Jump to content

Pro defensione trium capitulorum/8

Checked
E Wikisource


 LIBER VII LIBER IX 



LIBER OCTAVUS. CAPUT PRIMUM. Quod Joannis Antiocheni et Orientalium testimonio antiqui Patres plurimi consona iis scripserint quae in Theodoro Mopsuesteno culpantur. Accipe, serenissime imperator, quantis adhuc testimoniis sanctorum et venerabilium Patrum synodus Chalcedonensis nec contradixisse culpatur, a quibus Mopsuestenus Theodorus, etiam defunctus, multo amplius quam in epistola venerabilis Ibae laudatus est. Unde prius ad illas epistolas sancti Joannis Antiocheni et orientalis concilii, sicut libro secundo promisimus, revertamur. Beatus enim Proclus synodicas in Orientem litteras miserat, conscripto ad Armenios tomo, quem, sicut jam docuimus, orientalis synodus approbavit. In cujus legationis occasionem tentaverunt quidam subrepere, ut aliqua ex dictis antiquorum Ecclesiae doctorum excerpta, praepositis etiam eorum nominibus anathemati subderentur. Tali ergo ausu commota synodus Orientis, quoniam putaverat hoc ab eodem beato Proclo mandatum, postquam directum sibi tomum se approbasse respondit, illa etiam quae secundo libro memoravimus, et alia multa quae tunc intermissa memorare disponimus, ei pro Theodoro scribens ait: « Nimis nostrae animae vulneratae sunt, quia non solum non viventes tales calumnias ab his qui conturbare volunt Ecclesias continue sustinemus; sed et qui bene de vita profectus est beatus Theodorus, et qui quinque et quadraginta annis clare in doctrina praefulsit, et omnem haeresem expugnavit, et nullam alicubi detrectationem ab orthodoxis in vita suscipiens, post longi temporis hinc discessum, et post multa certamina, et post decem millia libros adversus errores conscriptos, et posteaquam in conspectu sacerdotum et imperatorum et populorum probatus est, periclitatur quae haereticorum sustinere, et illis primus praedicari. Et adjiciunt quae intermissa fuerant, dicentes: Hac nos confusione et turbis compleverunt, non autem nos solum, sed et Christianos populos, qui haec cognoscentes nullatenus sine turba ecclesiasticas celebrationes impleri permittunt, sed adversum nos seditiones faciunt, nec usque ad auditum passi suscipere quod adversus dormientes patres meditabantur anathema, et decem millia adversus nos mala minantur, si quid ab aliquo fuerit tale praesumptum. Sciat autem et hoc tua sanctitas, quia scripturas antiquorum doctorum Ecclesiae requirentes, decem millia talia et his similia invenimus, qualia quidam malo more ex libris beati Theodori colligentes, et corpus reliquum abscidentes, tuae obtulerunt sanctitati. Etenim apud magnum martyrem Ignatium, qui secundus post Petrum apostolorum primum Antiochenae sedis ordinavit Ecclesiam, et apud beatissimum Eustachium, qui sanctorum Patrum qui apud Nicaeam congregati sunt, primus existens fidem orthodoxam confirmavit, et apud sanctissimum et beatissimum Athanasium, qui millia millium certaminum pro evangelicis dogmatibus passus est; ad haec autem, et apud Basilium, et utrumque Gregorium, qui ejusdem sententiae fuerunt, et apud beatissimum Flavianum, Diodorum et Joannem, qui clara luminaria Orientis fuerunt totius; rursum autem et apud beatissimum Ambrosium, qui omnes partes Hesperias illustravit; et apud beatissimum Amphilochium probatissimum doctorem, nec non et apud beatum Atticum tuum patrem, et apud alios decem millia, ut non singulos percurramus, consona decerptis his capitulis invenimus. Quibus anathematizatis, necesse est et ea quae a praedictis Patribus sunt dicta complecti. Et quis de caetero nostris adsit doctrinis, in sic admirabilibus et famosissimis viris post mortem damnatis? Non nostrum est ergo, gloriosis eorum qui praecesserunt opinionibus insultare, neque judicare eos qui honorate defuncti sunt, sed solius judicis vivorum et mortuorum. » Hic doceri ab Eutychianis vellem, quid sancta synodus Chalcedonensis debuerit observare, cum apud eum in epistola venerabilis Ibae recitarentur laudes Theodori, ab orientalibus Patribus, ut de Joanne Constantinopolitano et de Gregorio Nazianzeno taceam, praeconio multo majore laudati. Nunquid eam juste pro laude Theodori condemnaret, hac epistola Orientalium non damnata, in qua confirmatum est unum ex Trinitate pro nobis crucifixum? aut nunquid juste possit solum condemnare Theodorum, absque Ignatio et Eustachio, et Athanasio et Basilio, et utroque Gregorio, et Flaviano, et Diodoro, et Joanne, et Ambrosio, et Amphilochio, et Attico, et aliis decem millibus; si, ut Joannes Antiochenus et omnes orientales episcopi dicunt, in eorum dictis consona certis quibusdam Theodori capitulis inveniuntur? Quod si non inveniuntur, et isti cohibentes Theodoro nos fallere voluerunt; nunquid etiam sic juste posset Chalcedonensis synodus solum condemnare Theodorum absque Joanne Antiocheno et omnibus orientalibus episcopis, qui erroribus ejusdem Theodori cohibentes, Ignatium martyrem, qui secundum post Petrum apostolum Antiochenae sedis ordinavit Ecclesiam, et caeteros gloriosissimos Patres quos commemoraverunt, consona Theodoro sapuisse criminati sunt? Nam si epistola Ibae impia judicatur, quod ejus leves suspiciones de beato Cyrillo contineat, nedum Joannes Antiochenus et omnes orientales episcopi, majoris incomparabiliter impietatis arguendi fuerant, qui sedulo tractatu in concilium congregati, tantos ac tales Patres nominatim criminantes, et alios ut dixit decem millia, consona Theodoro, quem isti dicunt haereticum, scripsisse finxerunt. Qui Theodorus Mopsuestenus aliter a synodo Chalcedonensi juste damnari non posset, nisi aut cum Ignatio martyre, et caeteris cum eo commemoratis gloriosissimis Patribus, si consona decretis quibusdam ejus capitulis conscripserunt; aut cum Joanne Antiocheno et omnibus orientalibus episcopis, si eos consona Theodoro scripsisse mentiti sunt. Verum nec illud omittendum, quod ipsos quoque orientales Patres absque Proclo Constantinopolitano juste damnare non posset. Si enim illi scribentes ei mentiti sunt Ignatium martyrem et alios cum eo commemoratos Patres, similia scripsisse Theodoro, qui nunc ut haereticus accusatur; tacere subdole perniciosa simulatione non debuit, magis autem cum magna detestatione continuo refragari, quoniam quae dicerent, vera non essent: maxime quia non levi et transitorio verbo, sed sententia synodica, omnium Orientalium subscriptione firmata, tantis beatis Patribus advertebat in Ecclesiae praejudicium horribile crimen affigi. Quae cum ita sint, desinant magnam synodum criminari, quod Theodorum non damnavit: quem vel sine martyre Ignatio, et Eustachio, et Athanasio, et Basilio, et utroque Gregorio, et caeteris similiter nume ratis, vel sine Joanne Antiocheno et orientali conci lio, et Proclo Constantinopolitano, juste damnare non potuit. Sed prius dicant cum quibus horum prius Theodorus condemnari debuerit, et ita demum negligentiam vel cohibentiam synodi Chalcedo nensis accusent.

