Jump to content

Progymnasmata Latinitatis/91

Unchecked
E Wikisource
Progymnasma nonagesimum primum
1588

 Progymnasma nonagesimum Progymnasma nonagesimum secundum 

Rhetorica M. Tullii.

Personae:

Chrysostomus, Glaphyrus.

Chrysostomus
Inter volumina de ratione dicendi, quorum complura foras dedit M. Tullius, primum semper locum obtinet, primum in oculos lectorum incurrit, quod ad C. Herennium inscribitur. Tune verum sincerumque, an adulterinum subdititiumque partum hunc esse arbitrare?

Glaphyrus
Arbitror vero adulterinum esse, et Ciceronis gravitate indignum.

Chrysostomus
Docti sunt illi quatuor libri.

Glaphyrus
Quis negat?

Chrysostomus
Non pessime loquuntur latine.

Glaphyrus
Quis contradicit? Addo etiam, quartus tam ad rem apposita, tam elegantia figurarum exempla subiicit, ut admirationi potius, quam reprehensioni locum reliquerit: digni tamen qui in Tullii haeredes adsciscantur, quique ipsius tam gloriosum nomen in fronte praeferant, non sunt: quidquid homines nonnulli tenui literatura garriant: quorum aliqui nullas, aliqui parum probabiles huius opinionis suae rationes producunt.

Chrysostomus
Cuinam ergo venditori redhibendos statuemus?

Glaphyrus
Ei videlicet, quem iam pridem consensu homines elegantiore doctrina perpoliti, legitimum operis illius parentem statuerunt, Q. Cornificio.

Chrysostomus
Quandoquidem commentarium hunc a Cicerone abiudicas, nolo ex te sciscitari qualem existimes, tametsi iam audivi: non vituperas certe. De Inventione quid me sentire postulas?

Glaphyrus
Idem quod eius libri conditor Cicero.

Chrysostomus
Quid ille?

Glaphyrus
Praefatione trium de oratore ad Q. F. Vis enim, inquit, ut mihi saepe dixisti, quoniam quaedam pueris, aut adolescentulis nobis ex commentariolis nostris inchoata atque rudia exciderunt, vix hac aetate digna, et hoc usu, quem ex caussis, quas diximus, tot, tantisque consecuti sumus, aliquid iisdem de rebus politius a nobis, perfectiusque proferri.

Chrysostomus
Ergone duo illi de Inventione ibi significantur?

Glaphyrus
Illi ipsi.

Chrysostomus
Sunt ergo imperfecti?

Glaphyrus
Imperfecti: non ibi tamen, quin probata praecepta, eaque multa contineant, atque ad emendandam excolendamque linguam futuri sint frugiferi, valdeque commodi. Reliqui universam facultatem oratoriam copiose, distincte, prudenter et absolute pertractant. Quod si omnia tum a Graecis, tum a Latinis evulgata eloquentiae praecepta in unum conferantur, non poterunt cum illo solo, qui de Oratore nomen accepit, nedum cum omnibus simul contendere.

Chrysostomus
Quid ego abs te audio?

Glaphyrus
Quod verum est.

Chrysostomus
At ipsius Ciceronis testimonio (quo quid potest esse gravius? quid credibilius?) Aristotele nemo doctior, nemo acutior, nemo in rebus vel inveniendis, vel iudicandis acrior. Huius Graeci doctoris de dicendo libri feruntur, in quos eruditissime artem ipsam inclusit, ingeniosissime cuncta disposuit, politissime explicavit, a quo ipsemet Tullius vel sumpsit multa, si fatetur: vel, si negat, surripuit: utar enim iisdem verbis, quibus ipse in Bruto usus est, cum de Ennio et Naevio poetis vetustissimis loqueretur. Hunc tu saltem excipias, quaeso, quod ille solet facere Platoni, cum de philosophis est sermo.

Glaphyrus
Non excipiam.

Chrysostomus
Quid vetat?

