Jump to content

Quaestiones subtilissimae in Metaphysicen/3

Checked
E Wikisource


 LIBER 2 LIBER 4 


[QUAESTIO 3

[] UTRUM NECESSARIA HABEANT CAUSAM SUI ESSE]

[] Utrum necessaria habeant causam sui esse.

[] Quod non:

[] Auicenna, I Metaphysicae cap. 6 a: quia omne habens esse per causam, circumscripta causa non habet esse, et tunc non est necessarium de se; ergo nullum ex se necessarium causatum.

[] Item, "causa efficiens est unde principium motus", sed in immobilibus non est motus.

[] Oppositum:

[] II huius: necessariorum uel sempiternorum sunt causae.

[I. Ad quaestionem]

[] Dicendum quod si aliquis potest esse necessarius effectus, potest necessitas eius habere causam efficientem sicut res ipsa habet causam, quia oportet ponere unum a quo est causalitas omnium; quia si necessitas effectus non haberet causam, cum sit in causato, aliquid esset in causato non causatum.

[II. Ad argumenta principalia]

[] Ad Auicennam: quod intelligit de necessario per se. Sed aliquid dicitur necessarium per se effectiue, ita quod "per se" excludat aliam causam efficientem priorem. Et sic solus Deus est per se necessarium in genere causae efficientis.

[] Vel potest aliquid esse necessarium formaliter per se, et tale potest esse ab alio, quia sicut ipsum necessarium formaliter in se effectiue est ab alio, ita et necessitas. Tunc ad formam: "circumscripta causa, non esset necessarium ex se", uerum est in genere causae efficientis. Tamen formaliter, si forma eius posset stare de se, haberet necessitatem sine efficiente, sed non potest sine primo. Unde circumscriptio illius circumscribit etiam causam intrinsecam formalem necessitatis ex consequenti. Non enim partem habet a se, partem ab efficiente; sed totum, tam naturam quam necessitatem, habet ab efficiente, quo sublato totum tollitur.

[] Contra: quod "circumscripto aliquo, non est necessarium" non est necessarium nisi ex suppositione. Dicendum quod illud quod est necessarium ex suppositione necessaria, est necessarium.

[] Ad aliud respondeo quod illa descriptio est a posteriori et a notiori. Non autem est simpliciter de ratione efficientis quod sit principium motus, quia accidit efficienti, secundum quod huiusmodi,

[] quod agat per motum, quia efficiens potest agere sine motu; tamen in naturalibus communiter est uera.

[III. Alia responsio de necessitate in creaturis]

[] |{ Responsio ad quaestionem. Ad hoc quod effectus sit necessarius, oportet causam esse necessariam, et in essendo et in causando, quia altero istorum deficiente, potest effectus non esse.

[] In complexis est inuenire utrumque. Principia enim in se sunt necessaria, et necessario causant conclusiones, quia ratio causae necessario causantis est quod, destructo effectu, ipsa destruatur. Sic est de principiis respectu conclusionum, II Physicorum 810.

[] In incomplexis, siue in entitate rerum, nulla est causa utroque modo necessaria; nulla enim post primam esset nisi prima esset, quia nulla alia est nisi causata; et si non est necessario causata, non necessario est, et ita nec necessario causat. Sed prima non est necessaria in causando, quia ex ratione causae necessariae ipsa destrueretur destructo effectu, et ita eius entitas non esset omnino absoluta et independens.

[] Arguere hic "quia libere causat" non ualet; nam et productio Spiritus Sancti libere est et tamen necessario.

[] Tamen aliqui sunt effectus necessarii secundum quid siue sub condicione, scilicet si causa sit, pro eo quod causa proxima ex naturali colligantia cum effectu necessario, dum est, causat illum. Sed nec sic est necessitas in prima causa, quia tunc esset simpliciter necessitas, cum illa condicio sit simpliciter necessaria. Quod enim necessarium est ex suppositione simpliciter necessaria, est simpliciter necessarium; illud suppositum in aliis causis naturalibus non est simpliciter necessarium.

[A. Ad argumentum in oppositum]

[] Ad argumentum in oppositum: non omne sempiternum est necessarium. Hic in littera, et 8 Physicorum, loquitur de complexis.

[B. Argumenta contra Auicennam]

[] Contra ista: necessitas simpliciter est condicio ex se possibilis in creaturis, quia non includit contradictionem. Quod probatur sic: modus producendi non uariat naturam producti. Si Deus produceret res ex necessitate naturae, aliquod causatum esset neces

[] sarium. Ergo licet nunc aliter producantur, necessitas eis non repugnabit.a

[] Item, si Deus produceret ex necessitate naturae, causatum esset simpliciter necessarium; ergo cum modus quo nunc producit sit aeque nobilis uel nobilior illo, simpliciter necessarium potest sic producere.

[] Item, in omni condicione entis, simpliciter nobilius est necessarium nonnecessario; ergo et in causando; ergo nobilissima causa necessario causat.

[] Item, ex plenitudine perfectionis in causa consequitur effectus; si ergo in aliquo causato potest esse tanta perfectio quod, ipsa posita, necessario ponat aliud, multo magis in prima causa. Quod ex hoc confirmatur, quia si primum non est necessarium, nec aliquod posterius in essentialiter ordinatis; ergo si conexio effectus cum prima causa, quae est essentialiter prima conexio, non est necessaria, nec aliqua alia erit.

[C. Contra aliam responsionem]

[] Responsio adducta de Deo improbatur. Primo: quod non oportet illud accipere ex II Physicorum, ubi loquitur de principio et conclusione, quia aliter uidetur esse conclusio in principio quam

[] a SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: Aliter probatur secundum positionem supra de effectiue et formaliter necessario in praedicta quaestione.

[] effectus in causa. Quia conclusio est quasi quaedam pars intellectus principii actu contenta in illo, licet non distincte, sicut singulare in uniuersali. Non sic effectus in causa. Haec ratio concedatur quod ratio causae necessariae non inde accipiatur.

[] Item, in causatis, quod aliquid necessario causent, non attribuitur eorum imperfectioni, nec dependentiae ex effectu, sed plenitudini perfectionis; ergo nec similiter hic. Unde "aliquo destructo, aliud destrui", sequitur uel quasi a priori uel posteriori. Primo modo concludit imperfectionem; secundo modo abundantem perfectionem, sicut de subiecto et propria passione, quae non in se sistit, sed in aliud fluit, praecipue si illud aliud destrui est impossibile.

[] Item, secundum hoc posset Deus producere plures differentias entium quam nunc, quia necessarium et possibile.

[] Contra responsionem ad argumentum, I Caeli et mundi, quo modo nihil ex se possibile potest esse necessarium per aliud addita hic hac ratione: "necessarium et possibile diuidunt totum ens", ergo omnem differentiam entis. Diuisiones enim entis in quantum ens non sunt subordinatae.

[] Contra: uoluntas, quae est primo finis, non est necessario alicuius non necessario ordinati ad finem.

[D. Defensio Auicennae]

[] Ad argumenta superius contra Auicennam.

[] Ad primum: quod modus producendi nullam condicionem tollit propriam producto, sed aliqua productio concludit necessitatem producti; et quia causatum, concluditur nonnecessitas, et ideo contradictio: "causatum a Deo necessitate naturae".

[] Per hoc ad secundum.

[] Ad tertium: quod in omni entitate absoluta, necessitas est perfectionis. Etiam in respectu ad prius a quo aliquid dependet, si esset necessitas, non poneret imperfectionem in absoluto; sed ad posterius natura necessario poneret imperfectionem in absoluto. Ille tamen respectus esset perfectior, si non esset contradictio. Ad extremum enim cui repugnat necessitas, non potest esse respectus necessarius.

[] Ad quartum: plenitudo perfectionis limitatae non est simpliciter plenitudo. Ad confirmationem: quod licet aliqua conexio sit secundum quid necessaria, nulla tamen simpliciter neces

[] saria, quia quaelibet dependet a prima causa, quae contingenter causat, qua prius naturaliter noncausante, nihil aliud causat. Similiter, communiter secundae causae sunt impedibiles; et causa impedibilis, quantumcumque non impediatur, non est necessaria.

[] Pro prima ratione hic tacta (quae est Auicennae), dicitur quod necessarium ex se debet habere necessitatem intrinsece. Et ita quacumque hypothesi siue possibili siue impossibili posita circa extrinsecum, non erit nonnecessarium.

[] Ad illud hic supra, responsio: quae dicunt perfectionem simpliciter et hoc non indeterminate sed in summo , et diuidunt ens.

[] Contra: opposita conuertuntur cum aliis similibus diuidentibus ens. Exemplum: finitum et infinitum; possibile, necesse; imperfectum, perfectum, perfectum simpliciter etc.30 }|

[QUAESTIO 4

[] UTRUM DIVISIO UNIUS IN UNUM

[] GENERE, SPECIE, NUMERO ET

[] PROPORTIONE SIT CONVENIENS]

[] De uno etc., quaeritur de diuisione unius, quod diuiditur in unum numero et specie, et unum genere et in unum proportione siue analogia: utrum diuisio sit conueniens, et de partibus diuisionis.

[] Quod non:

[] Quia aut est eadem cum prima quam ponit, aut alia. Non eadem, quia tunc insufficiens, quia prima habet quinque membra, haec tantum quattuor. Non est alia, quia duo membra istius diuisionis conueniunt cum duobus alterius, scilicet de genere et specie.

[] Item, aut est diuisio uniuoci in uniuocata quod non, quia tunc "multum" non diceretur oppositis modis istis, quod est contra Philosophum in littera. "Irrationale" enim et "rationale" non diuiduntur in aequalia. Nec diuisio aequiuoci, quia tunc ubicumque ponitur "unum" uel "multum" in propositione, esset propositio distinguenda, quod non est uerum.

[] Item, tunc ad unum membrum non posset sequi aliud, contra

[] Philosophum in littera, quod unum membrum diuisionis conuenit omnibus membris: quia "uni esse, est principium numeri esse", cap. isto; ergo omne unum est principium numeri; ergo unum numero, quod est unum membrum, est commune omnibus membris.

[] Item, de ratione membrorum, quod dicit: unum "numero cuius materia una numero"; tunc nullum immateriale esset unum numero. Consequens falsum, quia sicut semper unitas prior infert unitatem posteriorem, ita ex opposito in multitudine; sed in immaterialibus est multitudo specie; ergo unum numero.

[] Item, tunc contraria unum numero, quia eorum materia una numero.

[] Oppositum dicit Philosophus.

[I. Ad quaestionem]

[] Dicitur quod diuisio conueniens est, quia ista est secundum intentiones logicas; et prima diuisio est secundum fundamenta realia, ista secundum intentiones fundatas in rebus. Utrum autem "unum" quod diuiditur in una diuisione et in alia sit reale, uel quod in una reale et quod in alia intentionale, tangetur in prima solutione

[] primi argumenti. Sed semper istud est uerum quod hic dicitur.

[] Et tunc assignatur sufficientia, quia intellectus intelligens aliquid sub ratione unius, aut intelligit sub ratione incommunicabilis, et haec est unitas numeralis; aut sub ratione praedicabilis de pluribus, tunc dupliciter: aut differentibus numero, tunc unitas speciei; aut de pluribus differentibus specie, tunc unitas generis. Ultra hanc unitatem non est inuenire unum conceptum praedicabilem; tamen unum conceptum accipiendo communissimum comparando alii communissimo, inuenitur unitas proportionis in similiter se habendo ad alia, scilicet sua inferiora in praedicando in quid de eis. Sic diuisio sufficiens est.

[] Contra: duo membra non sunt accepta secundum fundamenta intentionalia. Primum non, quia tunc dicitur "unum numero cuius materia una", sed materia non est a consideratione intellectus. Quartum non, quia aliqua proportio esset, nullo exsistente intellectu. Nam similiter tunc se haberent 8 ad 4 et 6 ad 3; ergo unitas proportionis non causatur ab intellectu.

[] Exponitur primum uno modo sic: dicitur unum numero quod non praedicatur de pluribus, et haec est unitas singularis, et ita fundamentum unius est singulare. Quod probatur: quia singulare

[] et uniuersale referuntur ad inuicem; uniuersale intentionale, ergo singulare intentionale, quia sunt simul natura, et res primae intentionis et secundae non sunt simul. Hoc confirmatur per illud III huius, quaestione 1318: "unum numero dicere aut singulare nihil differt".

[] Ad illud de proportione, dico quod proportio potest esse secundum fundamenta realia, sicut in numeris; uel intentionalia, sicut in praedicari et subici. Prima potest esse sine intellectu, secunda non; et haec est illa de qua loquitur, quia praedicata habent hanc proportionem in praedicando in quid de contentis sub ipsis.

[II. Ad argumenta principalia]

[] Ad primum principale argumentum dicitur quod nec ista diuisio nec prima diuidit unum secundum rationem unius, scilicet secundum rationem indiuisionis, sed secundum fundamenta super quae potest unitas fundari. Tunc haec diuisio differt a prima secundum fundamenta diuersa, quia prima sunt fundamenta realia, haec intentionalia.

[] Contra: res primae intentionis, sicut unitas quae est de genere quantitatis, non fundatur in re secundae intentionis, quia omne fundatum in alio habet minorem entitatem quam fundamentum, et res primae intentionis habet maiorem entitatem.

[] Conceditur et respondetur aliter: quia unitas diuisa primo est realis; haec secunda est unitas rationis, et fundamenta etiam. Tunc dico quod membra duo, scilicet genere et specie, hic et ibi, non conueniunt.

[] Ad hoc nota quod omnis unitas causata ab intellectu habet unitatem in re a qua originatur, sicut tangitur in I libro, quaestione 121, et manifestius in VII libro, quaestione 122. Sicut ignis generat ignem quia idem specie ei, nullo exsistente intellectu. Et ex illa unitate in re mouetur intellectus ad inueniendum unitatem intentionalem quae in illa unitate reali fundatur. Et haec unitas realis est in primis membris; et unitas rationis, quae fundatur in tali unitate, est in secunda diuisione.

[] Ad aliud posset dici quod unum hic diuisum aequiuoce dicitur ab uno prius diuiso, tamen istud unum in se et illud in se ambo quoad suos modos non sunt aequiuoce dicta. Sed unitas hic in suis modis et ibi in suis differunt secundum magis et minus. Et cum dicitur "tunc multum non dicitur sic", immo quando unum oppositum dicitur secundum magis et minus de aliquibus, tunc oppositum tot modis; non tamen oportet oppositum diuidi in tot inferiora sicut aliud.

[] In quo genere est istud unum intentionale, cum aliud sit reale? Et ego quaero in quo genere sunt istae intentiones "genus" et "species". Si sint in nullo genere, tunc non est quaerendum de "uno" in

[] quo genere sit. Si sint in aliquo, ibi ponetur unum secundo diuisum.

[] Ad tertium dicendum quod unum hic diuisum est unum rationis, et non unum principium numeri, sed unum principium numeri commune est omni reali. Unde unum numero et unum principium numeri differunt. Primum est diuidens in secunda diuisione; secundum diuisum in prima.

[] Ad aliud dicit Commentator quod "differentia est", quia "unum numero est in materia; unum principium numerorum non est in materia"; sic ad argumentum.

[] Contra hoc quod dicit quod "unum principium numerorum non est in materia": aut propositio est uniuersalis negatiua, aut particularis negatiua. Si primo modo, falsum est, quia aliquod unum unitate, quae est principium numeri, est in materia. Sicut patet de partibus diuisis continui, quia quodlibet diuisum est unum numero; et si nullum unum principium numeri esset in materia, ergo nullus numerus esset in materia. Si particulariter intelligit, quare ponit unum conuertibile cum ente aliud ab uno quod est principium numeri? Quia in omnibus immaterialibus est unum principium numeri, secundum eum, et in materialibus (ut immediate ante ostensum est); ergo in omnibus potest esse unum principium numerorum; ergo aliud superfluit.

[] Item, de alio membro: aut non est differentia, aut oportet intelligere quod omne unum numero est in materia. Sed hoc est fal

[] sum, quia in immaterialibus est aliqua unitas maior unitate speciei; nulla maior quam unitas numero, prout hic loquitur; ergo illa est in immaterialibus. Probatio primae istarum: quia aliquis angelus est ita unum quod non praedicatur de pluribus; ergo magis unum quam specie.

[Opinio Thomae] Igitur omisso Auerroe, dicit Thomas ad rationem quod unitas numeralis causatur ex materia una secundum quod substat dimensionibus terminatis.

[] Secundum hoc ad aliud: quod contraria non habent unam materiam talem simul.

[Contra opinionem Thomae] Contra: in immaterialibus est unum, et tamen non est ibi talis materia.

[] Contra secundum: si simultas requiritur, tunc simultas temporis, et tunc abstracta a tempore non possunt habere istam unitatem; et talia sunt mathematica. Et tamen Philosophus, III huius, dicit quod in mathematicis sunt multa numero eiusdem speciei.

[] Dicitur aliter quod propositio Philosophi assignatur de quoli

[] bet in se, non de duobus comparatis ad inuicem.

[] Contra: si haec sit per se ratio unitatis numeralis in aliquo eodem, ubicumque inuenitur ratio, et effectus; ergo si in duobus comparatis inuenietur ratio, inuenietur illa unitas.

[] Dicitur ergo ad propositionem quod unitas numeralis non definitur per hoc quod dicit: "cuius materia una numero"; probatur quomodocumque. Quia ens secundae intentionis non definitur per ens primae intentionis, neque est circumlocutio per conuertibilia. Sed exemplum est in manifestis: uerbi gratia, ens secundum accidens aggregat duo; "homo" dicit ens per se quia non aggregat duo; nec oportet numerare omnia entia. Unde manifestior est nobis unitas in materialibus quam in immaterialibus; non tamen excludit quin sit in immaterialibus.

[] Aliter: quod singulare simpliciter subicibile, sed unumquodque subicibile habet rationem materialis, et subicibilitas appropriatur simpliciter singulari. Unde glossa propositionem: "unum numero est cuius materia est una numero", id est, cuius subicibilitas est singularis simpliciter, et tunc nihil est ad materiam realem.

[III. Obiectiones contra solutionem quaestionis et responsio ad easdem]

[] Contra dicta in solutione principali: si unitas distinguitur hic in fundamenta intentionalia, tunc non essent plures unitates quam fundamenta, nec e conuerso. Hoc est falsum. Plura sunt fundamenta quam ista quattuor, scilicet genus, differentia, proprium et accidens.

[] Contra unum dictum ad primum argumentum quod si fundamentum istius unitatis sit intentionale, probo quod nihil sit: illud quod est minus ens ente intentionali est omnino nonens; sed passio fundata in ente rationis est minus ens; ergo nihil est, et sic ista unitas nihil esset.

[] Ad primum dicendum quod ista diuisio datur secundum quod unitas intentionalis fundatur in quocumque considerato ut "quid". Et non sunt praedicabilia in quid nisi quattuor, ut supra enumerantur, quia aliae quiditates enumeratae in "quale" praedicantur.

[] Aliter sic: quod diuisio est secundum quod est cuiuscumque intellecti in se, non prout comparatur ad alia, et hoc secundum diuersos gradus unitatis. Et per hoc excluditur unitas definitionis et differentiae.a Per primum excluditur proprium et accidens, quae in se considerata sunt unum specie.

[] a SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: Istarum uiarum est dubium utrum prius sit in causa illa relatio rationis an in effectu relatio realis.

[] Ad aliud: quod sicut gradus est in rebus realibus, sic in rebus rationis. Unde ista res rationis quae subicitur alteri rei rationis est magis res aliquo modo. Tamen ex hoc non sequitur quod aliud sit nihil.


[QUAESTIO 5 UTRUM ENS SECUNDUM SE COMMUNITER DIVIDATUR IN DECEM GENERA GENERALISSIMA]

[] Utrum ens secundum se communiter diuidatur in decem generalissima.

[] Quod non:

[] Ex parte diuisi: ens secundum se, cum sit, non eget altero, I Posteriorum, tertio modo per se; sed accidens eget alio; ergo non est ens secundum se.

[] Dicitur quod ens non diuiditur hic, sicut accipitur ibi, scilicet pro ente solitario, scilicet pro prima substantia, sed accipitur hic pro quolibet quod non aggregat in se diuersas naturas.

[] Contra, VII huius: non est idem quiditas albi cum albo, nec musici cum musico, "propter duplex significare"; ergo accidentia quaecumque significant aggregatum.

[] Item, ad principale:

[] Ex parte diuidentium, V Topicorum: "quod per superabundantiam dicitur, uni soli conuenit"; generalissimum est tale.

[] Quod sint tantum duo: ens diuiditur in ens per se et non per se. Similiter diuiditur in ens in alio et non in alio, in ens dependens et nondependens. Ergo sicut unum membrum est generalissimum, ita reliquum.

[] Dicitur hic quod consequentia non ualet, quia unum membrum est uniuocum, aliud aequiuocum. Aequiuocum potest plura continere sub se quam uniuocum, ideo etc.

[] Contra, I Topicorum: "Quot modis dicitur unum oppositorum, tot modis et reliquum". Ergo si diuisio sit per opposita, si unum membrum est multiplex ad nouem, et reliquum. Similiter si unum membrum diuisionis sit aequiuocum ad genera nouem, ergo nullum accidentium plus conuenit cum alio quam cum substantia. Hoc inconueniens, cum omnia dependeant a substantia, et substantia non dependet.

[] Similiter diuisio non esset uerior quam hic: ens aliud "quando", aliud "nonquando".

