Jump to content

Progymnasmata Latinitatis/42

Unchecked
E Wikisource
Progymnasma quadragesimum secundum
1588

 Progymnasma quadragesimum primum Progymnasma quadragesimum tertium 

Amissus et promissus liber.

Personae:

Udalricus, Otho.

Udalricus.
Quid vult hic fletus?

Otho.
Amisi librum.

Udalricus.
Quem?

Otho.
Emmanuelis Grammaticam.

Udalricus.
In scholane?

Otho.
In schola, mi Udalrice.

Udalricus.
Quo tempore?

Otho.
Hoc ipso die, ante prandium. Cum enim dato signo discedendum esset domum, egoque libellos meos colligerem, hunc non inveni.

Udalricus.
Quaesivistine apud vicinos?

Otho.
Ac diligentissime. Respondent omnes se esse extra noxiam, nec habere, nec scire quis habeat.

Udalricus.
Non tu illico ad Praeceptorem?

Otho.
Immo, sed iussit ut se appellarem denuo post meridiem.

Udalricus.
Appella.

Otho.
Despero me recuperaturum.

Udalricus.
Alias alii suos amiserunt.

Otho.
Sic est.

Udalricus.
Nonne recuperarunt?

Otho.
Quidam, non omnes. Et hi, quod rem suam male servassent, aut in ludo a doctore, aut domi a parentibus vapularunt liberaliter. Quod si hodie librum meum non recepero, certiores faciam ipsos oportet, ut pro hoc malo mihi dent malum.

Udalricus.
Iuvabo te in quaeritando Emmanuele tuo. Si non inveneris, est mihi aliquanto tritius ipso hoc exemplar eiusdem, id dabo tibi proprium.

Otho.
Si non simulate promittis, porrige dexteram.

Udalricus.
En.

Otho.
Affudisti aquam, rediit animus, et cura omnis ex corde excessit.

Udalricus.
Laetus sum, quod te tranquillavi. Vae illi, qui se huius furti astrinxit: nam et librum minime retinebit, et uberius quam tu plorabit.

Otho.
Furem hunc mihi dari in conspectum gestio: coram in os laudarem ipsum, et capillo conscinderem.

Notae


1 ESSE EXTRA NOXIAM: Cornel. Fronto. Noxa poena est, noxia culpa. Festus. Noxa ponitur pro peccato, aut pro peccati poena, cum lex iubet noxae dedere pro peccato. Noxia apud antiquos damnum significat, sed apud Poetas et Oratores ponitur pro culpa.

2 REM SUAM MALE CUSTODISSENT: Inter brevia illa praecepta. Maiori cede, minori parce, etc. quae cum distichis Catonis circumferuntur, est etiam hoc. Rem tuam custodi. Quod si cui suarum rerum cura est difficilis, quam laboriosa erit alienarum? Dignissimi vel plagis sunt, qui quod sine magna cura et sollicitudine retineri poterat, id per summam socordiam negligentiamque perire, aut sibi subduci patiuntur.

3 EST MIHI ALIQUANTO TRITIUS: Humanitatis officium, ut qui habet duas tunicas, det alteram non habenti: et cui superest, succurrat fratri suo, cui nihil est, cum id sine damno ac malo possit.