Jump to content

Progymnasmata Latinitatis/87

Unchecked
E Wikisource
Progymnasma octogesimum septimum
1588

 Progymnasma octogesimum sextum Progymnasma octogesimum octavum 


Progymnasma octogesimum septimum
Pars posterior, seu laudatio Eruditionis.

Personae:

Sophia, Adolescens.

Sophia
Gratificabor tibi quod petisti, (quid enim hac petitione tua dici potest aequius?) si paucis adhuc, quae tam inscite ab inimica mea, tamque odiose, et putide effusa sunt refutavero.

Adolescens
Tui audiendi mira me cupido incessit.

Sophia
Credas igitur ipsam partim falsa, partim sibilo digna, partim aliena locutam, literasque non modo laudari, sed nec vituperari sine literis posse, de quibus illa gustasse videtur aliquid, ut canis e Nilo. Una scientia liberalis alteri necessaria est, ut suo munere perfecte fungatur. Habent quoddam inter se commune vinculum: omnes autem humano generi tantum conducunt, quantum nullius, etiam eloquentissimi lingua declarare potest. Imperitus literarum, est ille quidem homo, et absolutus homo, quod ad naturae humanae partes attinet: veruntamen socialis, civilis, mansuetus, similibusque laudum honesta mentis excultus ac decoratus non est. Deinde si id necessarium interpretamur, sine quo esse non possumus omnino id quod volumus, aut debemus ( volumus autem omnes boni, humani, tractabiles ac sapientes esse) ad virtutem sane et doctrinarum studia incumbendum est, sine quarum praesidio adminiculoque in istorum quae a me nominata iam sunt bonorum possessionem nemo pedem est aliquando positurus. Incommoda quae recensuit, iocos et cavillationes quibus nugata est, existima ad homines, non ad ipsas artes pertinere.

Adolescens
Non habeo dubium, nihil illam magnopere auditione dignum disseruisse. Te autem, mater, opere maximo rogo, pro tua facultate et copia praestantiam, fructus, suavitatemque studiorum explanes: abs te enim verissima certissimaque dici putabo, et animam relinquam citius, quam tua castra deseram.

Sophia
Navo tibi hanc operam fili, teque iam desperatione illa exemptum, qua initio conflictabare, aversumque ab illa vitae ratione, quam loquacula mulier insipientissime suadere nitebatur, mirum in modum vehementerque gaudeo.

Adolescens
Demonstrasti perspicue miserias aulicorum hominum, et tanquam in tabella spectandas exhibuisti, gravique me huius voluntariae servitutis odio incendisti: quamobrem me quidem certe non inescabit hamus ille, nec aureis istis compedibus unquam astringar.

Sophia
In terris nihil sane est admirabile atque magnum praeter hominem, quem nonnulli terrestrem mortalemque Deum nominare voluerunt. At in ipso homine nihil eximium praeter animum: in quo ipso rursum nihil magnum praeter virtutem et scientiam. Porro unus ille mundi rex et constitutor scientiarum, semina, cupiditatemque cognoscendi mortalibus ingeneravit: quidquid autem ab illo largifluo, perennique bonorum fonte promanat, hoc iustum honestumque confiteri mos pius ac bonus est. Iam si non frustra insevit, adhibenda est cultura, qua adolescant illa semina, fructusque pariant innumerabiles. Ecquid ita est fili?

Adolescens
Est vero haud aliter ac loqueris, mater.

Sophia
Quid vero aeque decens hominem reperiatur, quam indagando et quotidie aliquid cognoscendo addiscendoque concessum a natura vivendi spatium decurrere? Cum enim in eo nihil sit ratione praestabilius aeque divinius, certe nulla erit rationis functione nobilior: illa autem est intelligere, quo uno mens alitur. Propria haec, inquam, rationis est actio, ut natatus piscium, volatus avium, cursus equorum, saevitia belluarum. Unde animorum vestrorum origo in terris nulla apparet, quoniam caelestis est. Istoque modo ad divinam similitudinem pervenitur: siquidem Deus alio modo ab hominibus non intelligitur, nisi mens soluta quaedam ac libera, segregata ab omni concretione mortali, omnia sentiens, omnia movens. Hebetes autem, indociles, et intelligentia parum valentes, non magis secundum naturam, quam prodigiosa corpora et monstra videntur nasci. Apud omnes nationes atque populos eruditis ac sapientibus viris summus semper tributus est honos, amplissimaque decreta praemia, philosophis, oratoribus, poetis, medicis, mathematicis, iureconsultis.