[] Item, ad principale de quantitate: quod sint duo genera. "In omni uno genere est unum primum". In quantitate sunt duo: unitas et punctum.

[] Dicitur quod non sunt duo prima simpliciter, sed unum et punctus reducuntur ad unitatem, ut habetur V huius cap. "De uno":

[] "omnino indiuisibile non habens positionem est unitas, habens uero positionem est punctus". Et I Posteriorum: quod "punctus est unitas habens positionem".

[] Contra: "sicut principium ad principium, sic principiatum ad principiatum". Si ergo punctus habens positionem reducitur ad unum, tunc quantitas continua ad discretam; et tunc non sunt species unius generis, quia genus aeque primo dicitur de suis speciebus.

[] Item, haec falsa: "punctus est unitas habens positionem". Nec oportet allegare Philosophum, quia loquitur secundum positionem Platonis ponentis quantitates esse substantias rerum, non secundum propriam. Quoniam Philosophus dicit I Posteriorum quod "punctus est substantia habens positionem"; hoc autem est falsum secundum eius intentionem, quod punctus est substantia; ergo aliter loquitur.

[] Item, omne genus diuiditur primo per duas differentias tantum in duas species primas; quantitas in praedicamentis habet duas diuisiones, quarum neutra continetur sub alia, sed utraque prima. Cuius probatio est: quia sub continuo non continetur "habere positionem"; nec discreta. Quia utraque, tam quantitas continua quam discreta, potest esse sine positione; ergo est duo genera.

[] De qualitate: habet quattuor species primas.

[] De relatione: quod sint duo. Omne relatiuum refertur ad cor

[] relatiuum quod est simul cum eo, ergo generalissimum ad aliud aeque primum cum eo; et ita duo prima.

[] De actione et passione: sunt essentialiter relationes; ergo non distincta genera. Probatio antecedentis: omne illud est essentialiter relatio quo aliquid formaliter refertur; sed actio et passio sunt huiusmodi; ergo etc. Probatio: calefaciens refertur ad calefactiuum; sed calefaciens in quantum calefaciens formaliter actione est calefaciens, et calefactiuum tale per passionem.

[] De "ubi" et "quando": "ubi" est esse in loco, et "quando" est esse in tempore. Esse in aliquo non est alterius generis quam illud in quo est, sicut nec esse in sanitate est alterius generis quam sanitas, quia si sic, tunc essent 18 genera generalissima in accidentibus. Ergo esse in "ubi" et in tempore erit eiusdem generis cum loco et tempore.

[] Item, "positio est ordo partium in loco". De quiditate positionis non est "pars", quia pars est in genere relationis. Nec est esse in loco, quia tunc positio esset "ubi"; ergo est essentialiter ordo, et ordo est relatio; ergo positio est essentialiter relatio.

[] De habitu: habitus est habitudo media inter rem habitam et habentem, sed haec est relatio. Item, habitus est medium inter habentem et rem habitam, sicut factio media inter faciens et rem factam; sed factio facit duo generalissima per hoc quod est ab hoc et in hoc; ergo ista.

[] Oppositum dicit Philosophus in Praedicamentis: "singulum incomplexorum, aut significat" etc. Non est hic oppositum, quia

[] hic omittit duo. Et dicit Commentator quod "propter breuitatem". Sed quae prolixitas fuisset dixisse duo uerba, et haec necessaria?

[] |{ Dubium est de istis praedicamentis, quomodo quodlibet genus est in se unum, cum in multis non uideatur esse realitas una aliqua in omnibus speciebus: substantiae in angelo et corpore, qualitatis in quattuor speciebus etc.

[] Aliud dubium: quare non est duplex quando, ubi, situs, habitus sicut actiuum scilicet et passiuum? Ubi etiam sunt aspectus potentiarum animae? Inclinationes uiolentae datae mobilibus a mouentibus? Species genitae sensibiles uel intelligibiles? Ubi est motus? Ubi principia substantiae, cum quodlibet istorum sit aliquod ens secundum se, quia habens unum quid? Quare etiam concreta non sunt genera sicut abstracta? }|

[QUAESTIO 6

[] UTRUM PRAEDICAMENTA DISTINGUANTUR ESSENTIALITER]

[] Iuxta hoc de distinctione diuidentium quaeritur utrum distinguantur essentialiter.

[] Quod non:

[] Quantitas "est essentialiter diuisibile in ea quae insunt, quorum" etc. Tale est substantia corporea sine essentia addita. Probatio: subiectum, secundum quod subiectum, naturaliter prius est accidente; ergo substantia corporea naturaliter prior quantitate, cum sit subiectum eius. Sed talis substantia non potest recipere quantitatem nisi in partibus eius, quia de ratione quantitatis est habere partem extra partem, et indiuisibile non potest recipere diuisibile. Ergo de ratione susceptiui, in quantum huiusmodi, est habere partes eiusdem rationis.

[] De qualitate: qualitas dicitur uno modo differentia substantiae; differentia non differt essentialiter a substantia, ergo etc.

[] Item, qualitas quartae speciei non differt essentialiter a quantitate; ergo non distinguitur. Probatio: si figura differret essentialiter a corpore, cum utrumque sit absolutum, ergo Deus posset facere corpus sine figura, et ita nonterminatum.

[] Item, tunc posset quantitas intelligi sine figuratione, quae est terminus, quod est contra Philosophum, III Physicorum: non potest intelligi corpus nisi terminatum superficie, cap. "De infinito" ibi: "Rationabiliter" etc., prima ratione.

[] Similiter III huius, quaestione 16, argumento 224: "Sine his", scilicet superficie et linea, "impossibile est esse corpus", quia his definitur, non e conuerso.

[] De relatione: aduenit sine reali mutatione; ergo non est res uera distincta. Antecedens probatur per Aristotelem, V Physicorum.

[] Sed hoc non ualet, quia ibi similiter negat motum esse in substantia et in "ad aliquid". Manifestum est quod hoc non est nisi de motu distincto contra mutationem, quia in substantia est mutatio ut in termino.

[] Dicitur tamen ad illam rationem, quod illud cui aduenit non mutatur in se, sed in habitudine ad aliud, id est, in aliter se habendo ad aliud.

[] Contra: omnis forma naturaliter prius inest subiecto suo quam subiectum sit tale secundum illam formam. Ergo prius naturaliter inest relatio subiecto in se quam subiectum secundum illam se habeat in habitudine ad aliud. Ergo in illo priori aliter se habebit in se, et sic mutatur in se.

[] De actione et passione: quod non differunt, quoniam sunt motus et unus motus, et hoc essentialiter. Probatio: V Physicorum, probat Aristoteles quod ad actionem et passionem non est motus, quia nullius motus est motus; actio est motus; ergo etc. Minor, scilicet "actio est motus", si intelligatur genitiue, non ualebit argumentum; ergo oportet accipere pro minore quod actio est motus nominatiue. Probo quod argumentum non concluderet si minor acciperetur genitiue: quia non sequitur "nullius substantiae est motus; albedo est substantiae genitiue; ergo albedinis non est motus". Cum ergo non ualet hic, nec alibi.

[] Dicitur quod sunt unius motus, ut subiecti. Et respondetur ad

[] argumentum quod non est "a toto in quantitate" tanquam a superiori ad inferius. Sed a maiori ualet: si motus non est motus, multo fortius nec actio nec passio, quia motus magis terminatur ad motum quam ad actionem uel passionem. Quia motus, quod est eorum subiectum, est magis determinatus et absolutus quam actio uel passio quae in eo sunt. Tunc a maiori procedit dictum Philosophi.

[] Contra: si non sunt essentialiter motus, sunt aliquid essentialiter. Sed nihil uidetur esse in actione nisi motus cum respectu ab agente, nec in passione nisi motus cum respectu in passo. Ergo sunt essentialiter respectus, ex quo non sunt motus per te.

[] Item, non respondetur ad argumentum. Quaero: de qua determinatione intelligis? Si perfectionis, cum ad substantiam non posset esse motus, ergo nec ad accidens in eo potest esse motus. Si de determinatione permanentiae, tunc nihil ad propositum, quia motus est successiuus secundum essentiam; et non actio, quia potest esse in instanti, et nullus motus potest esse in instanti.

[] De "ubi" et "quando": quando non differt essentialiter a tempore, quia omne quod essentialiter est continuum et successiuum

[] est tempus uel motus, sed quando est huiusmodi, ergo etc. Probatio minoris: omnis mensura propria successiui est successiua; quando est mensura propria successiui in quantum tale; ergo etc. Probatio assumpti: quando uenit? heri; quando ueniet? cras. Porretanus, auctor Sex Principiorum, uult quod per se differentiae quando sunt praeteritum et praesens et futurum. Loquitur ibi de praesenti diuisibili. Patet ex definitione sua ibi: cuius pars praeteriit, parsque futura est, ergo etc.

[] De "ubi": denominatiuum non significat aliud quam absolutum. In Praedicamentis: "album solam qualitatem", etc.; tunc nec ubi a loco, nec quando a tempore.

[] De omnibus in communi sic: praedicamenta secundum quod praedicamenta non sunt res; ergo nec distinguuntur realiter. Probatio antecedentis: sunt uniuersalia; sed uniuersalia non sic sunt sed sic dicuntur; sed omnis res est singularis.

[] Oppositum:

[] Philosophus, V cap. "De ente", diuidit ens secundum se in decem; ergo decem genera sunt decem diuersa entia secundum se. Sed si tantum differrent secundum modum praedicandi, essent solum decem diuersa ratione.

[] Item Boethius, In Praedicamentis: de decem uocibus decem genera rerum significantibus.

[I. Ad quintam quaestionem

[] A. Opinio Auicennae]

[] Posset dici quod non oportet ponere decem, sicut dicit Auicenna, III Physicorum cap. 2 et 339: "Nos non cogimur obseruare illam diuisionem famosam qua dicitur quod decem sunt genera, quorum uniuscuiusque est certissima generalitas, et quod nihil est extra ipsa". Quia aliquid inuenitur quod sub nullo genere potest collocari, sicut motus. Quia si comparatio motus ad subiectum sit praedicamentum, scilicet "esse motus in subiecto", puta genus passionis, multo fortius et motus erit praedicamentum. Vel si non, ponemus comparationem qualitatis ad subiectum praedicamentum et non qualitatem. Vel si tu uelis ponere qualitatem genus, habes ponere motum genus. Et si ultra ponas comparationem motus ad subiectum, ergo pones comparationem qualitatis ad subiectum genus et sic de aliis accidentibus, et ita "augebuntur praedicamenta multa augmentatione". Haec Auicenna, III Metaphysicae cap. 341. Et est contra eos qui ponunt motum, per comparationem ad patientem, praedicamentum.

[] Ad omnia in contrarium: soluitur faciliter, quia Philosophus non fecit praedicamenta, sed loquitur ibi secundum famosum modum loquendi.

[] Similiter nec in V43 diuidit ens in tot praedicamenta, sed in tot res.

[] Tamen Boethius, Super Praedicamenta, dicit quod "non potest esse undecimum praedicamentum quod aliis decem adici potest".

[] Similiter Boethius in commento Super Praedicamenta in principio dicit quod ille liber Praedicamentorum est simpliciter Aristotelis.

[B. Opinio sustinens sufficientiam

[] diuisionis in quantum includit proprietates]

[] Aliter dicitur quod diuisio est sufficiens, non quod diuisio tantum fiat in ista genera, et in illa quae directe sunt in genere, sed secundum quod conueniunt aliis quae sunt indirecte in genere, sicut aliqui ponunt proprietates substantiales reducibiles ad idem genus, et non solum principia per se substantiae.

[] Contra: quod negent diuisionem Boethii, Super Praedicamenta: "Prima omnium diuisio est in substantiam et accidens"; haec prima, ergo immediatissima. Sed qui ponunt medium, non sustinent diuisionem Boethii, ergo non est prima.

[] Item, "eorum quae sunt, quaedam sunt in subiecto, et quaedam

[] non". Auicenna, II Metaphysicae cap. 150, dicit quod diuisio sit sufficiens: sicut album et nonalbum sunt contradictoria sic album et nonalbum circa lignum, posito quod lignum sit. Sed quidquid est ens, et non est in subiecto, est substantia uel principium per se, et nihil est ens in alio quod non sit accidens.

[] Dicitur quod idem argumentum potest fieri de principiis, quia principia nec sunt substantia nec accidens, sed reducuntur ad substantiam.

[] Similiter secundum argumentum non concludit, quia tunc alterum "esse non in subiecto" et "esse in subiecto" dicitur directe de materia uel forma, quod negas.

[] Tunc dicitur quod diuisio illa est sufficiens entis in substantiam et accidens prout ens dicitur de ente completo, uel ex parte diuidentium quod diuiditur in omnia reducibilia ad genus.

[] Quod non similiter concludant rationes de principiis et proprietatibus, sic patet: quia principium naturaliter prius principiato; sed principium substantiae non potest esse nonsubstantia, ergo illud principium non potest esse alterius generis. Sed proprietas substantiae quaecumque est posterior substantia et extra conceptum et intellectum illius; ergo non similiter concludunt rationes de principiis et proprietatibus illis.

[] Similiter ad aliud: omne quod est, aut est ens in alio aut ens

[] non in alio, aut est ens in se aut principium entis in se; non sic de proprietate.

[] Item, quod non sit eiusdem generis, quia in Praedicamentis: "esse in subiecto dico quod, cum sit in alio, non est in eo sicut pars in toto, et impossibile est esse sine eo in quo est"; sed secundum quod "esse in subiecto" est propria ratio accidentis conuertibilis cum eo, sic competit directe proprietati.

[] Item, ista proprietas non est in genere eodem nisi propter immediationem ad illud cuius est. Sed propter hoc non debet poni eiusdem generis, quia aliqua passio immediate inest subiecto, et tamen est in genere accidentis, quia aliqua demonstratio est potissima uel nulla esset demonstratio, quia demonstratio omnis tenet in uirtute alicuius primae. "Prima" et "potissima" idem; ergo principia sua erunt immediatissima; ergo passio conclusa immediate inest subiecto. Vel da oppositum: et maior uel minor propositio non est immediatissima.

[] Item, quaero: qualiter praedicatur de subiecto? Vel per accidens, et tunc magis est in genere accidentis quam passio, quia passio per se praedicatur. Si per se primo modo, tunc est de essentia rei; quod est contradictio. Si secundo modo, tunc subiectum cadit in definitione praedicati sicut additum; sed omne tale uere est accidens.

[] Item, diuisio substantiae, non ut praedicatur de speciebus solum

[] sed ut de omnibus, uidetur esse haec in II De anima, et VII huius, quod "substantia aut est forma aut est materia aut compositum"; ergo etc.

[II. Ad sextam quaestionem:

[] A. Expositio opinionis Thomae]

[] Ad secundam quaestionem respondetur quod praedicamenta non distinguuntur essentialiter, sed penes diuersos modos praedicandi.

[] Quod non essentialiter, probatio:

[] De quantitate: continuitas substantiae est unitas substantiae. Si tunc ista unitas distinguatur a substantia, tunc substantia est unum per aliud a se, quod est contra Philosophum, IV huius, et Commentatorem.

[] De relatione: si esset distinctum a fundamento, tunc nulla forma absoluta esset principium immediatum alicuius actionis, quia omnis talis forma habet respectum superadditum, si sit principium agendi; ergo respectus est formale eius in quantum elicit operationem.

[] Secundum declaratur V huius: "Quoties dicitur ens, toties esse significat". Cum ergo praedicamentum significat alia, similiter et esse.

[B. Contra opinionem Thomae]

[] Contra hoc secundum: primi modi praedicandi simpliciter non sunt nisi duo simpliciter: "in quid", et "in quale".

[] Item, non sunt nisi quattuor praedicata, nec nisi quinque uniuersalia; ergo penes modum praedicandi non possunt praedicamenta distingui si sint decem.

[] Item, si "esse", quod significat praedicationem alicuius de aliquo, significat toties quot sunt praedicata, tunc in omni propositione nugatio, quia compositio tenet se a parte praedicati, et ita idem bis.

[] Item, "esse" "significat compositionem quandam quam" etc. Ista compositio causatur ab intellectu; ergo "esse" significat aliquid secundae intentionis; sed tale non diuersificatur propter distinctionem rerum primae intentionis, nec e conuerso. Probatio assumpti: quia "genus" secundum eandem rationem dicitur de substantia et qualitate etc. Similiter "animal" secundum se non uariatur propter intentionem generis uel speciei, quae sibi attribuitur ab intellectu.

[] Item si sic, tunc haec propositio "homo est animal" de se significaret quod homo est animal primo modo, et tunc hic esset nugatio: "homo per se est animal". Quia illud quod exprimit "per se", illud exprimit compositio secundum te.

[] Concedo haec argumenta quod "esse", quod est nota compositionis, non diuersificatur sicut res. Tunc sequitur quod "esse" non posset praedicari secundum adiacens, dicendo "homo est". Dicendum quod "esse" est aequiuocum ad rem primae intentionis et secundae. Quia quando "esse" significat rem primae intentionis, tunc potest praedicari dicendo "homo est", id est, homo est exsistens; esse autem ut uniens non praedicatur.

[] Ad litteram Philosophi dicendum quod illud "esse" non est "esse" quod est compositio, sed "esse" denominatiue dictum ab ente, et illud "esse" significat idem unicuique categoriae entium, sicut ens quod diuiditur in illa, sicut uox in significationes.

[] Quando arguitur contra eos de intentione uniuersalitatis, dicunt quod non quilibet modus intentionalis praedicandi distinguit praedicamenta, sed illi modi praedicandi qui sunt modi ipsarum rerum praedicatarum; quia alium modum praedicandi habet quantitas et qualitas.

[] Contra: alius modus praedicandi est abstracti et concreti, secundum istum modum, secundum te. Probatio: illi modi primi exclusi, scilicet modi intentionales praedicandi, non causant falsitatem

[] in propositione; sed isti modi abstracti et concreti faciunt falsitatem in propositione, scilicet "album est albedo"; ergo in omni genere erunt duo generalissima.

[] Item, iste diuersus modus praedicandi in diuersis generalissimis est in ipsis per comparationem ad substantiam, quia comparando ea ad proprias species est praedicatio "in quid". Illa ergo quae diuersimode praedicantur de prima substantia erunt praedicamenta, et talia sunt accidentia in concreto, et sic "quale" est praedicamentum et non "qualitas".

[] Contra: Auicenna, III Physicorum cap. 271: ubi habet pro inconuenienti quod "esse motus in subiecto" sit praedicamentum et non "motus". Cuius probatio est: quia sic habet aliquid rationem generis in quantum praedicatur in quid; ergo quod uerius praedicatur in quid, est uerius genus; talia sunt abstracta.

[] Item, si diuersi modi praedicandi distinguerent genera, aut hoc sufficit, aut cum hoc requiritur diuersitas eorum quae praedicantur. Si secundum detur, primum non erit prius naturaliter distinguens, quia ipsum quod praedicatur est prius quam modus praedicandi; ergo aliquid distinguit prius quam modi praedicandi. Si non, tunc praedicamenta non sunt diuersa entia secundum se.

[] Similiter sequitur quod illa negatiua non erit prima in qua negatur praedicamentum unum ab alio, quod est contra Philosophum, I Posteriorum cap. illo "Figurarum autem". Probatio: quia ueritas negatiuae est ex diuersitate extremorum, sicut ueritas affirmatiuae ex identitate "homo est homo". Ubi ergo maior diuersitas, uerior negatio; sed illa uerior qua distinguitur re quam in

[] modo praedicandi solum; haec talis "homo non est asinus", ergo immediatior quam ista "substantia non est quantitas".

[III. Nota de sufficientia praedicamentorum]

[] |{ Nota: uariae sunt uiae diuisiuae ostendendi sufficientiam praedicamentorum, quae uidentur dupliciter peccare:

[] Primo, quia ostendunt oppositum propositi, scilicet quod diuisio entis in haec decem non sit prima. Si enim prius fiat in ens per se et in ens non per se, et ultra unum membrum subdiuidatur uel ambo: aut quaelibet diuisio erit tantum nominis aequiuoci in aequiuocata, quod nihil est probarea quia nomina sunt ad placitum; aut aliquo istorum decem erit conceptus communior immediatior enti, et ita ens non immediate diuiditur in decem. Exemplum patet: ponendo quod per diuisiones multas subordinatas in genere substantiae tandem deueniretur ad decem species specialissimas, illae non primo diuiderent substantiam.

[] Secundo, quia omnes illae uiae diuisiuae non probant. Oporteret enim probare quod diuisum sic diuiditur, et praecise sic, et hoc ad propositum, scilicet quod diuidentia constituant generalissima.

[] a SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: diuidere in duo, sed in decem sub duobus nominibus si sub decem.

[] Ideo tenendo diuisionem esse sufficientem, esset dicendum quod ipsa est prima. Nec aliqua bimembris seu trimembris prior ea; nec probari potest. Quia nec quod diuidentia sub diuiso contineantur, cum sit immediatio ibi. Nec quod sint diuersa, quia sunt primo diuersa, et negatiua prima negando unum ab alio. Nec quod sola sint sub diuiso, quia omnis immediatio diuidentium probatur per contradictionem, cuius est primo "non habere medium", quae uia hic non ualet, ex quo primo est in decem.

[] Contra: omnis diuisio habet fieri per duo, quia per posita: "unum uni est oppositum".

[] Item, ens sic diuidi non est primum principium; ergo probari potest.

