Jump to content

Progymnasmata Latinitatis/17

Unchecked
E Wikisource
Progymnasma decimum septimum
1588

 Progymnasma decimum sextum Progymnasma decimum octavum 

Petitio lusus.

Personae:

Philippus, Magister, Puerorum turba.

Philippus.
Memoriter memini, Praeceptor, dixisse te aliquando nobis, necessariam esse in rebus vicissitudinem, nec durare posse, quod alterna requie careat.

Magister.
Quid tum postea? quam ob caussam tu id mihi nunc subiicis?

Philippus.
Haud sane inconsulto, ac temere tuam hoc loco repetivi sententia.

Magister.
Ergo quid te movit? dicito.

Philippus.
Quoniam res quaedam est, quam me a benignitate tua impetrata auferre volo.

Magister.
Memora puer.

Philippus.
Si moleste non es laturus.

Magister.
Nisi tu iniustum quid a me petas, indigne non feram, quidquid petiveris. Nam ut iusta ab iniustis petere insipientia est: sic iniusta a iustis impetrari non decet.

Philippus.
Ne tibi lubeat sinistrum suspicari. Iuste ab iustis iustus sum orator datus, et advenio omnibus lubentibus, ut quod in rem nostram communem sit, hoc a tua lenitate obtineam.

Magister.
Eloquere, quid est quod obtinere gestis?

Philippus.
Paullum est.

Magister.
Quin tu uno verbo dic, quid est?

Philippus.
Iam dies effluxere complures, ex quo libris semper affixi fuimus.

Magister.
Trabalibus clavis opinor. Subolet quorsum evasurus sis. Bene habent tibi principia. Pertexe telam, sed apte, ut ne compellam te retexere.

Philippus.
Et exercitationibus auditionum, scriptionum, recitationum, concertationum paene exhausti sumus.

Magister.
Itane vero? Exhausti? O me in discipulos atrocem, o crudelem.

Philippus.
Nec unquam nobis vel ad momentum respirare, viresque fessas reparare datum est.

Magister.
Ut res suas exaggerat? Quodque contritum est vetustate proverbium: ex musca elephantum.

Philippus.
Quare vehementer et summisse te rogamus, Praeceptor noster, pomeridianis horis ad lusum remissionemque animi descendere tuo concessu licitum sit.

Magister.
Aequissimum postulas. Verum ego his conditionibus hanc potestatem largior. Ut absque tumultu ludatis, neve quis alteri turbas ciere insistat. Ut ante quintam ad libellos redeatis. Ut deinceps manibus pedibusque, cum hasta, cum scuto, quod aiunt, ad vestra studia incumbatis.

Philippus.
Iustae conditiones: accipimus, ut pro tota schola respondeam.

Magister.
Capesse cursum: condiscipulos affice tam bono nuncio.

Philippus.
Gratias magnas, ingentes tibi agimus, humanissime atque optime Praeceptor. Heus heus pueri.

Puerorum turba.
Nunquid nam apportas novi? Frontem exporrexisti, hoc omen placet.

Philippus.
Oneratum laetitia pectus apporto. Ego vester hodie orator et exorator fui apud Magistrum.

Puerorum turba.
In quo?

Philippus.
In ludendi venia.

Puerorum turba.
Voluptatem magnam nuntias. Habemus ergo rem factam?

Philippus.
Factam.

Puerorum turba.
Bene factum, et volup' est. Deus te bene amet. Ludemus igitur?

Philippus.
Nisi mavultis inhaerere libris.

Puerorum turba.
Valeant libri. Laudamus socii, euge ludamus.

Philippus.
Silete, non permittit gratis ludere.

Puerorum turba.
Qua mercede?

Philippus.
Ut absque inconditis clamoribus, absque strepitu, crepitu, fremitu: sic enim interpretor quod dicebat de tumultu et iurgio vitandis.

Puerorum turba.
Fiet.

Philippus.
Ut ante quintam ad libros nos recipiamus.

Puerorum turba.
Fiet.

Philippus.
Ut deinceps nervis omnibus discamus.

Puerorum turba.
Hic melius est respondere, fiat, quam fiet: optare, quam promittere.

Notae


1 PETITIO LUSUS: Quomodo stirpes mediocribus aquis aluntur, abundantibus suffocantur: sic animus moderatis crescit laboribus, nimiis obruitur. Danda est erga pueris a continentibus laboribus respiratio: idque in animo habendum, totam vitam nostram in remissionem esse, seriumque studium divisam. Plutarch. de lib. educand. Quintil. lib. 1. cap. 3. Danda est tamen omnibus aliqua remissio: non solum, quia nulla res est, quae perferre possit continuum laborem: atque ea quoque, quae sensu et anima carent, ut servare viam suam possint, velut alterna quiete re?? duntur: sed quod studium discendi voluntate, quae cogi non potest, constat. Plura ibidem de lusib. puerorum.