Glaphyrus
Audies. Aristoteles a forensi strepitu remotus, nullis in caussis unquam iactatus, domi in otio literato, tanquam in umbra, non in sole ac pulvere vivens, iis oculis, eaque mentis acie, qua res caeteras a natura tectas et involutas, hanc etiam oratoriam rationem perspexit, eamque diligentissime scribendo est persecutus. Atqui vehementer aequum est, nos illis doctoribus semper potiores deferre, qui, quod docent, ipso quoque usu, a quo multa emendantur, multa adduntur, et eo quidem diuturno experti comprobaverunt. Ac si in caeteris artium honestarum disciplinis illis magistris, qui usum non mediocrem scientiae suae addiderunt, maiorem consuevimus honorem habere, quam iis, qui modicum aut nullum: cur hoc in dicendi ratione non similiter nobis observandum putemus?

Chrysostomus
Verbum hac de re tecum non commutabo. Quoniam autem ad hosce dialogos delapsi sumus, quid est quod tantopere tibi commendandi videantur?

Glaphyrus
Complura sunt, quae mihi charos et suspiciendos efficiunt.

Chrysostomus
Quae tandem?

Glaphyrus
Persona ipsa scribentis: composuit enim hos libros grandis natu, iudicio longa dicendi exercitatione perfecto et confirmato. Deinde res quae tractantur, quarum dignitate nihil gravius, subtilitate nihil elegantius, varietate nihil iucundius, ubertate et copia nihil fructuosius. Quam multa ex Platone, ex Philosophis, ex Oratoribus hausta! Quos non ille rivos ex illorum fluminibus in suum agrum deduxit! Delectat cognoscere quid valeat vis oratoris, quid oratoria natura, quid studium, quid exercitatio, quid historia, poesis, philosophia, ius civile adiuvet: quibus, id est, quam amplis regionibus septa** et circumscripta teneatur Rhetoricae materia, quae docendi ratio, quae movendi: quomodo fieri possit ut sermo facetus, ac nulla in re rudis appareat: qui sint affectus in vestibulo orationis tentandi, qui perorata caussa concitandi, ex quibus locis ad gignendam fidem argumenta sumenda, quibus quasi luminibus tota oratio illustretur. In iis porro quibus disputandi partes dantur, quibusque sermo affingitur quanta moderatio? Quanta prudentia? In probando refellendoque admirabilis solertia, in tota disputatione summa gravitas, et cum eximia venustate coniunctus lepos: genus orationis quam ornatissimum, et copiosissimum. Ipsemet non vulgari laude eosdem extulit, magnique fecit. Ad Lentulum: Scripsi, inquit, Aristoteleo more, quemadmodum quidem volui, tres libros de Oratore, quos arbitror Lentulo tuo fore non inutiles: abhorrent enim a communibus praeceptis, et omnem antiquorum Aristoteleam et Isocrateam rationem oratoriam complectuntur. Item ad Atticum: De libris oratoriis factum est a me diligenter: diu multumque in manibus fuerunt, describas licet. Et rursus ad eundem. Sunt etiam de oratore nostri tres, mihi vehementer probati.

Chrysostomus
Praecipua semper voluptate his dialogis lectitandis affectus sum, tantoque libentius tibi, tam pleno ore eos collaudanti fidem adiungo, quod pro ingenii mei tenuitate haec ipsa quoquo modo me in iis observasse recordor.

Glaphyrus
De tribus oratoriis ad necessitudinem rei dictum est satis: sequitur ut de Bruto dicamus, sive de illo, quem de claris** Oratoribus inscripsit.

Chrysostomus
Quare hunc edidit?

Glaphyrus
Cum tribus illis libris oratorum praeceptis instituisset, ut eum quasi populo exhiberet, exemplis exprimere voluit: quocirca oratorum pene singulorum tum Graecorum tum Latinorum initia, aetates, progressus, vitia virtutesque expressit, eo consilio, ut has imitari, illa vitare possemus. Qui autem paulo attentius hunc librum legerit, omnem pene Romanam historiam cognoscet, in quo quantum ipse de rebus oratoriis iudicium habuerit, praeclare ante oculos ponit.