Adolescens
Et quidem non immerentibus.

Sophia
Suspice hunc ducem ac moderatorem temporum solem, assidua vertigine caelum obeuntem, suaque clarissima luce perfundentem et collustrantem omnia.

Adolescens
Suspicio.

Sophia
Nonne is omnium quicunque oculorum sensu orbati non sunt lux est, per quam res singulas intuentur?

Adolescens
Est sane.

Sophia
Sic prorsus omnibus quibus caelesti beneficio concessa est ratio, tanquam oculus, lumen, dux et ornamentum est vir sapientiae compos. Atque illi demum dicendi sunt vivere, et memoriam sui quam maxime longam efficere, quibus vel in senectute aspirare ad sapientiam licuit: reliquorum vita somno est quam simillima, in quo vanae imagines inanesque rerum species deludere animos consueverunt: nec est animal in terris pulchrius homine literis tincto atque adeo infecto. Eruditorum vitam exemplar quoddam dixerim illius beatissimi status, in quo aurea aetate homines erant victuri: fuisset quippe tum vita non aliud quam iucundissima quaedam schola, in qua de rebus divinis, de natura rerum, de aeternitate animorum, de motibus caelestibus, de quibuscunque vitae officiis, de pulcherrimis demum quaestionibus quam frequentissime disputaretur. Duae item res sunt quibus nihil habet natura humana constantius, nihil melius, nihil clarius, nihil maius, veritas et iustitia: divitiarum enim, formae reliquarumque rerum gloria fragilis, caduca, et exigua est. Harum porro inquisitio explicatioque scholis est commendata. Et quanquam in templis, aulis et foro veritatem atque iustitiam regnare oportet, earum tamen notitia e scholis petitur. Splendor generis et familiae, bonum quoddam est a maioribus acceptum. Divitiarum possessio futurae dominationi subiecta est. Honor res instabilis. Forma haud longi temporis. Sanitas quoque facile corrumpitur. Etiam robur senectus et morbus auferunt. Et elephantis, tauris ac leonibus validiores quam homini vires concessae sunt. Bonorum itaque omnium sola doctrina caeleste quiddam et immortale est, nulli periculo, casibus nullis, nulli temporum varietati obnoxium.

Adolescens
Admirabilia haec, quaeque in pectus meum sensusque intimos quam suavissime influunt.

Sophia
Quid dicam de fructibus? Si in animum idoneum tanquam in pingue, ac sua natura fertile solum disciplinarum isti satus inciderint, non poterunt non foecundas ac laetas efferre segetes. An non memorabilis sapientiae fructus hic tibi videtur, quod Reges et Principes viris doctis amicitiae suae fores cupidissime patefecerunt semper, et singulari eos liberalitate benevolentiaque prosecuti sunt, seque illis instituendos tradere voluerunt? Pericles qui annis quadraginta Atheniensium Rempub, administravit, ab Anaxagora Clazomenio fertur institutus. Timotheum Cononis filium Isocrates, Epaminondam Lysis Pythagoreus, Alexandrum Magnum Aristoteles, Agesilaum Xenophon, Dionem Plato erudierunt. Solonis collocutionibus summopere tenebatur Croesus, cum Dionysio, Plato et Aristippus familiariter vixerunt, cum Alexandro Callisthenes, alii demum cum aliis. Inter sapientes autem non postremas poetae occupant, e quibus charum fuisse constat Aeschylum et Simonidem Hieroni, Euripidem Archelao, Scipionibus et Catoni maiori Ennium, Laelio sapienti Lucilium, Memmio Lucretium, Maecenati et Augusto Imperatori Virgilium et Horatium: omitto alios, quos memorandi magna mihi esset copia. Ac tametsi opes docti non sitiunt, fit tamen ut eas assequantur. Non vixit pauper ac tenuis Aristoteles, non Demosthenes, non Gorgias, non Isocrates, non Virgilius.

Adolescens
Ducenta quinquaginta millia coronatorum acquisisse per amicos scribitur hic postremus.

Sophia
Et hic idem aliquando panes in mercedis loco accipiebat ab Augusto.

