitorem; incredibile judicans quod magister Nestorianae perfidiae religionis verae magistrum, sibi profecto contrarium, quaereret ab exsilio reduci, et pro sui loci auctoritate, adversum prava sua dogmata libere in ecclesia disputare. Nisi forte ob hoc illa synodus impia denotetur, quod pie de Joanne Constantinopolitano sentiens, eum talem arbitrata est, quem vel sic amaret, ut velut adjutorem suum in Ecclesia propria revocari vellet haereticus; vel sic ipse quoque diligeret, et magna laude praedicaret haereticum. Cum vero et hoc inter alia dixit: Talem in Cilicia thesaurum, et reconditas divitias possidemus; quid hinc synodus culpetur, si reverita est anathematizare thesaurum Joannis et reconditas ejus divitias? An et ipsa statuere debuit, et dicere, si quis Theodorum non anathematizat, anathema sit? Sed nonne melius est, ut de caeteris Patribus taceam, anathema cum Joanne audire, quam Joanni anathema dicere? Si enim anathema est qui Theodorum Mopsuestiae non dicit anathema, etiam Joannes Constantinopolitanae clarissimus antistes Ecclesiae et confessor fortissimus veritatis, anathema est, qui tali thesauro et reconditis divitiis quas Mopsuestiae in Cilicia possidebat, non dicit anathema. Verum neque vir ille magni ponderis et exspectatae semper auctoritatis nobis deerit in defensionem magnae synodi quae ab Iba episcopo non exegit ut Theodorum Mopsuestenum condemnaret, cum ejus epistola recitari laudes ejus audiret. Adsit igitur etiam beatus Gregorius Nazianzenus, temerariorum et ipse crimen aucturus, qui Theodoro adhuc juveni ac novello ita scribit, ejus perfectioni congratulans: « Dilectionis indiciis delectamur, praecipue in tali tempore, et a tali novello simul atque perfecto, et, ut te ex his quae sanctae Scripturae sunt amplectar, constituto super juventutem. Sic enim vocat illa eos qui intellectu aetatem excedunt. Et veteres quidem patres rorem coeli et ubertatem terrae, cum caeteris aliis concedi filiis deprecantur, nisi cui amabile est haec ipsa altius intelligere, nos autem spiritaliter omnia tibi rependimus. Impleat Dominus omnes petitiones tuas, et fias talium filiorum pater (quoniam quidem oportet compendio et familiariter orare pro te) qualem te demonstraris patribus tuis, ut in caeteris nos etiam de te gloriemur. » Quomodo itaque synodus sancta culpatur quia Theodorum non damnavit, cognoscens quantus adhuc a quanto viro de perfectione laudatus est, id est novellus a Gregorio Nazianzeno, ita ut intellectu excessisse diceretur aetatem, supra juventutem suam sublimitate sapientiae constitutus? Quodque magis gratum est ac jucundum, cum scientia esset excelsus, tantam humilitatem ac reverentiam exhibuit patribus, ut haec ei benedictio pro talibus meritis a Gregorio redderetur, per quam tales haberet filios qualem se patribus exhibebat. Quam benedictionem si religiose ac pie illa synodus non credidit esse frustratam, idcirco velut impia et profana frustratur. Sed ad aliam transeamus epistolam. Namque cum aetate confectus idem beatus Gregorius longa quoque aegritudine laboraret, et ob hoc se causaretur onus Ecclesiae suae ferre non posse, neque Apolinarianis gregem Dei vastantibus, pro eadem gemina debilitate resistere, episcopatus curam depositurus, et relicta sua civitate cum monachis in rure victurus, ubi etiam defunctus est, Theodorum toto Oriente in defensionem et visitationem ejusdem Ecclesiae suae delegit; non aliud caput illam provinciam habere testificans, cujus flagitaret auxilium. Sic enim ei iterum scribit: « Tempus mihi est illud Scripturae dicere, Ad quem vociferabor vim patiens? quis mihi porrigat manum oppresso? ad quem pondus Ecclesiae transeat tam male jacentis ac dissolutae? Testificor coram Deo et electis angelis, quoniam non justa patitur Dei grex sine pastore degens, et sine visitatore propter torporem nostrum. Me enim aegritudo detinet, et citius abduxit