Jump to content

Progymnasmata Latinitatis/90

Unchecked
E Wikisource
 Progymnasma octogesimum nonum Progymnasma nonagesimum primum 

Epistolae M. Tullii.

Personae:

Chrysostomus, Glaphyrus.

Chrysostomus
Nemo quisquam antiquorum, quod ego sciam, plures composuit epistolas.

Glaphyrus
Nec tam bonas et probatas, Chrysostome, nedum meliores.

Chrysostomus
Tametsi non aliter esse mihi persuadeo, et omnes ita persuasos non sum nescius: nihilominus caussas huius rei abs te cognoscendi quodam studio efferor.

Glaphyrus
Demetrio Phalareo, qui a Theophrasto disciplinam accepit, prima laus epistolae videtur, ut sit imago nostrae mentis, nosque ipsos penitus, velut in tabella depictos ostendat, plenaque sit humanitatis et blanditiarum.

Chrysostomus
Sententiam et iudicium huius Demetrii planissime intelligo.

Glaphyrus
Haec laus cum in illis quae familiares dicuntur, tum vero in iis quae ad T. Pomponium Atticum, et ad Q. Fratrem missae sunt, satis superque eminet.

Chrysostomus
Hoc summatim est laudare.

Glaphyrus
Mane, iam laudabimus etiam speciatim. Estne illis ad Lentulum quidquam humanius? Ad Memmium aliosque officiosius? Ad plurimos, quibus in adversis rebus consilium et solatium impertitur, benevolentius atque fidelius? Ad Terentiam mollius? Ad Tironem dulcius? Quam multa passim ad legendum inuitamenta! Quanta ubique testificatio amoris, quanta studii, quanta voluntatis! Sane consolari eos, qui aliquod a fortuna vulnus acceperint, quod non infrequens facit, mitissimum ingenium, et ad commiserationem mirifice inclinatam naturam perspicue declarat.

Chrysostomus
Certum est, lenem, placidam, ac blandam orationem, qualis est illa consolatoria, nisi e facili, mansueto, minimeque duro as tetrico ingenio existere non posse,

Format enim natura prius nos intus ad omnem,
Fortunarum habitum: iuvat aut impellit ad iram,
Aut ad humum moerore gravi deducit et angit.
Post effert animi motus interprete lingua.

Quoties porro in hoc genus orationis apud Tullium incido, toties in florem nectaris, in medullam mellis, in Attica bellaria me incidisse iudico, adeo excellit

Glaphyrus
Quid est, obsecro, in quo ille non excellat? Et quis sine ipso unquam aut excelluit, aut potuit excellere? Cuilibet fas est exclamare de hoc viro, quod de suo Epicuro Lucretius, unica tantum mutata vocula:

Te sequor, o Latiae gentis decus, inque tuis nunc
Fixae pedum pono pressis vestigia signis.

Sed ne longius ab incoepto trahamur: quando gratulatur, quam sincerus! Quando petit, quam verecundus! Quando iocatur, quam urbanus! Quando gratias agit, quam nullius meriti oblitus! Quando commendat quempiam, quam sollicitus! Quando narrat, quam apertus! Quando monet, quam serius! Quando (ut comprehendam brevi) in quovis tandem genere, (multa autem sunt genera, quae ad duos fontes et capita, ad morale, et negotiale a quibusdam revocantur) epistolam contexit, quam eiusdem exemplar et ideam perfecte consequitur!

Chrysostomus
Quid ergo praeceptionibus opus est, si in Ciceronis epistolis sunt omnia?

Glaphyrus
Ne orationibus quidem eius ulla desit laus oratoria, num idcirco non erit docenda Rhetorica? Statuam videmus perfectam, picturam similiter? Quis tamen sine magistri ductu, sine praeceptis, non dicam bene pingere, bene sculpere ex ipsa modo pictura, et statua quamvis egregie factis addiscet, sed vel ipsam statuam picturamque satis intelliget? Ars igitur hanc vim habet, ut opus facere ipsi, et ab aliis factum iudicare possimus. Habes quippiam ad haec?