CAPUT II. Quod falso dicatur Proclus Theodori nomen perstrinxisse, cum ex ejus scriptis id aperte refellatur. Sane videamus quid etiam beatus Proclus, scribente sibi Joanne Antiocheno et synodo orientali, rescripserit, ut appareat quam sit impudens haereti corum falsitas, quorum fautoribus catholicos credere non oportuit, fingentibus quod idem sanctus Proclus, praedicto Joanni Antiocheno scribens, Theodorum male nominaverit, et dixerit subdidisse tomo quem misit Armeniis, Judaicae impietatis plena ejusdem Theodori capitula, ut sub anathemate damnarentur. Qui Proclus conquerenti et contradicenti memorato Joanni Antiocheno et ejus synodo ita respondit: « Quando enim ego scripsi tuae sanctitati oportere aut Theodorum, aut alios quosdam qui pridem defuncti sunt, anathemati subdi, aut nominatim alicujus fieri mentionem? Sed puto, sicut et ipsae litterae ad tuam sanctitatem directae clamant, nihil difficile vel pravum epistola continet; sed quia oportet omni suspicione liberari, et detrahentium ora consuere, ex hoc quod in tomo directo subscripsi, et illa capitula quae subjecta sunt repuli, ut pote subtilitatem non habentia pietatis. Neque autem de Theodoro, neque de alio quoquam, qui jam defuncti sunt, scripsi tibi, Deo amantissime, aut ut anathematizetur, aut abdicetur. Sed neque charissimus Theodorus, qui a nobis directus est, diaconus talia mandata percepit. » Et ea evidentissima negatione beati Procli necdum confunduntur haeretici vel fautores eorum; sed audent adhuc dicere quod Theodorum Mopsuestenum post mortem male nominaverit, eumque velut haereticum impietatis arguerit, cum ille reclamet quod non solum Theodorum, verum nec alium quemquam ex his qui jam defuncti fuerant anathematizari aut abdicari quaesierit, aut nominatim alicujus fecerit mentionem. Absit hoc a conscientia Procli, ut ex mala diffamatione venerabilium nominum et divulgata vituperatione defunctorum in pace Ecclesiae sacerdotum, puerilem gloriam captaret, atque inde videri doctus aut religiosus appeteret. Negat ergo se nominatim alicujus fecisse mentionem; et non solum testari, verum et contra surditatem contentiosorum clamare dicit litteras suas, quod nihil pravum contineant: pravum utique esse definiens, quod quaesiisse falso putabatur, ut contra Ecclesiae morem post mortem damnarentur episcopi nunquam in vita sua culpati. Scribit autem etiam Maximo, uni ex duobus per quos, ut dictum est, synodicam epistolam miserat orientalibus episcopis, dicens: « Memor est tua reverentia, quando ad sanctissimum Antiochenum episcopum tibi litteras injungebam, quia omnia cum ejus admonui voluntate fieri oportere; et nihil ad confusionem vel tumultum Ecclesiarum pacem habentium agi, sed tomum quidem subscribi, capitula autem subdita sine nomine, haec tanquam non habentia subtilitatem pietatis averti et abdicari. Quomodo igitur per litteras didici nunc quia Theodori Mopsuesteni et aliorum quorumdam nomina praeposita sunt capitulis ad anathematizandum, cum illi ad Deum jam migraverint, et eos qui jam vitam reliquerunt supervacuum est injuriari post mortem, quos nec vivos aliquando culpavimus? Rogo ergo, festina sicut filius exquirere, sed omnia permittere auctoritati ejusdem reverentissimi consacerdotis Joannis: post subscriptionem autem tomi, et post abjectionem capitulorum, quae cujus sint ignoramus, continuo praepara diaconum Theodorum venire ad regiam civitatem, quatenus tempestate et tumultu non impleantur ecclesiae urbis sanctissimae, et donetis aliquid desiderio impii Nestorii, qui se putat multos habere similia sapientes. » Hic quemadmodum perspicis, imperator, non ex ductu ratiocinationis nostrae colligitur, sed ipsis beati Procli verbis evidentissime demonstratur, quoniam si Chalcedonensis quoque synodus, ut quidam fecerunt, epistolam venerabilis Ibae pro laude Theodori tanquam Nestorio similia sapientis abjiceret; hinc potius, sicut diximus atque probavimus, excusasse Nestorium videretur, et donasse aliquid desiderio Nestorianorum, qui se putant multos habere similia sapientes. Intellexit itaque vir sapientissimus Proclus, quod domini sapientes intelligere noluerunt, quoniam Mopsuesteno Theodoro, cum aliis quibusdam quorum nomina capitulis nescio quibus anathematizanda praeposita fuerant, condemnato, expostulare Nestorius posset, et dicere, Quomodo velut inventor novae doctrinae ab Ecclesia sum depulsus, cum Theodorus vir doctissimus, et a doctissimis Patribus praedicatus, atque alii qui sicut ille sine querela in Ecclesiae pace defuncti sunt, eadem sapuisse dicantur? Vos ergo potius dicendi estis novi dogmatis inventores, qui ab eorum doctrina desciscitis, quos Ecclesia semper habuit honoratos. Nam ego etiam vestro testimonio catholicus probor: si enim ea doceo, quae Mopsuestenus Theodorus et alit in Ecclesia docuerunt, ipsorum vero doctrina vel a sanctis Patribus laudata est, vel quod interim certum est, per omne quo vixerunt tempus a nullo invenitur esse culpata, inculpabilis est etiam mea doctrina. Quod si haec ratio non mea, sed viri prudentissimi atque sanctissimi Procli, modo contemnitur, quam hactenus Ecclesia custodiens in pace degebat; cur quaeso de aliorum nominibus tacetur, quae illo tempore simul praeposita fuerant capitulis ad anathematizandum? cur, putamus, illis pariter accusatis nunc parcitur, et solus in hac condemnatione Mopsuestenus Theodorus nominatur? Estne aliud quod hic intelligere vel suspicari possimus, nisi quia solus in epistola venerabilis Ibae laudatus est, quam synodus Chalcedonensis orthodoxam judicavit? Porro vir sapiens Proclus hunc Theodorum non est ausus injuriari post mortem, quoniam hoc nec Christiana pietas admittebat; nec habuit quod respondere posset, si ei diceretur: Cur Judaicae impietatis accusas, et condemnare quaeris mortuum, quem cum viveret palam in Ecclesia docentem nunquam arguere praesumpsisti? Nam si condemnandus videretur velut haereticus, viventem admoneri a te prius oportuit, cum aut interpretari semetipsum posset in his in quibus offenderis, et meliorem accipere vel reddere rationem, aut merito suo pro sua obstinatione damnari. Nunc autem nihil aliud agis, nisi ut interminabile scandalum posteris derelinquas, aut aliis sequentibus antiquorum Patrum sententiam qui eum laudaverunt, aliis vero tuam, qui eum praesumis accusare post mortem, magnis litibus semper Ecclesia quatiatur. Hac ita perspicua cunctis ratione ducebatur vir bonus et sapiens Proclus, ut neque de Theodoro, sicut haeretici fingunt, neque de alio quoquam in Ecclesiae pace defuncto, mali aliquid scriberet. Propter quod increpans suum diaconum, dicit quod nihil ad confusionem et tumultum Ecclesiarum pacem habentium ei agendum injunxerit. Unde non solum Theodori Mopsuesteni et aliorum quorumdam nomina capitulis nescio quibus praeposita fuisse culpavit, verum etiam confitetur ignorare cujus essent. Quomodo autem sancta synodus ex epistola Ibae, Theodori laudem advertens, eumdem Ibam compelleret ipsum anathematizare Theodorum, cum sciret non solum pro illo, sed pro omnibus qui jam vitam inculpati reliquerant, sancti Procli sententia cujus doctrinam tenuit, definitum quod supervacuum esset eos injuriari post mortem?

CAPUT III. Quod synodus Orientis ad Theodosium imperatorem et Theodosius ad synodum, de non condemnando Theodoro scripserint. Sed nunc ad aliam partem illius epistolae revertamur, a praedicta synodo Orientis imperatori scriptae Theodosio, quam in secundo libro memorare opportunum minime judicantes, distuleramus in subsequentibus explicandam. Cum igitur eadem orientalis synodus imperatori Theodosio adversus illos qui volebant quaedam Theodori capitula condemnari, post multa de ipso Theodoro diceret, quod non a sacerdotibus tantummodo, sed a sacratissimo ejus avo, ter beato et a Deo imperii sceptra sumente Theodosio, singularis est habitus, tanquam Flaviani magni Antiochensium sanctae Dei Ecclesiae pontificis amantissimus discipulus, et beati Joannis Constantinopolitani condiscipulus, hoc etiam addidit atque ait: « Si autem quidquam, imperator sancte, obscurum aliquis inveniri dicat in ejus vel aliorum litteris, hoc retractari necessarium non est. Quorum enim vita in sacerdotio et ministerio optimum habuit finem, his praeclaram gloriam dedicamus, et non ex illis eos judicamus de quibus aliqui atrociter eos accusant. Impossibile enim est, cum homines sint qui in Ecclesia docent, ut calumniantium vituperationes effugiant. Et quid de Ecclesiae doctoribus dicimus? quoniam et ipsa sancta Evangelia multi haereticorum ad suam recipiunt voluntatem, divina dicta vertentes, et in multas partes corpus Ecclesiae discindentes. Haec in brevi pietatem vestram nos omnes episcopi qui in Antiochiam Dei sumus gratia congregati docuimus. » Et post haec, cum multos et antiquos doctores Ecclesiae nominatim commemorarent, sicut etiam Proclo scribentes episcopo fecerant, perhibentes eos similia docuisse Theodoro, ad ultimum dicunt: « Arbitramur autem etiam ipsi pio imperio esse inutile, dum homines huc atque illuc jactari coguntur, nec quiescere ab hac importuna hominum inquietudine. Stent ergo causae deposcimus tempestatis, et tranquillitatem Dei Ecclesiis disponi