Progymnasmata Latinitatis/4

E Wikisource
 Progymnasma tertium Progymnasma quintum 

Tarde ludum petentes.

Personae:

Emmanuel, Eustachius.

Emmanuel.
Salvus sis Eustachi.

Eustachius.
O salve Emmanuel. Quo ire intendis?

Emmanuel.
In scholam. Quo te pedes?

Eustachius.
Eodem.

Emmanuel.
Ubi libri? Ubi atramentarium?

Eustachius.
Sub pallio et axilla gestito.

Emmanuel.
Audistin' primam?

Eustachius.
Pridem.

Emmanuel.
Ain' tu pridem? Vae nobis.

Eustachius.
Quid consternaris? aut quid metuis?

Emmanuel.
Quid metuam? quod solent sero venientes. Ah.

Eustachius.
Ego sane probabilem excusationem adducam.

Emmanuel.
Obsecro, quam?

Eustachius.
Mater me cum mandatis ad sororium misit, cuius responsum renuntiandum fuit domum, et absunt illius aedes a nostris longius: eo tardius venio.

Emmanuel.
Quid si hanc rationem tanquam commentitiam repudiet?

Eustachius.
Fiducia est id minime facturum. Nam me ab huiuscemodi mendaciunculis temperare non raro expertus didicit.

Emmanuel.
Me miserum, malique fati: quid machiner? Quid confingam, cum (ut hoc aestivum, et pomeridianum tempus etiam magno natu homines invitare solet)somno captus obdormiverim super libro? In extremo sitae sunt fortunae meae, nec quid agam certum est.

Eustachius.
Si rem ipsam ingenue confiteare, forsitan delicti gratiam faciet. Quid forsitan? Certe faciet: exonera te metu.

Emmanuel.
Obtemperabo bene monenti: absterfisti metum. At enim ecce aliud mihi timorem obiicit.

Eustachius.
Aliud? dic quaeso.

Emmanuel.
Formido male, ne hic elapsus, alibi in casses incidam.

Eustachius.
Ubi?

Emmanuel.
Quae memoriter pronuntianda praescripsit, haud teneo absolute.

Eustachius.
Suspicari fas est, non te inter primos interrogatum iri: tum ego qui secundus tibi sedeo, suggeram dissimulanter et fideliter.

Emmanuel.
Id, amabo, adiuta me. Summum tibi beneficium debuero, hoc si perfectum dederis: nam nunc spes opesque meae omnes in te sunt sitae.

Eustachius.
Ambulemus contentius.

Emmanuel.
Tam strenue te consequi vix possum.

Notae


1 QUO TE PEDES? Virg. Eclog. 9. Quo te Moeri pedes? An (quo via ducit) in urbem? Subaudimus, ducunt, portant, aut simile quid.

2 AIN TU PRIDEM? "Ain' tu" et "ain' tandem" dicere consuevimus ea de re interrogantes, quae ab alio dicta, admiratione nos affecit. Cicer. epist. 21. lib. 9. Ain' tandem? insanire tibi videris, quod imitere verborum mearum, ut scribis, fulmina? Ad Att. lib. 4. epist. 5. Ain' tu? an me existimas ab ullo malle mea legi probarique, quam a te? Et epist. 1. lib. 6. ad famil. Ain' tu? Scipio hic Metellus proavum suum nescit censorem non fuisse? Terent. Andr. Ain' tandem? civis Glycerium est? Hecyra. Ain' tu tibi hoc incommodum euenisse iter? Plaut. Asinaria. Ain' tu meum virum hic potare? Manut. in epist. 21. lib. 9.

3 POMERIDIANUM TEMPUS: De meridiatione, seu somno meridiano nos quaedam disseremus secunda voluminis tertii, cum de re medica et morbis agemus. Plaut. Mostell. Non bonus somnus est de prandio.

4 SOMNO CAPTUS: Varias et elegantes locutiones creat adiectivum captus, per metaphoram. Exemplo sint hae, captus mente, pro deliro, captus amore, errore, dolis, verbis, voluptate. Illa de valetudine prostrata, et offensione partium humani corporis quam venusta sunt? Captus membris, omnibus, captus oculis, captus pedibus. Auderem quoque dicere, captus auribus, captus manibus, captus lingua, captus naribus non auderem. Etiam oculis captus is dicitur, qui rei alicuius specie captus est et allectus, ut eam vehementer concupiscat, et habere ardeat. Cic. 6. in Verr. Tametsi ne oculis quidem captus in hanc fraudem tam sceleratam ac nefariam decidisti.