Progymnasmata Latinitatis/88

E Wikisource
Progymnasma octogesimum octavum
1588

 Progymnasma octogesimum septimum Progymnasma octogesimum nonum 

Studia politioris Humanitatis.

Personae:

Verannius, Musaeus.

Verannius
Frequens excussi atque ponderaui acutissimam illam preclarissimamque, et perpaucis notam

Musaeus
Tullii sententiam de doctoribus, qua nihil verius dici potuisse confirmo: Ut quisque ingeniosissimus est, inquit, ita laboriosissime docet: quod enim ipse celeriter didicit, id cum alii tardius arripiunt, cruciatur.

Musaeus
Nondum perspicio quorsum collimes.

Verannius
Atqui nihil facilius.

Musaeus
Ast ego Davus sum, non Oedipus.

Verannius
Ingenium ego mihi quidem summum non arrogo, mediocre et infra summum detrahi ferrem paulo aegrius.

Musaeus
Esto.

Verannius
Sed quanquam ingeniosissimus haud numerer, hoc tamen narro tibi, me docere laboriosius: id est, cum video quae a me dicuntur arripi tardius a multis, cruciari vehementius.

Musaeus
Et mihi bilem commovent, quos ita de iisdem rebus cogor docere in dies, velut si eandem incudem perpetuo continenterque tunderem. Qui, etsi meo iudicio tam sapiens minime sum, quam fuit is, qui oraculo Delphico mortalium sapientissimus est renuntiatus, at stultitia certe quidem carere me confido: quae quidem consensu omnium philosophorum maius est malum, quam si omnia mala et fortunae et corporis ex altera parte ponantur. Ita Cic. in 3. de nat. deor. scripsit.

Verannius
Simili fortuna utimur: tuorum plerique sunt hebetes, meorum pauci ingeniosi ac dociles. Proinde ex sententia philosophi nescio cuius, non iniuste magnam mercedem exegerimus ab utrisque: ab ingeniosis quidem, quod multa discunt: ab obtusis, quod multum molestiarum exhibent. Veruntamen communis haec ludimagistrorum calamitas: communia autem toleranter patienda sunt. Ingenium dare sibi nemo potest: sedulitatem et industriam potest quilibet. Quibus de rebus ante meridiem disputasti in gymnasio?

Musaeus
De illustribus.

Verannius
Sic reor equidem. De bello Troiano (quae est materia in ore nostro frequentissima) aut de historia, aut de poesi fortasse.

Musaeus
De nullo istorum.

Verannius
Quid suspendis me? Quin rem dicis?

Musaeus
Quoniam iuventuti trado literas humaniores, et hac voce nihil contritius, cum tamen eius ratio et subiecta vis nec a doctioribus nonnullis intelligatur, de studiis Humanitatis de industria disserui.

Verannius
Prudenter fecisti. Non multi abierunt dies, cum idem inter meos argumentum tractavi.

Musaeus
Munere singulari abs te ornatum me putabo, si disputationis tuae summam quandam, ipsaque capita recensueris.

Verannius
Faciam id ego, situ priore loco sententiarum tuarum conscium me feceris.

Musaeus
Primo triplicem humanitatis significatum statui: post id caussas attuli tres, ob quas haec liberalissima studia isto nomine afficerentur.

Verannius
Quid tertio loco ostendisti? Quanquam id opinione praecipio.

Musaeus
Quam late paterent, quas artium facultates ambitu suo includerent. Postremo de iucunditate, utilitate, dignitate eorundem verba feci, et adolescentes ad ea toto pectore complectenda excolendaque inflammavi.

Verannius
Debitum tenuisti ordinem, via et ratione processit oratio. Ceterum animi et memoriae caussa rerum propositarum summam mutuo sermone iteremus. Et sicut nautis de re nautica, de ventis ac tempestatibus, agricolis de seminibus et frugibus, militibus de bello et armis audire et colloqui cum voluptate mos est, ita nos de communi professione nostra, deque suavissimis studiis, in quibus uterque iam pridem versamur, vel saepius in colloquium venire delectet.

