LIBER 8 |
- [LIBER 9]
- [9.1 UTRUM POTENTIA ET ACTUS OPPONANTUR]
- [9.2 UTRUM ACTUS ET POTENTIA OPPONANTUR RELATIVE]
- [9.3 UTRUM POTENTIA SUFFICIENTER DIVIDATUR A PHILOSOPHO]
- [9.4 UTRUM POTENTIA ACTIVA BENE DESCRIBATUR]
- [9.5 UTRUM POTENTIA INCLUDAT ESSENTIALITER ALIQUEM RESPECTUM]
- [9.6 UTRUM POTENTIA ACTIVA FUNDETUR IN OMNI ENTE]
- [9.7 UTRUM RELATIO POTENTIAE ACTIVAE FUNDETUR IMMEDIATE IN SUBSTANTIA]
- [9.8 UTRUM ALIQUA QUALITAS PRIMAE SPECIEI SIT POTENTIA ACTIVA]
- [9.9 UTRUM POTENTIA ACTIVA POSSIT TERMINARI AD QUODLIBET]
- [9.10 UTRUM POTENTIA PASSIVA SIT IN QUOLIBET ENTE]
- [9.11 UTRUM POTENTIA PASSIVA POSSIT TERMINARI AD QUODCUMQUE ENS CAUSATUM]
- [9.12 UTRUM POTENTIA PASSIVA DIVIDATUR IN NATURALEM ET OBOEDIENTIALEM (SIVE...
- [9.13 UTRUM POTENTIA PASSIVA DIVIDATUR IN DE QUA (SIVE EX...
- [9.14 UTRUM ALIQUID POSSIT MOVERI A SE IPSO]
- [9.15 UTRUM DIFFERENTIA AB ARISTOTELE ASSIGNATA INTER POTENTIAS RATIONALES ET...
9
[recensere][ LIBER 9 ]
[9.1 UTRUM POTENTIA ET ACTUS OPPONANTUR]
Utrum potentia et actus opponantur.
[9.1-2.1] Quod non:
Quia actus infert potentiam. Sequitur enim "est, ergo possibile est esse", quia oppositum non stat.
[9.1-2.2] Item, confirmatur: quia secundum Aristotelem cap. 3, ubi notificat possibile: "possibile est, cuius actus si exstiterit, nihil erit impossibile". Manifestum est quod illud quod actu est, participat hanc rationem; ergo ipsum est possibile, secundum quod Aristote les loquitur de potentia et possibili.
[9.1-2.3] Item, idem suppositum non potest subesse quandoque uni opposito diuidenti genus, quandoque alteri, sicut patet IV Topicorum de fide et opinione. Sed potentia et actus dicuntur de eodem, sic quod "homo in potentia" et "homo in actu" idem sunt. Quia non aliud est in potentia quam quod est in actu, per Commentatorem VIII huius: "Extractio de potentia non largitur multitudinem, sed perfectionem".
[9.1-2.4] Item, unum oppositum non perficit alterum, nec facit unum cum ipso; actus autem perficit potentiam et facit unum cum ipsa, ut patet VII huius et VIII.
[9.1-2.5] Item, illa non diuidunt aliquod diuisum ut opposita, quorum alterum conuertitur cum diuiso. Actus conuertitur cum ente, quia "ens in potentia" est tantum secundum quid ens, ergo simpliciter non-ens.
[9.1-2.6] Contra:
In isto IX cap. 55: "Est autem actus exsistere rem, non ita sicut dicimus potentia" etc.
[9.1-2.7] Item, in prohemio De anima, Commentator dicit quod sunt ualde opposita.
SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: Commentator commento 6 in fine: "potentia et actus sunt differentiae quae contingunt omnibus praedicamentis et sunt ualde oppositae"; idem dicit III Physicorum, commento 38, ubi dicit ens diuidi in actum et potentiam quorum non est medium.
[9.2 UTRUM ACTUS ET POTENTIA OPPONANTUR RELATIVE]
Utrum opponuntur relatiue.
[9.1-2.8] Quod non:
Quia relatiua sunt simul natura; sed actus est simpliciter prior potentia tripliciter, IX Metaphysicae cap. 79; ergo etc.
[9.1-2.9] Item, unum tantum opponitur relatiue uni; sed non tantum actui uni opponitur potentia una, uel e conuerso, quia eadem est potentia contrariorum actuum. Unde in X cap. 4: "Contraria sunt, quae sunt sub eadem potentia". Et in isto IX cap. 7: "Omnis potentia simul contradictionis est".
[9.1-2.10] Item, correlatiua opponuntur relatiue; sed potentia passiua non refertur correlatiue ad potentiam actiuam; ergo non refertur nec opponitur relatiue potentia actui.
[9.1-2.11] Item, relatiua non sunt primae differentiae entis; sed actus et potentia sunt huiusmodi; ergo etc.
[9.1-2.12] Item, confirmatur ratio: quia quae sunt determinati generis non possunt diuidere ens in quantum ens; sed relatiua sunt determinati generis; ergo potentia et actus, quae primo diuidunt ens, non possunt opponi relatiue.
[9.1-2.13] Contra:
De ratione oppositorum relatiue est quod unum definiatur per aliud, et hoc non contingit in aliis oppositis; sed actus et potentia sunt huiusmodi, ut patet IX Metaphysicae cap. 7; ergo etc.
[I. Ad quaestiones: De significato nominis "potentia"]
[9.1-2.14] Ad solutiones istarum quaestionum oportet distinguere de potentia. Uno modo potentia dicit modum quendam entis. Alio modo specialiter importat rationem principii. Cui autem istorum fuerit nomen prius impositum, et inde ad aliud translatum, dubium est. Si tamen primo imponebatur ad significandum modum quendam entis, cum iste non conueniat enti tali nisi per aliquod eius principium per quod potest esse, conuenienter potest nomen potentiae transferri ad principium tamquam ad illud quo possibile potest esse, non "quo" formaliter, sed causaliter. Similiter, si primo imponebatur principio per quod res potest esse, potest transferri ad significandum generaliter modum essendi similem illi quem habet principiatum in principio.
[9.1-2.15] De isto significato potentiae, secundum quod dicit principium, dicetur in sequenti quaestione. Hic enim patet quod non est de illa potentia difficultas, quia non minus realiter est aliquid principium quando actu principiat quam quando non principiat sed potest principiare. Et ita pro solutione istarum duarum quaestionum patet quod potentia, ut est principium, de ratione sui non opponitur actui.
[9.1-2.16] Hic ergo uidendum est de potentia communius accepta, uidelicet ut importat modum quendam entis in se sine ratione principii. Et quia metaphysicus considerat ens et passiones eius, ideo potentia sic sumpta ad considerationem metaphysici pertinet. Et ideo propter breuitatem in sermone potest dici "potentia metaphysica". Iuxta istam potentiam proprie transumitur nomen potentiae ad significandum "potentiam metaphoricam", quae est in mathematicis, et etiam "potentiam logicam", siue quae est in logicis, ut in propositionibus possibilibus.