[] Ad primum: uerum est de diuisione intra genus, ubi etiam sunt opposita. Et diuisio subiecti in accidentia, licet non sit intra genus diuisi, est tamen intra genus. Aliter in diuisione speciei in indiuidua falsum est illud: "hoc assimilatur tali diuisioni". Est ergo uerum in diuisione formali, hoc est, ubi differentiae diuidentes formaliter determinant ipsum diuisum extra eius intellectum exsistentes.

[] Ad secundum: sicut propositio enuntians immediatum superius de inferiori est immediata, sic e conuerso disiunctiua. Tamen quod sola haec sint, ostenditur: quia "non alia", remouendo

[] "quaecumque data", ostendendo quod contineantur sub aliquo istorum decem. Sed non probatur ex hoc quod "nulla alia", sed est fallacia consequentis. }|

[IV. Responsio propria ad utramque quaestionem]

[] Concedo ergo diuisionem esse sufficientem, et quod distinguuntur realiter.

[De quantitate] Et potest probari in speciali de quantitate.

[] Primo quod quantitas a substantia corporea distinguitur: "Accidens est quod adest et abest", secundum Porphyrium. Sed quantitas recedit et aduenit substantiae, substantia corporea non mutata; ergo etc. Probatio: manente eadem substantia, potest quantitas rarefieri et condensari.

[] Dicendum quod sicut quantitas mutatur, ita substantia, quia sicut aduenit quantitas quantitati, sic substantiae substantia, et tanta mutatio est tunc in substantia quanta in quantitate.

[] Item, aliter dicitur quod rarefactio et condensatio non sunt motus in quantitate, sed in qualitate.

[] Item, sola quantitas est diuisibilis in partes eiusdem rationis, sicut patet V huius. Et in I Physicorum, contra Melissum, dicit Philosophus quod finitas et infinitas accidunt substantiae, et per se conueniunt quantitati; ergo quantitas non est idem essentialiter cum substantia.

[] Et confirmatur: III Physicorum, dicit Philosophus contra

[] eos qui posuerunt infinitum esse substantiam, et tamen quod sit diuisibile dicit quod "si est diuisibile, tunc est magnitudo uel multitudo" in partes eiusdem rationis, ergo etc.

[] Item, si substantia haberet propriam extensionem per essentiam, tunc extensio caloris non differret a calore; sed simul est pars ignis et caloris; ergo duae extensiones simul, contra Philosophum.

[] Dicitur forte quod extensio caloris non est idem cum calore, sicut extensio ignis cum igne, quia calor in igne non habet extensionem formaliter, sed extenditur per accidens ad extensionem substantiae.

[] Item, V Physicorum: motus per se est ad quantitatem; terminus per se motus est uera natura et absoluta, et non substantia corporea, quia "ad substantiam non est motus", in eodem V86; ergo etc.

[De caeteris praedicamentis] De qualitate est planum quod est aliud a substantia, quia suscipit magis et minus, et habet contrarium, et ad ipsam est motus quae omnia repugnant substantiae.

[] De relatione: quod sit aliud a fundamento, quia super idem fundamentum numero fundantur diuersae relationes oppositae; ergo neutra est idem essentialiter tertio. Assumptum patet per albedinem, siue similis albo et dissimilis nigro.

[] Item, aliqua relatio in omnibus creaturis est quae immediate fundatur in essentia ipsius creaturae, ex hoc ipso quod creatura est; sed prius natura producitur essentia creaturae quam aliquod accidens eius. Et tunc omnia essentialiter et formaliter ad aliud dicuntur, contra Philosophum, IV huius. Et si hoc concedas, tunc "omnia apparentia uera". Quia, ex hoc quod ponuntur omnia apparentia uera, concludit Philosophus hoc inconueniens, tanquam consequens ad illud, quod omnia essentialiter essent ad aliquid. Si ergo tu concedas consequens esse uerum, habes concedere antecedens uerum esse, quia consequens est impossibilius quam antecedens; quia ex antecedente deducit eos Philosophus ad magis impossibile.

[] De actione et passione: quod differunt a relatione, patet. Impossibile est relationem esse fundamentum relationis; sed relationes aliquae secundi modi fundantur super actionem et passionem; ergo etc. Maior patet: quia relatio refertur non per accidens, sed per se. Minor patet, quia relatio calefacientis ad calefactiuum fundatur super agere et pati, secundum Philosophum, V.

[] Item, de "ubi": ad illud est per se motus; sed non ad relationem nec ad locum; ergo "ubi" non est relatio, nec locus. Primum patet per Philosophum, V Physicorum. Quod nec ad locum, probatio: quia si

[] motus localis esset ad locum per se, tunc ad eundem terminum numero essent plures mutationes; quia ad eundem locum numero potest aliquis mouere se duobus motibus numero, quia locus semper manet idem, licet idem mouetur ad ipsum semel et iterum. Hoc est impossibile, sicut infra probabitur.

[] Item, tunc uia et terminus non sunt in eodem, quia locus non est in mobili; motus autem est in mobili.

[] De "quando": quod differt a relatione et tempore, quia tempus est mensura; "quando" est quod derelinquitur ex comparatione mensurae ad mensuratum; ergo "quando" est posterius relatione, quia est effectus temporis; ergo aliud a tempore essentialiter.

[] Item, quod actio et passio non sunt relationes: quia si sic, tunc cum quidquid includitur in ratione generis includatur in ratione speciei sequitur quod omnis species actionis includeret relationem. Quod falsum est, quia actio manens in agente non includit relationem ad aliquam passionem, quia nullam causat, quia est ultimus finis potentiae, IX huius. Quia actio manens in agente est uere actio, quia actiuum huius actionis est uere actiuum. Probatio: quia est uere in actu secundum formam elicitiuam illius actionis.

[] Quod "ubi" differt a relatione et a loco: quia ad locum non est motus per se; ad "ubi" est motus per se; igitur etc.

[] Quod ad locum non est motus per se, quia "omnis motus est a contrario in contrarium", uel in medium, V Physicorum. Sed omnium contrariorum est idem susceptibile, V huius, et medii cum extremis, X huius, cap. 998. Locus autem "a quo" et "in quem" non habent idem susceptiuum; ergo non sunt contraria; ergo non est motus ab isto ad illum.

[] Ex hoc confirmatur prima probatio, quia si mobile, postquam acquirit primo terminum a, possit iterum moueri ad eundem terminum a, oportet ipsum primo recedere ab a. Igitur a, ex quo fuit in ipso, sicut probatum est, modo desinit esse; uel accidens migrabit de subiecto in subiectum. Ergo si iterum mouebitur ad eundem terminum numero a, idem numero multoties generabitur et corrumpetur, contra Philosophum, V Physicorum, quia habet hoc pro inconuenienti.

[] De positione: quod distinguitur a relatione. Si positio esset ordo partium in loco, illud esset positum cuius est iste ordo; sed ordo est partium et non totius, ergo partes essent positae; ergo partes hominis sederent et non homo. Probatio assumpti: illud est ordinatum ordine cuius est ordo; sed ordo est partium.

[] Quod non sit "ubi", probatio: ex quo locatum est substantia quaedam, est prius omni accidente suo. Ergo posset homo intelligi perfectus quantus et qualis et non intelligi sub "ubitate" derelicta a

[] loco. Et posset habere ordinem partium pertinentem ad genus istud. Ergo "ubi" non est de essentia sua.

[] De habitu: quod non sit relatio. Quia illud est species habitus quo formaliter habituatus dicitur habituatus; sed in isto fundatur respectus ad illud quod habetur. Forma ergo de genere habitus est fundamentum relationis. Quod ipsa habitudo media non sit genus hic: quia tunc habitus esset duo generalissima, sicut actio et passio.

[V. Ad argumenta principalia quintae quaestionis]

[] Ad argumentum in oppositum primae quaestionis dicendum sicut prius dictum est.

[] Ad illud in contrarium: quod, VII huius cap. 10105, dicit Philosophus: "In dictis uero secundum accidens uidetur diuersum esse, ut homo albus alterum et homini albo esse". Tunc uidetur quod "dicta secundum accidens" uocat hominem album et hominem musicum. Et uerum est quod "homo albus" significat plura, sed "album" tantum unum, et similiter "musicum".

[] Ad secundum argumentum: quod uerum est si dicatur simpliciter. Tamen aliquid potest dici per superabundantiam in suo genere, et sic generalissima. Aliter: quod "generalissimum" exponitur dupliciter. Vel positiue, quod scilicet est maxime tale per excessum respectu omnium, et tale est solum unum, scilicet Deus. Alio modo negatiue, per hoc quod non exceditur ab aliquo tali, sicut illud dicitur albissimum quod non exceditur ab aliquo albo; sic genera

[] lissima dicuntur prima genera, quia non habent superuenientia genera.

[] Ad aliud: quod sequitur, sustinendo quod unum membrum sit aequiuocum. Dicitur quod consequentia non ualet, quia "ens per se" et "ens non per se" non sunt opposita, sed "non ens per se". Et est uerum quod accipitur, scilicet quod "quot modis dicitur unum, tot et reliquum".

[] Ad aliud: quod uerum est "non esset uerior diuisio", nec plus conueniunt accidentia inter se quam cum substantia, quia aequiuocum est utrobique in quo conueniunt.

[] Aliter: concedo quod diuisio sit conuenientior, et quod nouem genera magis conueniant inter se. Tamen hoc non in dicto aliquo de se "in quid" sed "in quale". Quia multa dicuntur de nouem generibus denominatiue quae non dicuntur de eis et substantia uniuoce, et tamen dicuntur de illis uniuoce denominatiue solum. Sed nihil uniuoce dicitur de eis, scilicet nouem accidentibus, "in quid". Unde si diuisio sit per uniuoca, hoc est solum de dictis de eis denominatiue.

[] |{ Contra: passio uniuoca requirit subiectum uniuocum. Responsio: passio entis, circumlocuta per duo contra se disiuncta, est primo entis in quantum ens, si ens sit uniuocum, et illa passio communis in quolibet inferiori est huius entis, sicut in passione proprie significata, quae est generis, aliquod inferius eius est passio generis ut in specie. Sicut sensibilitas est passio animalis, ita sensibilitas

[] talis est passio animalis ut animal est in homine. Contra: quando passio contrahitur, habet inferius pro per se subiecto. }|

[] Ad aliud de quantitate concedo quod punctus non est unitas.

[] Ad illud in contrarium quod fuit sic: si "punctus non est unitas", et est aliquid eius, aut est materiale unitatis aut formale. Et tunc quidquid detur, sequitur quod continuum erit materiale numeri, aut formale. Dico tunc, cum dicitur "in omni genere est unum primum", non est uerum de generalissimo praedicabili, sicut patet de genere quantitatis, ubi sunt duo minima aeque prima. Intelligitur ergo illud de genere physico. Omnes enim formae transmutabiles ad inuicem habent unum primum perfectione, quod est mensura omnium aliarum formarum, sicut in genere coloris albedo, in genere saporis dulcedo, et sic de aliis quae possunt ad inuicem transmutari. Tunc de istis intelligitur assumptum de huiusmodi generibus; non tamen oportet illud esse uerum de genere generalissimo praedicabili.

[] Ad aliud: quod uerum est, una est diuisio prima formalis secundum quam constituuntur species formaliter. Tamen possunt esse differentiae materiales, quae non constituunt, et aeque primae; et una non reducitur ad aliam diuisionem.

[] De qualitate: quod non sunt ibi quattuor species primae, sed duae illarum continentur proximo sub primis.

[] De primo de relatione dicitur, negando minorem, quod generalissimum non est relatiuum, sed relatio secundum quam refertur aliud.

[] Contra: quod dictum sit falsum:

[] Tunc sequitur quod determinatio Philosophi in Praedicamentis et V huius non sit ad propositum, quia "ad aliquid sunt, quorum ipsum esse est ad aliud se habere". Si ergo generalissimum non habet hanc rationem, nec aliquid de genere primo per se. Tunc definitio, secundum te, non ualet, quia de relationibus non potest intelligi. Quia relationes non dicuntur ad conuertentiam, nec simul sunt, sed relatiua. Similiter, V huius: distinctio relationis pertinet ad relatiua.

[] Item, impossibile est aliquid formaliter comparari per formam absolutam; sed si formae in genere relationis non sunt comparatae, nihil comparatur per eas, et tunc sunt absolutae formae, quia oppositum non est causa oppositi.

[] Item, sicut omne relatiuum dicitur ad relatiuum simul cum eo, ita relatio est ratio referendi patrem ad filium, qui est simul cum patre. Si ergo generalissimum sit forma referendi aliquid, habet aliquod extremum simul natura cum eo, cuius erit alia relatio ratio referendi illud ad aliud generalissimum, et erunt duae relationes aeque primae, et sic duo generalissima relationis.

[] Quoad prima duo: dico quod relatiuum non est generalissimum.

[] Ad illud quod probat falsitatem responsionis: quod non sequitur, quia "relatio debilissimum habet esse de se", ergo notius est relatio in relatiuo quam secundum quod est in se considerata. Sed

[] conuenientior est determinatio de aliquo per notius, si eius cognitio ex hoc haberi possit. Sed probo quod sic. Quia si relatiui esse est se habere ad aliud, ergo esse formae est secundum quam illud se habet ad aliud; talis est relatio. Et si "omnia relatiua dicuntur ad conuertentiam", tunc relationes sunt formae, secundum quas dicuntur ad conuertentiam formaliter. Et ita cognitio relationis melius habetur per relatiuum quam si secundum se consideretur.

[] Ad secundum: quod absolutum et comparatum sunt opposita circa susceptibilia; sed absolutio et comparatio non sunt huiusmodi. Quia sanitas nec est sanum nec aegrum, quia sanitas neutrius est susceptiua. Sic relatio nec est absoluta nec relata, sed est ratio referendi aliud.

[] Sed ad illud de relationibus aeque primo, dicitur quod relatio generalissimum non est ratio referendi in se, sed in suis speciebus solum.

[] Contra: ratio qualitatis, secundum quod generalissimum, est quod "secundum ipsam dicitur aliquid quale"; ergo similiter hic.

[] Item, quod inest aliquibus multis uniuoce, inest eis per aliquod commune cui illud primo inest, II huius; sed omnibus relationibus inferioribus inest ratio referendi; ergo per genus.

[] Item, IV Topicorum: "si species sit ad aliquid, et genus"; ergo si species sit ratio referendi, et genus.

[] Concedo haec argumenta; et quod secundum generalissimum est aliquid ad aliud. Tamen dicitur ad primum istorum quod secundum qualitatem dicitur aliquid "quale", quae potest qualificare subiectum. Non sic generalissimum sed species; sic hic.

[] Contra: potest intelligi aliquid informari qualitate in communi, et non qualitate in particulari. Similiter de relatione, quia commune est prius speciali. Et quod est prius, potest prius intelligi. Et tunc in illo priori intelligo relationem communem referre subiectum. Et tunc quaero: ad quid? Nonnisi ad aliud. Et sic erunt duo relatiua aeque prima, et etiam duae relationes aeque primae, et sic duo generalissima, ut prius, et habeo propositum.

[] Conceduntur tamen ista argumenta.

[] Tunc ad argumentum principale dico quod generalissimum "relatio" est principium referendi aliquid ad aliud ad quod non refertur alia forma genere. Ita quod relatio, quae est generalissimum, est ratio referendi duorum, sicut simile refertur ad simile in communi in eadem specie una relatione specie, uel erit dare duas primas species in eadem specie. Una ergo similitudo specie est ratio referendi duorum extremorum.

[] Contra istud: omnia quae referuntur secundum eandem formam in eis, et non secundum diuersitatem, referuntur secundum

[] relationem aequiparantiae; ergo relatiuum dictum a generalissimo, est relatiuum aequiparantiaeb.

[] Dicendum quod "relatiuum aequiparantiae" est aequiuocum. Proprie enim loquendo, relatiuum aequiparantiae habet pro fundamento proximo unitatem speciei alicuius formae in genere qualitatis uel quantitatis. Alio modo dicitur, ubi est aliqua unitas, siue sit in fundamento siue in relatione referente et hoc improprie, siue sit unitas. In proposito est aliqua unitas formae quae refertur unitas dico genere , tunc inconueniens est de aequiparantia primo modo.

[] Contra: tunc secundo modo sunt omnia relatiua aequiparantiae. Et concedo.

[] Item, si relatiuum secundum relationem, quae est genus, sit unum et idem genere, tunc esset relatiuum secundum rationem; et relatio, quae est genus, esset relatio rationis.

[] Dicendum quod maior unitas requiritur in relatione identitatis quam unitas generis, quia oportet quod fundamentum identitatis sit unum numero bis acceptum, et quod relatio identitatis sit una numero et duae secundum rationem.

[] b SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: Item, illa relatio, quae est in alio fundamento et ad alium terminum, est alia ab illa quae est e conuerso. Ergo si relatio sit ad alium terminum et est in alio fundamento, ergo duae relationes generalissimae aeque primae. Sic etiam arguitur de contrarietate et alia oppositione ad probandum quod non tantum sunt quattuor habitudines propositionum primae sed plures.

[] Ad argumentum de actione: quod secundum actum solum refertur aliquid fundamentaliter, sicut secundum albedinem.

[] Ad probationem dico quod prout "in quantum" dicit causam reducibilem ad per se primo modo, est propositio falsa, quia sic significatur quod calefactio est ipsa relatio quiditatiue. Sed uera est secundum quod reducitur ad secundum modum per se.

[] Ad aliud: quod "ubi" et "quando" non sunt denominatiue dicta a loco, sed "ubi" est denominatiue dictum a circumscriptione passiua. Ita locatio in locante est causa effectiua illius. Et similiter intelligendum de "quando" et tempore.

[] Aliter dico quod non dicitur denominatiue a loco formaliter, sed effectiue solum tanquam a causa; et tale denominatiuum potest esse alterius generis a causa, sicut "humanum opus".

[] Ad aliud: quod de ratione positionis non est "ubi" licet positio non possit esse sine "ubi" , sicut de qualitate et quantitate, quia qualitas non potest esse sine quantitate, et tamen quantitas non est de essentia qualitatis. Dico tunc, quod positio est forma positi cui consequitur ordo, et ordo est extra essentiam suam.

[] De habitu: quod habitus non est habitudo media, sed est forma per quam habituatus formaliter est habituatus, et in illa forma fundatur habitudo quaedam ad illud quo habituatur, scilicet ad tunicam.

[VI. Ad argumenta principalia

[] sextae quaestionis]

[] Ad argumentum secundae quaestionis de quantitate dicendum quod est ibi fallacia aequiuocationis siue accidentis. Exemplum: aliquis est potens uidere quando habet habitum et ante, sed aequiuoce. Secundum quod est potens primo modo, habet formam secundum quam; quod secundo modo, non. Similiter, diuisibile uno modo dicitur quod habet formam secundum quam formaliter potest diuidi; secundo modo quod non habet in actu formam, sed est in potentia ad formam per quam immediate posset diuidi. Substantia corporea secundo modo de se est diuisibilis.

[] Contra: quod sit diuisibilis primo modo. Si non sit ibi diuisibilitas formalis, non possent ibi partes quantitatis recipi. Quia si tota quantitas in tota substantia et partes in partibus, dicitur quod substantia nullas partes habet nisi per quantitatem extendentem in actu. Aliter: quod substantia habet partes proprias sub quantitate extra alias.

[] Ad argumentum: quod substantia non est diuisibilis formaliter antequam sit sub quantitate (nisi in potentia) et sub quantitate actu. Et secundum quod est subiectum quantitatis non habet partes de se nisi in potentia, sicut nec subiectum qualitatis est quale de se nisi in potentia. Tunc ad argumentum: sicut quantitas tota recipitur in tota substantia in potentia diuisibili, ita partes in partibus substantiae, quae sunt in potentia. Tunc ad argumentum

[] cum dicitur "omne diuisibile est quantum", uerum est de diuisibili extenso in actu.

[] Ad primum de qualitate dicitur quod differentia substantiae non est qualitas, sed ponitur unus modus qualitatis, quia praedicatur in quale.

[] Ad illud de figura: si qualitas sit essentia absoluta alia a quantitate etc., dicendum quod illud non sequitur quod corpus intelligitur infinitum si intelligitur sine figura, quia finis corporis est superficies essentialiter, figura finis accidentalis. Tolle ergo figuram, adhuc terminatur corpus proprio fine.

[] Aliter Auicenna, II Metaphysicae, cap. 2150: "Finitum et infinitum accidunt quantitati". Tamen hoc non teneo, sed solutionem dictam.

[] Aliter posset dici quod corpus illud, si esset sine figura, non foret infinitum positiue sed priuatiue solum, et hoc non includeret contradictionem. Sicut si Deus tolleret ultimum punctum a linea, esset linea priuatiue infinita, quia punctus non est immediatus puncto; nisi diceres quod hoc non posset nisi causaret nouum punctum.

[] Contra: semper uidetur quod figura non posset esse sine corpore, nec e conuerso.

[] Dicitur quod non omne absolutum potest fieri sine alio quod est extra essentiam suam, sicut Deus non potest facere creaturam sine

[] omni respectu. Si ergo aliquod absolutum essentialiter dependet a relatione, Deus non potest facere illud absolutum sine respectu inhaerente ei; sic figura causatur ex ordine partium corporis. Tunc glossatur propositio quod "Deus potest facere absolutum sine omni alio absoluto a se": uerum est de per se absoluto quod non dependet essentialiter a relatione ad quod dependet reliquum. Sicut corpus non potest esse sine respectu siue respectus praecedit siue sequitur sicut figuram sequitur respectus.