Musaeus
Bene iudicas. Humanitas igitur in latina lingua idem est, quod natura hominis, quodque ad hominem pertinet, eiusque proprium est: hoc, inquam, totum humanitatis nomine comprehenditur. Sic eos omnem humanitatem exuisse dicimus, qui naturae officia contempserunt, perinde ac si homines se esse quodammodo obliti sint. M. Tullius agens de parricidio, quod a Sexto Roscio filio commissum accusatores mentiebantur: Magna est enim vis humanitatis, inquit, multum valet communio sanguinis, reclamat huiusmodi suspicionibus ipsa natura. Deinde humanitas est, quae a Graecis φιλανθρωπία dicitur, dexteritas quaedam et benevolentia erga omnes nobiscum naturae societate foederatos, prorsus erga omnes homines: morum facilitas et suavitas, lenitas, placabilitas, mansuetudo. Sic Cicero scripsit difficillimam esse societatem gravitatis cum humanitate. Idem laudat nescio quem, qui summam severitatem cum summa humanitate coniunxerit. Sequitur tertia notio, qua capitur pro eruditione et institutione in bonas artes: Graeci παιδείαν vocant. Cicero: Homo non hebes neque inexercitatus, neque communium literarum et politioris humanitatis expers. Et alibi: Omnes artes, quae ad humanitatem pertinent, habent quoddam commune vinculum, et quasi cognatione quadam inter se continentur. Testis item a Gellio adducitur.

Musaeus
Varro, qui sic usus est hoc verbo, libro rerum humanarum primo. Praxiteles qui propter artificium egregium nemini est paulum modo humaniori ignotus: Humaniori, inquit, non ita ut vulgo dicitur, facili, et tractabili, et benevolo, tametsi rudis literarum sit (hoc enim cum sententia nequaquam conveniret) sed eruditiori doctiorique, qui Praxitelem quis fuerit, et ex libris, et ex historia cognoverit.

Verannius
Perspicue diserteque docuisti, quae huic vocabulo notiones subiicerentur. Mea porro opinio est, ab illa prima fluxisse alteram, et ab hac tertiam, Quia enim ad humanitatem, id est, ad naturam hominis vehementer pertinent lenitas, mansuetudo, comitas, idcirco ea communiter humanitatis nomen acceperunt. Certe homines iracundos, agrestes, inurbanos, duros, implacabiles, vix in hominibus, sed in belluis magis numerandos arbitror. Et quoniam, qui istas, de quibus sermo a nobis susceptus est, literas studiose colunt, comes, faciles, tractabiles, iucundi et suaves evadunt, propterea ipsimet eruditioni, ab effectu scilicet, hoc nomen impositum mihi videtur.

Musaeus
Extra controversiam est huius elegantissimae doctrinae alumnos humanitatis laude excellere. Habet enim eam vim ac potestatem, ut quamvis naturam, quodvis ingenium mitescere, mollescere, ac mansuescere cogat: et ut quisque ab ea felicissimus, ita est facillimus atque lenissimus. Testimonium petere possumus ab Ovidio, ingenioso ac pererudito poeta duplex. Primum est.

Adde quod ingenuas didicisse fideliter artes,
Emollit mores, nec sinit esse feros.

Alterum.

Artibus ingenuis (quarum tibi maxima cura est)
Pectora mollescunt, asperitasque fugit.

Sit ergo haec prima caussa, cur haec vox ad ingenuas artes significandas sit accommodata. Secundam video a nonnullis afferri, quod nemo fere nisi placabili et mansueta praeditus natura, et ab omni motione feritatis aliena, possit in hanc partem studiorum placidissimam pulcherrimamque incumbere, et eius cupiditate incendi.

Verannius
Nec isti ratione sua deest probabilitas: humanas, sive humaniores appellari literas, quando eas fere non nisi humani, id est, lenibus a natura et mansuetis ingeniis ornati homines consectantur. Vel igitur quia faciunt humanos, vel quia non patiuntur nisi humanos, ideo humanitatis nomen sortiuntur.

Musaeus
Adiungam his tertiam ex A. Gellio, apud quem ita scriptum est: Huius enim scientiae cura et disciplina ex universis animantibus una homini data est, idcirco Humanitas appellata est.

Verannius
Hoccine Gellius?

Musaeus
Etiam. Sed quod bona cum venia tanti scriptoris liceat mihi dicere, cum neque istarum, neque aliarum artium, ut Mathematicae, Medicinae, Iurisprudentiae, Philosophiae, Theologiae participes sint aliae animantes praeter hominem, si quid haec ratio valeret, eaedem illae quoque quas recensui disciplinas, Humanitatis nomen ferrent.

Verannius
Recte argumentationem concludis: non placet haec ultima caussa. Quibus autem finibus, quibus terminis Humanitatem circundas ac circumscribis?

Musaeus
Grammaticis (quo nomine duarum linguarum, Graecae videlicet ac Latinae acerrimum, et admodum late patens studium intelligo) poeticis, oratoriis, historia sive antiquitatis notitia, dialecticis, et morum philosophia. Non quidem his solis, sed his potissimum.

Verannius
Multa haec, imo infinita complectuntur.