praecipite. » Nihil, quantum aestimo, religiose princeps, agendum nobis apud vestram mansuetudinem reliquerat sancta haec orientalium synodus sacerdotum. Quod enim non solum Ecclesiarum paci, verum et ipsi imperio vestro inutile sit, ut videlicet homines huc atque illuc jactari cogantur, nec quiescere permittatur, illi caute dixerunt: sed actum est, ut haec vobis serius innotescerent, dum qui potuerunt hoc facere noluerunt, et qui voluerunt, ne facerent ab eis oppressi sunt. Nam quis Christianus horum magnae auctoritati, quis prudens horum consultae rationi non cederet? Denique scriptis eorum instructus etiam Theodosius imperator, sancti avi sui Theodosii secutus est in Theodoro Mopsuesteno judicium, et salubria eorum decreta et monita non sprevit, aut distulit in effectum ducere, sicut inferius ostendemus. Et non eadem tunc fuerat causa Mopsuesteni Theodori: nec in praejudicium magnae synodi, sicut nunc, damnari quaerebatur cum suis dogmatibus, nec cogebatur quisquam anathematizare eos qui anathema ei non dicerent. Quid autem, quasi novum vel haereticum, synodus Chalcedonensis in epistola venerabilis Ibae damnaret, quod Theodorus, a tantis Patribus praedicatus, et ab imperatore Theodosio majore, a Deo imperii sceptra sumente, singularis habitus, etiam ab ipso Iba laudatus est? Neque enim parvi pendere sancta synodus debuit beati quoque imperatoris illius judicium, cui tantum ab Ecclesia tribuenda fuit auctoritas, quantum sibi ille nihil auctoritatis unquam contra Ecclesiam vindicavit. Proinde quaeso te, clementissime imperator, et obsecro pro reverentia quam Christo Deo et ejus sacerdotibus debes, ut exhortationem sanctorum Patrum tuorum obedienter accipias. Tibi enim modo loquuntur, tibi suadent isti omnes antiqui orientales episcopi. Tibi nunc dicunt, quod Theodosio minori aliquando dixerunt: « Si autem quidquam, imperator sancte, obscurum aliquis inveniri dicat in Theodori episcopi vel aliorum litteris, hoc retractari necessarium non est. Quorum enim vita in sacerdotio et ministerio optimum habuit finem, his praelatam gloriam dedicamus, et non ex illis eos judicamus, de quibus aliqui atrociter eos accusant. Impossibile enim est, cum homines sint qui in Ecclesia docent, ut calumniantium vituperationes effugiant. Et quid de Ecclesiae doctoribus dicimus, quando et ipsa sancta Evangelia multi haereticorum ad suam recipiunt voluntatem, divina dicta vertentes, et in multas partes corpus Ecclesiae discindentes? » Exaudi itaque, religiose princeps, exaudi, precamur, hortantes te salubriter, patres tuos, si cupis ut eos pro te orantes Christus exaudiat. Grave est enim, ut quos olim praesentes in corpore, et peregrinantes a Domino, Theodosius minor recepit, modo peregrinantes a corpore, et praesentes ad Deum Justinianus abjiciat in zelo fidei praedicatus. Et Theodosius nullius obedientis in hac causa imperatoris invitabatur exemplo; tu autem quod sequaris habes. Et Theodosius utilitatem ipsius obedientiae nondum erat expertus; tu autem rerum exitu cognovisti quomodo ejus interdictione sedata fuerit illa tempestas. Incomparabiliter itaque utilius tu respondes, clementissime imperator, exspectationi totius Ecclesiae, quam ille respondit: quoniam incomparabiliter major est nunc causa non condemnandi Theodorum quam illis temporibus fuit. Si enim Joannes Antiochenus, et omnes orientales episcopi quos memoravimus, sive Domnus aeque Antiochenus, ex cujus epistola quaedam memoraturi sumus, possunt aliquibus videri pro solo Theodoro certasse; nos autem, qui timemus anathematizare Theodorum et omnes qui ei non dicunt anathema, non pro solo Theodoro nec pro solo Chalcedonensi concilio, ubi cum postea laudes ejus recitarentur damnatus non est, verum etiam pro ipsorum Joannis et Domni Antiochenorum, et omnium orientalium sacerdotum, et beati Procli damnatione certamus, qui non tantum ei anathema non dixerunt, sed nos quoque dicere vetuerunt: quid ergo Theodosius minor adeunte se etiam praedicto beato Proclo responderit, quo utilius vos respondere possitis, insinuare debemus. « Imperatores Caesares, Theodosius et Valentinianus, victores, triumphatores, piissimi, semper Augg., Deo amatori Joanni archiepiscopo et synodo cum eo in Antiochia congregatae. Turbam atque tumultum qui evenit in Oriente, nostrum cognovit imperium per religiosissimum et sanctissimum Patrem nostrum et episcopum Proclum. Quoniam ergo pro quiete et pace omnium providemus, praecipue autem pro fide catholica, quae nostrum quoque custodit imperium, vestrae scribimus sanctitati, quatenus pacem obtineatis, et nullum verbum intendatis eorum qui volunt contra salutem propriam religionem sanctissimam conturbare. Intentio etenim nostrae divinitatis illa est, ut omnes homines cum quiete degant: praecipue autem sanctae Dei Ecclesiae, per quas et nos salvamur, et nostrum pollet imperium. Hac itaque voce quieti Ecclesiae providentes nos aliquid de vobis utilius, nisi ut quoque cum omni statuatis Ecclesia, ne quis adversus eos qui in ejus pace defuncti sunt, quidquam de caetero tale praesumat. »

CAPUT IV. Quod synodus eadem Orientis ad Cyrillum etiam de non damnando Theodoro scripserit. Adjiciam vero et aliam saepe dicti sancti Joannis Antiocheni et synodi ejus epistolam ad beatum etiam Cyrillum pro non condemnandis dictis Theodori scriptam. « Deo amabili et sanctissimo episcopo Cyrillo Joannes Antiochiae, et qui cum eo Deo amabiles episcopi convenientes ex unaquaque provincia quae in Oriente est Dei gratia, in civitatem amabilem Christo Antiochiam, propter litteras sanctissimi episcopi domni Procli. » Et infra, loquentes de ipsis qui, ut dictum est, volebant importune quaedam de Theodori libris excerpta capitula condemnari, sic inquiunt: « Nunc autem iidem ipsi, velut ex somno exsurgentes, perrexerunt ad regiam civitatem, et eam perturbantes, ecclesiasticam pacem, quantum in ipsis est, turbaverunt. Sanctissimo enim episcopo Proclo tomum recte revera et pie habentem, quem ad Armenios scripsit, nobis destinante, et nostrum quaerente consensum, omnia facta sunt a nobis, et in nullo minus fecimus. Erat autem et hoc in praesenti tempore supervacuum, propterea quod jam Dei gratia omnes ubique unum et eumdem custodiunt pium intellectum. Solent enim aliquoties res quae quasi necessariae videntur, nisi opportune fiant, augmentum perturbationis accipere. Aliud etiam malum est in istorum festinatione manibus extensis , et alter tomus excerpta quaedam habens beati Theodori qui fuit Mopsuestiae episcopus, et ea quae ille in diversis libris dixisse videtur, volentes eis anathema inferre. Propter hoc petimus ut mentem tuam nobis applices studiosius quam in aliis rebus, et dignare considerare malum opus hoc esse, nisi ex communi sententia illud exstinguere labores. Dedit enim tibi Deus super velle etiam posse, ut in commune omnes juves. Sunt in illo tomo quaedam incerta, et aliter quam dicta sunt intelligi valentia, confitemur hoc etiam nos: plurima vero eorum aperta videmus, et sine aliqua ambiguitate recta. Sed illis quae putantur obscura, similia multa et a plurimis anterioribus ejus et gloriosis Patribus dicta invenimus; et periculum hinc pendet non leve, ne in istis etiam illorum solvamus, ejus viri reprobantes dicta qui in episcopatu quidem defunctus, agonibus autem adversus Arianos et alios haereticos, decem millibus per omnem suam vitam ubique decoratus est. Quod si fiat, multa etiam ab aliis sanctis Patribus, aperte dicta retractaturi sumus et reprobaturi. Excerptis enim istis similia quaedam invenimus apud ter beatum et nobilem Athanasium, quaedam etiam apud beatum Basilium, quaedam apud Gregorium utrumque; multa vero et apud Amphilochium saepius dicta, non parva vero et apud communem Patrem beatum Theophilum. Sunt enim quae etiam tua sanctitas ita confitetur, et eumdem de illis habes intellectum. Quaedam etiam ab ipso amabili Deo Proclo in eodem ipso tomo quem ad Armenios misit, quo multis sensibus istis decerptis concurrit. Et dies nos deficiet percurrentes beatum Eustachium Antiochiae civitatis episcopum, qui fuit pro recta fide in Nicaeno concilio, et magnae famae Alexandriae vestrae; sed etiam post illos sanctissimos episcopos, Meletium, Flavianum, a quibus plura istis concordantia dicta sunt. Quid jam dicam de his qui in Occidente secundum doctrinam et eamdem confessionem decorati sunt, quos etiam tua sanctitas melius novit? Intende itaque, rogo, ad quod praecipitium nos impellant, qui ad nullam utilitatem verbis contendunt. Quid non hinc laesionis vel corruptionis et confusionis plenum generetur, si aperiamus januam his qui dicta transeuntium Patrum evertere? quale damnum non apertum erit dicta non solum refutare, sed etiam anathematizare? Ut enim aliud alicui placeat, aliud non, in aliquorum dictis, sive antiquorum, sive posteriorum, sive non nostrorum, alia ratio est. Ut autem et anathema eis imponatur, arbitramur audax et asperum apparere, etsi personae cum dictis non anathematizentur. Quis enim nostrum speret quod alium possit movere, aut quid horum non praebeat occasionem semper ut populi perturbentur? Et hoc quidem, et viventibus et transeuntibus contingere solet: quod non