[] |{ Responsio tota consistit in hoc quod si duo absoluta conueniant in uno respectu sine quo neutrum potest esse, sicut corpus et figura quia corpus non potest esse sine ordine partium et ordinem partium statim sequitur figura, ita quod tam corpus quam figura conueniunt in uno respectu , sic tunc Deus non potest separare unum ab alio. Et si non conueniant, sic potest. }|

[] Ad aliud de relatione, respondetur ut prius.

[] Ad aliud contra hoc, sustinendo quod relatio sit aliud a fundamento: quod illud cui aduenit relatio, mutatur in se et ad aliud, non tamen mutatur ad formam absolutam. Et quod sic mutatur, scilicet ad formam absolutam, dicitur "mutari" a Philosopho. Quia "ad relationem non est motus", quia omnis motus est ad formam absolutam, et negat motum ad substantiam, non

[] tamen mutationem. Similiter licet neget motum ad relationem, non tamen mutationem.

[] Aliter dicitur quod realitas tota relationis habitualiter producitur cum fundamento. Non tamen actualiter dicitur aliquid relatum nisi sit aliud extremum, et ratio huius est quia relatio est forma referens ad aliud.

[] Contra: si essentia relationis sit ibi (cum esse rei de genere relationis sit "ad aliud se habere"), si non sit aliud extremum, non est res huius generis.

[] De actione et passione: quod distinguuntur essentialiter a relatione et inter se et a motu.

[] Quod inter se, probatio: potentiae essentialiter distinctae habent actus essentialiter distinctos, III Physicorum. Sed potentiae actiuae et passiuae sunt huiusmodi, V huius. Sed actus potentiae actiuae est actio, et potentiae passiuae passio, III Physicorum.

[] Quod actio distinguatur essentialiter a motu, probatio: si non, ergo actus actiui in quantum actiuum esset "actus entis in potentia in quantum in potentia". Consequens impossibile. Probatio: motus est actus imperfecti in quantum imperfectum; si ergo motus esset actus actiui in quantum actiuum, tunc actiuum in quantum actiuum esset imperfectum, si antecedens esset uerum.

[] Item, motus est actus mobilis, et actus actiui est actio; sed nullum agens, in quantum tale, est mobile licet hoc aliquando accidat, sicut agens naturale mouetur in agendo.

[] |{ Quod actio non sit in agente, probatio: quia si sic, actionis erit actio in infinitum. Quia actio, quae est forma agentis in quantum agens, est uera res et natura de genere actionis, ergo est uere causatum ab aliqua causa. Sed omne causans prius est causato, saltem natura, IV huius: "etsi haec ad inuicem dicantur, nihil minus". Ergo in illo priori natura causans formaliter causat aliqua causatione. Non illa quae est actio causata, quia illa actio in illo priori non est, sed est causanda. Ergo illius actionis causatae erit actio, et illius alia per idem, et sic in infinitum.

[] Dicitur hic quod actionis non est alia actio. Et ad argumentum dicitur quod actio illa est aliquo modo causata. Et cum dicitur quod "alia actione", negandum est; sed eadem. Quia eadem actio numero est prius et posterius natura se ipsa; in quantum enim est actio agentis, est prior se ipsa in quantum est actum seu causatum.

[] Contra: accipio actionem in illo priori natura in quo est prior se

[] ipsa causata. Sic accipiendo eam, est uerum quod ipsa actio est causata; ergo ab aliqua causa, quae causatione causat eam, ut prius; et sequitur inconueniens primum.

[] Item, sequitur quod idem in eodem instanti temporis esset et non esset. Quia in illo priori, in quo agens est prius acto, non est actum. Quia da quod sic, tunc esset prius et non prius simpliciter. Si ergo ponas actionem et actum siue causatum idem, ponis idem simul esse et non esse. }|

[] De passione patet idem, scilicet quod distinguatur ab actione essentialiter. Quia si dicas quod passio est motus, tunc distinguitur essentialiter ab actione, quia actio a motu. Si non, similiter sequitur quod distinguitur, ut patet supra.

[] Tunc ad argumentum in contrarium de V Physicorum, dicendum quod argumentum non est per locum "a toto in quantitate", sed "a simili", sic: si motus non potest esse motus propter processum in infinitum, sic de actione, quod actionis non est actio propter processum in infinitum. Et eodem modo de passione.

[] Si adhuc dicitur quod actio fundatur in motu, ualet eadem responsio. Quia si motus subiectum posset esse actionis, ergo actio potest esse actionis, quia eiusdem est motus, ut termini, et actio fundata in motu. Et si actio potest esse actionis, ergo motus potest esse motus, per locum "a simili". Ergo ex opposito, si motus non potest

[] esse motus, actionis non potest esse actio; et ulterius si hoc, nec motus potest esse actio, quia ad idem est motus et actio fundata in motu.

[] |{Sed ultra: quomodo sequitur "actionis non est actio, ergo actionis non est motus"? Responsio: per hanc propositionem "ad idem est motus et actio", siue per hanc "ad quidquid est motus, ad illud est actio", quia nihil fit per motum quod non fit per actionem. }|

[] Ad illud de "quando": quod non est idem cum tempore. Ad probationem conceditur maior, sed minor est falsa. Ad probationem: cum dicitur " "quando" diuiditur in praeteritum" etc., et quod "est mensura successiui", dicendum quod tempus est causa "quando", et tempus est mensura extrinseca istorum inferiorum. Tunc "ex adiacentia temporis ad temporale relinquitur forma in temporali", et illa forma est successiua per accidens, quia tempus per se.

[] Similiter, diuisio illa competit "quando" per accidens, quia est temporis per se, quia differentiae illae essentiales temporis causant consimiles differentias accidentales in "quando", et sunt illius per accidens solum.

[] Ad aliud: quod potest esse successiuum per successionem sibi inhaerentem, non essentialiter; et propositio assumpta non est uniuersaliter uera.

[] Ad alia argumenta: quod bene probant primum, quod passio non est "esse motus in subiecto", quia si esset, multo fortius motus esset praedicamentum, sicut probat ratio; sed essentialiter passio est actus passiui in quantum passiuum.

[] Ad aliud de "esse in subiecto" etc., dicendum quod illa notificatio non est sufficiens. Cuius probatio est: quia illa tota competit formae substantiali in materia.

[] Contra istud: "esse in subiecto" non sicut pars, scilicet eius in quo est, nec eius quod resultat ex materia et forma est "esse in subiecto" sicut accidens. Sed forma, licet sit in materia et non sit pars materiae, est tamen pars tertii, scilicet compositi. Non sic proprietas; ideo est uere accidens.

[Contra argumenta Thomae] De opinione de modis praedicandi.

[] Ad argumenta probantia quod praedicamenta non distinguuntur essentialiter.

[] De quantitate, cum dicitur quod "continuitas substantiae est unitas substantiae", ponatur quod unitas rei sit continuitas; tamen ex quo, secundo, per illam formaliter essentia est una, erit ergo de genere quantitatis, secundum Auicennam. Quia "unum principium et metrum numeri" est fundamentum identitatis in substantia, secundum Philosophum, cap. "De relatione". Unde continuitas non est quo substantia est una essentialiter et per se primo modo, sed quo est quanta et una per se secundo modo.

[] Ad aliud de relatione, nihil ualet. Quia relatio fundata super actionem non est principium quo agens agit elicitiue, sed est posterior actione elicita, quia relatio in uisibili non mouet uisum.

[] Ad principale quod "genera, secundum quod genera, non sunt res, ergo non distinguuntur realiter in quantum huiusmodi", dicendum quod si reduplicatio sit de intentionibus, uerum est. Sed sic non loquimur, sed de his quae subsunt intentionibus, et illa sunt res. Probatio: quia de essentia primae intentionis non est res secundae. Quod patet: res primae intentionis habent completam quiditatem sine ratione; res secundae non. Si sic, tunc idem haberet esse sine intellectu et cum. Unde haec quantitas esset uere quantitas, sine omni intellectu.

[QUAESTIO 7

[] UTRUM POSSIBILE SIT ALIQUA ACCIDENTIA,

[] DIFFERENTIA TANTUM NUMERO, ESSE IN EODEM SUBIECTO]

[] Utrum possibile sit aliqua accidentia, differentia tantum numero, esse in eodem subiecto.

[] Quod sic, uidetur:

[] In eadem parte medii et in eodem oculo sunt multae species eiusdem speciei, ergo etc. Probatio assumpti: ponantur multa alba in medio. Oculus exsistens in quocumque puncto medii potest uidere ea; ergo habet species eorum et distincte uidet ea; ergo habet distinctas species. Similiter, in uirtute imaginatiua sunt duae species eiusdem speciei.

[] Dicitur ad hoc quod argumentum probat uerum de accidentibus intentionalibus non de realibus, quia non denominant.

[] Contra: quod responsio supponat falsum. Species in organo habet actionem realem, quia "excellens sensibile corrumpit sensum", II De anima. Non nisi per speciem, ergo species est quo est actio realis. Ergo uidetur quod species sit accidens reale.

[] Item, species in medio est uere uisibilis; ergo res. Probatio assumpti: si radius solis transeat per uitrum rubeum, potest species

[] ruboris uitri uideri in pariete ubi terminatur radius ille. Quod autem iste rubor in pariete sit species patet, quia si ponatur ibi oculus, per illud uidebit ruborem in uitro.

[] Quod etiam responsio non euadat difficultatem, probatio: iste pater potest habere multos filios; ergo in eo sunt multae relationes reales. Probatio consequentiae: pater dicitur quia genuit, hic in V4; ergo si multis actibus genuit, multis relationibus pater est.

[] Item, duo lumina distincta sunt in eadem parte medii, quae sunt formae reales. Probatio: ponantur duae candelae, una hic et alia ibi; et ponatur corpus medium, fiunt duae umbrae. Si ergo amouetur corpus, lumen utriusque candelae incedet incessu directo usque ad locum ubi corpus densum fuit, et ita duo lumina in eadem parte. Umbra enim est priuatio luminis primi ubi natum est esse, sicut tenebra priuatio luminis simpliciter. Ergo amoto obstaculo utriusque candelae, lumen primum erit ubi praefuit umbra. Hoc etiam de luminibus dicit Dionysius 2 De diuinis nominibus, exemplificans per hoc de circumincessione personarum.

[] Item, agentia duo calida possunt calefacere unum calefactibile; si duo, ergo duae actiones. Cuius probatio est: alias esset principium

[] actiuum unum in duobus agentibus differentibus numero, quod non uidetur uerum. Ex quo ergo sunt duo principia actiua, erunt duae actiones, quia actio est actus actiui in quantum actiuum, III Physicorum. Erunt ergo actus duo, ergo duo termini inducti, scilicet duo calores in eodem numero.

[] Dicitur quod duo calores faciunt unum calorem compositum. Contra hoc: pono duo agentia et aequaliter approximata aeque calida, et passum idem numero aeque dispositum ad recipiendum utriusque caloris actionem; calores ergo inducti erunt aeque in actu et aeque perfecti omnino. Sed "ex duobus aeque in actu non potest fieri unum", quia ex quibus fit unum, alterum est in potentia respectu alterius; aut si utrumque in actu, et fieret unum ex eis, superueniet alia forma tertia, quae sit perfectio utriusque et actualior illis duobus exsistentibus aeque in actu; quod non est dare in proposito, quia nihil produceret illud.

[] Item, omnis motus terminatur ad aliquem actum; si ergo sint duae actiones, quia duo motus, et duo erunt termini in actu. "Ex duobus in actu non fit unum".

[] Contra:

[] Philosophus hic: "quaecumque in eadem substantia entia differentiam habent, sunt diuersa specie".

[] Item, V Physicorum: quod motus est unus numero qui est ad eundem terminum specie, si mobile sit unum numero et tempus idem mensurans motum. Sed si possibile esset terminum eundem specie multiplicari in eodem, possent duo motus esse ad eundem terminum specie, et sic duo motus essent unus motus. Quia Philosophus dicit quod unus motus est numero, qui est ad eundem terminum specie, si mobile sit unum numero, et similiter si tempus sit idem.

[] Item, II De anima: oportet receptiuum denudari ab eo quod recipit; ergo exsistens in actu per unam formam specie non potest recipere aliam eiusdem speciei.

[] |{ Contra illud quod superius dictum est, quod rubor radii in pariete, transeuntis per uitrum rubeum, est species, arguitur quod tunc oculus extra locum terminationis illius radii cum quo multiplicatur ille rubor, uideret ruborem uitri per reflexionem, sicut in speculo. Hoc falsum est. Tum quia in tali uisione reflexa super uisibile, punctus reflexionis et oculus oportet quod sint in eadem superficie, secundum Perspectiuum Pecham, parte 2, conclusione 6 et

[] conclusione 2615. Tum quia angulus incidentiae est aequalis angulo reflexionis, ibidem parte 2, conclusione 616; hic uidetur idem quod prius, qualicumque exsistente angulo. Tum quia reflexio perceptibilis tantum fit a leni terso, ibidem parte 2, conclusione 217, cuiusmodi non est paries. Tum quia nulla species simpliciter occultat proprium uisibile, quia non est nata esse in ita denso, nec ita terminare uisum sicut uisibile in se; hic omnino occultatur color parietis. Tum quia in uisione reflexa semper obiectum primum uidetur secundum suam intensionem; patet de sole uiso in aqua; hic autem uidetur rubor multo remissior illo qui est in uitro, etiam a quantacumque modica distantia. Tum quia illud uidetur ut proprium uisibile cuius accidentia uidentur ut sensibilia communia; hic motus proprius et quies illius ruboris in pariete uidetur, et non per motum uitri in se. Tum quia ille rubor uitri in medio, aeque illuminato, undique sphaerice aequaliter se diffundit; ergo toto medio aliquo, illuminato radio solis aequaliter, apposito aequali obstaculo ex quacumque parte, aequaliter fieret reflexio, et ita uisio. Hoc falsum. Hoc patet: quia ad quodcumque punctum aequaliter distans aeque multiplicatur, quia aequaliter uidetur uisu recto; ergo ibidem posito obstaculo aequaliter reflectetur. }|

[I. Opinio aliquorum in contrarium]

[] Dicitur quod non est possibile. Et probatur: "ab eodem est entitas rei et unitas"; sed subiectum est causa entitatis sui accidentis, ergo et unitatis. Ergo si subiectum unum, et accidens.

[] Confirmatur: sicut unitas specie est a forma una secundum speciem, sic unitas numeralis a materia una numero, ex capitulo "De uno". Sed subiectum est materia accidentis, et subiectum est unum numero; ergo accidens.

[] Item, materia est per se in potentia ad formam, et ad hanc formam per accidens.

[] Probatio: forma est haec, quia recipitur in hac materia; ergo posterius est forma "haec" quam recipitur.a

[] Aliter probatur: quia si esset in potentia ad hanc et ad illam, essent infinitae potentiae in materia. Et quod hoc impossibile, probatio: quia cuilibet potentiae passiuae naturali correspondet potentia actiua

[] a SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: Si ista opinio sit in parte uera saltem de talibus accidentibus quae sibi aduenientia sunt nata facere unum, cuiusmodi sunt omnia accidentia absoluta uel saltem aliqua, non autem de accidentibus relatiuis, tamen rationes quae hic tanguntur nihil ualent, quia aequaliter probant de omnibus accidentibus. Et ideo non est haec opinio tenenda.

[] naturalis; sed non sunt potentiae actiuae infinitae in aliquo, quia si sic, esset infinitum intensiue.

[] Sic ergo dupliciter probatur ista propositio: quod materia per se est in potentia ad formam, et per accidens ad hanc formam. Ex hoc sequitur ergo quod materia est in actu per se per formam; non per hanc nisi per accidens. Si ergo esset in potentia ad aliam formam, scilicet albedinem, cum habet albedinem secundum se, esset in actu et in potentia respectu eiusdem, quia est in actu per se per formam, et est in potentia per se ad formam; non ad aliam nisi per accidens.

[A. Ad argumenta principalia

[] secundum hanc opinionem]

[] Ad primum in contrarium dicitur primo sic: quod non in eadem parte sunt species huius albi et illius; et cum dicitur de oculo, dicunt quod sunt in diuersa parte oculi.b

[] Contra: ponatur hic unum album tantum, scilicet ouum. Species istius erit in toto medio illuminato, quantum durat uirtus eius. Ponatur aliud album. Species eius erit in eadem parte cum specie alterius albi. Aut igitur illud aliud non uidebitur quod est contra sensum ab oculo disposito, cum secundum te non possit gignere speciem suam. Nec potest dicere quod gignendo speciem suam corrumpat speciem alterius albi; quia pono quod sit debilius

[] b SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: Ista responsio nihil ualet et ideo detur alia.

[] alio. Aut ergo erit simul species eius cum specie alterius; aut corrumpet quod non potest, cum sit debilius; aut non uidetur.

[] Item, uirtus phantastica habet organum. Habet tunc tres partes ponatur solum , et habet tot species apud se. Si tunc uiderem in oculo aliquid de nouo, consimile in specie cum aliquo eorum quae sunt in uirtute phantastica, non possem imaginari illud, cum species per comparationem ad subiectum eius non posset recipi in phantasia, quod uidetur absurdum.

[] |{ Est enim dare minimam speciem albi quae potest per se perficere organum phantasiae. Ergo est dare minimum quod potest perfici a specie per se exsistente, quia illa minima species non se habet ad indeterminatum perfectibile quantumcumque modicum uel magnum in toto organo. Quia quantum organum, exsistens in toto, perficit species per se exsistens, tantum etiam, per se exsistens, eadem species perficeret per se ens. Sed est dare minimum organum quod est capax speciei; ergo est dare minimum in toto quod est capax speciei distinctae, et per se entis. }|

[] Item, quidquid dicatur de speciebus, quod alia est in alia parte organi uel medii, saltem cum cognitio sit in potentia cognoscente tota, licet per formam quae est in parte, non est probabile quod istae duae cognitiones, si simul sunt in aliqua potentia, quod sint in diuersis partibus organi uel potentiae. Sed, secundum Aristotelem

[] in I huius, "ex multis memoriis generatur unum experimentum". Istae multae memoriae sunt cognitiones eiusdem speciei, quia sunt de singularibus eiusdem speciei, secundum ipsum in littera.

[] Consimiliter, manifestum est de diuersis speciebus simul in memoria sensitiua. Si enim nunc imaginor de isto albo prius uiso, habeo speciem eius in memoria. Statim imaginor de alio albo uiso, habeo ergo speciem illius. Cum hac manet species prioris albi, quia alioquin non possem iterum imaginari de priori albo nisi alias uiderem illud, et sic acquirerem speciem. Huius oppositum manifeste experimur.

[] Ad ista dicitur quod memoriae non est aliqua cognitio actualis sed tantum habitualis, quia tantum conseruat species in habitu. Sic ergo conceditur tam de memoria sensitiua quam intellectiua quod in ipsa sunt multae species simul in habitu et multae cognitiones habituales; sed non in phantasia uel intellectiua, quae perficiuntur a specie in actu, genita ex specie in utraque memoria. Et per illam speciem genitam habent cognitionem actualem.

[] Ex primo sequitur propositum: quod illae duae species et duae cognitiones habituales in memoria sensitiua, de duobus singularibus eiusdem speciei, sunt accidentia eiusdem speciei, et in eodem.

[] De alio membro: pertinet ad aliam quaestionem, scilicet utrum multa, ut multa, simul cognoscantur. Sed quomodo tunc non posset

[] intellectus habere multas scientias habituales eiusdem speciei de aliquo eodem secundum speciem, sicut et memoria sensitiua cognitiones habituales multas? Et tunc Christus posset habere scientiam acquisitam cum infusa?27

[] Responsio: si intellectus intelligat primo singulare sicut sensus sentit, bene sequitur propositum. Sed si primo intelligat uniuersale, sufficit una cognitio de una specie; non enim posset esse alia, quia non haberet aliud obiectum primum, quia idem uniuersale esset utraque notitia cognitum primo; non sic de memoria.

[] Contra: tu ponis antecedens illud, "si intellectus".

[] Item, eadem conclusio potest sciri per multa media.

[] |{ Ad primum, responsio: scientia acquiritur per medium quod est definitio. Illa non est singularis, ex VII Metaphysicae, sed tantum uniuersalis; et ideo tantum de uniuersali demonstratio est et scientia.

[] Contra: scientia est habitus conclusionis demonstrationis; sumpta specie pro medio, potest passio eius concludi de singulari et demonstratiue; ergo etc.

[] Responsio: demonstratio est quando per causam, conuertibilem cum passione, ipsa demonstratur de aliquo; ergo consequens esset

[] dicere quod passio generis non potest demonstrari nec sciri de aliqua specie, sed tantum de genere, siue de omnibus speciebus, una scientia et una demonstratione.

[] Contra: passio generis potest per genus, tanquam per medium, concludi de una specie, adhuc nihil intelligendo de alia specie; ergo eadem erit scientia duorum, quorum unum est scibile sine alio. Consimiliter potest argui de singularibus.

[] Ad hoc uidetur exemplum I Posteriorum, quod "omnis triangulus" etc. quod hic qui in semicirculo etc. Ergo ponit exemplum de principiis demonstrationis, sumendo speciem sub genere respectu passionis generis. }|

[] Aliter dicitur quod duae species per comparationem ad subiectum sunt una species, et duae per comparationem ad obiecta quorum sunt effectiue.