Chrysostomus
Qua occasione Oratorem perfectum scripsit?

Glaphyrus
Rogatu Bruti, qui, quaenam esset potissima dicendi species, praestantissimumque genus orationis, ex ipso discere cupiebat.

Chrysostomus
Illos de oratore ipsemet commendavit: utrum hoc idem in isto fecerit, non memini.

Glaphyrus
Fecit.

Chrysostomus
Ubi?

Glaphyrus
Epist. ad Leptam. lib. 6. his verbis: Oratorem meum a te tantopere probari vehementer gaudeo. Mihi quidem sic persuadeo, me quidquid habuerim iudicii de dicendo, in illum librum contulisse: qui si est talis, qualem tibi videri scribis, ego quoque aliquid sum: sin aliter, non recuso, quin quantum de illo libro, tantundem de iudicii mei fama detrahatur. Meminit eiusdem lib. 12. epist. 17. ad Cornif. Sed proxime scripsi de optimo genere dicendi: in quo saepe suspicatus sum, te a iudicio nostro, sic scilicet, ut doctum hominem a non indocto paululum dissidere. Huic tu libro maxime velim ex animo, si minus, gratiae caussa suffragere, et quae sequuntur. Iterum epist. 22. lib. 14. Oratorem meum (sic enim inscripsi) Sabinotuo commendavi, etc.

Chrysostomus
Bruto tamen non usqueadeo satisfecit, id quod Cic. ipsemet cum Attico conquestus est, ni fallor, epist. 20. libr. 4.

Glaphyrus
Bruti iudicium nihil moramur, dummodo nobis satisfaciat.

Chrysostomus
Quid erat igitur, in quo discreparent amborum iudicia?

Glaphyrus
Elocutioni Cicero tribuebat plurimum, Brutus autem rebus haud paulo plus, quam verbis. Inest in hoc syntagmate variarum doctrinarum recondita eruditio: insunt graves magnique ponderis sententiae: inest mira orationis festivitas, quae legentium mentes alliciat, et sine ulla satietate fastidioque permulceat. Quod si M. Tullius ipsemet talis orator non fuit, qualis illic exprimitur, nullus fuit, nullus erit.

Chrysostomus
Non adeo putarim dissimilem huic libello illum Demetrii Phalerei de elocutione.

Glaphyrus
Sic est: nam de variis orationis generibus venuste disputat, quamvis quae sit optima dicendi forma non quaerat. Dionysius Halicarnasseus in commentario de componendis nominibus, non paucas quaestiones a Cicerone hoc volumine explicatas attingit. Dionysius Longinus librum reliquit περὶ ὕψους, in quo de principatu inter oratores disseruit, quibusque gradibus ad altissimum illud absolutae eloquentiae fastigium ascenderetur ostendit. Scripsit et Hermogenes de formis dicendi, quas Ideas nominavit.

Chrysostomus
Topica sequuntur.

Glaphyrus
Haec Velia in Graeciam navigans, cum libros non haberet secum, repetita solum harum rerum memoria confecit. Mira brevitate arctavit, quae apud Aristotelem diffusa leguntur. Quod vero ipsa praecepta exemplis e iuris disciplina illustravit, Trebatio iureconsulto gratificatus est: prodest tamen ea scire etiam oratoribus.

Chrysostomus
Habet profecto libellus ille multas obscuritatis latebras, et non paucis impeditam difficultatibus doctrinam.

Glaphyrus
Responsum tibi puta, quod Trebatio scripsit ipse: Sin tibi quaedam videbuntur obscuriora, inquit, cogitare debebis, nullam artem literis sine interprete, et sine aliqua exercitatione percipi posse: quanquam tu si attente leges, si saepius, per te omnia consequere.

Chrysostomus
Ordo nos ad Partitiones deduxit.

