Progymnasma septuagesimum nonum | Progymnasma octogesimum primum |
Cupiditas proficiendi.
Personae:
Pelagius, Sisinnius.
Pelagius
Male est sodali tuo Sisinni.
Sisinnius
Male? Qui istuc, mi Pelagi? Deum oro ut bene sit potius. Verum enuntia, cur secus est quam volumus? Quid tibi malae rei evenit?
Pelagius
Quoniam quod natura et voluntate facio libentissime, id facere quantum velim haud permittor.
Sisinnius
Age, proloquere, quid illud?
Pelagius
Discere.
Sisinnius
Quis mortalium praeclaros conatus tuos, et incitatos ad laudem impetus retardat?
Pelagius
Familia negotiosa, inquieta, turbulenta.
Sisinnius
Non habet pater tuus aliquod ultimis conclave in aedibus, quod tibi attribuat?
Pelagius
Hyeme vix habet: domus enim nostra non est tam multis conclavibus et hypocaustis: tum ligna stant magno.
Sisinnius
Experimur nos idem incommodum.
Pelagius
Ergo in eodem hypocausto diversantur servi, ancillae, infantes: quorum inconditis clamoribus perturbatur animus, et ab eruditis cogitationibus alio avellitur atque abstrahitur.
Sisinnius
Tuarum fortunarum me miseret. Non te pater aliquo mittere deliberavit extra solum patrium?
Pelagius
Anno futuro, quod Deus prospere evenire iubeat, Dilingam mittet: ibi in spe sum, me quiete optata potiturum.
Sisinnius
Habesne in manu caetera quae desideras?
Pelagius
Nullo modo.
Sisinnius
Cur?
Pelagius
Quod multo mane vetor surgere: timent enim, parentes valetudini meae.
Sisinnius
Quam mane cuperes?
Pelagius
Hora quarta aestate, quinta hyeme.
Sisinnius
Aetas imbecilla non ferret. Et cur tam mature?
Pelagius
Quod duas tresve horas ante scholam possem repetere, ediscere, scribere, legere: matutinum quippe tempus percommodum est hisce rebus: nec mihi non audita est vigilantia Demosthenis, qui dolere se aiebat, si quando opificum antelucana victus esset industria.
Sisinnius
Sufficit horam impendere.
Pelagius
Tibi quidem, adolescenti ingenioso, et fideli memoria: at non ei qui hebetior et obliviosus sit.
Sisinnius
Quin me anteis** utroque.
Pelagius
Ingenium ac memoriam creare mihi non possum: diligentia velim cedere nemini.
Sisinnius
Tantopere adamasti studia?
Pelagius
Ut nihil ardentius in vita. In hisce omnem operam, curam, industriam, cogitationem, mentem omnem fixi et locavi: sapientia quippe caelestes immortalesque divitiae.
Sisinnius
Quoties non obiisti ludum toto anno?
Pelagius
Nec unam hebdomadem Sisinni: hebdomadam autem? Nec unum diem: quid diem? Nec unicam horam abfuisse me tam certum scio, quam me tecum modo congredi.
Sisinnius
Rarum decus. Quoties caesus?
Pelagius
Caesus? Nunquam.
Sisinnius
Obiurgatus?
Pelagius
Nunquam.
Sisinnius
Commendatus?
Pelagius
Quod apud amicum effari liceat, saepissime. Hoc ego stimulo non ad stultam arrogantiam, sed ad maiorem industriam excitor: nec considerare soleo, quam longe a carceribus processerim: sed quam procul adhuc a metis absim.
Sisinnius
Laudo: hoc virtutis opus.
Pelagius
Si pedem alterum in sepulchro haberem, adhuc discerem, ut ille de se praedicabat.
Sisinnius
Frustra te rogem, quo pacto tempus transmittas, cum tam inflammatam doctrinae cupiditatem in te videam.
Pelagius
Ut fatear verum, ludis et otio parum apud me loci est.
Sisinnius
Illustrabis familiam tuam.
Pelagius
Faxit Deus, quem ego praesidem et auspicem mearum literarum in dies singulos pie sancteque veneror, et caeleste ipsius auxilium certis precationibus flagitare non desisto.
Sisinnius
Accessi ad ignem tuum, Pelagi, iam caleo plus satis.
Notae
1 QUORUM INCONDITIS CLAMORIBUS: Seneca epist. 62. etiam negotiorum tractatione, sua studia cogitationesque affirmat minime impediri, quod paucissimis arbitramur esse concessum. Verba eius subscribam. Vaco, mi Lucili, vaco: et ubicunque sum, meus sum. Rebus enim non me trado, sed commodo: nec consector perdendi temporis caussas, et quocunque constiti loco, ibi cogitationes meas tracto, et aliquid in animo salutare verso. Cum me amicis dedi, non tamen, mihi abduco: nec cum illis moror, cum quibus me tempus aliquod congregavit, aut caussa ex officio nasa, sed cum optimo quoque sum,: ad illos in quocunque loco, in quocunque saeculo fuerint, animum meum mitto. Audiamus etiam Quintilianum libr. 10. cap. 3. Silentium, et secessus, et undique liber animus, ut sunt maxime optanda, ita non semper possunt contingere, ideoque non statim, si quid obstrepet, abiiciendi codices erant, et deplorandus dies, verum incommodis repugnandum, et hic faciendus usus, ut omnia, quae impediunt, vincat intentio. Quam si tota mente in opus ipsum direxeris, nihil eorum, quae oculis vel auribus incursant, ad animum perueniet, etc.