Musaeus
Nec solum universa, sed singula: quod norunt optime, qui longius discendo progressi sunt.

Verannius
Pervenimus ad disputationis tuae quartum caput, quo istorum laudes celebrasti. Si otium superest, quaeso, strictim quaedam repete: non enim te audiendo fatigari possum. Quid enim agam nunc aliud? Aut in quo utilius hunc diem possum consumere?

Musaeus
De laudibus harum literarum puto abs te orationem habitam. Quare tu mihi exponas licet, quibus argumentis earum dignitatem, suavitatem, utilitatem ostenderis: multo enim eruditius elegantiusque id praestitisti quam ego possim.

Verannius
Falsus animi es: vituperatoribus enim humanitatis respondi tantum.

Musaeus
Eam ipsam responsionem fuisse laudationem dico: quippe cum studia haec nostra maxime defenduntur, et a contemptu vindicantur, tum maxime commendantur. Incipe Veranni, fac promissa, libera fidem.

Verannius
Quoniam premis et acrius instas mihi, accipe: alieno uti nihil moror. Criminationem istorum in quatuor divisam esse partes, et quodammodo quatuor tela in nos iaci animadverto. Hoc genus studiorum leve, inane ac nugatorium ducunt: quod qui profitentur, nequaquam graves difficilesque labores suspiciant. Ex eo deinde haud ita admirabiles utilitates ad Rempub. pervenire censent, cum eius doctores interiore, et singulari eruditione praediti non videantur.

Musaeus
Proberem percepi, et quatuor illa, de quibus dixisti, capita accusationis plane video. Aciem igitur tuam contra sic instruxisti, ut munus nostrum et gravissimum, et multis** difficultatibus plenum esse, nosque et commodare plurimum civitatibus, et partes nostras sine variis multisque literis tueri neutiquam posse demonstrares.

Verannius
Haec ipsa docui Musaee.

Musaeus
Potuitne ergo magis collaudari Humanitas?

Verannius
Potuit ab alio me disertiore et doctiore. Tamen cum haec studia mihi famam aliquam celebritatemque in hac urbe peperissent, decere existimavi, ut ipsis vicissim pro virili mea aliquid splendoris conciliarem.

Musaeus
Iure.

Verannius
Valde ad nos deformandos movet adversarios, quod non ita praemiis et honoribus mactati conspiciunt in hisce studiis, ut in medicina et iure civili sese collocantes: quae quidem hoc tempore sunt artes duae quaestuosissimae. Nullis in negotiis deliberationibusque arduis consilium nostrum postulatur, non componimus civium controversias, non agimus caussas, nemini salutem damus. Proinde nos arbitrantur tantum versari in figmentis poeticis, quibus auditorum nostrorum animos hilaremus: et in aliquot faciendae ornandaeque orationis praecepti unculis operam consumere: quaerere quae fuerit mater Hecubae, quid cantent Sirenes, quot remiges Ulysses habuerit: Aeneas a navi egrediens, utro pede Italiam tetigerit prius: Anacreon vinosior an libidinosior. Homerus an Hesiodus antiquior fuerit. Hanc esse eruditionem nostram: quae neque si adsit, ullum emolumentum, neque si absit, ullum detrimentum communi generet: dialecticen, physicen, philosophiam moralem maximas utilitates parere aiunt, idque ipsum verbis docent.

Musaeus
Audire gestio confutationem tuam.