[] Ad secundum dicunt quod multae relationes non sunt simul. Unde pater non est pater quia genuit hunc filium, sed quia filium; nec fundamentum est ille actus, sed actus; ergo una paternitas per se. Et si sint plures filii, hoc accidit.

[] Ad aliud, sicut prius, de luminibus quod fit unum ex ambobus.

[] Ad quartum, sicut prius.

[B. Contra primam opinionem: 1. Contra argumenta opinionis]

[] Contra illud quod primo dicitur "a quo habet entitatem" etc., quaero qualiter? Aut quod unitas subiecti sit formaliter unitas accidentis, aut materialiter, aut effectiue.

[] Si primo modo, tunc intelligere accidens unum numero, non cum unitate subiecti, esset contradictio; et Deus non posset separare accidens a subiecto.

[] Item, si sic, duae albedines erunt unum numero. Si Socrates nunc albus et post niger et iterum albus, tunc si albedo sit una formaliter unitate subiecti cum unitas subiecti semper manet eadem numero , erunt istae albedines unum numero; et sic idem numero naturaliter frequenter generatur et corrumpitur.

[] Item, illud patet aliter. Quia si sunt idem, ratio tua est contra te, quia entitas accidentis est alia ab entitate subiecti formaliter; ergo alia unitas. Quod autem entitas accidentis sit alia formaliter, patet; uel, idem erit causa sui ipsius, quia tu ponis subiectum causam

[] accidentis. Si tunc unitas subiecti et unitas accidentis essent formaliter idem, essent idem ens formaliter, et tunc idem causa sui ipsius.

[] Si effectiue, concedo quod ab eodem efficiente sint diuersi effectus differentes solo numero.

[] Si autem materialiter, concedo quod una materia est diuersorum numero in eadem specie. Et si accipis oppositum, petis contra me.

[] Contra confirmationem: tunc contraria essent unum numero, quia subiectum idem.

[] De alia ratione principali, probatio oppositi, scilicet quod materia sit in potentia ad aliquam formam singularem primo et per se, quia "motus est actus" etc., III Physicorum. Si mobile sit tunc in potentia primo ad albedinem et non ad aliquam singularem, ergo quod primo producitur per motum est natura specifica, et non natura singularis nisi per accidens. Quod falsum est, quia, I huius: "Actus et omnes generationes sunt circa singulare; non enim hominem" etc.

[] Haec probatio non ualet, ut uidetur, quia illud "circa quod" est subiectum motus, non terminus.

[] Contra: quidquid per se inducitur in singulare in quantum singulare, singulare est. Terminus motus inducitur in illud circa quod est operatio, in quantum circa ipsum est per se operatio; ergo in quantum est singulare.

[] Item, Auctor VI Principiorum: "Natura occulte operatur in his", producendo singulare, producit uniuersale; ergo quod per se et primo producitur, est singulare.

[] Contra aliud: quod plures sunt potentiae numero ad eandem formam secundum speciem, quia ex III Physicorum, 1 cap.55: "si posse sanari et posse aegrotari sint idem, ergo aegritudo et sanitas idem". Similiter si posse dealbari hac dealbatione et illa sunt numero idem, ergo haec albedo et illa eadem numero.

[] Dicitur quod non est simile, quia primae duae potentiae sunt ad diuersas formas specie, ideo non sunt idem. Non sic de aliis.

[] Contra: tunc sequitur quod eadem potentia simul esset et non esset. Quia pono quod aliquod subiectum fuerit aliquando album; ad istam albedinem fuit potentia in subiecto. Pono ultra quod illa albedo corrumpatur; adhuc est subiectum in potentia ad aliam albedinem. Si per aliam potentiam, habetur propositum. Si per eandem cum ad illam albedinem quae fuit, nulla sit potentia, quia non potest iterum eadem numero induci , ergo sequitur quod eadem sit et non sit.

[] |{ Contra: igitur forma naturalis annihilatur, quia non corrumpitur in potentiam; nullo igitur modo manet, nec scilicet actu

[] nec potentia. Si dicas simile in specie manere in potentia, ita posset esse licet Deus annihilaret primum, igitur sequitur quod eadem sit et eadem non sit. }|

[] Potentia enim ad albedinem futuram est, ad albedinem praeteritam non est, quia tunc posset naturaliter redire idem numero quod corruptum est. Et, per te, haec et illa potentia est eadem; ergo idem est et non est. Vel sic conclude: eadem potentia naturalis est ad illud quod possibile est induci naturaliter et quod impossibile est induci. Vel sic: si eadem potentia est, ergo illud quod fuit potest redire. Vel argue sic: modo est in potentia ad duas albedines futuras inducibiles diuersis temporibus, et non est una potentia ad istas, quia potentia ad unam non est quando potentia ad aliam est, puta post decem annos, quando prima fuerit corrupta, secunda non inducta adhuc.

[] Item, potentia in me et in te ad album tantum differt numero. A quo? Si a subiecto, ergo omnis potentia in me differt tantum numero a quacumque in te, quod falsum est. Si a termino, sequitur propositum. Similiter in eodem subiecto sunt duo termini numero. Et cum accipitur quod tunc essent infinitae potentiae actiuae, concedo, quia non est inconueniens. Quia sol, si uoluatur circa medium in infinitum, generaret omni anno nouam herbam, si esset materia recipiens eius influentiam.

[] Contra: eadem potentia actiua est in sole, quae posset producere infinitas herbas.

[] Conceditur de illa potentia quae est substantia uel qualitas, quae uidelicet est aliquod absolutum et principium operandi; non de potentia actiua quae est relatio fundata in tali principio per comparationem ad patiens. Illa enim numeratur ad numerationem potentiae passiuae, sicut relatiua connumerantur.

[] Contra: tunc modo sunt infinitae tales potentiae simul in sole, etiam eiusdem speciei omnes; quia ad infinitas formas eiusdem speciei.

[] Hoc conceditur, sicut et in materia ponuntur infinitae potentiae passiuae eiusdem rationis. Sed tunc cum arguitur supra quod illud esset infinitum intensiue, consequentia non ualet. Nec enim aliquid perfectius sunt omnes illae potentiae actiuae, id est relationes fundatae super unam perfectionem absolutam, quam una.

[] Contra: si relatio prima aliquam perfectionem dicit, dupla perfectio est in duabus, et infinita in infinitis. Si nullam, non uidetur esse aliquod ens positiuum.

[] Confirmatur etiam consequentia negata, quia VII Physicorum arguitur: si infinita mobilia mouentur in tempore finito, ergo et unum mobile infinitum mouetur in tempore finito. Sicut ibi arguit de infinito secundum extensionem, ita hic arguitur de infinito secundum intensionem.

[] Responsio: haec difficultas de infinitate relationum communis est. Ita enim probatur esse in me sicut in sole, quia secundum aliquam qualitatem meam possum esse similis infinitis, si sint infinita, etiam actu. Si essent actu infinita etiam, modo habeo realitatem omnium istarum relationum secundum Syrewode.

[] Haec ergo ad relationem saltem conceditur de relationibus potentialibus uel habitualibus, licet non actualibus, secundum aliquos.

[2. Contra aliquas responsiones primae opinionis

[] ad argumenta principalia]

[] Contra responsionem ad argumenta.

[] Contra secundam responsionem ad primum argumentum: quaecumque formae eiusdem speciei in eodem faciunt unum, illud unum tertium est intensius utroque. Si tunc duae species sint simul in medio et faciunt unum, causabunt speciem unam intensiorem. Sed illa talis non ducet in albedinem remissam quae multiplicauit unam speciem, et eadem ratione nec in alteram quae gignit aliam speciem, quia illa species ex utraque composita est improportionalis utrique.

[] Repraesentabit ergo aliquam intensiorem et perfectiorem utraque illarum, et sic illae albedines nullo modo uidebuntur ab oculo.

[] Item, ex quo illa species composita est una numero, non repraesentabit duas albedines distincte; ergo oculus non uideret illud remissum album, ut prius, sed aliquod album intensius.

[] Item, distincta actio non est nisi distincti entis; si ergo species repraesentat duo distincta, essent distinctae.

[] Contra responsionem ad secundum argumentum: paternitas in isto patre ad hunc filium habet maiorem unitatem quam unitatem speciei, quia alias non est maior unitas paternitatis ipsius cum se ipsa quam cum paternitate Platonis, quod uidetur inconueniens. Sed maior non est nisi unitas particularis, scilicet haec paternitas; ergo in isto ad hunc filium est haec paternitas. Sed per hanc non refertur ad omnes filios, quia cum destructo hoc filio, destruitur haec paternitas. Si per eandem ad alium filium referatur, illo filio exsistente erit haec paternitas. Ergo simul erit haec paternitas et non erit.

[] Contra aliud de luminibus, sicut prius de speciebus: non quia lumina non sunt repraesentatiua aliorum sicut species. Patet etiam quod est intensio luminis quando sunt duo lumina eiusdem rationis illuminantia.

[] Aliter melius: quia si essent unum in subiecto et duo secundum processum, tunc sequitur quod isti duo radii essent duo radii geome

[] trici, non uisuales, quia secundum rationem lineae essent ibi duo, sed non secundum aliquam qualitatem naturalem quae superadditur in linea uisuali. Et tunc omnes conclusiones perspectiuae de intersectione radiorum et consimiles, quae dependent ex diuersitate radiorum, essent tantummodo uerae secundum geometricam considerationem, non secundum perspectiuam, quia perspectiuus considerat lineam ut in materia naturali.

[II. Ad quaestionem]

[] Ad quaestionem ergo dici potest quod non est ratio impossibilitatis quin duo accidentia intentionalia et respectiua realia, et realia educta non de potentia subiecti (uel etiam de potentia subiecti educta, sed non per motum) eiusdem speciei, possunt esse simul in eodem sine contradictione. Tamen inconueniens est hoc ubi formae inducuntur per motum, quia motus non est, nisi in mobili sit dispositio opposita formae inducendae, ut contraria uel media. Sed si agens inueniat in mobili formam eiusdem speciei formae suae, non inuenit ipsum sub dispositione opposita. Ideo non mouebit ipsum simpliciter, inducens aliam formam, sed augebit formam praeexsistentem in mobili, et hoc si forma illa præexsistens sit imperfectior quam illa forma quam agens posset inducere. Si autem inuenerit mobile sub forma aeque perfecta formae inducendae ab agente ipso, non mouebit ipsum omnino.

[III. Ad argumenta in contrarium]

[] Ad auctoritatem primam de V huius: quod per motum non possunt induci formae duae eiusdem speciei. Unde omnes formae habentes differentiam in eodem subiecto, si inducantur per motum, necessario differunt specie. Tamen de aliis non inductis per motum non est necessarium; immo possibile est quod duae tales eiusdem speciei sint in eodem subiecto, sicut duae species duarum albedinum et duae paternitates et duo lumina, et sic de aliis non inductis per motum.

[] Similiter ad aliud de V Physicorum.

[] Ad aliud De anima dicendum quod non "oportet receptibile denudari ab omni forma eiusdem speciei", sed oportet eum denudari ab eadem forma numero.

[] Forte aliter et melius: quod debet denudari a forma eiusdem generis quae perficiat receptibile secundum totam capacitatem eius.

[] |{ Haec glossa accipitur ab Anselmo, De ueritate cap. Exemplum de uase uitreo intense colorato, per cuius medium non repraesentatur liquor impositus secundum colorem proprium, sed per uitrum remisse coloratum repraesentatur. }|

[] Si autem habeat unam formam, dummodo non perficiat totam capacitatem recipientis, potest recipere aliam eiusdem speciei, si tamen non inducantur per motum, sicut patet de formis superius enumeratis.

[] De lumine tamen est dubium, si lumen requirat indispositionem in medio, siue umbram siue lumen modicum, tunc agens non imprimet nouam formam, sed intendet præexsistentem.

[] Sed ad argumentum de duobus calefacientibus per motum, quod est contra iam dicta, concedatur quod calefacit duabus actionibus, quia a duabus formis. Et Commentator, V Physicorum commento 3878, dicit "si actio una, et forma una", sicut actio solis alia est ab actione patris in generatione, quia actio solis nobilior est actione hominis. Sed non correspondent eis duae passiones sed una, quia unum generatum potest generari a sole et patre multis actionibus, et tamen ibi una passio et unum generatum.

[] Si actio dicit respectum agentis ad passum, et e conuerso passio respectum patientis ad agens, commultiplicatur sicut hic supra arguitur.

[] Si autem actio dicat respectum motus uel mutationis ad agens, ut est ab agente, et passio respectum eiusdem ad passum, ut est in hoc, tunc non sunt respectus correspondentes, sed duo disparati, fun

[] dati in eodem et ad diuersos terminos. Et quia motus est unus, quia forma fluens est una, et termini agentes sunt plures, ideo respectus ad agentes sunt plures. Sed terminus recipiens est unus, et forma fluens est una, ergo utrumque extremum ibi est unum; ergo respectus medius est unicus. Sic secundo modo intellige responsionem superius datam.

[] Omnia argumenta supra ad hoc sunt soluta, nisi secundum, ubi respondeo quod altero illorum non agente, effectus non esset in altero fieri in quo est, quod scilicet dicit respectum ad illud agens; sed non sequitur quod factum absolute non fieret, sed non illo respectu ad illud agens.

[IV. Obiectiones contra solutionem quaestionis]

[] |{ Contra solutionem quaestionis: pone quod duo agentia paria inueniant passum sub dispositione contraria; simul impriment. Ergo formae inductae per motum possunt multiplicari in eodem.

[] Respondetur sicut hic ad ultimum quod mobile non potest moueri simul duobus motibus ad terminum eiusdem speciei, licet duae sint actiones.

[] Contra: simul sunt duae potentiae in isto passo ad duas formas eiusdem speciei; ergo simul possunt esse duo actus eius, in quantum in potentia, et ita duo motus.

[] Item, "causa in actu simul est cum effectu in actu et non est", II Physicorum et V Metaphysicae. Et hoc uerum est de effectu immediato qui est "fieri". Hoc ergo calefaciens simul est et non est cum calefieri quod causat, et ille calefaciens cum illo quod ipse causat. Ergo si uterque causat idem "calefieri", idem simul erit et non erit, posito quod hoc calefaciens cesset calefacere, et non cesset ille. Non potest sic argui de agentibus ordinatis. Quia inferius, quod simul est cum "fieri", non potest agere superiore non agente; per superius autem sine inferiori non potest "fieri" esse.

[] Item, si duae actiones (et ille in passo respectus ad agens) et eaedem realiter ipsis passionibus, ergo duae passiones.

[] Item, supra actionem et passionem fundatur relatio, ubi multiplicato uno extremo, et aliud; ergo quot actiones, tot passiones.

[] Item, quid dices de formis inducibilibus per mutationem? Numquid tales duae possunt esse simul unius speciei?

[] Dicitur quod non, quia respectu unius speciei est tantum una priuatio, quae aufertur per primam formam aduenientem, et per consequens non est terminus a quo posset esse mutatio ad secundam.

[] Contra: "priuatio est carentia alicuius in apto nato"; alterius alia carentia. Quod probatur etiam, quia priuatiua sunt contradictoria circa aptum natum; ergo si hoc non inest, priuatio huius inest. Et inter priuationem huius et hanc potest esse mutatio. Similiter, ita huius haec priuatio, sicut haec potentia.

[] Ad primum articulum uidetur concedendum quod duae formae eiusdem speciei possunt simul inesse eidem, etiam inductae per motum, sic quod simul inducantur duobus agentibus inuenientibus idem passum sub contrario; sed non possunt esse duae successiue inductae, ita quod una post alteram per motum, quia inducta prima, iam contrarium abicitur, et ita non amplius potest esse motus ad aliquam formam eiusdem speciei cum illa quae inest. Sed secundum agens, si inueniat formam imperfectam respectu suae, et sic aliquo modo oppositam, imperfectionem tollet, intendendo eam.

[] Ad secundum articulum de mutationibus necessario præexigentibus motus, consimiliter dicendum, sicut nunc dictum est ad primum articulum, quod duae formae eiusdem speciei, terminantes duas mutationes simul causatas a duobus agentibus, possunt simul induci, sed non una post aliam, quia nec post illam primam potest esse motus necessario requisitus ad mutationem, quae deberet esse ad secundam.

[] Sed quid de mutationibus non terminantibus necessario motus, cuiusmodi uidentur illuminationes? Responsio: illae et simul et successiue, quotcumque possunt inesse, et formae terminantes ipsas, quia post inductionem primae manet potentia ad secundam, et priuatio propria eius, et subiectum mobile. Si adsit agens, uel idem quod prius uel aliud, potest causare aliam formam, et si tales formae sint natae diu permanere in subiecto, possunt quotcumque manere simul. Ergo lumen et speciem non pones habere esse fixum in medio, sed in continuo gignere. Relationem pones manere; et ideo quotcumque eiusdem speciei, immo infinitas; quot ergo uisibilia circa punctum medii potentia usque illuc agere tot ibi species; et quot luminaria tot ibi lumina. Sed quomodo tunc augetur lumen?

[] Contra primum articulum: uidetur destrui Aristoteles quod idem simul mouetur duobus motibus eiusdem speciei.

[] Item, ergo duo ignes generabunt duos ignes ex eadem aqua, aut saltem duas formas ignis inducerent in eandem materiam, quod uidetur impossibile.

[] Pro solutione quaestionis notandum est quod quaecumque forma non est inducibilis nisi post aliam formam incompossibilem tunc corruptam, illa tantum potest esse unica in uno susceptiuo. Probatio: quia nec alia inducetur postquam illa est inducta, illa ma

[] nente, quia illam aliam non praecederet alia incompossibilis; iam enim inductione primae est quaelibet incompossibilis expulsa. Nec duae tales simul inducentur, quia nec ab eodem agente, ex VIII Metaphysicae: si efficiens unum et materia una, et effectus est unus. Nec a diuersis, quia si illa sint approximata diuersis partibus mobilis, puta unus ignis ad caput, alius ad pedes, agunt in diuersas partes primo. Ubi autem simul agunt, unam formam inducent.

[] Probatur: quia intensiorem quam alterum solum induceret, sicut si ponerentur in eodem situ respectu eiusdem partis passi, unam formam inducent. Probatur per intensionem, ut prius. Sed omnis forma inducibilis per motum uel mutationem necessario terminantem motum ad ipsam, necessario ad sui inductionem præexigit in susceptiuo formam incompossibilem tunc corruptam. Quia, licet terminus "a quo" per se mutationis sit priuatio et non forma opposita quam priuatio concomitatur (et idcirco inter duas formas sunt duae mutationes habentes quattuor per se terminos); licet etiam duo motus simul currunt inter contraria, quorum alter qui est remissionis, est a gradu perfecto (in quo fuit mobile in ultimo quietis) ad priuationem illius contrarii totaliter, uel ad priuationem alicuius gradus diuisibilis, qui successiue abicitur; alter autem qui est intensionis, est a priuatione contrarii inducendi, uel alicuius gradus diuisibilis inducendi ad gradum perfectum terminantem motum; licet, inquam, sic sint duae mutationes et duo motus, et utrobique

[] quattuor termini, et ita forma incompossibilis abicienda non sit per se terminus "a quo" illius motus uel mutationis; forma inducenda est per se terminus "ad quem", tamen illa forma prior est necessario requisita, et necesse est duos transitus simul esse. Nullum enim agens naturale mouet nec mutat mutatione terminante motum aliquod susceptiuum nisi habens formam suae incompossibilem. Ergo non possunt plures eiusdem speciei simul esse per motum, nec per mutationem per se terminantem motum.

[] Forma, quae non necessario requirit aliam incompossibilem in susceptiuo ad hoc ut inducatur, unde probatur unica? Non per hoc medium quod agens secundum non inuenit passum sub termino "a quo" respectu actionis. Quia cum forma hac inest priuatio illius, quae sola sufficit pro termino "a quo" respectu inductionis talis formae, quaere aliud medium. Unde tres formae absolutae, de quibus sit uis: lumen, cognitio, species. Nam de relatione non est uis quin multiplicetur sicut correlatiua. Tum quia non est "in" absolute et stricte loquendo, sed "in" ad alterum. Tum quia non terminat motum nec mutationem per se, nisi forte "ubi"; et illud praesupponit actionem "ubi" incompossibili; nec sunt naturaliter plura "ubi" in eodem. Ut autem supernaturaliter inducatur aliud "ubi", sufficit correlatiuum multiplicari, puta quod miraculose fiat aliud circumscribens simul cum primo circumscribente.

[] De tribus illis formis absolutis uidetur similiter dicendum: de lumine et specie et cognitione, quia distinctione 13 II100 ponitur lumen esse speciem lucis.

[] Sed contra: lumen intenditur. Patet ad sensum; ergo non sunt duo. Species non intenditur, sicut probatur prius in hac quaestione, quia illa species intensior non duceret in cognitionem uisibilis remissioris.

[] Responsio: species rei praesentis in medio et organo sensus intenditur, tam lumen, quod est species lucis, quam species coloris. Et per consequens illud est unicum in uno, non quia agens praesupponit formam incompossibilem in subiecto ad hoc ut agat, sed quia quidlibet eiusdem speciei adueniens in eodem natum est intendere formam talem in subiecto. Species tamen lucis absentis, qualis requiritur in phantasia uel memoria sensitiua, non est lumen. Similiter, species talis, scilicet imaginaria ipsius albedinis, non est eiusdem rationis cum illa extra. Tales species absentis necesse simul esse duas in organo phantasiae uel memoriae. Nec enim est una intensior, sicut probatum est prius, quia cum obiectum absens non cognoscatur a phantasia nisi ut relucet in tali specie, oportet speciem proportionari obiecto, ut scilicet repraesentans non sit intensior quam nata esset gigni a tali obiecto, quia intensior species intensius obiectum proportionaliter repraesentaret. Nec potest poni in una parte organi phantasiae una species et alia in alia, sicut probatum est supra in hac quaestione.