ab ecclesia, nunc omnino extrema sperantem, et amplius rebus ipsis afflictum. Si quidem aliud caput haberet provincia, ad illud oporteret clamare et contestari. Tua vero reverentia superposita, ad te attendere necesse est. Curam habeas tuae Ecclesiae quovis modo, et non eam despicias indigne agentem. Ut enim alia praetermittam, qualia nunc insurgentes Apolinariani aliqua quidem fecerunt, alia vero minantur, a dominis meis et compresbyteris disces, Eulalio coepiscopo et Eleusio, quos impendio ad tuam reverentiam misimus. Et haec comprimere non est nostrae aetatis, sed tuae prudentiae tuaeque virtutis: quoniam tibi cum aliis facultatem donavit Deus ad communem defensionem Ecclesiae. Si autem haec dicens et scribens non audiar, quod restat solum hoc fiet, publice praedicare omnibus et notum facere, quia episcopo indiget Ecclesia, ne propter meam infirmitatem tundatur. De caetero vos videritis. » O quam fortia sunt et invicta justorum merita, clementissime imperator, quae tanto certius et evidentius ostenduntur superari non posse, quanto studiosius et vehementius fuerint impetita! Nam quotusquisque scire posset aut quaerere tot inexpugnabilia pro sententia Patrum qui Chalcedona convenerant, testimonia, nisi provocaret adversitas? Et ideo non solum patienter, verum etiam gratanter suscipienda mihi videtur. Nam clariorem semper efficit sanctorum justitiam, dum obscurare contendit. An non amplius illorum Patrum justitia declaratur, cum ostenduntur Joannis Constantinopolitani et Gregorii Nazianzeni testimonio credidisse magis, quam eorum qui volebant quaedam Theodori capitula condemnari, occasionem facientes, sicut beatus Cyrillus ait, contrario dogmati quo tenebantur? Non ergo damnabile judicetur non damnasse Theodorum, quem singulare totius caput Gregorius judicavit, et cui gregem Dei suo regimini creditum dereliquit. Gregorius manum sibi ejus porrigi adversus haereticos Apolinarianos flagitavit, testificans coram Deo et electis angelis, quod se agritudinis torpore detento, Christi grex visitationis ejus indigeret auxilio, et talis quae culpa est? Synodus eum non condemnat, et hinc putatur haeretica. Ille Theodoro prudentiam deputavit atque virtutem, et nec levis inde querimonia commovetur: et Chalcedonensi concilio, papae! quod ei non ascripsit imprudentiam, tanta invidia suscitatur. Sed nunquid et Gregorius Nazianzenus, et Joannes Constantinopolitanus, et alii quos memoravimus ac memoraturi sumus, Patres Nestoriano morbo dicentur obsessi, quia non solum Theodorum non abdicant, verum etiam prohibent abdicari? aut et ipsos novo nomine et hactenus inaudito Theodorianos quisquam vocare praesumet? Quod si nullus hoc audet, cur alios qui tenentes eorum catholicam fidem sententiamque servantes, non audent in praejudicium synodi Chalcedonensis damnare Theodorum, Theodorianos vocant, ut hac contumelia memoratam synodum, ubi cum laudes ejus recitarentur damnatus non est, simul injurient? Si de religione ac fide illorum est dubitatio, requirantur; si de causa condemnandi Theodori, manifesta est Patrum sententia quam sequuntur. Nunquid enim, qui consentire noluerit novis praesumptionibus, novum debet nomen accipere? Non autem turpe est, quod cum tantis Patribus sustinemus: nam sicut laudari contra illorum sententiam criminosum est, ita cum eis criminari laudabile. Cognoscentes autem quod magna synodus in causa Mopsuesteni Theodori non sine istis Ecclesiae luminibus accusetur, nullis Eutychianorum calumniis turbari debemus, sed potius ipsorum eos auctoritate confundere. Et ideo commemoratis horum venerabilium Patrum testimoniis, qui eidem Theodoro sunt attestati dum viveret, ad amborum quoque testimonia transeamus, qui similiter ejus memoriam, postquam excessit e vita, magnis et multis sunt laudibus prosecuti. Igitur praesenti libro terminum damus, ut intentio legentis ab alio innovetur exordio.