Adolescens
Legi historiam.

Sophia
Censen' quidquam utilius, quam recte vivere?

Adolescens
Nihil.

Sophia
Atqui Philosophia omnem virtutis, officii, beneque et innocenter vivendi disciplinam continet, omnium benefactorum beneque dictorum mater. Quid quaeris? Eloquentia hominum fraus ad perniciem, integritas ad salutem vocatur. Iurisprudentia quid aequum, quid iniquum sit decernit. Poetae aut prodesse volunt, aut delectare: aut simul et iucunda et idonea dicere vitae. Mathematicarum doctrinarum terra marique multis rebus ac temporibus creber est usus. Eruditio iuvenibus donat sobrietatem, senibus affert solatium, pauperibus conciliat opes, divitibus eximium decus. Summatim, quidquid cernitur inter mortales humanitatis, moderationis, prudentiae, virtutis ac sapientiae, totum e literarum purissimis sanctissimisque fontibus profluxit.

Adolescens
Sic me ad assentiendum commovet oratio tua, ut hactenus aeque nulla.

Sophia
De voluptate literarum dicendum restat.

Adolescens
Eam partem percupide exspecto.

Sophia
Incredibile memoratu est, quanta ea et quam multiplex sit: quam augent conventus illi scholastici, ubi in omnium artium varietate versati doctores consuli, interrogari, audirique possunt. Natura simili delectatur: at in gymnasiis multos quisque sui similes, hoc est, iisdem artibus initiatos atque consecratos invenit. A semetipso in rebus adversis solatium petere vir doctus potest: obliviscitur etiam calamitatum suarum, et aberrat a molestiis eruditis cogitationibus intentus semper animus. M. Tullius filia mortua per literas doctissimis suavissimisque allocutionibus dolorem sibi suum levavit. Fecit hoc idem in exilio Ovidius, fecit Boetius. Quantae autem iucunditatis putas, cum tot excellentissimis veteris memoriae hominibus colloqui, et eos quasi hospitio excipere? Cum Homero, Platone, Cicerone, Plutarcho, Herodoto, Thucydide, Livio, Sallustio, Caesare, Euclide, Virgilio, Terentio? Velut in imagine ipsorum sensa, ingenia, sapientiam perspicere: superioribus et vetustissimis illis saeculis videri interfuisse: totum mundum, omnemque antiquitatem animo circumferre? Si etiam agresti parva levisque notitia delectationem dat: quantopere hominem eruditum infinitae rerum pulcherrimarum maximarumque cognitiones delectabunt? Mira voluptas e fidium, tibiarum atque vocum cantibus hauritur, veruntamen illa continuo evanescit: literarum est stabilis ac permanens: quae interdum mentem humanam ita velut captivam et oppressam detinet, ut nec oculi, nec aures nec gustatus suum faciant officium. Atque hae res quas hactenus audisti, in caussa fuerunt, ut tam indefessos assiduosque labores in cumulata eruditione sibi pariunda multi susciperent, totque regiones tam distantibus locis, tam diverso sub celo positas peragrarent. Plato et Pythagoras in Aegyptum, ille etiam in Italiam contendit, Anacharsis Scytha Athenas venit, Apollonius ad Indos est profectus. Carneadi idem philosophandi qui vivendi finis fuit. Demosthenes Thucydidem octies sua manu descripsit: de cuius vigiliis et studiis multa passim narrantur. Sophocles cum prope centesimum aetatis annum attigisset, sub ipsam mortem fabulam praeclarissimam Oedipum Colonaeum divulgavit. Horum aliorumque exempla studiose imitaberis, et in eo, quod** tam necessarium, tam fructuosum iucundumque intellexisti consectando nullam neque corporis neque animi defatigationem contentionemve recusabis.

Adolescens
Abducas me tecum licebit, tuisque divinissimis praeceptis instituere pergas. Nihil me iam praeter unam te potest recreare, in te mihi sunt ommia, tibi immensas et habeo, et ago gratias, cuius prudentissima splendidissimaque disputatione mens mea collustrata liquidissimam veritatem intuetur: tibi omnia mea quam commendatissima esse cupio: artuum arbitratum imperiumque me totum converto.

Sophia
Salvus es si istam animi firmitudinem obtines. Serva tibi perpetuam patronam et adiutricem me, atque hanc inventam inveni.