[] Sed quare species in organo sensus particularis non ita distinguitur sicut in organo phantasiae uel memoriae? Immo eadem ratio uidetur utrobique. Probatio: alias non distincte repraesentarent.

[] Similiter, quomodo de specie una in sensus exterioris organo generantur duae in interiori, et non una intensa ex una intensa? Videtur irrationabilius unam speciem exteriorem esse principium respectu duarum remissarum intra, quam duo obiecta praesentia causare in organo extra duas.

[] Item, contra "causam illam": nullum agens, uirtutis imperfectioris forma susceptiui, intendit illam. Apparet si calido intenso apponatur calidum imperfectum, non agit in calidum perfectum intendendo.

[] Contra illud argumentum de duabus formis: ergo duae actiones, ergo duae passiones, ergo duo termini. Et de hoc tractatum est superius.

[] Ad primum: species in organo extra non est ratio repraesentandi obiectum ut cognitum, sed sensatio exterior est obiecti immediate. Unde accidit quod ibi sit species propter sensationem. In interiori uero requiritur ita quod interior est praecise obiecti, ut lucet in specie, quia non est obiecti in se praesentis.

[] Ad secundum: species in phantasia uel memoria non relinquitur nisi mediante sensatione. Ideo duas sequuntur duae; immo non retineo nisi obiecta post sensationes perceptas, XI De Trinitate, 8109. Ergo talis est una eiusdem speciei simul. Quare non

[] plures plurium obiectorum praesentium simul? Propter defectum intensionis copulantis ibidem saepe.

[] Et per hoc patet ad uim de tertia forma absoluta, quae est cognitio. Nec sequitur "simul est species intensior propter multa obiecta praesentia unius speciei, ergo simul multae uisiones"; uel "ergo una uisio intensior". Primum non sequitur, quia intensio non copulat multis, ideo non plures, saltem distinctae simul. Si una post aliam, concedo quod utrumque sequitur propria species in memoria. Non ergo ex una intensa exteriori generatur una interior, immo nulla generatur nisi praesente sensatione. Et duae non sunt simul, et duas successiue sequuntur imagines duae.

[] Ad tertium: distinctione 17, quaest. 4, an agens aequiuocum intendit ultra gradum quem causaret; uniuocum agens non. Sed quid? Iam nulla forma absoluta ponitur plurificari eiusdem speciei simul in eodem nisi tantum species in sensu interiori, quae remanet absente obiecto, et praecise propter hunc finem: ut duo alba prius uisa possim imaginari.

[] Et possibilitas: quia illa sequuntur distinctas uisiones perceptas, quae non sunt simul, tamen illis transeuntibus manent phantasmata. Quare in uniuersis formis absolutis nullum est simile phantasmati uel tali speciei interiori quantum ad plurificationem in eodem?

[] Dici potest quod et talis species similis est aliis formis quoad propositum. Quia, XI De Trinitate, 8114: "Unum solem memini, si uoluero autem duos cogito uel tres, sed ex eadem memoria qua unum memini formatur acies multos cogitantis". Haec ille. Ergo una species in phantasia uel memoria sufficit ad imaginandum omnia illius speciei. Quod si uolueris imaginari idola perfecta cum quantitate, colore, figura etc., ad quodlibet unum sufficit unum phantasma pro omnibus illius speciei. Ad omnia simul in idolo sufficit uti multis phantasmatibus componendo, sicut de monte aureo, sicut ibi docet Augustinus: quomodo possum cogitare "solem maiorem uel minorem quam memini" etc.

[] Maxime stat hoc, secundum articulum qui negat imaginationem huiusmodi ut hoc, sed tantum naturae quae est hic; illa natura est praesens per unam speciem quantumcumque coniungatur aliis in idolo. Falsum est ergo quod supponit ratio a fine, quod distincta alba offeruntur phantasiae ut distincta, sed tantum per unam formam habeo multos actus cogitandi uel imaginandi circa album in communi, ex tam diuersis idolis coniunctum. Sed numquid phantasma intenditur? Sic, secundum Augustinum, VI Musicae, continue decidit et reparatur per sensus exteriores.

[] Alia ratio de possibilitate, quia "sequuntur duas sensationes", non concludit. Non enim sequitur "ergo sunt duo phantasmata".

[] Quia idem posset intendi, non tantum post duos actus, sed etiam si illi actus essent per se intendentes; adhuc dualitas illorum non concludit quin inductum per utrumque faciat unam formam intensam. Finis: phantasma uidebatur dissimile aliis absolutis; iam positum est simile.

[] Et quid secundum? Satis solutum est de duabus sensationibus, nec illud fuit prius probatio, sed quasi solutio.

[] Sed primum manere uidetur: quomodo distincte imaginor albius et minus album uisa? Non per uisum multorum phantasmatum componendo in idolo, sicut montem aureum. Patet quod intensio et remissio non habent phantasmata propria alia a phantasmate formae. Nec per illud phantasma ista distincte imaginor, quia illud naturaliter repraesentat obiectum secundum gradum proportionalem sibi.

[] Hucusque omnia dicta sunt loquendo de actione naturali. Restare posset quaestio alia de absoluta compossibilitate formarum, et respectu potentiae diuinae.

[] Si de lumine, specie et cognitione concedis unitatem in uno, et non quia praesupponunt ante sui inductionem formam incompossibilem in passo, ergo illa ratio prolixa est particularis. Quaere me

[] dium uniuersalius. Habes ibi quod quidquid potest inducere aliquid speciei in illud passum, potest intendere, quia nata sunt facere unum, si simul in uno sicut de quantitate continua unita continue in liquidis. Sed an semper quodcumque adueniens possit augere, an ultra perfectionem proprii effectus nullum adueniens intendat, an tertio aliquod tale intendat sed usquequo, dubium est.

[] Contra "causam": unde unientur si diuersae potentiae? Responsio: una summe actuabitur prius.

[] Contra: illa actuata summe, quare non alia actuatur? Responsio: aequalis limitatio potentiae ad actum et e conuerso. Quia licet potentia non simpliciter dependeat ab actu accidentali sicut e conuerso, tamen ut sic tale dependet ab illo. Omnis dependentia est ad unicum simul, si sufficienter terminat. Ergo totum hoc reducitur: una sufficienter actuat in hac specie. Sed unde probatur ista? }|

[QUAESTIO 8

[] UTRUM HAEC SIT RATIO COMMUNIS PRIORIS:

[] PRIUS EST QUOD PRINCIPIO EST PROPINQUIUS]

[] Priora et posteriora dicuntur... 1 etc.

[] Utrum haec sit ratio communis "prioris" quod "prius est quod principio est propinquius"?

[] Quod non:

[] "Tempus est numerus motus secundum prius et posterius"; sed in tempore nullum est principium; ergo etc.

[] Item, in generabilibus per propagationem, si generatio fuit sine principio, unum generans prius alio, et tamen nullum primum.

[] Item, si "prius est quod est principio propinquius", ergo principium non est prius principiato. Quia si est prius, hoc est respectu alicuius principii primi, per te, ergo principium habet principium. Hoc est inconueniens, quia procederet in infinitum.

[] Item, non uidetur necesse ponere primum propter prius nisi quia ubi est magis, et maximum; sed hoc falsum in numeris.

[] Item, prius et posterius est remotius ab hoc nunc, et tamen dicit: "nobis utentibus hoc nunc ut principio"; ergo non omne prius propinquius principio, sed aliquando remotius.

[] Contra:

[] Philosophus hic et IV huius, contra negantes principia.

[I. Ad quaestionem]

[] Dicitur quod notificatio est conueniens, tamen aliter conuenit prioribus essentialiter et accidentaliter ordinatis. Quia in essentialiter ordinatis nihil causat sine primo simpliciter. Sed accidit hoc in ordinatis accidentaliter, quia accidit huic reuolutioni caeli quod alia praecessit, quia potuit fuisse etsi prior non fuisset per impossibile. Unde entitas talium omnium non est ab uno primo simpliciter, sicut in essentialiter ordinatis sunt omnia ab uno primo et a quo dependent omnia. Unde prius in accidentaliter ordinatis dicitur per comparationem ad aliquod primum, non simpliciter, sed respectu illius, et hoc per accidens. In essentialiter ordinatis dicitur prius respectu primi simpliciter, quod est causa illius et omnium posteriorum.

[II. Ad argumenta principalia]

[] Ad primum dicitur, siue posset dici forte, quod in tempore est prius ex assignatione nostra, et similiter principium.

[] Contra: tunc tempus non esset in genere quantitatis et tunc primus motus sine tempore uel dependeret motus eius ab anima.

[] Ideo dicitur aliter quod in tempore est principium sine anima, non simpliciter primum; nec esset, etiam cum anima. Est tamen ibi

[] principium respectu alicuius posterioris et prioris, quia ista dies incipit a mane, et hora prima propinquior est mane quam hora tertia.

[] Contra istud: si in tempore secundum se non est principium, sed in aliqua parte eius respectu alterius partis, tunc tempus secundum se non habet prius et posterius, sed solum respectu aliquarum partium. Hoc inconueniens, quia definitio conuenit per se toti, quae est quod "tempus est numerus motus secundum prius et posterius", et partibus per accidens.

[] Item, tempus est continuum; ergo non est ibi aliquod "nunc" in actu de se quod sit prius respectu cuius dicatur alia pars posterior, sed solum in potentia quantum est ex parte temporis. Quia si sic, esset de se discontinuum. Ergo est ibi solum prius et posterius ex assignatione nostra, et solum in potentia de se.

[] Ad primum: quod si "secundum se" accipiatur pro toto tempore, uerum est. Et ideo totum tempus non est prius et posterius, sed ex hoc non sequitur quod in tempore non sit prius et posterius, quia secundum partes habet prius et posterius.

[] Ad aliud: quod "esse in potentia" aequiuoce dicitur de esse in potentia ad actum primum, quae est potentia essentialis, et de esse in potentia solum ad actum secundum. Ipsum uero "nunc" in tempore est solum in potentia accidentali. Dico tunc quod in continuo nullum est indiuisibile in actu secundo terminationis; ergo nullum prius in actu illo secundo, concedo. Tamen sunt ibi in actu primo; et esse sic in actu non discontinuat.

[] Ad aliud: quod tres generantes habent quartum pro principio respectu ipsorum, respectu cuius dicuntur inter se priores et posteriores.

[] Ad aliud: quod illa ratio ponitur de illis quae sunt post principium, non de principio proprie. Vel aliter: quod principium non est prius, sed primum. Vel aliter: quod notificatio datur de illo in quo minimum reperitur de ratione prioris.

[] Ad aliud de numeris: quod, si aliquid sit magis secundum formam, oportet ponere maximum; non tamen oportet hoc in his quae sunt maiora et minora quantitatiue. Quia ubi est magis et minus secundum perfectionem, entitas omnium est a maximo. Sed in numeris non. Quia perfectio maiorum numerorum est a minoribus ex hoc quod pluries replicatur, siue ex hoc quod unitas (quae est minimum) ibi frequenter replicatur: causatur perfectio aliorum.

[] Ad aliud: quod hoc "nunc" non est principium respectu cuius dicatur prius et posterius in praeterito nisi mediate, quia est aliud "nunc" prius respectu cuius dicantur illa in praeterito priora uel posteriora.

[QUAESTIO 9

[] UTRUM PROPRIA RATIO QUANTITATIS

[] SIT DIVISIBILITAS VEL

[] RATIO MENSURAE]

[] Utrum propria ratio quantitatis, secundum quod generalissimum, sit diuisibilitas uel ratio mensurae.

[] Quod non diuisibilitas:

[] Quia, si sic, ergo partes post diuisionem differrent. Quaero qualiter: aut per accidens, aut formaliter? Non per accidens, quia tunc quantitas diuisibilis per accidens. Probatio: quia idem est principium diuisionis et distinctionis partium diuisarum; ergo partes per accidens etc. Non formaliter, quia "differentia formalis est specifica"; ergo partes diuisae differrent specie quod falsum est, in quantum partes quantitatiuae.

[] Item, propria ratio generis essentialiter inest speciebus omnibus, quia genus de eis praedicatur aeque; diuisibilitas non. Probatio: quia quantitas discreta est actu diuisa, continua in potentia; ergo non essentialiter. Probatio quod discretum sit actu diuisum: senarius,

[] si esset actu diuisus, essent duo ternarii in actu; sed senario exsistente in actu, duo ternarii sunt partes eius; ergo senarius, actu exsistens senarius, est diuisus actu cum habeat duos ternarios actu in eo. Cuius probatio patet auctoritatibus Philosophi, cap. de "Ex aliquo", quod "duo trium aliqualiter sunt pars". Igitur in ternario dualitas habet suam formam. Et cap. "De colobon", quod "numerus habet aliquo modo partes dissimiles, sicut quinarius binarium et ternarium". Sed si tantum ex unitatibus esset, non haberet partes dissimiles.a

[] Item, VII Euclidis, propositione quinta: omnis numerus minor pars est maioris, aut partes; ergo etc.

[] Item, si diuisibilitas essentialiter uel per se conuenit omnibus speciebus quantitatis et "cuius est potentia, eius est actus", in De somno et uigilia , ergo "diuidi" poterit per se competere omni continuo; sed "diuidi" repugnat, quia quod diuiditur non est continuum secundum quod diuiditur. Tunc etiam naturaliter inesset quanto "diuidi" et non uiolenter, et ita figura incisionis naturaliter fieret in materia, et ars uniuersaliter diuidens continuum haberet materiam in potentia naturali ad formam quam inducit.

[] a SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: Ratio prima ad hoc potest aliter formari sic: nisi senarius esset actu diuisus, non essent duo ternarii in actu in senario etc.

[] Item, ad principale: illa ratio non est generalis omnibus quantis, quia "est dare minimum in naturalibus", I Physicorum; sed omne naturale est quantum, et tamen non est diuisibile in partes quarum est quantitas.

[] Item, si sic, cuicumque inesset haec ratio, illud esset per se species quantitatis. Hoc falsum de loco, quia non numeratur hic inter species quantitatis. Nec tempus est per se quantitas, quia est quantum per accidens; et motus similiter, secundum Philosophum hic. Similiter, Commentator dicit de loco quod non est quantitas.

[] Ad oppositum est Philosophus hic.

[I. Ad quaestionem

[] A. Prima opinio: Propria ratio quantitatis

[] est ratio mensurae]

[] Posset dici ad quaestionem sic: quod propria ratio eius est ratio mensurae. Quia sicut qualitas est dispositio substantiae, ita quantitas mensura est substantiae. Similiter in Praedicamentis: oratio est quantitas; mensurat enim syllabas.

[] Item, quod magis quam diuisibilitas, probatur: quia illa ponun

[] tur distinctae species quantitatis quae sunt distinctae mensurae, sicut superficies et locus, et tamen locus et superficies non distinguuntur in ratione diuisibilitatis; ergo haec propria ratio quantitatis.

[] Contra: ratio generis inest aeque primo omnibus speciebus, quia aequaliter dicitur de omnibus; ratio mensurae non. Non aequaliter continuis et discretis, sicut plane patet X cap. 2 huius, quia magis inest discretis; in continuis nonnisi in quantum participant quantitatem discretam.

[] Item si sic, unitas esset maxime species quantitatis, quia ratio mensurae uerissime inest uni, ex X15.

[] Item, mensura non est ratio quantitatis dicta per se de quantitate primo modo, quia mensura est denominatiue dicta a relatione tertii modi; ergo tantum est ibi ut in genere; est tunc passio quantitatis, et sic non propria ratio quantitatis, quia ex X16: "In omni genere est unum primum et mensura omnium illius generis". Hoc conuenit omni generalissimo, et magis aliis, sicut in genere coloris albedo, in genere saporis dulcedo; ergo non est proprium quantitatis.

[] Respondetur hic quod quaedam est mensura mensurans per replicationem, quae aliquoties sumpta reddit totum, et talis est propria quantitatis. Mensura secundum perfectionem non sic, quia

[] albedo numquam reddit nigredinem. Similiter nec mensura cognitionis, quia illud quod ducit in cognitionem aliorum in genere numquam reddit illa.

[] Contra: responsio concedit propositum, quia mensura non est essentialis quantitati, nec passio eius nisi ista per replicationem, quae non aequaliter conuenit continuis et discretis. Quia in discretis est simpliciter minimum, reddens per replicationem totum; in continuis non, ex X huius, cap. 220. Quia nihil est minimum ibi nisi punctus, et tale per replicationem non reddit; ergo talis mensura non est propria quantitatis, cum non conueniat omnibus speciebus eius. Et concedantur haec argumenta.

[] Contra ista posset argui. Contra primam rationem: uidetur quod continuum habet propriam rationem mensurandi praeter applicationem numeri, quia motus dicitur longus, et tempus longum IV Physicorum, cap. "De tempore"; sed mensuratio secundum longitudinem non est mensuratio discreta.

[] Dicendum ad hoc quod nullo modo continuum mensurat nisi applicando ei mensuram discretam, quia nescitur longitudo temporis nec uiae, nisi quia tot sunt ibi pedes in spatio super quod est motus. Unde mensuratio est secundum replicationem partium aliquoties sumptarum et ita ut eis applicatur numerus quae reddunt totum.

[B. Opinio Scoti]

[] Dicendum tunc ad quaestionem quod propria ratio est diuisibilitas in partes eiusdem rationis.

[] Una est opinio quod substantia corporea habet proprias partes eiusdem rationis extensas in potentia de se, et actu per quantitatem.

[] Alia opinio: quod non habet partes eiusdem rationis, sed solum partes essentiales.

[] Si secunda sit uera, tunc diuisibilitas est proprie quantitatis in partes eiusdem rationis.

[] Si prima sit uera, tunc oportet addere quod diuisibilitas in partes extensas in actu sit propria eius ratio.

[] Tamen prima opinio non uidetur esse uera, quia secundum illam ratio quantitatis non competeret numero nec discretis. Ideo nihil oportet addere nisi quod diuisibilitas in partes eiusdem rationis sit eius ratio.

[] Auctoritas ad hoc, hic in V27, ubi ponit propriam rationem quantitatis. Similiter, notificat species per diuisibilitatem hic in V28;

[] et secundum diuersum modum diuisibilitatis assignat diuersas species quantitatis. Illa autem est ratio essentialis secundum cuius distinctionem distinguuntur species generis.

[] Similiter in Praedicamentis: quantitas continua est cuius partes copulantur, discreta cuius partes non copulantur; ergo de ratione utriusque est habere partes; sed omne habens partes est diuisibile.

[] Similiter, III Physicorum, contra ponentes infinitum et illud esse substantiam, dicit Aristoteles quod si sit diuisibile in magnitudinem aut multitudinem, aut est magnitudo aut multitudo; substantia enim non est diuisibilis nisi per alterum istorum.

[] Contra: auctoritates probant quod diuisibilitas est proprium quantitatis, sed non quod sit de essentia eius. Quia diuisibilitas est respectus; respectus non est de essentia absoluti.

[] Item, potentia et actus sunt eiusdem generis, et diuidunt omne ens, et eiusdem essentiae. Sed "diuidi" non est de essentia quantitatis, quia si sic, omnis quantitas esset actu diuisa. Ergo nec potentia ad "diuidi" est de eius essentia.

[] |{ Ista ratio uidetur concludere contra te; quot enim actus, tot potentiae, III Physicorum: "posse sanari" etc. Ergo si in "quanto" sint

[] potentiae ad infinitas diuisiones, uidetur quod sint in ipso infinitae diuisibilitates; sed prima passio est una unius. }|

[] Item "diuidi" non stat cum continuo; ergo non est de eius essentia, quia continuum, secundum quod continuum, non est diuisum. Quia da quod sic, tunc non est continuum. Non sequitur ultra "ergo nec potentia", quia etiam de essentia potentiae non est "ipsum diuidi" quod est terminus eius.

[] Concedo tunc quod diuisibilitas est passio prima quantitatis et non de essentia eius. Unde sicut haec est per se secundo modo "color est uisibilis", sic haec "quantitas est diuisibilis". Unde sicut uisibilitas est respectus quidam in colore per comparationem ad uisum, sic diuisibilitas fundatur in quantitate, et dicit habitudinem ad diuisionem. Et cuicumque inest diuisibilitas in partes eiusdem rationis, hoc est per quantitatem; tunc haec est per se secundo modo "quantitas est diuisibilis", sicut haec "color est uisibilis", II De anima.

[] Unde omnes auctoritates probant quod quantitas est diuisibilis per se. Et conceditur per se secundo modo, non primo. Unde quantitas notificatur hic per proximam passionem eius et non definitur. Et similiter diuisibilitas est passio cuiuscumque speciei quantitatis, licet non primo; sed generis primo, specierum per se sed non primo.