scienti tantum haec dicimus, sed etiam plus omnibus considerare valenti magnitudinem hujus absurditatis. Quid autem non praebeamus ex hoc desiderabile Nestorii defensoribus? Quis enim eum non honorabit, si cum isto et aliis qui in episcopatu vitam deposuerunt, simul anathematizetur? aut ubi ejus opinio per hoc non accipiat incrementum? Quis autem deceptorum hominum, de istis occasionem assumens, non confessorem vocaverit, veluti propter illum passum quae passus est, quae etiam illi qui in Ecclesia fulserunt passi sunt? Quis autem mentem habentium nescit quia ea quae dure a beato Theodoro dicta sunt, necessitate compulsus dixit? Proponebat enim eum totus in commune Oriens inter eos qui ante nos fuerunt, sicut virtutem multam doctrinae habentem adversus haereses, contra quas pugnans et dimicans quadam divisione usus est, non ex pravo intellectu veniens, sed efficacius adversus haereticos illo modo uti judicans: neque unitatem summam ignorans vel negans, absit, pleni enim hujusmodi sunt omnes ejus libri, sed naturarum proprietates amplius dividens, sicut ei pugna quam adversus haereticos habuit, faciendum dictabat. Hoc et tua religiositas dispensavit aperte in anterioribus litteris vestris ad satisfactionem quorumdam venerabilium coepiscoporum nostrorum: quod et ipsum tuae virtutis tuaeque sapientiae proprium est. » Verum ego, religiose princeps, quantum ex his dictis afficior, quibus venerabiles Patres per donatam sibi a Deo sapientiam praevenerunt quidquid in causa Theodori pro magna synodo respondere possemus; tantum doleo, et illis quod factum est imputo, qui non haec ante vobis ostendere consueverunt. Quis enim credit, quod vel tantae auctoritati religio tua, vel prudentia tali rationi resisteret? Haec enim verba synodi Orientis, non dicam timorati et sapientis principis animum, sed cujuslibet hominis quem non penitus deseruit humanitas, commoverent. Nam si tunc potuerunt ardentem flammam restinguere, quanto magis nunc a vobis obtinere possent ne quis resuscitaret exstinctam? Si autem veluti ex somno exsurgentes dicti sunt illi, qui cum nihil contradixissent viventi Theodoro, post ejus ebitum illo tempore perrexerunt huc ad regiam civitatem, ecclesiasticam pacem, quantum in ipsis est, conturbantes: quid de istis fautoribus haereticorum dicendum est, qui post centum annos somnum illorum qui rem malo suo surrexerant, pejus evigilare coeperunt? Proinde synodus Chalcedonensis quomodo justa ratione culpetur, quia credidit orientalibus Patribus in concilio congregatis, quos noverat, et non negasse quod quaedam in Theodori scriptis aliter quam dicta sunt possent intelligi, et affirmasse quod recto sensu prolata sunt, sicut ex aliis plurimis ejus dictis intelligebant, quae aperta et sine aliqua ambiguitate recta se videre dixerunt? Sciens etiam eosdem Orientales perhibuisse, quod illis dictis Theodori quae putantur obscura, multa similia et a plurimis anterioribus ejus et gloriosis Patribus dicta sunt. Sed noluit ejus viri dicta reprobare, qui in episcopatu quidem defunctus est, agonibus autem adversus Arianos et Eunomianos, et alios haereticos, decem millibus per omnem suam vitam ubique decoratus est. Nunquid debet pro hac modestia et ratione culpari? praesertim quia non leve periculum impendebat, ne dictis ejus condemnatis, etiam illorum Patrum omnia solverentur. Consultissima igitur et provida potius quam Nestoriana, dicenda est illa synodus, quae prudenter et occasiones abstulit quibus possunt populi perturbari, et excusationem vel etiam auctoritatem Nestoriano errori non praebuit; quod profecto faceret, si Nestoriani dogmatis auctorem judicaret esse Theodorum a tantis Patribus praedicatum. « Propter quod et ipsi dicebant: Aut quid horum non praebeat occasiones, ut semper populi perturbentur? quid autem non praebeamus ex hoc desiderabile Nestorii defensoribus? quis enim eum non honorabit, si cum isto et aliis qui in episcopatu vitam deposuerunt, simul anathematizetur? » et caetera quae ab eis commemorata, nos quoque videmus Nestorii potius excusationi proficere. Sed et beatum Cyrillum et alios qui cum illo Ephesum convenerant Patres sancta illa synodus tacite reprehendisse videretur, quod praedictos Orientales, eumdem Theodorum defendentes, et multo amplius laudantes, injustum duxerunt haereticos judicare. Neque enim solus beatus Cyrillus, an non etiam memorati sacerdotes ejus qui cum illo fuerunt Ephesi, maxime vero Aegyptii, hanc Orientalium de Theodoro sententiam cognovisse credendi sunt, qui tamen omnes in ipsorum communione manserunt? Unde cognoscis, imperator, illa tria quae hujus operis partitioni subjunximus, hic iterum atque iterum simul ostendi. Quoniam si Chalcedonensis synodus vel pro laude Theodori epistolam venerabilis Ibae damnasset, excusasse Nestorium et culpasse beatum Cyrillum atque Ephesinum concilium probaretur. Quas ob res omnino pie atque prudenter egit, ut discerneret a Nestorii causa causam Theodori. Nestorius enim perfidiam suam noxiae diligentiae celabat obtentu, negans sanctam Virginem Dei matrem; et admonitus atque increpitus, offensionem totius concepisse Ecclesiae. Theodorus autem, non Ecclesiae contradicens, sed haereticis, quaedam sic locutus est, ut nisi ad intentionem dicentis lector aspiciat, offendatur in verbis. Nec unum esse Christum in duabus naturis abnegabat, sicut ostendimus, sed necessitate haereticorum oppugnantium cogebatur multum proprietates discernere naturarum. Unde dictum est: « Proponebat enim eum totus in commune Oriens, sicut virtutem multam doctrinae habentem adversus haereses, contra quas pugnans et dimicans, multa quadam divisione usus est, non ex pravo intellectu veniens, sed efficacius adversus haereticos se illo modo uti judicans: neque unitatem summam ignorans vel negans, absit, pleni enim sunt hujusmodi omnes libri, sed naturarum proprietates amplius dividens, sicut ei pugna quam adversus haereticos habuit faciendum dictabat. » Si vero licebit posteris antiquorum praedicatorum dicta simplicia, velut haereticorum frandulenta discutere, nec considerare quod in praesentes, non in futuras, quas nesciebant, haereses intendebant, plurimos cum Theodoro sine dubitatione damnabimus. Nam sicut hi Patres orientales perhibent, multa in eis inveniuntur quae non severum judicem, sed pium quaerant interpretem. Quorum Orientalium testimonio quia non creditur, idcirco nos ex dictis antiquorum doctorum Ecclesiae pauca de multis proferimus, ut Eutychiani vel fautores eorum dissimulare non possint, quod in condemnatione dogmatum Theodori quam in destructione Chalcedonensis concilii quaesierunt, illorum quoque Patrum quos venerari se dicunt, doctrina damnetur. Verum et his omissis vel paululum intermissis, reprehendi non potest sancta synodus, quod venerabilis Ibae epistolam pro ejus laude non judicavit haereticam. Primum quidem, quoniam tantorum Patrum sententiam secuta est, quod solum ejus defensioni sufficit; deinde quia nec illud improbandum est, si aut eos qui de quibusdam scriptis Theodori causarentur, credidit occasionem facere contrario dogmati quo tenebantur, vel ea minus intelligendo culpare, aut ipsum Theodorum minus commodis explicasse verbis quae sentiebat, quod multis potest catholicis doctoribus evenire. Nam saepe etiam intentione adversariis resistendi in dicendo modus exceditur; nec facile est homini futuras evitare quaestiones, cum adversus praesentes toto nisu mentis insurgit. Agebat enim Theodorus frequenter tam libris quam sermonibus in populum contra Synusiastas, sive, ut ab auctoris sui nomine sunt vocati, Apolinaristas, progenitores Eutychianae dementiae, qui temporibus ejus exorti unam Christi dicebant esse naturam: quibus repugnans si forte per humanam fragilitatem lapsus invenitur in verbo, quid impium synodus fecit, quod cum tantis attestantibus credidit in sensu mansisse catholico? maxime quia necdum perfidia Nestoriana surrexerat, quae sollicitum semper ex altera parte faceret disputantem; sed hoc solum quod vincere proposuerat attendebat. Quod si aliquo inexcusabili praeoccupatus errore Theodorus ostendatur, non impie sancta synodus fecit, quod pie de Christi Ecclesia sentiens, credidit eum in tempore admonitum corrigere potuisse, ut in ea permaneret episcopus, et ob hoc pro caeteris quamplurimis quae recte sapuit, non immerito ejus doctrinam esse laudatam. Haec sane orientalium Patrum verba, quibus de Theodoro dixerunt: « Proponebat enim eum totus in commune Oriens inter eos qui ante nos fuerunt, sicut virtutem multam doctrinae habentem adversus haereses: » convenire serenitas tua cognoscit epistolae beati Gregorii Nazianzeni, per quam eidem Theodoro scribens ait: « Si quidem aliud caput haberet provincia, ad illud oporteret clamare et contestari; tua vero reverentia superposita, ad te attendere necesse est. » Et iterum: « Haec comprimere non est nostrae aetatis et infirmitatis, sed tuae prudentiae atque virtutis: quoniam tibi cum aliis facultatem donavit Omnipotens ad communem defensionem Ecclesiae. » Quid vero etiam beatus Cyrillus rescripserit orientali synodo, prohibens non tantum personam, verum etiam dicta Theodori condemnari, tertio memoravimus libro.