[9.1-2.17] De metaphorica tangit Philosophus, V Metaphysicae cap. "De potentia", ubi dicit: "Secundum metaphoram autem quae est in geometria dicitur potentia". Et sic dicitur lineam posse in suum quadratum; et in numeris similiter, radix quadrati dicitur posse in quadratum. Et sic in X Euclidis potentialiter commensurabiles dicuntur lineae, quarum quadrata sunt commensurabilia. Haec potentia non est compositionis, quia ista non est possibilis "linea est suum quadratum". Nec est realis; non enim ex lineis fit quadratum, sed est imaginata iuxta potentialem. Sicut enim realiter materia est in potentia ad compositum, quod per transmutationem materiae causatur, ita imaginatur punctum fluere et per eius fluxum lineam causari, et lineam fluere et per eius fluxum quadratum eius causari.
[9.1-2.18] De potentia logica dicit Philosophus in V: "Possibile, quando non necesse fuerit contrarium falsum esse"; et in isto IX, cap. ultimo: "Semper componuntur et impossibilia diuidi", etc. Et illa potentia est modus quidam compositionis factus ab intellectu, causatus ex habitudine terminorum illius compositionis, scilicet quia non repugnant. Et licet communiter correspondeat sibi in re aliqua potentia realis, tamen hoc non est per se de ratione huius potentiae. Et sic possibile fuisset mundum fore ante eius creationem, si tunc fuisset intellectus formans hanc compositionem "mundus erit", licet tunc non fuisset potentia passiua ad esse mundi, nec etiam actiua, posito hoc per impossibile, dum tamen sine contradictione posset fore potentia ad hoc actiua.
[9.1-2.19] Et de utraque potentia dicta tangit Aristoteles hic in principio IX: "Similitudine quadam dicuntur, quemadmodum in geometria, et possibilia et impossibilia, eo quod aliquo modo sunt et non sunt", hoc est, quia sic uera sunt, uel falsa.
[9.1-2.20] De potentia metaphysica dicit Philosophus in principio istius IX: "In plus est potentia et actus eorum quae dicuntur secundum motum solum". Et cap. 5: "Non solum dicimus possibile aptum natum mouere etc., sed et aliter".
[9.1-2.21] Ista potentia tripliciter accipitur. Uno modo opponitur impossibili, non quidem ut dicit modum compositionis, sicut in secundo membro distinctionis, sed ut dicit dispositionem alicuius incomplexi; quemadmodum, secundum Aristotelem V huius cap. "De falso", aliqua ratio dicitur in se falsa, quia contradictionem includit. Et sic "possibile" conuertitur cum toto ente, nam nihil est ens cuius ratio contradictionem includit. Alio modo sumitur potentia ut opponitur necessario, et sic loquitur Auicenna de possibili, I Metaphysicae suae; et sic dicitur "necesse" quod ex se habet entitatem indefectibilem; "ens possibile" quod defectibilem. Tertio modo strictissime sumitur potentia metaphysica, prout non stat cum actu circa idem. Et sic loquitur Aristoteles cap. 5, ubi notificat actum, quod "actus est quando res est, non ita sicut in potentia". Et ibidem ponit multa exempla de oppositis, ut uigilans et dormiens etc., et in fine subdit: "alteri parti est actus determinatus, alteri autem possibile".
[II. Ad primam quaestionem]
[9.1-2.22] Ad quaestionem ergo primam dicendum quod tantummodo potentia metaphysica, ultimo modo sumpta, opponitur actui, quia "circa idem habent fieri", et simul esse non possunt.
[III. Ad secundam quaestionem A. Quomodo opponuntur actus et potentia]
[9.1-2.23] Ad secundam quaestionem dicendum quod "relatiue opponi" possunt aliqua dupliciter intelligi: uel mutuo, scilicet quod utrumque habet habitudinem per se ad alterum; uel non mutuo. Non primo modo opponuntur actus et potentia, quia cum talia sint simul natura et definitione, sequeretur tunc quod actus non esset prior ratione quam potentia; nec ratio potentiae sumeretur ab actu magis quam e conuerso, quod est contra Aristotelem in isto IX cap. 7. Secundo modo opponuntur, nam supponendo significatum nominis, patet quod potentia sic sumpta dicit ordinem ad actum, et iste ordo essentialiter est respectus ad actum. Habens autem respectum essentialiter ad aliud, in quantum huiusmodi, illi alii non opponitur nisi relatiue. Sed hoc non est e conuerso, quia ratio actus est absoluta, ut probatum est ex intentione Philosophi. Exemplum autem, quomodo potest per se esse relatio ad aliquid absolutum, patet secundum Philosophum, in V cap. de "Ad aliquid", de scientia, quae essentialiter refertur ad scibile, non e conuerso. Ergo scibile est absolutum in quantum ad ipsum est relatio scientiae. Non enim idem est referri et relationem terminare; immo ubi concurrunt in eodem, uidentur per accidens coniuncta, sicut in relatiuis mutuis, licet hoc ibi sit dubium. Ita posset dici creaturam referri ad Deum, sine omni correlatione in Deo correspondente relationi creaturae.
[B. Dubitationes circa potentiam metaphysicam ut opponitur actui]
[9.1-2.24] Sed circa istam potentiam metaphysicam, ut opponitur actui, primo dubitatur. Quia si dicit ordinem ad actum: uel ad actum in potentia, uel ad actum in actu. Primo modo non, quia tunc esset processus in infinitum, quia "actus in potentia" ad quid? Aut sic, aut sic. Nec secundo modo, quia ad actum in actu non est potentia; tunc enim idem simul esset in actu et in potentia, et ita ista non opponerentur quod negatum est.
[9.1-2.25] Item, secundo, si potentia dicit relationem, aut ergo actualem, aut potentialem. Non actualem, quia terminus eius non est in actu, et relatio non est sine termino. Nec potentialem, quia tunc esset potentia ad potentiam, et sic in infinitum.
[9.1-2.26] Item, tertio, si potentia est relatio, ergo fundatur in aliquo. Non in materia nec in forma, quia iam esset potentia naturalis, ut patebit in quaestione sequenti, nec uidetur aliquod aliud ens posse dari in quo fundetur. Si in non-ente fundetur, ergo est non-ens, quia relatio non est magis ens suo fundamento.
[C. Ad dubitationes in generali 1. Prima uia: a. Potentia fundatur in essentia]
[9.1-2.27] Ad ista: intelligendum quod potentia metaphysica praecise sumpta, scilicet ut abstrahit ab omni potentia naturali, fundatur praecise in essentia, quae dicitur possibilis esse, et est ordo illius essentiae ad esse tamquam ad terminum, sicut in essentia animae Antichristi fundatur potentia ad suum esse. Ista autem potentia quae est inter duo, utrumque illorum potest denominare: unum ut quasi subiectum, aliud ut quasi terminum. Quemadmodum dictum est in VII quod aliter est haec uera "materia generatur", et aliter haec "compositum generatur", quia prima ut "forma" denominat subiectum, secunda ut "uia" denominat terminum. Sic in proposito. Et fundamentum est possibile potentia fundata in ipso; et terminus est possibilis eadem potentia, quia eadem est ad ipsum terminum. Sed propriissime et completissime dicitur totum quando dicitur "essentia est possibilis esse" siue "potest esse", quia tunc exprimitur habitudo amborum. Unde haec propositio "possibile est hoc esse" plus explicat quam ista "hoc est possibile", quia prima includit fundamentum et terminum.
