Progymnasma decimum tertivm | Progymnasma decimum quintum |
Suggestio.
Personae:
Magister, Stephanus (discipulus).
Magister.
Saepenumero cum minis severissimis interdixi vobis pueri, ne suggereretis recitantibus: vos nihilominus, qui mos est vester, idem peccatum peccare non desinitis, et patientia mea nimium abutimini. Iam postremum moneo, praedico, et ante denuntio, tibi praesertim capillate, tibi bone Stephane, quem observavi praeter caeteros in ista noxia contrahenda diligentissimum, nisi temperaveritis ab ista intempestiva beneuolentia, non ego mihi temperabo ab iracundia.
Stephanus.
Non soleo tam frequenter.
Magister.
Non soles? Nemo quisquam frequentius. Prospice rebus tuis: nam acriter ulciscar te, si vel semel amplius suggerentem conspexero.
Stephanus.
Spero mitiora.
Magister.
Spera quae vis, quod acciderit patienter ferto.
Stephanus.
Oportet me gratum esse adversus bene meritos.
Magister.
Etiam tu taces? Illa merita tua merebuntur, quod dixi, praemium. Itaque nisi finem datis mutuo bene merendi, et imperium meum minuendi, faciam ego ut huius diei, locique, meique in omnem vitam memineritis. Et ego quidem verberando, vos vapulando defatigabimini.
Stephanus.
Crudele promissum.
Magister.
Nihil hoc genere puerorum perniciosius in schola. Quid enim? dum hinc inde, dextra levaque, antrorsum, retrosum, recitantibus subveniunt, ubi eos memoria fugit, illos reddunt ignavissimos, et ipsi exspectatione similis beneficii, socordia socordiores fiunt. Quisque sui memor, ut poenam ne sentiat, punienda ne designet.
{{ct|Notae
1 IDEM PECCATUM PECCARE: Atticismus estΧαίρειν χαρὰν, φόβον φοβεῖσθαι, σπόνδας σπένδεσθαι Aeschyl, Promet:ἔα με νοσεῖν τὴν δὲ τὴν νόσονet similia multa, quae etiam non luculenter graece doctus novit. Latini eodem modo, furere furorem, gaudere gaudium, canere cantilenam, currere cursum, somniare somnium, metere messem, pugnare pugnam, ludere ludos, aut ludum, quo postremo usi sunt Plaut. Mostell. Terent. Eunuch. Horat. Ode 2 9. lib.3.
2 CRUDELE PROMISSUM: Hoc quasi non audiente magistro, summissa voce, aut averso ad condiscipulos vultu dici intelligendum est, ut saepe fit apud Comicos. Tale fuit, quod dialogo sexto in extremo posuimus, cum puer mendax iam cadendus ita loquitur . Miser, ab miser, cui tam male vertit dolus.