Notae


1 NEC AUREIS ISTIS COMPEDIBUS:

Diogenes Aristippum philosophum in aula regia degentem aureis compedibus teneri dicebat, ne exire posset: captum videlicet delicata illa et splendida vita Principum. Est tamen stulti, ut ait Seneca, suis delectari compedibus, tametsi aureis. Lege proverb. Aureae compedes. Item de miseriis Curialium Aeneam Sylvium, aliosque complures auctores cum eodem coniunctos, de vita aulica et privata.

2 CUPIDITATEMQUE COGNOSCENDI: Cic. 5. de finib. Tantus igitur innatus est in omnibus cognitionis amor et scientiae, ut nemo dubitare possit, quin ad eas res hominum natura nullo emolumento invitata rapiatur. Videmusne ut pueri ne verberibus quidem a contemplandis rebus, perquirendisque deterreantur? Ut aliis narrare gestiant? Ut pompa, ludis, atque eiusmodi spectaculis teneantur, ob eamque rem vel famem, et sitim perferant?

3 UNA SCIENTIA LIBERALIS ALTERI: Quid poterunt sine Grammatica reliquae omnes? Quandoquidem illa velut ianua et clavis est aliarum. Quid sine dialecticis et Rhetorica et Iuris civilis prudentia, et rursum caeterae omnes? Siquidem instrumentum sciendi est. Quid sine Mathematicis Philosophia? Quid sine Philosophia vel Medicina, vel Theologia? Quidnine levioribus seu humanioribus literis illae interiores et reconditae? Quid rursum sine illis istae? Ac putarunt quidam ob hanc caussam dictas esse Musas quasi ὁμοῦ οὗσας** quod sunt, seu esse debent simul,

4 NIHIL SIT RATIONE PRAESTABILIUS: Id in quoque optimum est, cui nascitur, quo censetur. In homine optimum quid est? Ratio: hac antecedit animalia, Deum sequitur, Ratio ergo perfecta proprium hominis bonum est: caetera illi cum animalibus satisque communia sunt. Valet? Et leones! Formosus est? Et pavones! Velox est? Et equi! Non dico, in his omnibus vincitur. Non quaero quid in se maximum habeat, sed quid suum. Corpus habet? Et arbores. Habet impetum et motum voluntarium? Et bestiae, et vermes. Habet vocem? Sed quanto clariorem canes, acutiorem aquilae, graviorem tauri, dulciorem mobilioremque lusciniae? Quid in homine proprium? Ratio. Hac recta et consummata foelicitatem hominis implevit. Seneca epist. 76.

5 HUNC DUCEM AC MODERATOREM TEMPORUM SOLEM: Adscribamus locum Plinii ex cap. 6. lib. 2. quo hunc principem ac moderatorem luminum reliquorum, mentem ac temperationem mundi eximie collaudavit. Eorum (siderum errantium) medius sol fertur, amplissima magnitudine ac potestate: nec temporum modo terrarumque, sed siderum etiam ipsorum, caelique rector. Hunc mundi esse totius animum, ac planius mentem: hunc principale naturae regimen, ac numen credere decet opera eius aestimantes. His lucem rebus ministrat, aufertque tenebras: hic reliqua sidera occultat: hic vices temporum, annumque semper renascentem ex usu naturae temperat: hic coeli tristitiam discutit, atque etiam humani nubila animi serenat: hic suum lumen caeteris quoque sideribus foenerat, praeclarus, eximius, omnia intuens, omnia etiam exaudiens, ut principi literarum Homero placuisse in uno eo video. Arnob. lib** Siderum sol princeps, cuius omnia luce vestiuntur atque animantur, fons rerum, sator saeculorum ac temporum. Vide multa apud Macrob. cap. 20. lib. 1. in som. Scip.

6 DICENDI SUNT VIVERE: Otiosi a dormientibus atque adeo a mortuis perparum differunt. Qui autem vere, et utiliter sint occupati, atque idcirco etiam vere vigilantes viventesque, ostendit Seneca de brevit. vitae cap. 14. in extremo, et sequenti.