CAPUT V. Quod Domnus Antiochenus Theodorum laudet in synodica ad Theodosium imperatorem, et quod iidem omnes Patres doceant mortuis in Ecclesiae pace de functis non esse insultandum. Nunc igitur Domni Antiocheni synodicam memoremus epistolam, qui sicut ejus decessor Joannes, et ipse imperatori Theodosio scribens: « Vestram, inquit, docere cogitur pietatem, quoniam Apolinaris haeresiarchae impietatem Eutyches presbyter renovare pertentat, et apostolicas labefactare doctrinas, mysterii incarnationis dogma corrumpens, et divinitatem Unigeniti et humanitatem unam naturam vocans, commixtionemque et confusionem asserens factam, et salutarem passionem ipsi incontaminabili deitati adnectens, et hos qui columnae veritatis et propugnatores pietatis fuerunt, et adversus omnem haeresem clare virtutem exercuerunt, Diodorum et Theodorum anathematizare praesumit, et in hoc Apolinaris similis vanitati. Ille etenim linguam adversus magnum Diodorum movit, quoniam eum agentem impie objurgavit. Clarum autem et hoc affinitatis dogmatum signum est: qui enim magnum pietatis certatorem Diodorum cum Apolinario verbis blasphemis impetit, econtrario semetipsum ostendit similitudinem vanitatis illius amplectentem. Iste autem magnus Diodorus testem quidem pietatis habet clarorumque certaminum, magnum illum Basilium. In illo enim claruit tempore quo Arii impietatis patroni, tunc imperatorum animas irretientes, adversus veritatem illorum movere potentiam. Habuit autem iste in Antiochia certaminum cursus adversus haereticorum austeritatem decertans. Dei autem homo sanctus Meletius, a quo appellationem habent apud nos apostolicorum custodes dogmatum (Meletianos enim nos vocant Arii sectatores), sacratissimum Diodorum gubernatorem Ciliciae universae praeposuit, et Tarseorum ei regimen commisit. Iste in regia civitate cum Gregorio et reliquis qui ejus erant studii, ter beatum Nectarium archiepiscopum ordinavit. Iste Joannis magni doctor qui sedem regiae civitatis ornavit, et universum mundum doctrina complevit. Iste divulgatissimum illum Theodorum piis dogmatibus enutrivit, et clare atque fortiter edocens laborare, haereticorum catervis eum immisit. Et sacratissimus quidem Diodorus cum Athanasio magno, et Petro et Timotheo confloruit; Theodorus autem cum Theophilo, viris vice luminarium orbem illustrantibus, et qui sedem Alexandriae ornaverunt; sed laudatores quidem horum illi in omni vita fuerunt, accusare autem eos nullus alicubi praesumpsit evidenter. » Apparet etiam ex his quae nunc protulimus, condiscipulum fuisse magni Joannis divulgatissimum Theodorum, cum quo, ut Domnus attestatur, a sancto quoque Diodoro, sicut a Flaviano Antiochensi, piis dogmatibus enutritus est. Hoc etiam simul est proditum, quod odium contra Theodorum Eutychiani ab ipso Eutyche patre suo contraxerint, qui divinitatem Unigeniti et humanitatem, unam naturam vocabat, commixtionem et confusionem asserens factam, et salutarem passionem ipsi incontaminabili deitati adnectens. Non ergo mirum si rami infelices amarissimae radici suae conveniant. At ego hic judicium vestrae pietatis exspecto, cui sententiae nos in causa Mopsuesteni Theodori adjungi oportere censetis: utrumnam vesaniae Eutychis haeredumque ejus, qui pro sua pecuali stultitia qua tenentur, in ejus condemnationem frustra semper armati sunt, an Joannis Constantinopolitani ejus condiscipuli, et Gregorii Nazianzeni, Joannis deinde Antiocheni atque orientalis concilii universi, Cyrilli ac Procli eidem rescribentium, et hujus Domni Antiocheni? Puto, clementissime imperator, quod magni sceleris magnaeque profanationis esse judices, istorum luminarium mundi pro Theodoro Mopsuestiae calcare sententiam, et ad tenebras caecitatis Eutychianae transire, ut in Ecclesia catholica haereticorum exerceamus inimicitias, et alieno contra nostros odio militemus. Si autem profanum nobis est, in solius condemnatione Theodori Patrum calcare sententiam, ut Eutychianorum desiderio satisfiat, nedum ipsos condemnare venerabiles Patres, decernendo vel decernentibus assentiendo, ut anathema sit qui Theodoro Mopsuestiae non dicit anathema. Quod ergo vos religio vestra profanum judicare compellit, hoc etiam venerabilis synodus Chalcedonensis profanum judicavit, sicut judicare debuerat, Eutychis judicium in causa Theodori sequi, contra quem fuerat congregata, potius quam istorum Patrum, quorum eum testimoniis refellebat; et ideo, Domno Antiocheno cum multis Patribus attestantes quod divulgatissimus Theodorus, cum magno Joanne qui sedem regiae civitatis ornavit, a Diodoro piis dogmatibus fuerit enutritus, epistolam venerabilis Ibae sive Theodorum condemnare non debuit, cum ex ea recitari laudes ejus adverteret. Quippe cum et hoc sciret, quia communem ab Apolinaristis et Eutyche accusationem cum suo magistro Diodoro sustinebat, Diodorum vero similiter sciret testem pietatis clarorumque certaminum habuisse magnum Basilium et sanctum Meletium, a cujus nomine Ariani nos Meletianos appellant; et Gregorium et alterum Gregorium, cum quibus beatum Nectarium in regiam civitatem episcopum ordinavit, cumque Alexandrinis episcopis, id est Athanasio magno, et Petro et Timotheo confloruisse, quod etiam ex eorum epistolis quarto libro docuimus; sicut ipsum quoque Theodorum cum Theophilo, viris vice luminarium orbem illustrantibus. Et utique non posset magna Chalcedonensis synodus crimen intolerabilis praesumptionis evadere, si Apolinaristas et Eutychem sequeretur, qui Diodorum et Theodorum cum Basilio et Meletio, et utroque Gregorio, et Joanne, et Nectario, et Athanasio, et Petro, et Timotheo atque Theophilo, in praedicatione verbi conversatos sine querela, falsis criminationibus impetebant. Nonne hoc erat sapientiores et diligentiores Apolinaristas, et Eutychem ostentare, et condemnare tot venerabiles Patres, qui convenientes Diodoro atque Theodoro, nihil inde istos unquam reprehendisse monstrantur? Horum itaque Patrum auctoritate calcanda et conterenda fuerat Eutychianorum stulta praesumptio, et non mendaciter excusanda synodus, quae sanius et fortius potest acceptabili, quod diximus, ratione et evidenti veritate defendi. Tantis autem ac talibus Ecclesiae Christi magistris divulgatissimi Theodori vitam doctrinamque laudantibus, et testantibus quod clare et fortiter laborans haereticorum catervas everteret, nusquam accusatus a quopiam, cum quidam eum et ejus dogmata condemnarent; quid arroganter egi, religiose imperator, quoniam hoc de me visum cuidam est vel sentire vel dicere, quod inter utrosque medius nec praedicare illum volui nec damnare: praesertim quia, sicut superius diximus, non saltem solum Theodorum, sed omnes qui ei anathema non dicunt, anathemati subdiderunt. Quomodo autem facillime probaretur non esse dicendum anathema Theodoro, nisi et omnes anathema illi non dicentes ejus damnationi conjungerent? Quod quam crudele esset et nimis iniquum, etsi hoc nulla Patrum sententia fieri vetaretur, videre perfacile est. Nunquid enim anathema esse deberent qui Theodoro Mopsuestiae, vel quia incognitos et incertos haberent, si fuissent aliqui ejus erroris, vel quia in Ecclesiae pace defunctus est, metuerent anathema dicere? Nam si cavillari quisquam volens objectet eis, ac dicat: Quid commeruit innocentia infantium vel necessitas mutorum, ut a vobis anathema fierent qui nec Theodoro Mopsuestiae nec cuiquam dicere possunt anathema? Multum pro sua peritia, sicut arbitror, aestuabunt. Quantum porro et ipsorum haereticorum mentes, cum in omnibus, tum maxime in hoc facto, furoris sui zelo fuerint obscuratae, satis clarum est: qui dum longis suae factionis ambagibus ad evacuationem Chalcedonensis synodi pervenire contendunt, illos etiam Patres quos venerari se dicunt, simul etiam condemnari cum Theodoro nescierunt. Nam doceant nos vel ipsi vel fautores eorum, si vere aliquid possunt, quomodo simul et Theodorus talis pronuntietur haereticus, ut ab ejus nomine jam Theodoriani vocentur, qui Nestoriani hactenus vocabantur; et laudatores fidei et doctrinae ejus non videantur haeretici, ut de omni Ecclesia taceam, quae illum, donec advixit, habuit honoratum. Hic itaque probent subtilitatem suae doctrinae. Hic exerceant illud ingenium petulans procacemque scientiam, qui perite philosophari se putant, qui calumniari aliis mortuis possunt, cum defendere sua dicta non possunt. Ideoque vel nunc admoniti debent nobis improbare quod factum est. Quod si noluerint, catholici saltem desinant vel injuste vel nimis severe de mortuis judicare, et synodi Chalcedonensis auctoritatem tali haereticorum argumentorum destruere. Nam cui rei necessaria est ista multa justitia, quae cum male argumentantibus haereticis favet, dure atque crudeliter in sanctorum Patrum contumeliam redundavit? Nonne proprie videtur in Ecclesiaste talibus interdictum, ubi scriptum est: Noli effici justus multum, et noli argumentari abundanter, ne forte obstupescas, ne impie agas multum; et noli esse durus, ne moriaris in tempore non tuo (Eccle. VII, 17). Et quia ibi sequitur dicens: Bonum est parcere te in hoc equidem; ab hoc noli contaminare manum tuam, quia is qui timet Deum evadit omnia. Maluimus nos, pro Dei timore, ut evaderemus hanc culpam, parcere venerandis Patribus quam illis admisceri qui manus suas contaminaverunt, inconsulta eos subscriptione damnantes. Pertinet igitur ad pietatis vestrae justitiam, ut qui non judicatis paternae sententiae contemptores, qui se tantis Patribus prudentius intellexisse, et utilius fidei consuluisse gloriantur; multo minus me vel de caetero judicetis, qui non meum, sed tantorum Patrum videor in Theodoro sequi judicium: quod etiam sancta synodus Chalcedonensis secuta est, sciens eum et a Joanne Constantinopolitano atque Gregorio Nazianzeno, superstitem praedicatum, et post obitum ab Joanne et Domno Antiochenis, ac tota synodo Orientis, atque Cyrillo Alexandrino et Proclo Constantinopolitano, contra haereticorum calumnias multiplici ratione defensum. Unde magis probatur quod stulte propter hoc putetur haeretica, quod in causa Theodori illorum Patrum testimonio fidem habuit, quorum fidem in suis definitionibus tenens haereticos improbavit. Animadvertendum sane videtur et fidelium cordibus inculcandum, non tam pro causa Mopsuesteni Theodori, quam pro cunctorum qui vitam in pace Ecclesiae finierunt atque finierint; quod omnes hi Patres quorum sententias memoravimus, diversis quidem verbis, sed eodem sensu, pronuntient quoniam unusquisque in vita sua corruptioni Ecclesiae pertinaciter non resistens, post mortem cum suis dictis non debeat abdicari. Sanctus quoque Joannes Antiochenus et tota synodus Orientis, beato Proclo scribentes, inter alia sic queruntur: « Et quid de caetero nominis adsit doctrinis, sic admirabilibus et famosissimis viris post mortem damnatis? Non meum ergo est gloriosis eorum qui praecesserunt opinionibus insultare, neque judicare eos qui honorate