[b. Responsiones ad dubitationes singillatim]
Per hoc ad argumenta.
[9.1-2.28] Ad primum, quando quaeritur "aut ad actum in actu aut ad actum in potentia", dico quod utraque pars disiunctiuae est distinguenda secundum compositionem et diuisionem. Et in neutro sensu est uerum quod potentia est ad actum in actu, quia tunc idem simul esset in potentia, ut terminus potentiae, et in actu. In sensu etiam compositionis falsum est quod potentia est ad actum in potentia, ita scilicet quod terminus potentiae intelligatur hoc totum "actus in potentia". Numquam enim terminus relationis est per se compositum ex termino et relatione, sicut per se terminus paternitatis non est "filius patris" sed "filius". In sensu autem diuisionis est uerum quod potentia est ad actum in potentia, hoc est, qui actus est in potentia. Et cum arguitur contra hoc de processu in infinitum, dico quod potentia est ad actum qui est in potentia eadem quae est ad ipsum, non alia, sicut eadem dicitur "possibilis", non alia. Et si quaeritur: "Illa potentia ad quid? Aut ad actum in actu aut in potentia?" dico quod ad istum eundem actum, qui est in potentia, ista eadem ita replica uoce tenus quantum uis numquam est nisi una potentia et unus actus.
[9.1-2.29] Ad secundum dicendum quod potentia est relatio, nec potentialis, nec actualis, sed talis quae est ipsa potentialitas; est tamen potentialis in termino suo, qui est potentialis formaliter nonnisi illa eadem potentialitate.
[9.1-2.30] Ad tertium dico quod potentia qua anima creanda potest esse, fundatur in ipsa anima creanda; nec requirit subiectum actu exsistens, cum non sit accidens actuale. Et concedendum est quod illud quod fundatur in non-exsistente, non est exsistens; nec potentia est aliquid exsistens, quia tunc esset actus uel in actu.
[9.1-2.31] Sed quare ponitur potentia esse aliquid, cum non sit exsistens, nec aliqua ratio concludat entitatem aliquam conuenire non-exsistenti? Et eodem modo de fundamento eius. Anima enim illa nihil est antequam creetur, alias non crearetur.
[9.1-2.32] Item, non uidetur nisi relatio rationis, quatenus intellectus potest concipere essentiam quae non exsistit, in ordine eius ad exsistentiam.
[9.1-2.33] Ad primum: potentiae actiuae cuicumque necesse uidetur ponere aliquid possibile correspondens; quia respectu eius quod non est in se possibile, nulla est potentia actiua. Deus autem est creatiuus antequam creet, ergo creabile est possibile creari, non tantum potentia logica, quia illa quantum est de se posset esse sine actiua, ut dictum est prius. Propter hoc ergo ponitur potentia illa metaphysica in essentia possibili aliqua entitas qualis non est in chimaera. Sed de fundamento eius, qualem entitatem habet antequam exsistat, difficultas est magna, nec hic pertractanda; forte uideretur diffusius et prolixius principali.
[9.1-2.34] Ad secundum dicendum quod non omnis relatio quae est in obiecto intelligibili, non habente aliquod esse exsistentiae nisi in intellectu, est relatio rationis. Sicut nec est relatio rationis relatio finis, quae inest alicui intento quando illud non habet aliquam exsistentiam extra intentionem intendentis. Sed illa sola est relatio rationis quae causatur in obiecto, actu intellectus comparantis illud ad aliud, sicut est relatio "uniuersalis". De hoc amplius in V, cap. "De ad aliquid". Potentia autem prius naturaliter inest obiecto quam ipsum comparetur ad esse ab intellectu. Non enim quia intellectus creatus comparat ad esse, ideo potest esse; sed quia potest esse, ideo uerus est intellectus. Et est exemplum conuenientissimum de prioritate temporis, quae omnino uidetur similem relationem importare sicut potentia. Nam utrumque de ratione sui requirit ut, quando relatio talis est ad terminum, terminus non exsistat. Nec tamen prioritas est tantum relatio secundum rationem, sicut est prioritas secundum rationem causata in aliquo ab intellectu considerante et comparante ipsum ad aliud quod est posterius tantum secundum rationem.
[2. Secunda uia: Potentia est simpliciter non-ens]
[9.1-2.35] Aliter dicitur quod ens in potentia simpliciter est non-ens, et per consequens relatio fundata in ipso est tantum rationis. Et diuisio entis per "ens in actu" et "ens in potentia" est quasi diuisio per contradictionem. Non simpliciter, quia tunc "ens in potentia" conuerteretur cum non-ente et diceretur de impossibili. Sed sicut priuatio non plus entitatis dicit quam negatio, licet sit negatio contracta ad subiectum, et ideo diuisio per habitum et priuationem est per contradictionem quandam, sic in proposito "ens in potentia" nihil formaliter dicit nisi non-ens quoddam, cui scilicet potest succedere ens. Et intelligitur quasi idem ens sibi succedere, quasi primo fundet potentiam, deinde sit terminus potentiae, quod non est nisi secundum intellectum concipientem idem. Nam quando nihil est in re, non est idem nec aliud, quia istae sunt differentiae entis. Sic ergo differentia entis in quantum intelligitur, determinat sibi pro fundamento essentiam intellectam, quae eadem postea erit; non-entitas autem nec in re nec in intellectu aliquod subiectum determinat. Et pro tanto uidetur ens in potentia magis ens quam negatio entis, sicut priuatio uidetur magis ens quam negatio. Unde priuatio ponitur terminus motus naturalis, negatio non. Sic enti in potentia intelligitur succedere ens; non sic non-enti absolute, secundum illos qui ponunt essentiam nullam habere entitatem omnino nisi quando exsistit actu.
[9.1-2.36] Videtur haec uia secunda probabilis, et maxime si ponant essentiam et esse non differre nisi ratione. Tunc enim uidetur necessario concedendum quod potentia essentiae, ut fundamenti, ad esse, ut ad terminum, non sit nisi relatio rationis, quia non est inter distincta nisi ratione tantum, sicut identitas. Secundum istam uiam duo argumenta superius mota, scilicet secundum et tertium, et etiam duo postea inducta contra responsiones ad illa, et quartum argumentum principale ad quaestionem, non habent difficultatem.
[9.1-2.37] Nec restat nisi respondere ad illud de creatione. Diceretur quod illa est relatio rationis, et sufficit quod sibi correspondeat relatio rationis.
[9.1-2.38] Si arguatur de agente naturali in quo est relatio realis ad effectum productum, et eadem praecessit ad productionem, diceretur quod non aliter eadem nisi sicut ens in potentia et ens in actu sunt idem iuxta modum praeexpositum.
[D. De multiplici diuisione potentiae metaphysicae]
[9.1-2.39] Ulterius, ad ampliorem notitiam habendam de potentia ut est differentia entis, et ad intellectum multorum quae dicuntur de potentia in isto IX et alibi a Philosopho, sciendum est quod ista non diuiditur in potentiam ante actum et cum actu, quia opposita est actui, et ita nulla est cum actu, sed tantum ante actum. Nec diuiditur secundum quod est termini et secundum quod est fundamenti, ut primo modo dicatur obiectiua, secundo modo subiectiua, quia eadem est potentia subiectum et terminum diuersimode denominans, secundum quod dictum est supra. Sed cum potentia dicat ordinem alicuius in quo est ad actum, secundum quod talis ordo uariatur, distinguitur et potentia proportionaliter.