2 NECESSARIAM IN REBUS VICISSITUDINEM: Seneca epist. 36. Observa orbem rerum inter se remeantium. Videbis in hoc mundo nihil extingui, sed vicibus descendere ac resurgere. Aestas abit, sed alter annus illam adducit. Hyems cecidit, referent illam sui menses. Solem nox obruit, sed ipsam statim dies abiget. Stellarum iste discursus quidquid praeterierit, repetit. Pars caeli levatur assidue, pars mergitur. Plutarch. de lib. educand. Quam ob caussam non vigilia modo, sed et somnus inventus est, neque bellum duntaxat, sed et pax: neque sine serenitate tempestas: neque seria negotia tantum, sed et feriae. Utque in unam summam contrahamus, requies laborum est condimentum, et quae sequuntur.

3 ALTERNA REQUIE CAREAT: Ovid. Quod caret alterna requie durabile non est. Pub. Syr. Iucundum nihil est, nisi quod reficit varietas.

4 MEMORA PUER: ut Graecis παῖς, sic Latinis puer pro servo, pro filio, pro eo, cui contrarium est puella, pro aetate, annisque primis capitur. Numero autem multitudinis utrumque sexum comprehendit. Gell.

5 TRABALIBUS CLAVIS: Clavi trabales grandes clavi sunt, quibus configuntur trabes. Figere aliquid trabali clavo, prouerbium. Cic. in Verr. ut hoc beneficium (quemadmodum dicitur) clavo trabali figeret: id est, confirmaret et constabiliret. Telum trabale 12. Aeneid. est ingens et magnum telum, instar trabis.

6 NE COMPELLAM TE RETEXERE: Allusum ad dictum vetus, Penelopes telam retexere, id est, inanem operam sumere, et destruere quod effeceris. Homer. Odyss. 2. castissimam illam fidissimamque viro suo penelopen procos connubium eius flagitantes, et impotenter iam instantes hoc modo elusisse fingit. Promittit se nupturam, ubi telam, quam tum haberet in manibus pertexuisset. Quam conditionem cum illi non repudiassent callida mulier, quod per diem texuerat, per noctem dissolvebat. Belle autem ea de re Propert. eleg. 9. lib. 2.

Penelope poterat bis denos salva per annos
Vivere, tam multis foemina digna procis.
Coniugium falsa poterat differre Minerua,
Nocturno solvens texa diurna dolo:
Visura et quamvis nunquam speraret Ulyssem,
Illum exspectando facta remansit anus.

7 NUM QUIDNAM: Terent. And. ut sciam num quidnam haec turba tristitiae afferat. Num quidnam amplii?? tibi cum illa fuit? et alias quoque. Cic. 2. de Orat. Quid vos tandem, Crassus: Numquidnam, inquit, novi?

8 IN LUDENDI VENIA: Haec vox non semper ad culpam refertur, nec perpetuo ea vi effertur, quae in Amphitruone Plautus, ut hoc pro sexcentis adducam.

Per dexteram tuam te Alcumena oro, obsecro,
Da mihi hanc veniam, ignosce, irata ne sies.

Saepius etiam potestatem et petitionis concessionem approbationemque notat Cic. pro Archia. Quaeso a vobis, ut in hac caussa mihi detis veniam. i. de Orat. Date nobis hanc veniam. ut ea, quae sentitis de omni genere dicendi, subtiliter persequamini. Cornific. in 4. ad Herennium. Veniam ad vos, si mihi senatus det veniam. Plaut. Trin.

LY. Ob eam rem haec, pater, autumavi, quia res quaedam est quam volo,
Ego me abs te exorare. PH. Quid est? Veniam iam dare gestio.

Aemil. Probus in Themistocle. Huius Rex animi magnitudinem admirans, cupiensque talem virum sibi conciliare, veniam dedit. Annum videlicet ei concessit, quem petebat, ad discendam linguam Persicam. Iterum in Pausania. Quod si eam veniam sibi dedisset. Sic, cum verbum, licentia, in vitio semper putetur esse, proferaturque. Terent. Deteriores omnes sumus licentia, id secutus est. Aliquando enim honestam potestatem significat, et dare licentiam est, ἐξουσίαν διδόναι Cicer. 1. Offic. Nec quemquam hoc errore duci oportet, ut si quid Socrates aut Aristippus contra morem consuetudinemque civilem secerint, locutive sint, idem sibi arbitretur licere. Magnisenim illi, et divinis bonis hanc licentiam assequebantur. Et in 3. Nobis autem Academia nostra magnam dat licentiam, ut quodcunque maxime probabile occurrat, id nostro iure liceat defendere. His duobus locis haud existimo recte facturum, si quis licentiae nomen immoderatam libertatem, impunitatemque interpretetur.