defuncti sunt, sed solius judicis vivorum et mortuorum. » Scribentes etiam Theodosio imperatori dicunt: « Si autem quidquam, sancte imperator, obscurum aliquis inveniri dicat in ejus vel aliorum litteris, retractari necessarium non est. Quorum enim vita in sacerdotio et ministerio optimum habuit finem, his praelatam gloriam dedicamus; et non ex illis eos judicamus, de quibus aliqui atrociter nos accusant. » Proclus etiam sic deploranti et conquerenti praedicto Joanni, et synodo orientali respondit: « Quando enim ego scripsi tuae sanctitati oportere aut Theodorum, aut alios quosdam qui prius defuncti sunt, anathemati subdi? » Et infra: « Neque autem de Theodoro neque de alio quoquam qui jam defuncti sunt, scripsi tibi, Deo amantissime, ut aut anathematizetur, aut abdicetur. » Item scribens Maximo diacono dicit: « Quomodo ergo per litteras didici nunc, quia Theodori Mopsuesteni et aliorum quorumdam nomina praeposita sunt capitulis ad anathematizandum, cum jam illi ad Deum migraverint, et eos qui jam vitam reliquerunt, supervacuum est injuriari post mortem, quos nec vivos aliquando culpavimus. » Cyrillo etiam scribens memoratus Joannes Antiochenus cum orientali concilio dicit: « Quid non hic laesionis vel corruptionis et confusionis plenum generetur, si aperiamus januam his qui volunt dicta transeuntium Patrum evertere? quale damnum non apertum erit dicta non solum refutare, sed etiam anathematizare? » Cyrillus quoque rescribens eidem Joanni et ejus synodo, sic ait: « Nisi forte in mentem assumendum est quod continuare volunt, cum maxime neque in promptu est persona quam culpae supponunt, et capitulorum redargutio incerta, et qui haec agunt in incertum currentes et aerem verberantes inveniuntur. » Et infra: « Sed juste audient, tamenetsi nolunt, qui hujusmodi causas praebent, Obliviscimini vos ipsos, quoniam adversus pulveres arcus extenditis: non enim superest qui apud vos inscriptus est. Et me nullus culpet in haec verba progressori. Grave est enim insultare defunctis, vel si laici fuerint, nedum illis qui in episcopatu hanc vitam deposuerunt. Justissimum enim apparet prudentibus viris, cedere praescienti uniuscujusque voluntatem, et cognoscenti qualis unusquisque nostrum futurus sit. » Haec animo nobis tenenda, haec non solum praesentibus, sed etiam futuris, si qui forte rursus emerserint, praesumptoribus opponenda, ne quis condemnare audeat, nisi correptioni pertinaciter resistentem. Quod si etiam quisquam ex his Patribus, qui consona et una voce pro Theodoro responderunt, quod absit a conscientia et veritate sanctorum, praevaricatus ab omnium communi sententia, contrarium sibi tantisque Patribus habuisse postea judicium probaretur; ipsius potius qui discordaret ab omnibus, non omnium communis pro Theodoro fuit evacuanda sententia. Propterea si qui sunt, qui vituperantes beatum Cyrillum, dicunt quod aliter postea de Theodoro Mopsuesteno locutus est, quam in hoc judicio, quod commune cum Joanne Antiocheno atque orientali synodo et Proclo Constantinopolitano habuerit, in quo probatur etiam ejus condiscipulo Joanni Constantinopolitano, Gregorio Nazianzeno et Domno Antiocheno congruere; recipiendi non sunt adversus eumdem Theodorum, vel potius adversus ipsum beatum Cyrillum, quem talia dicendo, quantum in illis est, inconstantem videri faciunt atque mutabilem. Nam defensioni synodi Chalcedonensis, quae Theodorum non judicavit esse damnandum, tametsi nullam pro eo Cyrilli episcopi sententiam teneremus, sufficerent procul dubio tot aliorum Patrum testimonia; sufficeret postremo, si haec etiam defuissent, Ecclesiae catholicae communicatio, in cujus pace non solum sine ulla querela, sed etiam cum gloria magna defunctus est.

CAPUT VI. Quod officere Theodoro non debeat, si contra illum postea scripserit Cyrillus, et quod damnari Theodorus sine Diodoro non possit. Repellendi ergo sunt ac merito coercendi qui volentes in praejudicium sanctae synodi condemnari Theodorum, tantis venerandis Patribus, et Ecclesiae, sibique ipsi beatum Cyrillum posthac dicunt exstitisse contrarium. Ut autem non suspectum lectorem vel dubium relinquamus, sive scripserit aliquid adversus Theodorum Cyrillus, sive non scripserit, defensio synodi debet nobis ex omni parte constare. Et ideo certum aliquid de hoc incerto conficiendum est, quod recte secuta videatur, ut Theodorum vel ejus dogmata non damnaret, cum apud se recitari laudes ejus animadverteret. Inveniuntur itaque ex nomine beati Cyrilli quaedam contra Theodorum, quaedam pro Theodoro scripta. Unde necesse est aut utraque esse beati Cyrilli, aut neutra, aut eorum alterutra. Si igitur utraque beati Cyrilli dicentur, cum eum in utrisque sibi contrarium, vel si vellet, sancta synodus sequi non posset: in his eum sequi debuit, in quibus non impugnat aliorum sententias Patrum Ecclesiaeque judicium. Si vero neutra beati Cyrilli esse dicentur, nihil est cur sancta synodus putetur impugnare debuisse tantorum sententias Patrum Ecclesiaeque judicium. Sin autem alterutra eorum beati Cyrilli esse dicentur, laudanda est sancta synodus quod illa ejus esse credidit, quae non impugnant aliorum sententias Patrum Ecclesiaeque judicium. Quod si etiam aliquo certo et manifesto indicio probaretur quod illa contra Theodorum potius quam pro Theodoro scripta beati Cyrilli sint, idque ostenderetur quod eamdem synodum minime latere potuerit: quis eam sic quoque culparet, quod Theodorum non et ipsa culpavit? Nam credis Cyrilli esse illa contra Theodorum scripta, in quibus tamen dictum est: « Scripti sunt a magno Theodoro adversus Arianorum et Eunomianorum haereses 20 forte et adhuc amplius libri; et alia praeter haec evangelica et apostolica scripta interpretatus est. Et hos quidem labores nullus ausus est increpare, sed dextro decreto honorare studium rectorum dogmatum quod in eis est. » Quomodo Theodorum culparet, velut Nestorianae vel cujuslibet haeresis inventorem, cum neque 20 et amplius libros irreprehensibiliter scribere contra haereticos posset, neque evangelica et apostolica scripta recte interpretari, si male quidquam de Christiana fide sentiret? Siquidem omnes haereticos non aliunde magis quam de Scripturis evangelicis atque apostolicis refutamus. Et est omnino sibi contrarium, ut simul dicatur quisquam et evangelica et apostolica scripta recte interpretatus fuisse, et non recte de Christiana fide sensisse. Quod si et haec contra Theodorum scripta, quae sola putarentur esse beati Cyrilli, non semetipsa destruerent, nemo nisi absurdissimus judicaret quod non eorum Patrum in Theodoro debuerit sequi sententiam, qui cum illo in eadem provincia degentes, et frequenti ac familiari moderatione fidei conferentes, optime noverant qua intentione diceret quae aliquos hanc ignorantes videntur offendere. Nimis enim grave fuerat sonos sequi verborum, imo signa sonorum atramento in chartulis figurata, et contemnere sanctarum conscientiarum testimonia, scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi, non in chartulis sed in tabulis carnalibus, quae doctrinae Theodori testimonium praeferebant. Illud vero quis nisi inconsideratus credat, nisi impudens dicat, nisi obstinatus affirmet, quod a sancta synodo Cyrillus vel soli Joanni Constantinopolitano, non dicam praeferri, sed conferri debuerit, non tantum pro majore meritorum Joannis auctoritate, verum etiam quod de Theodoro ipsi magis, sicut antiquo amico et a principio condiscipulo, credere debuit, quam Cyrillo, quem noverat etiam de ipso Joanne similiter jam defuncto contra judicium sedis apostolicae scripsisse, ut ex catalogo episcoporum nomen ejus Atticus episcopus juberet auferri, quasi profani et ab ecclesiasticis muris exclusi, eo quod non oporteret traditorem Judam ascribi cum apostolis, neque Jechoniam expulsum connumerari cum David et Samuele et prophetis? quem noverat etiam praedicto Theodoro communicasse, donec superesset, nec unquam corripuisse viventem, quando et ipse interpretari semetipsum posset, et certum facere si quid in illo dubium videretur? Religiose itaque synodus ageret, si, fidem Cyrilli approbans in qua non dissensit a Patribus, suspicionem ejus quam de Theodoro contra tantorum Patrum sententias habuit, non probaret; sicut etiam fidem Joannis Antiocheni et caeterorum orientalium, atque aliorum qui cum eis Ephesum ex diversis provinciis convenerant sacerdotum approbans, in qua non dissenserunt a Patribus, suspicionem eorum quam de ipso beato Cyrillo habuerant improbavit: praesertim quia si credidisse dicatur illa synodus Mopsuestenum Theodorum a beato Cyrillo culpatum, negari non possit quod etiam sanctum Diodorum simul ab eo reprehensum esse crediderit. Nam, sicut quarto libro memoravimus, unus est quicunque credatur reprehensor amborum, in eodem opere et in eadem fidei causa utriusque pariter culpatis: et idcirco si nullae fuissent pro Theodoro Patrum sententiae, quas procul dubio synodus impugnaret, si eum condemnare praesumeret; perspicuum est quod juste non posset absque magistro suo Diodoro Theodorus discipulus ex Cyrilli auctoritate damnari. Diodorum vero damnare non posset a magnis Ecclesiae luminibus, sicut ostendimus, praedicatum, id est ab Athanasio, Petro et Timotheo Alexandrinis episcopis, a Basilio Caesareae Cappadociae, a Joanne Constantinopolitano, ab Epiphanio Cyprio, ab episcopis Egyptiis confessoribus sub Valente imperatore in exsilium missis; habentem etiam magnum testimonium Constantinopolitani adversus Macedonium congregati concilii, cui eum interfuisse manifestum est; et religiosorum principum Gratiani, Valentiniani et majoris Theodosii; Juliani denique imperatoris apostatae, reprehendentis quod Deum natum de virgine fateretur, et quod Jesum Galilaeum et Deum aeternum praedicaret et mortuum. Proinde cum sancta synodus contra horum testimonia Diodorum condemnare nullatenus posset, quomodo Theodorum ejus discipulum, vel si, ut dictum est, nullis fulciretur Patrum testimoniis, condemnaret, quem sine magistro haec eadem sentiente juste condemnare non posset? Itaque nihil est cur ex his quae dicitur beatus Cyrillus scripsisse contra Theodorum synodus reprehendatur, quod Ibae epistolam laudes ejus continentem pronuntiavit orthodoxam: quando si etiam contra Theodorum scribens Cyrillus nihil pro Theodoro scriberet, laudanda esset sana ratio libertasque concilii Chalcedonensis, quod non in toto Cyrillum approbaret; cum laudetur etiam Pauli minimi apostolorum sana ratio atque libertas, quod Petrum apostolorum primum adductum in hypocrisim et non recta via incedentem ad veritatem Evangelii fidenter improbans, in faciem illi restitit, eumque coram omnibus coram objurgavit. Non ergo novum videretur, nec religioni Christianae contrarium, ut contra tantorum Patrum sententias Cyrillum sancta et magna illa synodus non acciperet in causa Theodori, sicut neque in causa Constantinopolitani Joannis accipiendum esse quis dicit.