[9.1-2.40] Habitudo autem potentiae ad actum, quaedam est ad actum formalem respectu illius in quo est potentia, quaedam non. Et de hac secunda dicetur infra quaestione 4 ad primum argumentum.
De prima nunc est dicendum. Cum autem omnis actus formalis sit esse extendendo "esse" , et esse aliquod potest esse alicuius uel simpliciter uel secundum quid, siue proprium uel non proprium, sed quasi extrinsecum, secundum hoc erit primaria diuisione duplex potentia: quaedam ad esse proprium et simpliciter illius quod est in potentia; et alia ad esse extrinsecum quasi et secundum quid illius quod est in potentia ad illud esse.
[9.1-2.41] Prima est cuiuscumque essentiae substantialis uel accidentalis ad proprium esse, et fundatur in illa essentia cuius est illud proprium esse. Ita enim essentia accidentis uel albedinis est in potentia ad proprium esse suum, sicut essentia animae creandae est in potentia ad suum esse. Et haec propriissime est differentia entis, et potest dici "potentia obiectiua", quatenus totum est in potentia ad exsistentiam, et non in actu, tam subiectum eius quam terminus. Et de hac locum habent tria dubia superius mota et soluta.
[9.1-2.42] Secunda non est cuiuslibet entis, quia non est nisi illius quod, praeter esse proprium, natum est recipere aliquod esse ab alio; et ita quando non habet illud, est in potentia ad illud. Verbi gratia, corpus non-album est in potentia ut sit, non simpliciter sed ut sit album, quod est esse eius secundum quid et extrinsecum. Et ista potest dici "subiectiua".
[9.1-2.43] Et sic intelligendo, "subiectiua potentia" et "obiectiua potentia" non sunt una potentia diuersimode considerata, sed duae, quia in duobus, licet ad eundem terminum; ac per hoc, non ita duae sicut duae obiectiuae sunt duae. Alia quippe est potentia in albedine futura fundata ad proprium esse suum; et alia in corpore ad illud idem esse, non ut suum esse, scilicet corporis, nisi quasi secundum quid et extrinsece.
[9.1-2.44] Prima potentia siue obiectiua non diuiditur in essentialem et accidentalem, nec propinquam et remotam, quia in quacumque essentia non-exsistente est aeque propinqua et aeque essentialis potentia ad proprium esse "aeque" dico proportionaliter. Sed diuiditur ista potentia in potentiam quae est ad actum purum et quae est ad actum mixtum potentiae. Secundum enim diuersitatem essentiarum potentia est ad actum diuersimode recipiendum: quandoque simul totum, sicut essentiae permanentium natae sunt recipere esse; quandoque successiue, ita quod semper cum actu terminante potentiam stet potentia ad ulteriorem actum, sicut in successiuis, ita quod ibi numquam potentiae simul succedit actus oppositus. Hanc diuisionem potentiae in 5 cap. huius IX Aristoteles ponit ibi: "Aliter autem infinitum" etc.
[9.1-2.45] Secunda potentia, scilicet subiectiua, diuiditur etiam secundum modum reductionis potentiae ad actum, scilicet simul uel successiue, sicut et prima diuidebatur. Nam sicut aliqua essentia informans aliam reducitur ad esse proprium simul uel non simul, ita et informatum reducitur ad idem esse quasi participatum.
[9.1-2.46] Diuiditur autem ista secunda similiter secundum diuersos modos quibus aliquid est informabile illo quod est in potentia primo modo. Aliter enim materia est informabilis a forma inducenda per generationem, aliter subiectum ab accidente inducendo per motum, ita quod potentia materiae ad esse communicatum sibi a forma potest dici substantialis et quia ad esse substantiale in se, et quia illud cuius est illud esse per se facit unum cum materia quae est in potentia. Potentia autem subiecti ad esse sibi communicandum ab accidente potest dici accidentalis et quia ad esse in se accidentale, et quia illud non facit unum per se cum subiecto quod est in potentia.
[9.1-2.47] Item, utraque potentia dicta diuiditur in propinquam, quae scilicet per unam transmutationem reducitur ad actum; et in remotam, quae scilicet non potest reduci ad actum nisi per multas transmutationes medias. Et de ista diuisione potentiae tractat Philosophus cap. 6 huius libri: "Quando autem" etc.
[9.1-2.48] Item, aliquid est in potentia "primo", quia scilicet ipsum totum est informabile ab actu ad quem est in potentia; aliquid "non primo", sed per partem quae sola informabitur. Et hoc: uel altera manente, et sic homo est in potentia ad scientiam quae solam animam informabit, manente tamen corpore; aut altera parte corrupta, et sic ignis est in potentia aqua, quia materia ignis est in potentia ad esse formae aquae sibi communicandum, et hoc corrupta forma ignis. Et istae diuisiones quattuor positae potentiae subiectiuae possunt se inuicem subdiuidere quandoque, sicut patet intuenti.
[E. De potentia metaphysica]
[9.1-2.49] Visa itaque diuisione potentiae, consideranda sunt quaedam quae de potentia ista metaphysica in communi, et quaedam quae de hac potentia et quae de illa dicuntur.
Primum est: quod neutra potentia praedicta, scilicet nec subiectiua nec obiectiua, manet cum actu, quia sibi opponitur.
Secundum: quod utraque numeratur secundum numerum actuum, sicut uniuersaliter relatio secundum per se terminum.
Et ex his sequitur tertium: quod potentia subiectiua in quocumque, siue in materia siue in subiecto alio, non est eadem essentialiter illi in quo est. Quia illud, in quo est, manet cum actu et non numeratur. Et secunda ratio est ad hoc: quia illud, in quo est, est absolutum; potentia non.
[9.1-2.50] Sed numquid ista potentia est aliud ab illo in quo est? Responsio: diceret aliquis quod ens in actu et ens in potentia non connumerantur; sed uel entia in actu inter se uel entia in potentia inter se "idem enim et aliud diuidunt ens" sed iam diuisum per actum et potentiam, ita quod aliquod idem membrum diuisionis per actum et potentiam praesupponitur diuisioni per "idem" et "diuersum". Et tunc potentialitas nec est idem subiecto in quo est quod est in se aliquod ens actu et potentialitas non , nec aliud.
[9.1-2.51] Aliter posset dici quod potentia, qualem habet entitatem, ita est aliud. Sed numquid ad ipsam est potentia alia, ut sic eatur in infinitum? Patet quod non, quando ipsa inest; sed semper inest nisi quando impossibile est ipsam inesse, et tunc non est potentia ad ipsam, quia ad impossibile non est potentia.
[9.1-2.52] Sed quomodo semper inest cum quandoque insit actus, cum quo non stat potentia? Responsio: cum actu isto stat potentia ad alium actum, non ad istum; nec quando inest, possibile est inesse potentiam ad istum. Hoc super I Physicorum diffusius habet locum.
