Progymnasma decimum septimum | Progymnasma decimum nonum |
Idem argumentum.
Personae:
Philippus, Magister.
Philippus.
In memoria mihi est, commendasse te aliquoties nobis requietem et otium a continuatis studiorum occupationibus, cum, haud?? scio ex quo poeta, versiculum illum recitares: Interpone tuis interdum gaudia curis.
Magister.
Optimum est: vellem perinde fixisses animo tuo alia permulta, quae non semel de me audivistis.
Philippus.
Compacto ad te venio.
Magister.
Quapropter venis?
Philippus.
Ut quidpiam abs te auferam.
Magister.
Ut aliquid auferas? Hem. Ergo furatum huc venisti, quantum intelligo. Scin' quomodo se tibi res habet? Tute auferaris faxo, cum te in manifesto facinore deprehensum, loris adeo benigne cooperuero, ut vestigium facere non possis.
Philippus.
Ridicularia nihil moror: alio, et interiore significatu hoc verbum cepi: quod praetervectum est mentem tuam.
Magister.
Impetrabundus, ut sic dicam, ingressus es.
Philippus.
Facultatem ludendiut abs te impetrarem, ideo huc aditum tuli.
Magister.
Morem antiquum atque ingenium hic adolescens obtinet: magis de ludo et somno, quam Alexander Macedo de orbe terrarum sub imperium subiungedo cogitat. Cum dies status venerit, tum ludes ad lassitudinem, contradicente nemine.
Philippus.
Mi Praeceptor, sine nos lusitare secundum meridiem.
Magister.
Non sino, neque tu istam rem in spe aliqua habueris.
Philippus.
Quare tam praefracte recusas?
Magister.
Quod vos similiter satis praefracte indiligentes, et ignavi estis.
Philippus.
Immo certe diligentes.
Magister.
Quam inique comparatum est, ut nemo unquam libenter semetipsum fateatur malum? Omnes sese amant.
Philippus.
De reliquo senties nos quam studiosissimos.
Magister.
Quod promittunt pueri, in vento et rapida scribere oportet aqua.
Philippus.
Obsecramus (nam ego totius scholae personam recepi) ne te hodie inexorabilem praebeas.
Magister.
Res de compacto geritur, quod sentiebam equidem a principio. Actum agis, abi. Tempus discendi, tempus ludendi.
Philippus.
Hodie sudum ad deambulandum per amoena camporum, et umbrosa vallium nos invitat, qua commoditate hoc toto mense caruimus: quippe cum in singulos paene dies pluviam toleraverimus. Opprimenda videtur quae praeter spem obvenit occasio.
Magister.
Non moriemini, Philippe, hac quidem de caussa, si lusionem differatis in perendinum.
Philippus.
Sed si rursum cadant pluviae, et cogamur domi residere, tanquam si dati simus in carcerem?
Magister.
Tum vos indignissime vexatos praedicabunt etiam ipsi lapides. Licet domi quoque sub tecto, et securius ludere.
Philippus.
Licet sane quidem, at foris sub dio longe iucundius: ubi certamus cursibus in stadio, ut Olympionicae, et venationes instituimus, aliaque delectamenta, quae praesens saepe vidisti.
Magister.
O importunum flagitatorem. Sit potestas ambulandi foras, et ludendi. Dicite Hypodidascalo verbis meis, uti vos prosequatur, prospiciatque sedulo, ne quid postea querimoniarum ad me deferatur.
Philippus.
Deus det tibi, Praeceptor integerrime, quidquid voles.
Notae
1 INTERPONE TUIS INTERDUM: Danda est remissio animis, meliores acrioresque requieti surgent. ut fertilibus agris non est imperandum: cito enim exhauriet illos nunquam intermissa faecunditas: ita animorum impetus assiduus labor frangit. Vires recipient paullum resoluti et remissi. Nascitur ex assiduitate laborum animorum hebetatio quaedam et languor. Lege cap.15. Senecae. de Tranquill. animi.
2 ADEO BENIGNE: usum quendam reconditum et elegantem huius adverbii, cum videlicet ei, qui nobis aliquid offert, significare volumus, gratiam quidem ipsi habere nos, sed tamen eius dono nolle uti, explicat Muret. ex Horat. annot at. in Eunuch. Terent.