CAPUT VII. Quod si suspectus de haeresi fuisset Theodorus, ejus temporis Patres id minime dissimulassent, et quod illorum potius quam Cyrilli unius de Theodoro sententiae credendum sit. Quod si nobis in defensionem ipsius magnae synodi etiam illorum Patrum in scripto testimonia deessent, quibus commendatur fides atque doctrina Diodori, sine quo Theodorum docuimus juste non posse damnari: nunquid culpabilis judicari debet quod Ecclesiae testimonium non contempsit, in cujus perpetua pace excellenti honore Diodorus Theodorusque manserunt? aut illius temporis Ecclesiam, cum neque adhuc Eutyches, neque Nestorius esset exortus, Eutychiani audebunt de Nestoriano dogmate criminari? Non arbitror quod hoc aperte palamque praesumant. Sicut ergo lex naturalis una et tota in hominis mente defixa, cujus meminit Dominus in Evangelio dicens: Omnia quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite eis: haec est enim lex et prophetae (Matth. VII, 12); multo fortior invenitur quam ea quae foris habetur in litteris: ab illa quippe interiore regula descenderunt, et illius partes sunt singula quaeque nobis forinsecus in scripto data pro lege; nec omnia collecta simul, vel etiam multiplicata, possunt mensuram illius interioris excedere. Ita fortius est unum illud generale testimonium Ecclesiae, quae neminem unquam expulit aut judicavit haereticum, nisi correptioni pertinaciter resistentem; quam multa quae semote ac privatim certarum personarum pro Diodoro Theodoroque protulimus: partes enim sunt et ipsa unius testimonii generalis Ecclesiae, et quantumlibet multiplicentur, ejus auctoritatem ac terminum non excedent. Sed quemadmodum, cum illam naturam et interiorem legem, quae tota simul est, homo desereret in exteriora delapsus; opus erat intimorum contemptorem particulatim privata scriptorum testificatione convincere: non quod partes toto, et membra universo suo corpori praeferamus; sed quia convenientius hoc modo calumniatores magnae synodi judicavimus refellendos: sic nec generali symbolo fidei Christianae qua initiamur, quidquam est fortius, quamvis scripto non tradatur; verumtamen adversus corruptores intelligentiae et virtutis ejus, utimur etiam privatis testimoniis Patrum quae continentur in scripto, cum et omnia illa uni generali symbolo serviant, nec praefixos terminos ejus excedant. Et ideo, sicut dictum est, vel si nobis deessent haec testimonia Patrum litteris commendata, quae in propugnationem synodi Chalcedonensis pro Diodoro Theodoroque protulimus, nemo sapiens diceret, quod aut religiosiorem se aut sapientiorem eisdem sanctis Patribus et multis aliis credere debuisset, qui temporibus Diodori atque Theodori Ecclesiae Dei luminarium vice fulserunt; ut quos illi viventes non excluserunt, quando magis possent alios corrumpere si fuissent haeretici, pia synodus ac religiosa mortuos crederet excludendos: cum si aliquid in eorum verbis quosdam videretur offendere, alia potius eos credere debuerit intentione dixisse, aut familiariter admonitos in ipso tempore correxisse; quam semetipsum religione vel sapientia tam multis venerandis Patribus anteferre. Nunquam enim, sicut didicimus, tantos ac tales simul habuit doctores Ecclesia, quantos et quales Diodori Theodorique temporibus. Ut enim propter linguae diversitatem scientissimos viros Ecclesiae occidentalis omittam, quanquam multi ex illis etiam in Graeco eruditi essent eloquio, ut Diodori atque Theodori scripta legentes intentionem eorum cognoscere potuissent; ut praeteream et illos Graeciae doctissimos qui episcopi non fuerunt, cum eis Athanasius interea, Petrus, Timotheus ac Theophilus Alexandrini in verbi praedicatione degerunt; deinde Meletius et Flavianus Antiocheni; Nectarius quoque, et Joannes, et Atticus Constantinopolitani; Amphilochius etiam Iconiensis, Epiphanius Cyprius, Basilius Caesariensis Cappadociae, et ejus frater Gregorius Nyssenus, Gregorius Nazianzenus Gelasius, Caesariensis Palaestinae, Theotimus Tomitianus Scythiae: quorum nemo Diodorum aliquando haereticum judicasse monstratur: quin potius una cum eis ab haereticis Apolinaristis sustinuerunt invidiam, tanquam duos praedicarent filios, duas Christi perfectas asserendo naturas. Quapropter vel si minus attente legere possent scripta Diodori atque Theodori, admoniti saltem haereticorum calumniis attentiores procul dubio redderentur. Quid igitur opus erat, in tantorum Patrum contumeliam, sacrilegum et impium ac petorem daemonibus pronuntiare Theodorum, cum si etiam in aliquibus probetur errasse, pejor daemonibus judicari non debuit in Ecclesiae pace atque honore defunctus? De cujus laude nec reverentissimi Photius ut Eustachius atque Uranius judices Ibam episcopum reprehenderunt, apud quos ei sua epistola prius objecta est atque discussa. Sed nec ipsi ejus accusatores, vel cum imperatorem adversus eum adirent, vel cum elicita accusatione judices memoratos adducerent, et in eorum examine multis et magnis et inauditis eum criminationibus impetentes, saepe ac diu confligerent, aliquid ei de laude Theodori opponere tentaverunt: quod procul dubio facerent, si ab Ecclesia Christi Theodorus aliquando judicaretur haereticus. Unde Eutychianis dicimus, ut quia dissentiunt a synodo, quae memoratam epistolam, duas Christi naturas et unam confitentem esse personam, pronuntiavit orthodoxam, refutatis ab ea saltem accusatoribus venerabilis Ibae consentiant, nec in ea quidquam amplius quam illi calumniosissimi, impudentissimi atque obstinatissimi crimenentur. Quomodo vero Theodorum synodus praedicta condemnans, vel si, ut dictum est, tam multorum Patrum testimoniis in scripto manentibus minime repugnaret, ac non superius memoratos aut haereticos diceret quod intelligentes consentiebant pravis, ut aiunt, dogmatibus Diodori Theodorique communibus, aut nimis indoctos, si hoc putaret, quod illorum dogmata intelligere non valebant? Non enim de personis ignobilibus disputamus, quarum dici possit latuisse doctrina, cum de Theodoro scriptum sit, quod et 40 annis clare in doctrina praefulserit, et omnem haeresem expugnaverit, et decem millia conscripserit libros adversus errores, contra quos eum totus in commune Oriens proponebat, tanquam virtutem multam doctrinae habentem: et quod in expositionibus, quas in omnibus ecclesiis orientalibus et in hac regia civitate faciebat, probatus fuerit in conspectu sacerdotum, et imperatorum, et populorum. Quomodo si tales sancta synodus abdicaret, non, sicut diximus, omnes venerabiles illius temporis Patres aut haereticos diceret aut ignaros? Quid itaque horum dicere mallet ignoro; quod autem necesse est horum alterum dicere non ignoro. Multo igitur magis nunc, quia non desunt eorum testimonia pro Diodoro atque Theodoro, litteris etiam commendata, si Theodorum id quod Diodorus sentientem damnare praesumeret, aut haereticos fuisse omnes hos Patres, aut ignaros et inscios dicere cogeretur. Sed nunquid ita mundo Christus irascitur, ut aures Christianorum ferant, si dicatur quod illa synodus Athanasium, Basilium, et utrumque Gregorium, et Joannem, haereticos judicare debuerit, ut temerarii condemnatores Theodori orthodoxi judicentur? an, quod est satius, indoctos eos judicare debuisse dicetur, ut istorum mirabilis peritia, quod maxime appetunt, efferatur? Sed ut hoc iterum vel amplius aliquid dicam, nunquid ita mundo Christus irascitur, ut aures non dicam Christianorum, sed quorumque hominum, ferant doctiores istos nostros dici talibus doctoribus? An forte putabitur quod nec haeretici dicendi essent a synodo illi Patres, quoniam non consentiebant dogmatibus Diodori atque Theodori; nec indocti, quoniam sciebant ea recta non esse; sed tantummodo negligentes, quod eos corrigere aut ab ecclesia pellere minus curaverint? At hoc ipsum quod tacuerunt in tempore, cum eis et ad intelligendum magna scientia, et ad respondendum sermo non defuisset idoneus, pro consensu teneri merito potest. Igitur etiam sic non aliud efficeretur, nisi ut illi sancti Patres haeretici affirmarentur a synodo. Quamvis itaque in tali causa negligens