7 HOMINE LITERIS TINCTO, ATQUE ADEO INFECTO: Cic. 2. de Orat. Sit enim mihi tinctus literis, audierit aliquid, legerit, ista ipsa praecepta acceperit, etc. ubi Budaeus Commentar. linguae Graecae, arbitratur Tullium exprimere voluisse δευσοποιὸν, quod valet bene tinctus, seu imbutus, ita ut deleri tinctura, aut elui non, possit. Ac de purpura proprie, de aliis omnibus quae colorem habent metaphora dici affirmat Suidas. Victor. lib. 10. cap. 18. aliter sentit, Ciceronem in prompta, summaque tantum cute aspersum ac coloratum significasse: id declarari verbis sequentibus, legerit aliquid, audierit etc. lege reliqua apud eundem.

8 A SEMETIPSO IN REBUS ADVERSIS: Hoc fecerunt, qui in hoc ipso dialogo nominantur Cicero et alii. Et testatur id de se pluribus locis Cicero, sibi literas suas esse in rebus incommodis levamento ac solatio. Quod si avaroin adversa quapiam fortuna dulcis est pecunia in arca recondita, ambitioso suus honor, voluptario sua Venus: cur sapientem non delectet sua sapientia?

9 SESE PER LITERAS: Epist. 9. libr. 12. ad Attic. ipse me per literas consolatus sum, quem librum ad te mittam. In Bruto, hanc scientiam Varro pluribus, et illustrioribus literis explicavit, In eodem librum Attici, quem, dicit sibi solatio fuisse, vocat literas. Omnino vox literae, frequenter Cic. libros, orationes et monumenta significat.

10 SUAVISSIMISQUE ALLOCUTIONIBUS: Alloqui quempiam dicebatur, qui ad eum, moerentem accedebat, verbisque dolorem illius minuebat, ut Graecis παραμυθεῖσθαιet παρηγοπεῖν. Varro libr. 6, de ling. latin. Hinc allocutum ire mulieres aiunt, cum eunt ad aliquam locutum consolandi caussa. Sic allocutio pro consolatione, ut παραμυθία, παρηγρία. In quam notionem coepit hoc verbum Sueton. in Tiberio. cap. 23. Catull.

Quem tu, quod minimum facillimumque est,
Qua solatus es allocutione?

Seneca Troade. Alios parentes alloqui in luctu decet. Tibi gratulandum est. Sic alloquium παραμίθιον. Horat. Illic omne malum vino cantuque levato Deformis aegrimoniae Dulcibus alloquiis. Victor. lib. 8. cap. 23. Muret. lib. 2. cap. 4.

11 IN EXILIO OVIDIUS: Sic ipsemet de se ac studio suo Trist. 4. elog. 1. Scribit item Plutarch. in consolat. ad Apollon. de Antimacho poeta. Cui cum mortua esset uxor Lyde, quam eximie diligebat, elegiam, qua semet consolaretur composuit, quam Lydennominavit, enumeratisque heroicis calamitatibus et infortuniis, malis alienis aegritudinem sibi minuit.

12 UT NEC OCULI, NEC AURES: Cicer. 5. de finibus. Quid vero, qui ingenuis studiis atque artibus delectantur, nonne videmus eos nec valetudinis, nec rei familiaris habere rationem? Omniaque perpeti, ipsa cognitione et scientia captos? Et cum maximis curis et laboribus compensare eam quam ex discendo capiunt, voluptatem? Lege totam paginam, multis enim ostenditur, quomodo ad sese totos convertat homines, et mirabiliter pascat scientiarum iucunditas.

13 PLATO ET PYTHAGORAS IN AEGYPTUM: De Philosophorum peregrinationibus Cicer. lib. 5. de finib. in hunc modum: Cur Plato Aegyptum peragravit, ut a sacerdotibus barbaris numeros et caelestia acciperet? Cur post Socratem ad Architam? Cur ad caeteros Pythagoreos, Echecratem Timaeum, Acrionem Locros, ut cum Socratem expressisset, adiungeret Pythagoream disciplinam, eaque quae Socrates repudiabat addisceret? Cur ipse Pythagoras et Aegyptum lustravit, et Persarum magos adiit? Cur tantas regiones barbarorum pedibus obiit, tot maria transmisit? Cur eadem Democritus, etc. In eodem. Quid de Pythagora? Quid de Platone aut Democrito loquar a quibus propter discendi cupiditatem ultimas terras videmus esse peragratas?