[9.1-2.53] Quartum est de comparatione istarum potentiarum ad inui-cem: quod non maiorem entitatem dicit de ratione sua formali potentia subiectiua quam obiectiua, quia utraque est ad eundem terminum sine cuius entitate neutra erit ens.
[9.1-2.54] Contra: quare igitur subiectiua semper fundatur in exsistente et obiectiua in non-exsistente? Videtur enim quod relationibus aeque paruam entitatem habentibus sufficiant fundamenta aeque paruam entitatem habentia.
[9.1-2.55] Ad illud potest responderi dupliciter:
Uno modo quod falsum supponitur de potentia subiectiua. Nam si aliquis totus ignis crearetur, posset dici quod ante eius creationem non tantum fuit potentia obiectiua in essentia ignis ad suum esse, sed etiam potentia subiectiua in materia illa creanda ad formam illam creandam, sicut si materia iam esset creata. Et si ita est, tunc quando potentia subiectiua est in exsistente, hoc est per accidens, quia non in quantum exsistens, sed per se in essentia cui accidit exsistere in quantum fundat talem potentiam, sicut scientia per accidens est in homine albo. Sed hoc non placet de potentia passiua, sicut nec ignis creandus uidetur habere potentiam actiuam nisi per accidens, in potentia quae per se est ad esse eius quam consequitur potentia actiua.
[9.1-2.56] Tunc aliter potest dici quod sicut priuatio nihil formaliter includit nisi negationem, quia tamen est necessario contracta ad genus, requirit subiectum quod negatio in communi non requirit, ita nihil entitatis formaliter includit potentia subiectiua, sicut nec obiectiua. Sed quia est determinatus ordo, non ad esse proprium illius in quo est sed quasi extrinsecum, ideo praesupponit in illo in quo est esse proprium. Non enim uidetur potentia ad esse extrinsecum nisi in reducto iam ad esse proprium.
[9.1-2.57] Sed ista ratio, licet sit probabilis, tamen non cogit, quia in eodem creando, quod potest aliquo informari, bene posset poni ordo potentiarum istarum, ut quod obiectiua esset prior et oporteret ipsam prius reduci ad actum quam subiectiuam reduci ad actum, non tamen prius quam subiectiua inesset. Exemplum de calore et siccitate in igne, et eorum effectibus. Utraque responsio tenet aeque paruam entitatem in utraque.
[9.1-2.58] Quintum est quod subiectiua est illa quae ponitur in definitione motus, non quae est ad motum, sed quae est ad terminum eius. Nam ante motum est potentia ad motum, et illa euacuatur cum mobile incipit moueri, sicut uidelicet nata est euacuari, non tota simul sed successiue; et respectu huius potentiae motus est actus. Sed cum illo actu stat potentia ad terminum,
SEQUITUR TEXTUS CANCELLATUS: quae uel ante motum non infuit, uel (quod magis credo de ista potentia subiectiua metaphysica) prius infuit, sed non reducibilis ad actum immediate per agens naturale, nisi illa ad motum prius reduceretur. Simpliciter tamen considerando ambas illas potentias ut ad metaphysicum spectant, etiam comparando ad subiectum in quo sunt, nullum uidentur habere per se ordinem, nec actus eorum, ut possit actus unius dici esse alicuius in quantum est in alia potentia.
uel alia a priori, uel eadem differens secundum completum in termino et incompletum, secundum illos qui ponunt talem differentiam inter motum et terminum. De hac distinctione quaere super III Physicorum.
[9.1-2.59] Sextum est quod duae potentiae ad contradictoria, siue ad quaecumque duo opposita immediata circa aliquod susceptiuum, non possunt simul stare in illo susceptiuo, quia una potentia non inest cum actu proprio; patet. Et quando ille actus proprius non inest, oppositus inest, ergo etc. Non tamen istud sextum accidit propter oppositionem potentiarum, quasi sic opponantur inter se sicut actus quorum sunt. Quod patet, nam contraria mediata non minus opponuntur quam contraria immediata, et tamen potentiae ad contraria mediata simul sunt in subiecto quando est sub forma media. Multa alia possent de potentia dicta uerificari, quae nunc praetermitto.
[IV. Ad argumenta primae quaestionis]
[9.1-2.60] Ad argumenta primae quaestionis.
Ad primum dicendum quod procedit de potentia logica. Et quando confirmatur per definitionem "possibilis" positam 3 cap., illa est definitio "possibilis" logice. Quod patet: quoniam post illam definitionem probat ex ea quod si antecedens est possibile, et consequens; quod patet non esse intelligendum nisi de potentia logica.
[9.1-2.61] Et ad secundum dicendum quod bene probat quod diuisio entis per actum et potentiam non est diuisio generis per differentias essentiales, quod concedo. Sed est magis subiecti per passiones oppositas, quae dicunt modum illius subiecti, qualis est diuisio lineae per lineam rectam et curuam.
[9.1-2.62] Ad tertium dicendum quod procedit de potentia quae est principium, non quodcumque sed passiuum, de quo dicetur in quaestione sequenti.
[9.1-2.63] Ad quartum dicendum quod licet "ens in potentia" non sit ita simpliciter ens sicut "ens actu" (ac si ratio potentiae deminuat ens), non tamen omnino destruit rationem entis. Bene autem tale determinans potest habere rationem diuidentis. Ita enim est in diuisione entis per "unum" et "multum", quia multum, secundum suam formalem rationem in quantum opponitur uni, deminuit ens, licet non omnino destruat.
[9.1-2.64] Si teneatur alia uia superius dicta de potentia quod omnino destruit ens et quod non est relatio nisi rationis, tunc illud argumentum est concedendum, et est quasi diuisio animalis per uiuum et mortuum, cum diuiditur ens per actum et potentiam.
[V. Ad argumenta secundae quaestionis]
[9.1-2.65] Ad primum argumentum secundae quaestionis patet quod maior est uera de correlatiuis; hic tantum alterum est relatiuum.
[9.1-2.66] Ad secundum dicendum quod minor est uera de potentia ut est principium, specialiter passiuum, non de potentia opposita actui. Patet ex secundo notabili supra.
[9.1-2.67] Ad tertium patebit in sequenti quaestione quomodo potentia actiua in quantum principium non absolute, sed transmutatiuum dicitur ad passiuum. Sed potentia, de qua praedictum est etiam ut inuenitur in potentia actiua tantum , dicitur ad actum.
[9.1-2.68] Ad quartum posset dici quod relatio potentiae non est determinati generis, sed transcendens. Et ita etiam posset dici de relatione principii et causae, de quibus minus uidetur; nec cadunt istae relationes sub aliquo modo illorum qui ponuntur in V huius.
[9.1-2.69] Aliter posset dici quod omnia transcendentia praeter ens sunt determinati generis quiditatiue sumpta, licet denominatiue sumpta sint transcendentia, quia scilicet omnia denominant. De hoc quaere in IV huius in quaestione "De uno", an significet idem enti.
[9.3 UTRUM POTENTIA SUFFICIENTER
DIVIDATUR A PHILOSOPHO]
Quaeritur de potentia, secundum quod dicitur principium, utrum sufficienter diuidatur a Philosopho.