Glaphyrus
Affirmat ipse has e media Academia effloruisse: neque sine ea intelligi aut tractari posse. Mole quidem et paginarum numero vides quam exiguus parvusque sit liber: verum utilitate haud scio an par aut melior** unoquoque aliorum Rhetorum, etsi fuerint longiores multis Iliadibus. Pauxillum auri mallem, quam acervos arenarios: et smaragdum pusillum anteponerem minantibus in caelum scopulis. Breviter, aperte, miro ordine quidquid ad artem eloquentiae pertinet exponit. Servavit praeceptum Horatianum:

Quidquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta
Percipiant animi dociles, teneantque fideles.
Omne supervacuum pleno de pectore manat.

Concludam rem verbis Quintiliani: Praecipuum lumen sicut eloquentiae, ita praeceptis quoque eius dedit unicum apud nos specimen orandi docendique artes oratorias M. Tullius: post quem tacere modestissimum foret, nisi et Rhetoricos suos ipse adolescenti sibi elapsos diceret: et in oratoriis haec minora, quae plerique desiderant, omisisset.

Chrysostomus
Quin addis unum verbum de illo, cui de optimo genere oratorum nomen esse voluit?

Glaphyrus
Cum tanquamAsiaticus notaretur ab iis, qui Atticorum eloquentiam siccitate ac ieiunitate sua definiebant, quo illorum errorem principum oratorum auctoritate convelleret, Aeschynis et Demosthenis nobilissimas, et inter se contrarias orationes latinitate donavit: quarum exemplo discerent, Attici esse, orationem ad id quodcunque decet accommodare, et humilia subtiliter, magna graviter, mediocria temperate dicere: alioquin si ornate, graviter et copiose dicere non esset Atticorum, ne Aeschines quidem et Demosthenes Attici fuerunt, quos graviter ornateque dixisse notissimum est. Priusquam vero orationum argumenta exponeret, breviter de optimo genere oratorum, et consummata eloquentiae forma disseruit, quo perfecti oratoris imago quaedam ab iis cerneretur qui Attici, hoc est, excellentes atque optimi oratores usurpari volebant: quam quidem pluribus in oratore ad Brutum expressit.

Chrysostomus
Nec plura desidero de hac quidem parte librorum quae τεχνικῶν est, nec si desiderem, velim te urgere: animus enim meus ad eum locum festinat, qui caeteris et ad disserendum magnificentior, et ad cognoscendum iucundior est, nempe de orationibus: et mihi quantus fuerit orator M. Tullius declarari peropto: quanquam primorum principem esse credibile mihi faciunt catervae ita sentientium atque credentium

Glaphyrus
Fiet hoc quantum nostra imbecillitas permiserit: volo meam ad tuam voluntatem aggregare. Verum enim vero hic maior rerum mihi nascitur ordo, Maius opus moveo: ut canit Latinus vates.

Notae


1 QUOD AD C. HERENNIUM: Antiquitas putavit Ciceronem auctorem, sed antiquitas rudis et elegantiarum literarum ignara, atque in Cicerone nimis parum exercitata. Digladiantur adhuc hodie quidam super hoc negotio. Veruntamen standum est a pluribus. Scripsit quiddam de hoc Aldus Manutius, Pauli pater, Maior agius libr. reprehensionum in Nizolium, et alii.

2 IPSEMET TULLIUS VEL SUMPSIT MULTA: Ex his qui supersunt libris Aristoteleis, Cicero multa in suos transtulit, praesertim in tertium de Oratore. Nec pauca utique ex illo, quo ipsum dicendi artes omnium superiorum exposuisse confirmat 2. de Oratore. Quinetiam in 2. de Inventione confiteri non dubitat, se omnium quicunque fuerant ab ultimo principio Rhetoricae praeceptionis, usque ad id tempus expositis copiis, quodcunque placeret elegisse, ad illos scilicet de Inventione libros locupletandos. Fatetur etiam epist. ad Lentulum 9. se omnium antiquorum Aristoteleam, et Isocrateam dicendi rationem oratoriam tribus illis ad Q. F. esse complexum. Vide Manut. explanat.