Verannius
Etiamsi assentiremur hoc vobis, inquam, nihil nos ipsi poeticas fabulas, et orationis perpoliendae praecepta tradere, non liceret tamen concludere, hanc nostram doctrinam quiddam inane, et ad puerorum tantummodo aures animosque demulcendos idoneum esse, nec ullum artibus nostris cum Philosophia commercium intercedere. Non sunt enim otiosorum hominum commenta duntaxat istae poetarum fabulae, ut vos calumniamini: quin tanquam integumenta omnem liberalibus ingeniis decoram cognitionem, sapientiamque omnem complectuntur. Nunquamne illud Maximi Tyrii legistis? Quid aliud est poetica, inquit, quam philosophia, tempore quidem vetusta, compositione metrica, sententiis mythologica, ac fabularum involucro tecta? Plato et Aristoteles quam studiose Homerum legerunt? Quam saepe eius testimoniis ad res suas confirmandas usi sunt? Ipse Plato poetas modo sapientiae patres ac duces, modo Deorum interpretes, modo Deorum filios appellat. Cum igitur poetas interpretamur, sementem quodammodo virtutis atque doctrinae facimus. Cum autem quo pacto apte, distincte, ornate, copiose, planeque oratorie loquendum sit praecipimus, ea docemus, quae semper in omni libera civitate, beneque instituta, et optimis temperata legibus Repub. plurimum valuerunt. Quis ignorat vim eloquentiae, quantumque ipsi a sapientibus semper tributum sit? Legite quae a Crasso in 1. et ab Antonio in 2. de oratore gravissime sapientissimeque dicuntur, et a nobis eius facultatis artificium petendum intelligite. Quod si haec duo tantum tractaremus, et hoc solum a nobis postularetur, tamen nec levibus in rebus industriam nostram exerceri, nec parum nos prodesse hominum societati iure affirmaremus. Nunc attendite paulisper, quantum opinione vestra aberretis, et quantopere fallat vos sententia. Nulla est ars ingenuo apta homini, cuius non aliqua cognitione imbutum esse oporteat eum, qui cum laude hoc munus velit administrare. Alii eos volvunt et tractant scriptores, quorum uno aliquo genere disputatio continetur. In libris quippe dialecticorum, physicorum, medicorum, iurisconsultorum haud fere invenias, cuius intelligentiam non ex illis ipsis, de quibus inscripti conscriptique sunt artibus petere queas. Nobis ii sunt explicandi libri, qui cum a viris omni scientia instructissimis confecti sint, ipsi quoque innumerabiles locos ex omni disciplina depromptos habent. Caeteri si unam illam artem tenent quam docent, aliarum sint omnino imperiti, atque rudes, existimantur tamen munus suum praestare posse: nec medico vitio datum est nescire leges, aut iurisperito ignorare medicinam, aut astrorum rationem: nos uni sumus, quibus omnis illa artium magnarum liberaliumque varietas non pertractanda quidem ac pernoscenda penitus, sed degustanda certe et delibanda est necessario. Itote nunc, nullamque eximiam in Humanitatis doctoribus scientiam inesse blaterate. Pergite iam in odium contemptumque nos trahere, ut qui nullo commodo simus Reipub. qui nullos labores perferamus, quique nugas tantum venditemus. Fateor me brevem fuisse. Atque hoc ideo, quod non desunt, qui de hoc argumento vos plura et melius doceant. Haec Musaee, capita sunt defensionis meae.

Musaeus
Nisi me domum revocarent negotia, pluribus tecum agerem: nascetur alia occasio. Vale.

Verannius
Mi Musaee, tu quoque.

Notae


1 STUDIA POLITIORIS HUMANITATIS:

Cic. vocat artes, quae ad humanitatem pertinent. Praeterea, artes, quibus puerilis aetas ad humanitatem informari solet. Item politiorem humanitatem, et virum humanitate politum. Docti saepenumero studia humanitatis, liberalia, optimarum artium studia, liberalem, ingenuam doctrinam, artes ingenuas appellant,

2 DAVUS SUM, NON OEDIPUS: Ita servus apud Terent And. cum senex obscurius, et quasi aenigmata loqui videretur, ut proinde opus esset aliquo Oedipo. Notum est aenigma apud Thebas a Sphinge propositum de eo quod mane quatuor pedibus incederet, meridie duobus, vesperi tribus, quod quidem Oedipus dissolvit. Plaut. Poenulo.

Nam isti quidem hercle orationi Oedipo
Contectore opus est, qui sphingi interpres fuit.

3 SUMMAM QUANDAM: ἀνακεφαλαιοῦν Graecis est breviter, summatim, rem in summa quadam repetere, capitulatim, seu per capita iterare ante dicta. In scientianumerorum est in summam colligere ac redigere. ἀνακεφαλαίωσις est summaria repetitio. Sic potius dicam, quam recapitulatio, et saepe utar libentius duabus aut tribus vocibus aut latinis, aut latinioribus, quam una inquinata, et veteribus inaudita: modo obscurus ne fiam. Nam si quid ego iudico, praestat barbare loqui, quam obscure loqui. Obscuritas autem aliquando dicentis, aliquando audientis culpa contingit.

4 ADDE QUOD INGENUAS: Cic. ad Q. F. lib. 1. epist. 1. Cuius natura talis est, ut etiam sine doctrina videatur moderata esse potuisse: ea autem adhibita doctrina est, quae vel vitiosissimam naturam excolere possit. Similis sententia extat apud Plat. in extremo tertio de Repub.

5 QUOD NON DESUNT: Agminis nostri duces et Imperatores, Victorii, Mureti. Sigonii, Amasaei, quod sciam, de studiis Humanitatis luculentissimas orationes reliquerunt, quae calumniatoribus ora obstruere, et ad funem reducendum eos cogere poterunt. Nos e Mureto quaedam saltuatim decerpsimus.