3 IN VENTO ET RAPIDA: locus erit in promissis, et rebus inconstantibus, quae nihil habent firmitatis. Graeciἐς τέφραν γράφειν in cinere scribere. Nam et cinis a vento facile dispellitur, et commissa non retinet. Contrarium est, in mente insculpere, quod Cicero saepius, et Graeci dicuntγράφειν ἐν φρεσίν Aeschyl. Prometheo. ἐγγράφου σὺ μνήμοσιν δέλτοις φρεϝῶν. Inscribe tabulis mentismemoris. Vide scholiasten ibidem. Terent. And. etiam nunc mihi scripta illa dicta sunt in animo Chrysidis. Victor. lib.9. cap.13. Sed de superiore locutione pergamus dicere. Catull. ad Ortalum.
Ne tua dicta vagis nequicquam credita ventis
Effluxisse meo forte putes animo.
Tibull. eleg.5. lib.1.
Haec mihi fingebam, quae nunc Caurusque Notusque
Iactat odoratos vota per Armenios.
Lucret. lib.4. Tu fac ne ventis verba profundam. Virgil. Aeneid. 9. Sed aurae omnia discerpunt, et nubibus irrita donant. Et 10. Nec ferre videt sua gaudia ventos. Horat. Ode 26. lib.1.
Musis amicus tristitiam et metus
Tradam protervis in mare Creticum
Portare ventis.
Ovid.
Quae tibi sunt facienda tamen cognosce, nec Euris
Damea, nec tepidis verba gerenda Notis.
Existimabant enim antiqui ventos interpretes et nuncios esse, nostrasque preces et vota ad deorum aures deferre, et nostra verba in summa omnia. Hinc eclog.3. Partem utinam venti divum referatis ad aures. Et Ovid.10. Metamor. Detulit aura preces ad me non invida blandas. Quae autem vota non eveniebant, et irrita cadebant, ea ad deos non esse perlata a ventis, sed vel dissipata, vel procul in regionem longinquam avecta arbitrabantur. Hinc: quae nunc Caurusque Notusque, etc. atque bis affinia. Denique quidquid evenire nolebant, aut aversabantur et abominabantur,vento differri disiicique optare solebant, aut eius pernici cursu procul amandari et asportari iubebant. Tibull. lib.3. eleg.4.
Haec Deus in melius crudelia somnia vertat,
Et iubeat tepidos irrita ferre Notos.
Turneb. lib.1. cap.23. Victor. lib.30. cap. 8.
4 SUDUM: Sine udo, caelum serenum, sine nubibus, aut certe non pluvium. Nonius. Sudum dicitur quasi semiudum, ut est aer post pluvias, serenus et liquidus. Cicer. ad Tironem lib.16. Horologium mittam et libros, si erit sudum. Plau. Milite:
Curate ut splendor meo sit clypeo clarior,
Quam solis radii esse, olim cum sudum est, solent.
Idem Rud. Quin pertegamus villam dum sudum est. Virg. 8. Aeneid. Arma inter nubes caeli regione serena, per sudum rutilare vident. Omittant ergo adolescentes dicere: est pulchrum tempus, est bona aura, iam splendet sol, similesque modos inquinatissimos.
5 AMOENA CAMPORUM: Graeci substantivum patrio casu solent efferreσπουδαῖα τῶν πραγμάτων, μεγάλα τῶν ξύλων, οἱ σοφοὶ? τῶν ἀνδρῶν, αἱ πλεῖσται τῶν πόλεων. Huiusmodi apud Poetas quam plurima. Virgil.1. Aeneid. Miratur portas, strepitumque et strata viarum, pro, stratas vias. Sic Lucret. lib. 1. Strataque iam vulgi pedibus detrita viarum, saxea conspicimus. Idem, clausa, opaca domorum, rara viarum, ut Virg. angusta viarum. Apud Horat. amara curarum, vana rerum, abdita rerum. Apuleius uno loco habet haec omnia: ardua montium, lubrica vallium, roscida cespitum,glebosa camporum. Plinius dixit, ovorum oblonga, et nigrae lanarum, cap. 48. lib. 8. Livius, subita rerum, incerta casuum. Vides Latinis adiectivum mutari in genus neutrum? Idque plane perpetuum est.