[9.3-4.1] Et uidetur quod non:
Quia sicut generans primo generat, non autem forma qua generat, ita uidetur illud esse primo principium quod principiat, non quo principiat; ergo insufficienter Aristoteles diuidit principium, cum non diuidat nisi in illa quibus principia principiant, ut ex modis quos ponit patet.
[9.3-4.2] Confirmatur, quia cum principium "quod" et "quo" non sint idem simpliciter, uidetur quod propria relatio utriusque ad principiatum sit alia, quia relatio diuersificatur secundum diuersitatem fundamenti.
[9.3-4.3] Item, de actione et passione considerat naturalis, sicut patet ex III Physicorum et I De generatione, ergo et de principio actiuo et passiuo. Vel ergo nulla potentia, ut est principium, pertinet ad metaphysicum; uel erit potentia aliqua praeter modos hic positos, qui omnes pertinent ad agere et pati.
[9.3-4.4] Item, non uidetur alia potentia, quae est principium bene faciendi et patiendi, ab illa quae est simpliciter principium faciendi et patiendi; ergo male distinguitur ab illa. Antecedens probatur: quia sicut potentia est principium absolute, ita bona siue perfecta potentia est principium bene; potentia autem et potentia perfecta non sunt alia potentia.
[9.3-4.5] Item, potentia immobilitatiua siue quae est principium resistendi transmutanti in peius aut est principium resistendi, quia est principium contraagendi; aut praecise sine omni contraactione resistendi, quia est principium quiescendi in tali perfectione. Exemplum de primo: calor intensus resistit frigido. Exemplum secundi: durities resistit scindenti. Si primo modo, non uidetur alia potentia quam actiua; ergo male distinguitur contra eam. Si secundo modo, male poneretur sub potentia, quia non est principium, nam non habet aliquod principiatum. Nihil enim principiatur a duritie per hoc quod diuidens non potest durum diuidere.
[9.3-4.6] Item, V huius, dicit Aristoteles quod "quoties dicitur causa, toties et principium"; ergo quattuor debent esse potentiae correspondentes quattuor causis. Omnes autem hic positae uidentur correspondere duabus, scilicet agenti et materiali. Confirmatur ratio: sicut enim agens et materia habent propriam rationem principiandi, quare non similiter forma et finis?
[9.3-4.7] Ad oppositum est Aristoteles hic et in V cap. "De potentia".
[9.4 UTRUM POTENTIA ACTIVA BENE DESCRIBATUR]
Quaeritur iuxta hoc de descriptionibus potentiarum. Arguitur specialiter de potentia actiua quod inconuenienter describatur.
[9.3-4.8] Primo contra hoc quod dicitur "principium", quia si est principium, ergo non-agens non habet potentiam actiuam. Consequens est falsum secundum Aristotelem 3 cap. contra Megaricos. Probatio consequentiae: non-agens non habet principium in actu, quia illud simul est et non est cum principiato in actu, ex V huius cap. 2. Nec habet principium in potentia, quia omnis potentia est ad aliquem actum eius quod est in potentia, sicut patet ex praecedentibus, tam de obiectiua quam de subiectiua. Non-agens autem, potens agere, non est in potentia ad aliquem actum sui, quia tunc transmutaretur quando ageret.
[9.3-4.9] Si dicatur quod actiuum, quando non agit, est in potentia ad actum alterius, puta effectus contra, in De somno: "Cuius est potentia eius est actus". Et similiter sequitur tunc quod potentia, de qua in praecedentibus dictum est, scilicet quae opponitur actui, non sufficienter diuidatur in potentiam obiectiuam et subiectiuam. Erit enim praeter haec potentia tertia, non ad aliquem actum ipsius quod est in potentia, sed ad aliquid aliud ab ipso.
[9.3-4.10] Item, contra hoc quod dicitur "transmutandi aliud", quia ex hoc sequeretur quod potentia creatiua non esset actiua, quia non transmutat aliud. Uniuersaliter etiam sequeretur quod potentia acti ua non abstraheret a motu et mutatione, et ita nulla pertineret ad metaphysicum, nec per consequens aliqua consideratio causae efficientis ad ipsum pertineret.
[9.3-4.11] Item, tertio, contra hoc quod dicitur "aliud" primo arguitur sic: quia tunc omnis potentia actiua esset factiua, quod uidetur esse contra intentionem Aristotelis infra cap. 7 diuidentis potentiam in factiuam et actiuam, cuius scilicet ultimus finis est usus et non ali quid factum. Consequentia patet: nam actiua stricte sumpta non transmutat aliud secundum Aristotelem ibidem, quia actio manet in agente.
[9.3-4.12] Item, secundo, contra idem: illud "aliud" est transmutabile, sicut patet. Sed "transmutabile" non uidetur ponendum in definitione potentiae actiuae nisi tamquam correlatiuum. Non est autem eius correlatiuum, probatio: quia omnis potentia dicitur ad actum; nulla igitur ad aliud correlatiuum.
[9.3-4.13] Si dicatur quod potentia, quae dicitur ad actum, non est ista quae est principium, de qua modo est sermo contra: saltem habetur propositum, quia principium per se dicitur ad principiatum; transmutabile autem non est principiatum respectu potentiae actiuae, quia praesupponitur principiato eius, ut ex ipso transmutabili illud principiatum causetur; ergo etc.
Consimiliter potest argui contra descriptionem potentiae passiuae.
[9.3-4.14] Ad oppositum est Aristoteles.
[I. Ad quaestiones]
[9.3-4.15] Hic sunt quattuor uidenda.
Primo, quomodo potentia, ut dicitur principium, pertinet ad considerationem metaphysici. Secundo, quid importatur nomine potentiae sic sumptae. Tertio, de diuisione eius. Quarto, de rationibus diuidentium.
[A. Art. 1: Quomodo potentia, ut principium, pertinet ad considerationem metaphysici]
[9.3-4.16] De primo sciendum quod cum "propter aliud esse" et "esse propter quod aliud est" sint condiciones entis absolutae, non contracti ad mathematicum uel naturalem et istae sunt relationes causati et causae , sequitur quod ad metaphysicum pertinet considerare causam et causatum. Cumque quattuor genera causarum distinguant causam per hoc quod causatum aliter est per quodlibet illorum, absque hoc quod descendatur ad motum uel quantitatem, sequitur quod omnia genera causarum pertinent ad metaphysicum. Conferre enim ad esse alicuius ut pars essentialis eius, et hoc siue actualis siue potentialis, patet quod non contrahit ad motum. Et istae sunt speciales rationes causae formalis et materialis, de quibus tractat Philosophus in VIII et quomodo ex eis fit unum, quia "hoc actus et illud potentia". Esse etiam bonum, ad quod aliud ordinatur, patet quod non contrahit ad motum; et haec est ratio causae finalis, de qua loquitur Aristoteles in XII: "Mouet autem ut amatum", etc. Et alibi: "Perscrutandum et qualiter habet totius natura bonum et optimum".
[9.3-4.17] De efficiente uideretur quod non abstraheret a motu et mutatione. Sed licet hoc uerum esset quantum ad conuertibilitatem in re quod nullum esset efficiens quin efficeret per motum uel mutationem, tamen de per se ratione efficientis non est uerum. Nam si intelligatur aliquid dare esse sine hoc quod intelligatur aliquid moueri uel mutari, certum est quod dans esse tale intelligitur habere rationem causae respectu producti, et non alterius quam efficientis. Sicut ratio "unius", quod est compositum ex actu et potentia secundum se, non contrahit ad motum, sed pertinet ad metaphysicum, licet numquam tale "unum" esset nisi per motum uel mutationem potentialis, ita in proposito.