[] |{ Diuisibilitatem sequuntur finitum et infinitum. Quia finitum praesupponit aliquid quod debet finiri; illud necessario praeintelligitur diuisibile. Finitum et infinitum consequuntur aequale uel inaequale, deinde ratio mensurae. Hic uidetur ordo istarum quattuor passionum quantitatis: prima duo sunt quantitatis in se. Alia duo tantum per respectum ad aliud; illorum etiam aequale et inaequale praecedit mensuram; quia enim aequale uel inaequale, ideo mensurat, non e conuerso. Prima habetur hic et in III Physicorum. Secunda, I Physicorum. Tertia in Praedicamentis. Quarta, X huius 1 et 241. Numquid omnes proprie et aequaliter insunt omni quantitati ubi sunt ut species? }|

[II. Ad argumenta principalia

[] A. Ad primum argumentum principale]

[] Ad primum argumentum dicitur quod haec quantitas et illa differunt per accidens, quia per subiecta.

[] Contra hoc: de illis subiectis quae recipiunt illas partes, quaero quomodo differunt subiecta. Si per se et non specie, ergo aliqua dif

[] ferentia essentialis est, et tamen non specifica, quod est contra alios. Si per quantitatis partes in ipsis, ergo circulus. Et si non detur hoc quod per subiectum, et tamen per accidens, tunc differunt per aliquid aliud, et illud per aliud a uel b, et sequitur unum duorum dictorum, uel ibis in infinitum.

[] Item, ratio stat. Quia si partes diuisae differunt per accidens, totum fuit diuisibile per accidens, quia quo modo partes diuisae differunt eo modo est totum diuisibile in suas partes, et e conuerso.

[] |{ Contra: quantitas est diuisibilis per absolutum aliud a se, per te; ergo partes quantitatis per alia absoluta a se differunt, si regula per quam arguis sit bona. }|

[] Tunc dico quod partes quantitatis differunt se ipsis formaliter, ita quod partes quantitatis sunt proxima fundamenta differentia, et tamen non specifice. Illi etiam, quibus principium est quod "omnis differentia formalis est specifica", coacti a ueritate, excipiunt quantitates ab hac regula.

[B. Ad secundum argumentum principale]

[] Ad secundum: quod minor est falsa etc. Ad probationem

[] dico quod maior est falsa, scilicet "discretum est actu diuisum", sed utrumque diuisum in potentia. Ad probationem: quod non sunt ibi actu duo ternarii, sed in potentia, quia diuersi numeri sunt diuersae species specialissimae, constitutae per differentias oppositas sub suo genere; talium impossibile est unam esse partem alterius, sicut nec in aliis speciebus e contra diuisis eiusdem generis.

[] Contra: tunc diuidens, qui tantum uidetur corrumpens, generabit, quia facit diuisa esse in actu post potentiam.

[] Responsio: soluit prohibens. Unde non est pars quanti in toto in tali potentia in quali est aliquid ante generationem, scilicet essentiali, sed tantum accidentali, quia scilicet pars non est distincta nec sub actu proprio propter unitatem totius. Solue hoc prohibens: fit pars in actu per diuisionem; non tamen est generatio nisi secundum quid; non igitur generat diuidens sed solum soluit prohibens.

[] Ad auctoritates: quod in omni numero nullus numerus potest esse pars materialis alterius, sed unitates in minori numero sunt partes materiales in maiori numero; tunc duae unitates sunt partes materiales ternarii, quia unitas non est species quantitatis, sed tantum est in genere ut principium forte potentiale, sicut materia in genere substantiae. Tunc glossatur dictum Philosophi quod duo, id

[] est duae unitates, sunt partes ternarii aliqualiter, quia partes quantitatiuae non aliquotae. Similiter, non dicit Philosophus quod binarius est pars ternarii, sed "duo trium". "Duo" denominant duas unitates; est ergo illud uerum sicut istud "duo albi currunt".

[] Ad aliam auctoritatem quod sicut ad habendum partes dissimiles in substantia oportet quod sint diuersae secundum substantiam, sic ad habendum partes quantitatiuas dissimiles sufficit habere partem maiorem et minorem, et sic se habent duae unitates et tres unitates.

[] Talis expositio sufficit intentioni, quia omnia, quae probat de numeris, adeo uera sunt, data ista glossa, sicut si formaliter numerus esset pars numeri.

[C. Ad tertium argumentum principale]

[] Ad tertium Euclidis: "omnis numerus minor", id est, omnes unitates in minori numero, "sunt partes in maiori".

[1. Tria argumenta contra istam responsionem]

[] Contra istud: si numerus non sit actu diuisus, est actu unus; ergo aliqua unitate quae est principium numeri. Quae uidentur opposita. Similiter, sequitur quod numerus quinarius sit senarius. Probatur utraque consequentia: quia omne unum aliqua unitate est unum; nullo alio nisi unitate de genere quantitatis, per hoc quod

[] supra determinatum est secundum Auicennam. Tunc numerus est unus unitate quae est principium numeri; quod est primum inconueniens, quia "oppositum de opposito"; et erit unus alia unitate a suis partibus, et ita erit maior se ipso per illam unam unitatem.

[] Item, omne accidens unum est in aliquo subiecto uno; numerus non; ergo etc.

[] Item, hic in littera, numerus est essentialiter multitudo; sed multitudo, secundum quod multitudo, non est unum, Auicenna, VII Metaphysicae; ergo nec numerus.

[2. Responsio ad tria argumenta

[] a. Ad primum istorum trium]

[] Ad primum: quod numerus est unum aliqua unitate; sed hoc ultima unitate. Et omnes aliae sunt partes materiales; ultima completiua et formalis omnium.

[] Contra: Philosophus V, cap. "De toto": "In quibuscumque positio non facit differentiam" in substantia rei neque in figura, ibi

[] Item, omnes unitates constituentes numerum possunt esse aeque primae natura et tempore, sicut si multa indiuidua eiusdem speciei simul causarentur. Quomodo ergo est una ultima illarum; si quia ultimo accipitur a numerante possum incipere e conuerso, et illa erit prima?

[] Item, impossibile est quinarium, secundum quod tale, esse partem senarii. Unde nihil quod est proprium formale quinarii exsistit in senario. Vel da quod sic, tunc quinarius esset in actu in senario, et tamen in senario est unitas quinta quinarii; ergo illa non potest esse forma quinarii. Vel da quod sic, cum unitas quinta sit in senario, sequitur quod quinarius sit actu in senario.

[] q. un. (cod. Vat. Borgh. 325, f. 58ua): "Igitur non uidetur mihi, quantum ad istam uiam, quod ultima unitas posset esse magis forma aliarum quam e conuerso, nec secundum talem ordinem et distantiam dicetur forma aliarum. Quia talis ordo: aut est ex natura rei, aut ex compositione animae. Non primo modo, quia ex natura rei non habet haec unitas magis ultima quam prima uel alia, ut patet si omnes simul crearentur. Nec secundo modo, quia in compositione ad animam numerantem, quaelibet indifferenter potest esse prima et ultima, quia anima potest incipere numerare a qualibet, et ita sequitur [quod] numerus non habet unitatem. Quia, secundum Philosophum V Metaphysicae cap. "De toto:" "In quocumque positio non facit differentiam" in substantia rei, nec in figura. Ibi dicitur "omnis" non "totus," sicut patet in liquidis et homogeneis. Et sic est in figuris et numeris. Ergo si prima unitas fiat ultima et e conuerso, nulla erit differentia in substantia numeri. Quod non posset esse, si ultima unitas erit forma completiua et species numeri".

[] Item, forma est in materia, alioquin non fiet unum per se ex eis, si tantum sit iuxtapositio ipsorum; ultima unitas non est in aliis; ergo etc.

[] Concedo haec argumenta.

[] Tunc ad tertium argumentum: quod numerus est unus forma sua specifica, a qua est propria discretio exsistens in quinque unitatibus, ut una materia; sicut homo forma sua est unus. Et quae est haec forma? Dico quod forma secundum quam indiuisibilitas inest ei; sed illa forma non est nominata.

[] |{ Numquid tanta est unitas cuius senarius est subiectum, sicut illa est quae est una pars senarii? Haec est ita perfecta unitas, aut recipit unitas magis et minus. Probatur etiam quod sit per unitatem specie et numero. In homine est unitas sua propria et unitas cuiuslibet sui accidentis, quia quodlibet est unum unitate sibi propria.

[] Numquid istae multae unitates faciunt numerum? Numquid unitas accidentis denominat subiectum? Tunc ipsum est unum multis unitatibus. Tunc etiam albedo, quae denominatur per se a sua unitate propria, praedicaretur in abstracto de subiecto.

[] Contra primum, I huius, ubi improbatur opinio Platonis, quae ad secundam partem in secunda ratione arguitur: "Ex multis

[] numeris unus fit numerus, ex speciebus una species, qualiter?" et est in alia translatione, commento 35. Responsio ibi subdit: "Si nec ex ipsis", scilicet numeris, "sed ex unis, quomodo se habent unitates?" Hoc membrum est uerum. Et quaestio "quomodo" difficilis est forte Platoni, non nobis qui ponimus aliquam differentiam, non per passionem.

[] Contra secundum: istae et illae unitates in istis, si haberent formam dualitatis in actu, ita esset impossibile ex eis fieri ternarium propter actum partis. Unde ista responsio non ualet, sed illa quae prius habetur, scilicet quod duo, id est unitates quae haberent formam dualitatis, si essent extra totum. }|

[] Contra, adhuc stat argumentum: omne unum est unitate unum; sed nullum est unum nisi de genere quantitatis;b sed unitas

[] b SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: Quod numerus nihil est in re, quia non maior unitas eius quam numeratorum, quae non est nisi aggregationis. Item, si esset, posset separari sicut quantitas continua separatur. Item, infinitas rerum etc. Item, ex substantiis non fit nonsubstantia, nec ex unitatibus quae sunt substantiae, nec pari ratione ex illis quae sunt qualitas fieret quantitas, nec etiam ex unitatibus continuorum, quia formae unius speciei non sunt principia materialia alterius. Contra: numerus est per se sensi

[] talis est principium numeri; sed illa unitas non est aliqua de quinque; ergo alia. Si uero hoc, tunc illa cum quinque aliis faciet senarium, et ita sequitur quod quinque sunt sex.

[] Dico quod est unus unitate de genere quantitatis, et non unitate aliqua de quinque erit tunc sex. Dico quod sicut unitas hominis est passio hominis consequens essentiam, sic unitas quinarii sequitur quinarium sicut passio; et est unus formaliter per illam unitatem (quia in omnibus unitatibus, ut materia, est una forma quam consequitur unitas), quae est passio quinarii, quae non ponit in numerum cum quinque materialibus, quia non est pars materialis, sed passio totius compositi. Unde numerus est unus praedicatione denominatiua. Et tunc illa unitas, quae est passio quinarii, consequens ipsum exsistentem in actu per formam suam specificam, quae non est aliqua unitas materialis sed forma innominata, aliquando fundatur super naturam rerum et aliquando super supposita. Unde quinarius et senarius sunt duo numeri numero,

[] bile, II De anima. Item subiectum scientiae realis, ut arithmeticae. Item, fundamentum relationis realis in primo modo "ad aliquid". Item, Augustinus quod "senarius est perfectius" etc.

[] sicut duo homines. Ad hoc enim quod esset senarius, oporteret quod haberet sex unitates tanquam partes materiales; illa enim formalis in quinario non ponit in numerum.

[b. Ad alia duo argumenta]

[] Ad aliud: quod uerum est. Unde decem equi sunt subiectum denarii, sed non oportet accidens diuisibile esse in subiecto indiuisibili.

[] Ad Auicennam dico quod multitudo secundum se non est unum primo modo praedicandi; quin tamen sit unum denominatiua praedicatione non negat. Immo, sicut homo est unus unitate de genere quantitatis denominatiua praedicatione, sic multitudo et etiam numerus.

[3. Contra positionem auctoris]

[] Contra: uidetur quod unitas, principium numeri, sit forma huius numeri, quia tu non das aliud "unum". Et uidentur sequi tria inconuenientia.

[a. Tria inconuenientia]

[] Primum: quod senarius et quinarius tantum sunt duo numeri numero, quia uterque est unus numero.

[] Ultra, secundum: quod tantum sunt duo singulares numeri, et non duae species, quia III huius, quaestione 1373: "Nihil differt

[] nobis unum numero, aut singulare dicere".

[] Ultra, tertium: si quinarius et senarius sunt duo numero, ille binarius numerus erit tertius ab eis numero c, et illud quartum a tribus praecedentibus, et sic in infinitum. Non solum de numeris pluribus; immo pone tantum duos numeros in actu, et concedes infinitos numeros nunc esse. Quia sicut a et b numeri duo numero, ista dualitas c alia est ab a et b, ergo tertius; d numerus istorum trium numerorum a b c, et sic in infinitum omnia numerata sequitur nunc esse in actu; ergo et numeros omnes.

[] Confirmatur, quia omnium quantorum actu exsistentium et realiter diuersorum est aliquis numerus in actu; c et a sunt huiusmodi; ergo etc. Ista ratio probat nunc actu esse infinitos numeros diuersae speciei, sicut patet. Similiter eiusdem speciei, quia a et c sunt duo una dualitate, b et c alia dualitate. Item a et c; similiter a et d; similiter d et c; sic in infinitum.

[b. Responsio ad tria inconuenientia]

[] Ad haec tria inconuenientia. Ad duo prima patet in prima quaestione IV libri.

[] Ad tertium: sicut si omnia corpora uniuersi essent continua inuicem, nullum esset corpus in actu nisi unum, ita quod omne unum

[] discretum est ab omni uno discretum. Ideo non est nisi una discretio in actu. Nec possunt esse plures numeri in actu, sed tantum ille est qui continet omnes unitates, et in ipso est quilibet minor in potentia.

[] Contra: alius est denarius decem hominum et decem canum, IV Physicorum.

[] Responsio: sicut si illius corporis continui partes differrent specie, esset dare maximam aquam et maximum aerem, et ita de aliis partibus (nullum autem corpus maximum in actu nisi unum quod continet omnes istas partes), sic est dare maximum numerum canum et maximum hominum; nullum autem in actu simpliciter nisi simpliciter maximum omnes unitates continentem.

[] Contra: modo dicuntur duae domus uel tres etc., ergo binarius est ibi actu.

[] Responsio: sicut continuum dicitur tricubitum (non quia tunc diuisum in tres partes cubitales, nec aliqua quantitas cubitalis est ibi in actu sed in potentia, quia nunc tantum est quod posset diuidi in tot partes tantas), sic lapides dicuntur duo, quia tanta pars numeri, qui est actu omnium entium, est in illis lapidibus, quanta, si per se esset extra totum, esset dualitas.

[c. Obiectiones ulteriores]

[] Contra totam hanc uiam "ad tertium", etc.: uidetur ponere omnem numerum esse simpliciter indiuisibilem, et ita, ut uidetur,

[] nonquantum. Prima consequentia patet: si enim aliquis est diuisibilis, possibile est esse duos, et stat argumentum.

[] Videtur etiam ponere quod Deus non posset facere duos numeros esse actu. Quare hoc, cum quaelibet species est factibilis in actu et unum esse cum alio non includat contradictionem?

[] Tertio: accipiatur maximus numerus qui datur esse in actu. Ille est unus, et nulla unitate quae sit pars eius, ergo alia. Ergo connumerando illam cum unitatibus materialibus, habetur maior numerus, et in actu, et ita duo numeri in actu.

[] Quarto: pars quanti in toto non est in potentia, sicut generabile. Immo totam entitatem suam habet, licet non separatim. Ergo quot unitates essent in partibus diuisis, tot sunt modo, licet non separatim.

[d. Responsio ad obiectiones]

[] Ad primum: "indiuisibile", hoc est "impossibile diuidi", concedatur. Nec sequitur ultra, "ergo nonquantum", quia quantum est aptum natum diuidi in quantum "quantum". Non autem "possibile", alioquin caelum non esset quantum.

[] Secundum concedatur, quia contradictio est duas esse discretiones, sicut aliqua una nondiscreta ab aliis unis, etsi si discreta ab illis, ergo cum eis faciunt unum numerum.

[] Ad tertium: impossibile est unitatem informantem connume

[] rari cum materialibus nisi in imaginatione, in qua uadunt numeri in infinitum.

[] Ad quartum: concedo quod entitas omnium unitatum est quae esset, facta diuisione. Sed nunc ex unitatibus nullus numerus est in actu nisi ex omnibus, ita quod haec et illa non faciunt entitatem binarii nisi ut praecise distincta a se inuicem, ita quod a nullis aliis. Unde nec sic est binarius in ternario, sicut pars lineae in linea.

[] Contra: si numerus unus, et partes non sunt in actu, haec falsa simpliciter: "bis tria sunt sex", cuius oppositum uidetur, quia est uera in sensu composito secundum Philosophum, I Elenchorum.

[] Item, "bis tria" est ductus numeri in numerum, et qualitas numeri, sed qualitas praedicatur de subiecto.

[] Dicitur quod haec falsa "bis tria sunt sex". Et accipitur hic auctoritas, quia "sex sunt semel sex". Potest tamen concedi propositio quod "bis tria sunt sex". Et ad Philosophum: non negat plus nisi quod ductus ternarii non est essentia senarii, sed est qualitas.

[] Ad aliud: accipiendo sic quod bis tria non sunt senarius, sed

[] quae habent bis tres unitates, habent senarium. Et est denominatiua praedicatio.

[D. Ad quartum argumentum principale]

[] Ad aliud principale: quod potentia – quae est tantum potentia ante actum – quando illa est propria alicui, actus non potest esse illius, manente illa potentia. Quia si subiectum determinet sibi potentiam ante actum, actus non potest stare, quia corruptibile determinat sibi potentiam ad corruptionem ante actum; actus destruit et subiectum et potentiam.

[] Similiter Philosophus, III Physicorum, cap. "De motu": "aedificabilis" est aliquis proprius actus, non domus, sed aedificari. Et numquam aedificabile habet domum pro actu, quia non est actu sub domo ut aedificabile.

[] Similiter, quia continuum determinat potentiam diuisionis ante actum, ideo "diuidi" non stat cum continuo. Per idem dicitur de unitate. Nec est simile de risibili et ridere, quia non est determinate potentia ante actum.

[] Contra: "cuius est potentia, eius est actus", alioquin potentia erit ad impossibile. Unde uidetur contradictionem includere quod aliqua potentia praecise ante actum sit propria alicui subiecto uel necessario sibi inhaerens, quia tunc actus possibilis et impossibilis inesse.

[E. Ad quintum argumentum principale]

[] Ad aliud dicitur sic: quod minimum naturale, ut "quantum", est diuisibile; in quantum naturale, non.

[] Contra: per illam rationem non magis minimum naturale est indiuisibile quam maximum, quia maximum non est diuisibile secundum se nisi in quantum "quantum". Si ergo ita uera quantitas est in minimo sicut in maximo, ita uere erit minimum naturale diuisibile sicut maximum.

[] Item, quandocumque aliquid impossibile est inesse alicui secundum aliquam condicionem eius, et secundum aliam tantum natum sit sibi inesse, si insit secundum illam condicionem secundum quam natum est inesse, simpliciter inest. Diuisio nata est inesse substantiae tantum secundum quantitatem. Igitur cui inest secundum hoc, ei simpliciter inest. Sed diuisio inest minimo per quantitatem; ex quo ergo est formaliter quantum, simpliciter est diuisibile.

[] Posset dici ad primum quod in quanto illo aliquando coniungitur aliquid impediens diuisionem, sicut in minimo. In maiori non, quia facta diuisione in maiore, manent partes in specie quae prius. Non sic in minimo.

[] Contra: aut illud impedimentum coniunctum repugnat simpliciter diuisibilitati, et tunc repugnat quanto, et ita minimum non erit quantum. Si non, sed stat cum diuisibilitate (et potentia non est ad impossibile), ergo possibile est actu aliquando inesse; ergo hoc minimum potest diuidi.

[] Item, quod formae naturali carnis non repugnat esse sub quacumque modica quantitate, etiam sub puncto, probatio: aliquod corpus naturale noncirculare est finitum; ergo aliqua superficies noncircularis est in actu, et non infinita, ergo terminata linea. Et hic terminatur linea puncto. Ergo aliquis punctus in naturalibus est in actu. Sed punctus est de genere quantitatis. Ergo determinat sibi aliquod subiectum; non materiam primam. Ergo est in substantia composita; ergo aliqua caro in composito est sub puncto.

[] Et ad hoc uolunt aduersarii dicere quod licet sit accipere minimum quod potest per se esse, tamen in toto non est accipere minimam partem, quia non dant aliquam partem minimam in calefactibili quae primo calefiat, sicut nec in motu est dare primam partem, VI Physicorum. Et similiter pars mobilis in infinitum mouetur pars ante partem, ita quod non est prima pars. Et tamen illa minima pars, quae est in toto, si sit diuisa, non manet, quia corrumpitur in continens.

[] Contra: quod non repugnat sibi per se. Quia si alteratio diuida

[] tur secundum diuisionem mobilis, cum in toto sit accipere partem minorem et minorem in infinitum, ergo non repugnat formae in toto perficere quantamcumque modicam partem.

[] Quod etiam dicunt quod minimum est indiuisibile quia partes diuisae non manent post diuisionem, illud nihil est; quia licet non possint manere post diuisionem, non minus dicetur totum diuisibile, ex quo quantum est.

[] Et ad Philosophum: quod ipse loquitur de minimo contra Anaxagoram, et ipse imponit sibi quod concessit quidlibet esse in quolibet, et hoc quia ex quolibet potest generari quidlibet.