Chrysostomus
Magnopere faveo huic assertioni tuae: iam carpe viam ulterius

Glaphyrus
Delectat in eo scita brevitas: quanquam nihilominus ipsa longitudo lectorem retinet ac pascit, ut se ad finem pervenisse non sentiat. Nec potest omittere argutias homo argutissimus, de quibus ita ipsemet epist. 32. libr. 7. scribens ad Volumnium: Pugna, si me amas, nisi acuta ἀμφιβολία, nisi elegans ὑπερβολὴ, nisi παράγραμμα bellum, nisi ridiculum παρὰ προσδοκίαν, nisi caetera, quae sunt a me in secundo libro de Oratore per Iulii personam disputata de ridiculis, ἕντεχνα et arguta apparebunt, ut sacramento contendas mea non esse.

Chrysostomus
A Plutarcho et Macrobio dicta quaedam referuntur, quae cum legerem, valde sum recreatus

Glaphyrus
Quam nos caperent illi tres libri, quos Tiro libertus ex eius facetiis confecisse dicitur?

Chrysostomus
Longe amplius, quam nonnullos sordidissimi et spurcissimi lepores Martini cuiusdam, quibus inter epulas utebatur, et qui compluribus libris collecti, ab eius discipulis cum voluptate leguntur

Glaphyrus
Ad epistolas nostras redeundum est. Desideras res obvias, minime spinosas, e communi hominum vita sumptas? His refertae sunt Tullianae epistolae. Vis rursum haud vulgares et tritas, sed magnas, illustres, e sapientum monumentis decerptas? Harum veluti messis hic non est defutura tibi. Praeclare disserit de religione erga Deos, de charitate erga patriam, de fidelitate in amicos, de maximis virtutibus, de vitiis. Humilem seu infimum dicendi characterem epistolis valde proprium, ut plurimum sectatus est: interdum tamen propter rerum subiectarum pondus gravitatemque assurgit, ac verbis fulminat, quod Fabius Quintilianus fieri aliquando oportere admonuit.

Chrysostomus
Ex tuis verbis efficitur, non solum ad exercitationem scribendi, stylumque expoliendum, sed ad animum quoque insignium, variarumque rerum cognitione locupletandum perutile ac necessarium esse istas lectitare epistolas

Glaphyrus
Revera et utilissimum, et vehementer necessarium. Philosophia est illa quidem ars vitae, medicina et cultura animi, quae vitia radicitus extrahit, et virtutes inserit: verum haec ipsa commoda magnam partem ex epistolis huius admirandi scriptoris nostro ingenti bono ad nos derivare possumus.

Chrysostomus
Dandum est igitursummae laudi maioribus nostris, cum has epistolas, aliorum vel praetermissis, vel e schola exclusis relegatisque, iuventuti explanandas, ediscendas, imitandasque proposuerunt

Glaphyrus
Provide illi. Multis tamen de caussis in gymnasiis Grammaticis etiam dandus est locus dialogis: quas ego, si requisieris, alias opportunius explicabo.

Chrysostomus
Sane requiram: quando me eruditas prudenterque excogitatas rationes auditurum esse nihil dubito

Glaphyrus
Tuum fecero iudicium.

Notae


1 HOMO ARGUTISSIMUS: Macrob. Saturnal. libr. 2. cap. 1. ipsum et Plautum a iocorum venustate commendat. Idem tamen alibi, et alii eundem ut aliquando nimium in iocando notaverunt.

2 QUOS TIRO LIBERTUS EX EIUS: Quintil. libr. 6. cap. 3. Utinam libertus eius Tiro, aus alius, quisquis fuit, qui tres hac de re libros edidit, parcius dictorum numero indulsissent, et plus iudicii in eligendis, quam in congerendis studii adhibuissent: minus obiectus calumniantibus foret: qui tamen nunc quoque, ut in omni eius ingenio, facilius quid reiici, quam quid adiici possit, inveniunt. De Tirone Gellius libr. 7. cap. 3.