[9.3-4.18] Praedicta tamen quattuor genera causarum contracta ad naturalitatem, puta in quantum sunt propter quae aliud habet esse naturale, uel in quantum propter ista modo naturali aliquid habet esse, pertinent ad considerationem physici. Unde falsum est, ut uidetur, aliquam causam excludere a consideratione metaphysici, uel etiam naturalis, licet diuersimode eas considerent, modo praedicto. Et sicut dictum est de causis, ita intelligendum est de principiis siue principiantibus siue quibus alia principiant, cuiusmodi dicuntur " potentiae", ut patebit in secundo articulo.
[B. Art. 2: Quid importatur nomine potentiae]
[9.3-4.19] De quo sciendum est quod ab eodem abstracto quandoque dicuntur plura denominatiua, quae scilicet nata sunt denominare diuersa, ad quae diuersa habet habitudinem illud quod per abstractum significatur. Posset in multis exemplificari si prolixitas non obstaret. Sic ab ista relatione quae dicitur "principiatio" significata in abstracto, diuersimode denominatur "illud quod" principiat et "illud quo" principiat, quia "illud quo" immediate et "illud quod" mediate. Et secundum hoc possunt duo denominatiua istis appropriari, ut scilicet "illud quo" dicatur principium et "illud quod" dicatur "principians". Videtur autem principium esse quasi abstractum respectu eius quod est principians. Sicut enim calor est quo calidum est calidum, et ita respectu eius abstractum, ita principium est quo principians principiat. Tamen secundum ueritatem "principium" est denominatiuum, quia impossibile est relationem pure in abstracto significatam de aliquo absoluto praedicari, quia tunc diceretur in quid de ipso. Calor autem dicitur esse principium, licet non principiatio. Patet itaque quod principium importat essentialiter relationem principiationis, et hoc in concreto, ut scilicet natum est concernere immediatum suum fundamentum, quod est "quo", non autem remotum siue subiectum, quod est "quod". Et hoc intelligendum est ubi "quod" et "quo" distinguuntur aliquo modo realiter. In omnino autem simplicibus, ubi idem est re quod et quo, tantum differens ratione, idem ibi dicitur principium et principians. Siue autem idem dicatur principium et principians ut in simplicibus, siue aliud aliquo modo ut in compositis, eandem tamen relationem, quam et principiatio importat, importat utrumque istorum concretorum, licet alio modo, in quantum illa eadem diuersimode concernit fundamentum et subiectum. Sicut similitudo eadem denominat Socratem, qui est similis secundum albedinem, et albedinem secundum quam est similis si tamen esset aliquod concretum impositum quo albedo posset denominari in quantum est quo aliquid assimilatur.
[9.3-4.20] Consimiliter omnino dicendum est de potentialitate, potentia et potente, quod eandem relationem important. Primum in abstracto, alia duo in concreto, sed diuersimode secundum quod illa relatio nata est diuersimode denominare fundamentum proximum et remotum siue subiectum. Sicut autem alia concreta communiter accipimus pro subiectis in quantum habent tales formas, ita frequenter quando dicimus "potentiam", non intelligimus de respectu, sed de illo in quo fundatur respectus.
[9.3-4.21] Sed an potentia importet ita communem relationem sicut principium siue causa, dubium est. Et hoc tangit tertium argumentum ad primam quaestionem.
[9.3-4.22] Diceret aliquis quod sic, et quod ita potentia conuenit formae et fini sicut efficienti et materiae, licet non sit consuetum illis causis attribuere nomen potentiae, forte quia in eis non distinguitur "quod" et "quo". De forma patet, cum sit simplex. De fine similiter uidetur, si finis ponatur operatio cuius essentia est simplex. Sed tunc non uidetur quod nomen potentiae deberet attribui materiae primae, quia nec ibi distinguitur "quod" et "quo" nisi forte ratione sicut nec in forma uel in fine.
[9.3-4.23] Aliter posset dici quod, secundum praedicta supra in principio solutionis primae quaestionis, ab uno significato "potentiae" uidetur nomen translatum ad aliud significatum propter conuenientiam inter illa, quia scilicet nihil habet modum essendi potentialem formaliter nisi quia aliquod principium est potentiale respectu eius. Principium autem potentiale respectu principiati tantum potest esse duplex, scilicet efficiens et materia. Forma enim numquam praecedit compositum; nec per ipsum, tamquam per principium potentiale, posset compositum esse in potentia. Similiter, nec finis quantum ad esse in re. Et ideo forte, ut "potentia" significat principium, non est impositum generaliter omni principio siue causae, sed tantum principio actiuo quod est quo efficiens potest efficere, et principio passiuo quod est quo ex aliquo potest fieri aliquid; et per utrumque istorum principiatum est in potentia. Non oportet contendere de nomine cui sit impositum, quia "loquendum est ut plures" ex I Topicorum.
[9.3-4.24] Si quis uelit primam uiam tenere et per dissuetudinem, excusatur; non oportet laborare ad contra arguendum. Secunda uia uidetur de intentione Philosophi, qui de ipsa potentia non loquitur in quantum est principium nisi ut pertinet ad duplex genus causae, et ratio ad hoc assignata de translatione uidetur satis congrua.
[9.3-4.25] Sciendum tamen, secundo, quantum ad istum articulum, quod principium non tantum habet relationem ad principiatum, et tale principium ad tale principiatum puta efficiens ad effectum, materia ad materiatum , sed etiam unum principium respectum habet ad aliud principium. Quia siue sint extrinseca siue intrinseca, haec et illa mutuo numquam causant nisi inter se aliquo modo uniantur et concurrant, quia nulla una causa sufficit ad causandum illud quod dependet a multis causis essentialiter. Quomodo uero quattuor causae concurrant in causando idem, et quomodo ordinantur essentialiter in causando, patet conclusione 9 secundi in tractatu De primo principio. Et istae duae relationes sunt omnino alterius rationis, et possunt ambae fundari in eodem absoluto, immo necessario fundantur. Quae essentialius uel prius, non est modo quaestio. "Potentia" ergo, si importet istos duos respectus in quacumque causa, hoc erit aequiuoce. Et pro utroque exprimendo uidetur nomen accipi quandoque ab Aristotele. Verbi gratia, de potentia actiua exemplificat in V libro cap. "De ad aliquid": ut "calefaciens ad illud quod calefit" etc. Et paulo post: "quod fecit ad factum et facturum ad faciendum. Sic enim pater dicitur filii pater". Constat quod calefactiuum ad illud quod calefit non dicitur ut principium ad principiatum, sed ut principium, puta actiuum, ad passiuum; ex quibus sequitur unum principiatum ad quod ambo dicuntur. Sed pater ad filium non sic dicitur, nec facturum ad faciendum ut ad aliud principium, sed ut ad principiatum; et tamen ambo exempla ponit pro secundo modo "ad aliquid", qui est secundum potentiam actiuam et passiuam.