[] Contra: dicit Philosophus quod ueniam ad aliquod minimum ex quo minori non potest quidlibet generari, quia illud minus non posset sustinere actionem cuiuscumque agentis naturalis; quod tamen est contra Anaxagoram, qui ponit quidlibet generari ex quolibet in infinitum. Unde Philosophus non.

[] Item, ex minimo aquae potest generari ignis in centuplo plus.

[] Accipiatur tunc medietas ignis; ex illo potest fieri aliquid terrae, sed minus quam sit illud ex quo generabatur totus ignis. Accipiendo proportionem e conuerso, si tunc esset minimum, esset minus minimo.

[] |{ Item, si est dare minimum quod potest per se esse, ergo est dare aliquid quod primo inducatur de calore per alterationem ita quod totum simul. Alioquin si aliquid eius et non totum, illud aliquid erit minus minimo, et hoc minus per se exsistens, quia nondum est in toto, quia nihil praeter illud adhuc inductum est.

[] Item, erit dare minimam partem motus et partem temporis, quia naturalia sunt. Et tunc sequuntur duo inconuenientia:

[] Primum: contra Aristotelem, VI Physicorum, cap. 4 et 5104: ante omne moueri praecedit mutatum esse, et e conuerso.

[] Secundum: quia accipiam motum factum in tempore habente septem partes minimas; accipiam mobile in duplo uelocius, illud pertransibit aequale in medio tempore; ergo in tribus partibus minimis et dimidia minimae, et ita minimum erit diuisum. Sic arguit Aristoteles, VI Physicorum, cap. 1 "De instanti".

[] Hic dicetur quod, quia omnis pars motus est pars in toto, et similiter de tempore, ideo non est dare minimum. Esset tamen dare minimum motum qui posset per se esse, et non in toto.

[] Contra: quaelibet pars potest per se esse, quae tunc est quando nihil sui totius est; nisi ipsum subiectum uidetur includere praedicatum. Talis est quaelibet pars motus et temporis, etiam illa quam tu ponis esse in toto; alioquin successiui multae partes simul. Ergo quaelibet pars motus et temporis, potens per se esse in toto, potest per se esse. Si ergo non est dare minimam in toto, nec per se exsistentem.

[] Item, cum mouens prius causet partem priorem motus quam posteriorem, quare non potest in instanti medio cessare, et erit prior pars per se exsistens, ita quod in nullo toto? Sic arguam de omni parte motus quam dederis in toto, quia omnem illam causat ante posteriorem.

[] Item, quando fit motus a calido in frigidum, prius deuenitur ad minimum calidum si est dare quam totus calor abiciatur, quia semper dum calidum remittitur, gradus remissus relictus per se est extra totum. Tandem igitur ueniam ad minimum sub illo. Necessario est mobile tantum per instans, quia si per duo, ergo quiesceret, et immediate post illud instans calidum non erit. Ergo erit corruptio istius gradus: non successiua, patet, quia tunc relinqueretur per se exsistens aliquid minus minimo; ergo subita, et ita in instanti, et ita instans immediatum instanti.

[] Hic est responsio de corruptione illius minimi, cuius datur ulti

[] mum in esse, sicut de corruptione "nunc", quia neutrum aliquando primo non est.

[] Contra: simul est corruptio istius minimi calidi, et inductio alicuius gradus frigidi. Si ergo in illo mobili numquam calidum primo non est, numquam frigidum ibi primo est, uel ille gradus frigidi. Et ita in infinitum pars illius est ante partem; ergo non habet minimum.

[] Nota: si ponatur nihil frigidi induci antequam totum calidum corrumpatur secundum opinionem forte Arcellini, tunc necessario concluditur quod non est dare minimum frigidum generandum si detur minimum calidum corrumpendum, et similiter e conuerso argueretur, et tunc istud argumentum redit in idem cum primo argumentorum supra. Quia illa duo minima, secundum Arcellinum, erunt sibi immediata, et sub neutro potest mobile

[] esse nisi per instans si continue mouetur a calido ad perfectum frigidum; alioquin simul moueretur et quiesceret.

[] Si autem, contra Arcellinum, ponatur a principio cum remissione calidi esse inductionem frigidi, tunc argumentum non ita cogit. Quia numquam primo calidum non est, nec umquam primo ille gradus frigidi est qui immediate inducitur post minimum calidum, quia iam frigidum praefuit, et iste gradus iam non est per se, ideo non habet minimum.

[] Contra: remissio calidi, si incipit ab immutatione, nec habet aliquid primum, tunc nec inductio prima frigidi, et stat argumentum. Si autem est aliqua prima mutatio per quam aliquis primus gradus frigidi inducitur, tunc est prima mutatio per quam aliquid calidi remittitur, et ita non est dare ultimum calidi in esse quieto, quod uidetur inconueniens et contra Aristotelem VI Physicorum. De ista materia quaere in tabula Physicorum V libri, et in quaestionibus V Physicorum. }|

[F. Ad sextum argumentum principale]

[] Ad aliud: quod locus non est in genere quantitatis, et ideo non diuiditur nisi ad diuisionem superficiei, et sic diuiditur per accidens; immo punctus potest locari. Et quae Philosophus dicit in Praedicamentis de loco, non sunt uera; nec loquitur secundum intentionem propriam, sed famose secundum opinionem aliorum, secundum Auicennam. Quia dicit ibi quod locus est continuus. Et in IV Physicorum dicit quod non, ubi ueritatem determinat. De motu et tempore, dicitur quod sunt quanta per accidens, quia, V huius, per aliud: quia motus per magnitudinem et tempus per motum.

[] Contra: illud quod habet proprias partes eiusdem rationis, distinctas a partibus alterius, habet propriam diuisibilitatem aliam secundum essentiam a diuisibilitate alterius; sed motus habet huiusmodi partes per se, et tempus similiter; ergo etc. Probatio minoris: partes per se temporis et motus sunt partes quae non possunt simul esse; partes magnitudinis in omni instanti simul sunt;

[] hil de hac materia inuenimus in "sententiis et propositionibus notabilibus Physicorum" quod opus diuersis auctoribus ascribitur, scilicet Rogero Bacon, Ioanni Parisiensi, Iacobo de Alexandria (sed male!) et ipsi Scoto (codd. Cantabrigiae Gonu. et Caius 51177; Erfurt Ampl. F.303; Oxon. Bodl. Digby 150; Vat. lat. 901; Vat. Ottob. lat. 1415) quae incipit "Naturalis philosophiae principales partes sunt octo"; neque quidquam de hac materia inuenitur in opere genuino Iacobi de Alexandria quod continet abbreuiationem et tabulam in libros Physicorum (cod. Vat. lat. 3060, ff. 1ra32ua) quae post prologum dedicatorium: "Serenissimo principi domino Roberto Ierusalem et Siciliae regi..." sic incipit: "Liber primus Physicorum multa continet capitula quorum primum sic incipit: "Quoniam quidem intelligere et scire contingit circa omnes scientias";" utrum tempore Scoti fuerit quaedam tabula Physicorum, "ad usum Fratrum Minorum" uel ab ipso Scoto composita, nescimus.

[] ergo diuisibilitas haec et illa non est eadem. Et partes motus et temporis sunt prius et posterius, et aliae simul.

[] Item, de proprietate quantitatis patet idem, quia propria passio eius est maius et minus; quod ergo habet proprium maius et minus aliud a maiori et minori alterius, habet propriam diuisibilitatem; motus est huiusmodi respectu magnitudinis; ergo etc. Probatio minoris: magnitudine exsistente tanta, potest motus esse maior quando transit mobile tardum, et minor quando mobile uelox.

[] Item, "continuum est cuius partes copulantur ad aliquem terminum communem". Cuius ergo partes copulantur ad alium terminum, habet aliam continuitatem. Sed ad aliud indiuisibile copulantur partes motus et magnitudinis, quia partes motus copulantur ad aliquod mutatum esse et partes magnitudinis ad punctum. Ergo magnitudo non est continuitas motus, sed habet aliam.

[] Item, contra causam eorum, quod "quia quanta sunt per aliud, ideo etc."122: quod antecedens sit falsum, et quod consequentia non ualet.

[] Primum patet: motus est continuus. Quaero: aut a continuitate mobilis uel a continuitate magnitudinis? Non primo modo, dicit Philosophus plane in littera. Nec a continuitate eius secundum quod est motus. Quia ipse, V Physicorum, dicit contrarium, cap.

[] 3125, definiens "continue moueri": "cui nihil deest rei aut parum", ut in chordis citharae.

[] Similiter, graue exsistens sursum mouetur continue ad terram si essent decem media contigua sicut si continua; ergo non est continuitas motus a magnitudine "super quam".

[] Item, quod continuitas in motu non sit a continuitate eius "secundum quod", quia tunc in alteratione non esset continuitas. Quia albedo, secundum quam est motus, non est diuisibilis nisi per accidens.

[] Quod consequentia non ualet: "musca est musca ab alio, ergo non est in genere substantiae" non ualet. Quia est effectiue ab alia substantia, et formaliter substantia secundum se. Similiter hic: motus est effectiue quantus a magnitudine, et formaliter de se.

[] Concedo ergo quod formaliter sunt quanta a se ipsis. Concedo conclusiones trium primarum rationum, scilicet quod motus formaliter est quantus, non quantitate magnitudinis.

[] Ad illud "contra causam" concedo "consequentia non ualet". Sed propter Philosophum hic oportet saluare antecedens.

[] Cum primo arguitur contra antecedens, respondeo quod de

[] ratione continui sunt duo: unum, diuidi in semper diuisibilia; et aliud est quod habet unitatem ex hoc quod partes copulantur ad terminum communem. Quoad primum, potest concedi quod motus consequitur magnitudinem, ita quod motus diuiditur ad diuisionem magnitudinis, et tempus ad diuisionem motus. Quoad unitatem non; quia non requiritur tanta unitas in magnitudine sicut in motu, quia motus potest esse continuus et unus etsi magnitudo fuerit contigua.

[] Ad aliud de alteratione: quod si uerum concludat ibi, non est contra; ex quo competit motui primo, scilicet locali, potest simpliciter concedi quod diuisibilitas motus est ab eo "secundum quod", scilicet a magnitudine.

[] Contra primam responsionem, quod diuisibilitas motus non sit ab eo "secundum quod", probatur: accipio magnitudinem circularem; ipsa exsistente una, potest super eam motus fieri frequenter, ita quod si diuidatur ille motus, numquam una pars motus erit eadem alteri. Et tamen non est diuidere magnitudinem ita frequenter quin aliquando aliqua pars assumpta est eadem parti prius assumptae.

[] Dicitur quod dictum habet ueritatem de quolibet uno motu. Nunc autem motus frequenter replicatus super eandem magnitudinem circularem non est simpliciter unus; immo quilibet unus motus simpliciter diuiditur, sicut magnitudo.

[QUAESTIO 10 UTRUM QUANTITAS, QUA MOTUS EST QUANTUS, FORMALITER SIT TEMPUS]

[] Ulterius quaeritur utrum quantitas, qua motus est quantus, formaliter sit tempus.

[] Et dicitur quod est tempus materialiter.

[] Sed quod non, probatio: per duo prius facta. "Continuum est cuius partes", etc. Sed ad alium terminum copulantur partes temporis et partes motus; quod concludit ad minus contra Commentatorem. Quia, secundum ipsum, instans est unum in toto tempore, et partes motus copulantur ad mutatum esse quod non est unum in toto motu.

[] Item, ex "maius et minus", quia tempus habet proprium maius et minus, distinctum a maiori et minori in motu, quia in minori tempore maior motus, et in maiori minor.

[] Item, mensura et mensuratum referuntur realiter, et talia differunt realiter; sed "tempus est mensura motus"; ergo quantitas motus non est tempus essentialiter.

[] Item, omnis motus est formaliter successiuus de se; sed non omnis motus habet in se tempus, sed solum primus motus; ergo successio cuiuslibet motus non est tempus.

[] Et concedo quod nullius motus. Sed quantitas, qua motus est quantus, est alia species a magnitudine et a tempore ita quod tres sunt species quantitatis permanentis: corpus scilicet, superficies et linea; et duae species successiuae, scilicet successio motus et temporis. Concedatur.

[I. Opiniones aliorum secundum Guillelmum de Mare A. Prima opinio 1. Expositio opinionis]

[] Notandum quod, sicut recitat Frater Guillelmus de Mara in secunda parte Scripti, aliqui dicunt quod "tempus est unum, quia est mensura uariationis, cuius autem uariationis causa est materia quae semper appetit nouam formam induere. Et quia materia est una in omnibus materialibus, ideo dicunt quod tempus est unum".

[2. Responsio ad primam opinionem]

[] Sed dicit quod "hoc non sufficit, quia tempus est mensura uariationis in actu; materia autem est causa uariationis in potentia tantum"; ergo etc.

[] Item, licet materia secundum essentiam dicatur esse una, non tamen ut "est sub diuersis formis, sed ut est formata est alia et alia; unde materia sub actu est alia et alia, sed sic tantum est causa uariationis"; ergo etc.

[] Item, "tempus, cum sit numerus, de necessitate respicit aliquam multitudinem numeralem. In materia autem prima non est aliqua talis multitudo nisi quando est sub actu, et tunc non est una in omnibus".

[B. Opinio secunda: 1. Opinionis expositio]

[] "Alii dicunt quod aeuum est unum omnium; et tempus est unum omnium mensurabilium, quia tempus est numerus, et plura eodem numero possunt mensurari et numerari. Et similiter dicunt de aeuo quod est mensura et numerus aeuiternorum; et quia numerus unus, ideo mensura una".

[] Haec ratio confirmatur, quia Philosophus ostendit unitatem temporis per unitatem numeri.

[2. Refutatio opinionis secundae]

[] "Sed hoc nihil est, quia numerus quo numerantur res diuersorum generum, ut decem homines et decem canes, non est formalis, sed mathematicus. Formalis autem diuersificatur secundum diuersitatem formarum; tempus autem non est quid mathematicum, cum in definitione eius cadat motus". Unde dicit quod "duplex est numerus, scilicet formalis et mathematicus. Numerus formalis est numerus qui est in rebus numeratis, et ille diuersificatur secundum diuersitatem numeratorum, et ideo est alius et alius in angelis et hominibus. Numerus autem mathematicus est idem, quia est in anima et absoluitur a materia, et ideo potest esse idem diuersorum".

[C. Opinio Thomae]

[] "Ideo dicunt alii, secundum Commentatorem super IV Physicorum: tempus est unum ab unitate motus primi mobilis ad quem comparatur sicut mensura ad mensuratum et sicut accidens ad subiectum. Ad alios autem motus inferiores comparatur sicut mensura ad mensuratum tantum, non sicut accidens ad subiectum. Et quia unitas accidentis est ab unitate subiecti, ideo tempus est unum ab unitate motus primi. Et similiter dicunt de aeuo quod est unum ab unitate simplicissimi omnium aeuiternorum, quod est primus angelus, ad quem comparatur aeuum, non tantum sicut mensura, sicut ad alios angelos, sed sicut accidens ad subiectum".

[D. Opinio quarta]

[] "Secundum autem illos, qui uolunt quod "nunc" aeui et "nunc" temporis sunt idem nunc in genere entis, non in genere mensurae et stans et fluens, et in quantum stat facit aeuum, et in quantum fluit facit tempus , posset dici quod aeuum est unum ab unitate esse substantialis primi mobilis, sicut tempus est unum ab unitate sui motus. Instans enim non tantum comparatur ad esse primi mobilis ut accidens ad subiectum, sed ut mensura ad mensuratum; ad alia comparatur tantum ut mensura. Et sicut omnia successiua siue sint operationes et affectiones successiuae angelorum et hominum, siue quaecumque alia in quibus aliquo modo cadit transmutatio mensurantur tempore quo mensuratur motus primi mobilis in quo est tanquam in subiecto proprio, sic omnia permanentia in quibus nulla cadit transmutatio quantum ad esse substantiale mensurantur ipso nunc quo mensuratur esse substantiale primi mobilis, in quo quidem esse substantiali est ipsum nunc, non tantum ut mensura, sed sicut accidens in subiecto proprio".

[] "Unde sicut nunc fluens mensurat omnia transmutabilia, ita nunc stans omnia aeuiterna. Idem autem nunc est fluens et stans: stans enim secundum quod mensurat esse primi mobilis, fluens autem secundum quod mensurat motum eius. Et sicut idem nunc, ut fluens est, mensurat omnia mutabilia, ita nunc stans omnia aeuiterna. Et sicut ponimus unum tempus omnium motuum corporalium et spiritualium quamuis spiritus non ordinentur ad motum primi mobilis , ita possumus ponere unum aeuum ab unitate esse substantialis primi mobilis, licet esse aeuiternorum non ordinetur ad illud".

[E. Quinta opinio 1. Opinionis expositio]

[] Dicunt alii quod sunt plura aeua, quia sunt plura aeuiterna quae non reducuntur ad unum, neque unum dependet ab alio, sicut omnia temporalia reducuntur ad unum, scilicet primum mobile. Et quia unitas accidentis est ab unitate subiecti, et aeuiterna sunt diuersa, ideo aeuum quod est accidens erit diuersum in diuersis.

[2. Contra opinionem quintam]

[] Hoc autem nihil est. Quia Philosophus dicit, cap. "De tempore", quod "si essent plures caeli, adhuc unum esset tempus". Constat autem quod illi plures caeli: unum non dependeret ab alio, neque unum reduceretur ad aliud.

[II. Opinio subtilior et uerior]

[] "Alia est opinio de unitate temporis et aeui subtilior et, credo, uerior. Omnes enim motus fluunt secundum dimensionem linearem, et tempus mensurat motum secundum dimensionem linearem. Sicut ergo infinitae lineae simul esse possunt ex ea parte qua dimensione carent, scilicet a parte latitudinis, ideo omnes motus, quia fluunt linealiter, simul sunt respectu nunc praesentis. Et quia tempus mensurat motus omnes secundum quod sunt linealiter fluentes, et sic simul sunt, ideo habent rationem unitatis subiecti respectu temporis, et ideo tempus est unum".

[] "Similiter, duratio cuiuslibet aeuiterni similis est lineari dimensioni, et ideo una est cum alia, et omnes simul sunt. Ideo sunt unum subiectum respectu aeui, et ideo unum est aeuum respectu omnium aeuiternorum".

[] Notandum etiam quod Frater Guillelmus de Mara in quaestione qua quaerit: "Utrum spiritualia habeant mensuram propriam aliam a tempore", dicit quod "sicut eadem quantitas, quae per comparationem ad corpus ambiens dicitur superficies, per comparationem uero ad corpus ambitum dicitur locus, ita tempus et aeuum sunt idem per essentiam, differentia penes diuersas rationes siue comparationes, ita quod nunc aeui et nunc temporis sunt idem nunc per essentiam, sola autem comparatione diuersa".

[] "Unde uult Commentator super IV Physicorum cap. "De tempore", quod sicut primum mobile secundum suam substantiam est immutabile quantum ad formam, mutabile uero quantum ad locum siue circa locum, ita idem instans secundum quod respicit eius essentiam est immutabile, sed in quantum respicit ipsum ut mobile circa locum est fluxibile".

[] "Si autem obicias secundum Augustinum 83 Quaestionum, quod "nunc aeui est stabile, nunc temporis fluxibile", et impossibile est quod unum et idem simul moueatur et stet":

[] 24Haec opinio allegatur a Bonauentura, Sent. II d. 2 pars 1 a. 1 q. 1 resp. (II 56a): "... idem est nunc, diuersimode comparatum, sicut idem ultimum, comparatum ad corpus ambiens, est superficies, comparatum ad corpus ambitum, est locus"; etiam a Petro de Tarantasia

[Innocentio V], Sent. II d. 2 q. 2 a. 1 resp. (ed. Tolosae 1649, II

20b).

[] 25Auerroes, Physica IV com. 104 (ed. Iuntina IV f. 85ra).

[] "Dicendum quod non est hoc impossibile, secundum Commentatorem, IV Physicorum, cap. "De tempore": "Instans, inquit, est quodammodo quasi idem numquam transmutabile et quodammodo transmutabile et multiplicabile, et causa in hoc est quod translatum est tale". Verbi gratia: imaginemur punctum moueri et per suum motum facere lineam. Iste autem punctus cum sit simplex, immutabilis est secundum suam essentiam; in quantum uero linea fluit ab ipso, mutabilis est. A simili dico de nunc, quia secundum suam essentiam consideratum, cum sit simplex, immutabile est et stat. In quantum uero per suum fluxum causat tempus, est mutabile et uariabile secundum esse. Primo modo consideratum dicitur nunc aeui; secundo modo nunc temporis; unum tamen et idem numero".

[] "Unde nota quod nunc aeternitatis et nunc temporis differunt in genere entis et in genere mensurae. Nunc uero temporis et nunc aeui sunt idem nunc in genere entis, et differunt in genere mensurae, sicut etiam quod est idem in toto tempore, et quod est aliud et aliud secundum rationem, sicut Commentator dicit in auctoritate praedicta".

[] "Dicendum ergo secundum istam positionem quod tempus et aeuum possunt considerari in genere entis, et sic non differunt, quia sic sunt idem ens. Vel in genere mensurae, et sic sunt diuersa, quia mensurae diuersificantur ratione suorum mensuratorum. Sunt ergo tempus et aeuum unum ens et diuersae mensurae".

[] 27Auerroes, Physica IV com. 104 (ed. Iuntina IV f. 85ra): "... instans quodammodo est quasi idem et numquam transmutabile, et quodammodo est transmutabile et multiplicabile, et causa in hoc est quia translatum est tale".