tolerabilior forsitan indicetur haeretico, procul dubio tamen indocto deterior. Venerabiles autem Patres, quos indoctos illa synodus dicere non audebat, multo minus negligentes, quod est deterius, judicare praesumeret. Diligentes igitur judicavit, quos et sciebat temporibus eorum exortos haereticos expulisse. Ut enim omittamus eos quorum nomina abolita sunt cum haeresibus suis, id est Basianos, quos et anthropomorphitas dicimus; Semiarianos, Aetianos, Antidicomaritas, Massalianos, quos et Euchitas; Euphemitas, Martyrianos, Sacianos; temporibus eorum et exorti et expulsi sunt etiam Marriani, Photiani, Macedoniani, qui et Pneumatomachi; Aetiani, qui et Eunomiani; sed et Apolinaristae. Et quomodo in his tantis aemulatores fidei comprobati, in solis Diodoro atque Theodoro negligentes a sancta synodo crederentur? Igitur ut Diodorum ac Theodorum non expellerent, aut melius eorum dicta intellexerunt, sicut ab aliis sua volebant intelligi, quod nos facere nolumus, sive non possumus; aut rationem a praesentibus cur ita locuti sint exegerunt; aut invenerunt eos jam mutasse sententiam; aut quod extremum est, admonitos mutare fecerunt. Nam aliter eos in Ecclesia catholica manere potuisse quis sapiens catholicus credat? Cum vero tanta quae dicta sunt, ego indoctus et Latinae linguae, de causa apud Graecos habita, post centum annos pro meo captu et facultate, vel intelligere vel explicare potuerim; quanta credendum est illam sanctorum Patrum congregationem in causa penes se et recenti memoria cognoscere potuisse, illo etiam revelante qui dixit: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi in medio eorum sum (Matth. XVIII, 20)? Nam fideliter invocatus non solum a sacerdotibus, sed ab omni quoque populo suo cujus fides et exspectatio ex illorum auctoritate dependet, primum dat omnibus congregatis unum cor et animam unam, ut nullus eorum suam velit esse sententiam, nisi quae fuerit veritatis. Quoties ibi doctiores indoctioribus, et plures paucioribus, illo eorum medio cedunt? quoties etiam per nescientes scienter operatur ipse qui potest omnia facere supra quam petimus aut intelligimus; aut qui promisit quod nobiscum sit omnibus diebus usque ad consummationem saeculi? Utinam sibi nunquam saecularis potestas, quod ei creditum non est in his negotiis usurparet, quae nunquam feliciter usurpavit. Caeterum congregatis in suo nomine sacerdotibus suis Christus deesse non potest: quia cum sit omnipotens veritas, mentiri nullatenus potest, sicut nec illi synodo defuit, quae in causa quidem fidei omnium communiter Patrum doctrinam secuta est: in Theodori vero, non unius Cyrilli, vel si credamus quod dicitur, quia nec posset, cujus contraria sibi esse videbatur vel incerta sententia; sed aliorum Patrum secuta est, quos et auctoritate et numero et ratione praeferre debuerat. Quis enim Joannem Constantinopolitanum Cyrillo, quis plures probatissimos viros uni, quis excusationem certissimam et constantissimam incertae et inconstanti accusationi non praeferat? Nihil igitur vel hinc calumnientur haeretici, vel catholici offendantur. Quae fuerat Joannis ac Procli Constantinopolitanorum, Gregorii Nazianzeni, Joannis ac Domini Antiochenorum et orientalis concilii fides, nec non Ecclesiae a qua non est expulsus Theodorus, eadem fuerat et Cyrilli. De Theodoro tantum, sicut et de Diodoro, cui simul Athanasius atque Constantinopolitana synodus attestatur, in solo Cyrillo dicitur inveniri diversa sententia; et quod est indicium certissimae veritatis, in ipsa dissensione consensus unius ejusdemque fidei comprobatur. De quo enim Cyrillus Theodorum culpasse dicitur, manifestissime pravum defensores Theodori non denegabant; sed hoc Theodorus non sensisse dicebatur. Inde igitur et ille putabat exsequendum esse Theodorum, quod velut eadem senserit quae male Nestorius sensit; ac per hoc utrique diversa de Theodoro sentientes, Nestorii condemnationem sine ulla diversitate firmabant. Quid ergo Nestorianos adjuvet, qui Theodori dictis, sicut et aliorum qui in Ecclesia claruerunt, male uti dicuntur, si qua de illo fuit diversa Patrum sententia: cum et ideo fuerit accusatus, quia similia putabatur sapuisse Nestorio, et aliter non potuerit excusari, nisi probaretur alienus ab errore Nestorii? Hoc quoque meminisse iidem Nestoriani debent, quoniam in eis litteris orientalium Patrum beato Proclo rescribentium Theodorus excusatur, in quibus firmatur, sicut ostendimus, unum de Trinitate pro nobis crucifixum; in quibus dicitur: « Quod autem omne orientale concilium Nestorii novitates abdicavit, novit et tua sanctitas, quae nostras super hoc litteras secundo jam tertioque suscepit. » Sed nec Eutychiani vel Semieutychiani dissimulent quod interim nihil adversus Theodorum ex nomine beati Cyrilli, quem sequi se dicunt, proferre potuerit in quo culpetur in duabus Christum praedicasse naturis. Sive enim vere, sive false perhibeatur Theodorus ab eo culpatus quod duos crediderit filios, hactenus fictum non est hoc eum reprehendisse in dictis Theodori, quoniam duas praedicavit Christi esse naturas; quod eum Eutychiani praedicasse non negant, quem etiam duas mentiuntur putasse personas. Cur igitur eum beatus Cyrillus non simul de duarum quoque naturarum praedicatione culpavit, si haeresi Nestorianae deputandum est duas Christi credere ac docere naturas? Quin potius hinc sapientissimus Joannes et orientale concilium, scribentes eidem beato Cyrillo, Theodorum purgant, quod adversus haereticos naturarum proprietates amplius dividens, putaretur etiam duas Christi asseruisse personas. Quomodo igitur vel orientales Patres ex eo magis excusandum Theodorum a Nestoriano crimine judicarent, quod naturarum proprietates amplius divideret, si Nestoriani est criminis duas Christi naturas asserere? vel quomodo ipse quoque beatus Cyrillus non eosdem orientales haereticos et nimium stultos, qui Theodorum incertum crimen sustinentem certo crimine defendere nitebantur? Praesertim quoniam et ipsum beatum Cyrillum affirmabant non aliter docuisse, dicentes ei, sicut supra memoravimus: Sunt enim etiam quae et tua sanctitas ita confitetur, et eumdem de illis habet intellectum. Qua de re si haeresi Nestorianae debet ascribi duas Christi praedicare naturas, beatus Cyrillus, qui nihil contra retulit, magnum in se crimen sua taciturnitate firmavit; a quo purgari non poterit. nisi catholicum judicetur duas Christi naturas asserere. Intelligis igitur, imperator, quod si qua Patrum disceptatio de Theodoro fuisse dicatur, Nestorianos pariter et Eutychianos confundat. Sancta vero synodus unam et communem accusantis, si tamen vere dicitur, ac defendentium Diodorum fidem tenens, illos sequendos in persona Theodori judicavit, quorum et major fuit auctoritas, et qui cum illo degentes, diuturna familiaritate bene cognoverant qua intentione scripserit in quibus putabatur ab ignorantibus arguendus. Hoc justitiae congruebat, hoc etiam pietati, quae quantum ratio patitur debet excusationi magis quam accusationi favere personae. Hoc etiam conveniens fuit assertioni verae fidei, quam contra Nestorium et Eutychem synodus illa susceperat, ne aut diceretur Nestorius similia sapuisse Theodoro a tantis Patribus praedicato, aut per hoc ejus errori daretur auctoritas, aut Apolinaristarum progenitorum Eutychianae dementiae, vel ipsius Eutychis in Theodoro videretur secula judicium, ut de ipsa quoque secundum sententiam beati Cyrilli merito diceretur, quod propterea se circa Theodorum, virum admirabilem et maximam gloriam merentem, infense haberet, ut occasionem faceret contrario dogmati quo tenebatur, quaerens capitula quaedam ejus non ex melioribus intellecta damnari. Quibus ita constitutis atque firmatis, quod nuper a quibusdam condemnatus est, cohibentiae quam praebent Eutychianis, et abominandae praesumptioni debet ascribi; et ideo sicut hos temerarios contra sanctorum Patrum Ecclesiaeque testimonium nullatenus approbare quisquam sapiens potest, ita magnam synodum Chalcedonensem cum iisdem Patribus et Ecclesia in qua Theodorus mansit, non potest improbare.