Jump to content

Progymnasmata Latinitatis/15

Unchecked
E Wikisource
Progymnasma decimum quintum
1588

 Progymnasma decimum quartum Progymnasma decimum sextum 

Absentes.

Personae:

Benedictus, Augustinus.

Benedictus.
Multorum dierum intervallo non te vidimus in gymnasio Augustine: nec tame fuit, quod miratus sum vehementer, cum praeceptor te requireret, aut mitteret, qui, ubi esses, et quid ageres investigaret. Cur abfuisti?

Augustinus.
Male me habebam: idque ut ne lateret Magistrum, curavi, quo bona cum eius venia, et tuto abesse liceret.

Benedictus.
Meritissimo non apparuisti: si quidem est, ut autumas. Convaluistine?

Augustinus.
Nondum plane me confirmavi.

Benedictus.
Quamdiu aegrotasti?

Augustinus.
Quamdiu me in schola non conspexisti.

Benedictus.
Haud equidem recordor quantum temporis abierit.

Augustinus.
Dies complusculi, undeviginti omnino.

Benedictus.
Quid erat morbi?

Augustinus.
Febricula.

Benedictus.
Quo medicamento ei subvenisti?

Augustinus.
Inedia prope sola, qua maximos quosque morbos, et gravissimos depelli solere, aiebat Magister auctores in medicina claros et nobiles asserere. Vacuus mihi venter crepitare: ego flocci pendere.

Benedictus.
Facili negotio consequere, quae interim praecepta nobis et explicata sunt.

Augustinus.
Sic mihi persuasi: et in eam rem, si non recusas, utar tuis suppetiis.

Benedictus.
Repetam tibi omnia, et rectissimis tuis atque optimis studiis non gravate obsequar. Quando te rediturum censes?

Augustinus.
Secundum natalia Domini. At tu quid vagaris? Cur non es in ludo?

Benedictus.
Eram in itinere cum libris: ecce tibi, pompa procedit ferentium instrumenta gladiatoria, sive athletica. Ego illos sequi in aulam curiae: ibi ludricum illud certamen certantes spectavi voluptate mirifica. Nam ubi aetas maturuerit, eandem artem addiscere cogito: quandoquidem disciplinis liberalibus non est aliena. Novi perplures literatos, eosdemque athletas non spernendos.

Augustinus.
Crastina luce quam expurgationem habebis?

Benedictus.
Intendenda erit aliqua fallacia, quae me virgarum periculo eximat: nox dabit consilium. Si mendacium dixero, solens meo more fecero.

Augustinus.
Timeo ne aliorsum cadat res, et tu propter hanc curiositatem spectandorum gladiatorum sine vibicibus a Magistro non dimittere.

Benedictus.
Evasi non semel, confictis caussis absentiae.

Augustinus.
Bestiae quaedam cum canibus bis, ter elapsae fuerint, tandem capiuntur et pereunt.

Benedictus.
Oh, non adimet mihi vitam ista verberatio. Gymnasium flagrorum me appelles licet, quibus mea cutis induruit, ut si ad fumum pependisset.

Augustinus.
Tua res agitur. In quem exempla fient, quique clamaverit usque ad ravim, illi, puto, aliquid dolebit.

Notae


1 UNDEVIGINTI: Sic undetriginta, undequadraginta, undequinquaginta, et deinceps. Unum de viginti si auferas, manent decem et novem: ita in aliis. Similis modus est, duodeviginti, duodetriginta, duodequadraginta. Utraque ratione dicendi crebro boni auctores utuntur.

2 QUO MEDICAMENTO EI: Primum est cavere, ne in morbum delabamur. Cavebimus si servemus quae de tuenda valetudine a Plutarcho, a Marsilio Ficino, et ab aliis scripta sunt. Proximum ut ex illo convalescamus: quod quidem si non per inediam solam, at certe nunquam sine inedia videmus fieri. Caussa enim sublata, etiam effectus tollitur. Atqui morborum caussa quae sunt aliae, nisi humores vitiosi, ac nimii? Humores autem unde nisi e cibis oriuntur? Quorum moderationem ac delectum qui adhibent, et rarius aegrotant, et citius curantur.

3 VENTER CREPITARE: Plaut. Menaech.

MED: Dic mihi, an Unquam tibi intestina crepitant, quod sentias?
M: Ubi satur sum, nulla crepitant: quando esurio, tum crepitant.

Horatius sat. 2. lib. 2. latrantem stomachum sale et pane bene leniri affirmat.

4 NOX DABIT CONSILIUM: Plutarch. lib. de Curiosit. noctem (velut amicam intelligentiae) vocabant euphronen: videlicet arbitrantes quietem et assiduitatem illam, nullis interpellantibus aliarum rerum curis, multum habere momenti ad inventionem eorum quae inquiruntur. Cicer. 2. de Orat. Nox te nobis, Antoni, expolivit, hominemque reddidit.

5 SI MENDACIUM DIXERO: Inter mendacium dicere, et mentiri Nigidius apud Gellium hoc interesse vult, quod qui mentitur, ipse non fallitur, sed alterum fallere conatur. Qui mendacium dicit, ipse fallitur. Vir bonus praestare debet ne mentiatur, prudens ne mendacium dicat. Nihilominus haec saepe confunduntur .

6 NON ADIMET MIHI VITAM: Exemplum proiectae in puero audaciae. Tax tax tergo meo erit, inquit ille in Persa, non curo.

7 GYMNASIUM FLAGRORUM: hominem in quo assidue verberando flagra et virga exercentur. Salutatio duorum servorum in Plauti Asin. haec est. LE. Gymnasium flagri salveto. LI. Quid agis custos carceris? LE. O catenarum colone. L I. O virgarum lascivia.

8 TUA RES AGITUR: Genus loquendi haud inelegans, cum dicimus alicuius rem, famam, dignitatem, gloriam, salutem, caput, rem agi. Id est, in discrimine periculoque versari. Cicer. pro lege Manil. Aguntur bona multorum civium. De Orat. Agitur non solum ingenii nostri existimatio. In Philipp. Libertas agitur pop. Romani.

9 IN QUEM EXEMPLA FIENT: Puniendorum peccatorum rationes tres adducit Gellius lib. 6. cap. 14. Tertia ratio vindicta est, inquit, quae παράδειγμα a Graecis nominatur: cum punitio propter exemplum necessaria, ut caeteri a similibus peccatis, quae prohiberi publicitus interest, metu cognitae poenae deterreantur. Idcirco veteres quoque nostri exempla pro maximis gravissimisque poenis dicebant. Iam, Latini dicunt exemplum prodere in aliquo, ut Cicer. pro Flacco. In aliquo exemplum statuere, ut idem in 4. Verr. Exempla cruciatus edere in aliquem, ut Casar 1. de bello Gall. Exempla edere, ut Terent. Eunuch. Exempla faciam ego in te: aut sine praepositione (ut quidam legunt ) est apud Plaut. Mostell.