[9.3-4.26] In hoc etiam patet exemplum, quomodo principium passiuum dicit Aristoteles habere potentiam passiuam respectu alterius principii, non respectu principiati; sed etiam respectu principiati habet potentiam, in quantum ex illo potest fieri principiatum. Unde in VII cap. 5: "ex aliquo fit, hoc autem materia" etc. ibi. Et in XII huius cap. 1: "Non solum secundum accidens ex ente fiunt omnia, potentia quidem ente, ex non-ente uero actu", etc. Et in VIII cap. 1: "Materiam dico, quae in potestate est hoc aliquid". Est praedicatio synecdochica, quia est in potentia ut sit pars eius quod est hoc-aliquid, et per hoc totum hoc-aliquid est in potentia ut sit.
[9.3-4.27] Habet etiam passiuum principium respectum ad formam cum quo sicut cum principio intrinseco principiat principiatum. Et de hoc loquitur VIII lib. cap. ultimo: quod ideo unum est ex materia et forma, quia "hoc actus, illud potentia", quod expositum est in ultima quaestione super VIII. Sed sicut haec potentia in tertia significatione sumitur, praeter scilicet duas, secundum quarum unam nominat relationem principii passiui ad principiatum, et secundum aliam ad principium actiuum, ita et actus, quod est correlatiuum potentiae isto modo sumptae, aequiuoce sumitur ab illa ratione actus de qua dictum est in primis duabus quaestionibus , quae scilicet opponitur potentiae sicut modus entitatis opponitur sibi. Nam "actus" isto modo dicitur de forma, in quantum refertur ad materiam cum qua principiat principiatum, et simul sunt potentia isto modo et actus, et sunt mutuo relatiua, quia sicut potentia hoc modo est respectu alicuius actus, ita et iste actus est alicuius potentiae actus.
[9.3-4.28] Tres condiciones oppositae sunt in potentia et actu primo modo sumptis: quia nec unum est in principio respectu principii in quantum principium, nec simul sunt, nec sunt mutua. Unde de primo actu intelligitur quod forma est in actu quandoque, quandoque in potentia opposita actui, sicut et compositum. Sed de secundo actu et potentia, numquam forma est in potentia, sed actus, etiam quando est in potentia primo modo, adhuc est actus secundo modo, non potentia. Compositum autem quandoque exsistit, licet non sit actus, tamen actus est modus entitatis proprie totius, non tantum entitatis formae. Forte communiter non curatur de ista aequiuocatione actus, propter hoc quod actus compositi primo modo principaliter est ab actu secundo modo, secundum commune dictum, licet non sit ab actu secundo modo nisi in quantum ille est in actu primo modo.
[C. Art. 3: De diuisione potentiae]
[9.3-4.29] Ex dictis apparet tertius articulus, scilicet quod sufficienter diuiditur potentia in actiuam et passiuam prima diuisione, et hoc intelligendo passiuam triplicem aequiuocam: scilicet ut dicit relationem primo ad principiatum passiue; et secundo ad principium acti uum, non in quantum est actiuum acti, sed in quantum actuatiuum actuabilis, quia sic e conuerso refertur principium actiuum ad passiuum; et tertio ad principium actuale, quod secum constituit compositum, faciendo unum cum ipso.
[9.3-4.30] Similiter intelligendo actiuam duplicem aequiuocam, scilicet ad principiatum actum, et ad aliud principium actuabile. Tertiam, scilicet ad formam, forte non oportet ponere. Quia sicut eadem relatio actiui denominat formam agentis ut "quo" et compositum ut "quod", secundum dicta in principio secundi articuli, ita ex parte principiati potest dici quod eadem relatio geniti conuenit composito ut "quod" respectu agentis et formae ut "quo", secundum quod tactum est in VII in quaestione "De generatione compositi".
De relationibus istarum trium causarum ad finem non uidetur multum necessarium ad propositum pertractare.
[D. Art. 4: De rationibus diuidentium]
[9.3-4.31] Ex dictis patet quartus articulus. Non enim definitur potentia actiua in quantum comparatur ad principiatum, et ideo nec per principiatum definitur. Sed definitur in quantum comparatur ad aliud principium, non tamen in uniuersali in quantum actuabile quomodo pertineret ad metaphysicum , sed in quantum actuabile, sic scilicet quia transmutabile; unde et per transmutabile definitur. Et ita ista definitio non est metaphysica nec potentiae actiuae metaphysice consideratae, sed physica et potentiae physice consideratae. Similiter de ratione potentiae passiuae intelligendum est. Nec ualet ista consequentia "in metaphysica Aristoteles definit hoc sic, ergo haec est definitio metaphysica". Multa enim in metaphysica ponuntur pertinentia ad physicam, et e conuerso. Qualiter enim aliter disputaret in I Physicorum contra illam opinionem quam dicit a physico praetermittendam, nisi quia induit formam metaphysici in arguendo? Exempla possent alia multa adduci. Potest tamen excusari Aristoteles quare talem definitionem ponit, et non proprie metaphysicam, forte quia potentia hoc modo descripta manifestior est. Et similiter ex hoc potest satis haberi ratio potentiae actiuae, metaphysice loquendo, dimittendo illud quod contrahit ad naturalitatem, et ponendo generalius quod pertinet ad metaphysicum. Est autem potentia actiua, secundum eius unam significationem, metaphysice loquendo, principium agendi agibile; secundum aliam, principium actuandi actuabile. Potentia uero passiua, secundum unam eius significationem, est principium ex quo aliquid potest materiari; secundum aliam est principium actuandi passiue ab actu actiuo; secundum tertiam est principium actuabile siue informabile ab actu, siue a principio actuali.
[II. Solutio utriusque quaestionis]
[9.3-4.32] Ex dictis patet solutio utriusque quaestionis, quomodo diuisio est sufficiens, intelligendo tantum quod sit principaliter in duo membra. Alia enim sub illis continentur, ut dicetur respondendo ad quartum et ad quintum argumentum. Et pro secunda quaestione patet quomodo descriptiones sunt conuenientes, et quomodo debent intelligi.
[III. Ad argumenta principalia A. Ad argumenta tertiae quaestionis]
[9.3-4.33] Ad primum argumentum primae quaestionis: patet quod principium "quod" et "quo" non distinguunt rationem principii, ex secundo articulo. Et cum confirmatur per diuersitatem fundamenti, patet responsio ex eodem, quia tantum unum est fundamentum, et aliud subiectum. Ad secundum argumentum: actio secundum quod fundatur in motu consideratur in III Physicorum. Et in I De generatione adhuc particularius consideratur, scilicet ut est inter contraria, non ut inter terminos tantum, sed ut agens contrariatur patienti, ut patet ibi. Quod non oportet accidere nisi in alteratione uniuoca uel generatione uniuoca, extendendo contrarietatem ad formas substantiales. Ratio actionis abstractior est, secundum quod per "agere" intelligitur "dare esse", secundum quod satis expositum est in primo articulo. Et ab actione sic abstracta dicitur potentia actiua, ut per se pertinet ad metaphysicum. Sed ut sic abstracta, hic non definitur, ut dictum est in quarto articulo. Cum ergo arguitur quod aliquis modus erit praeter istos qui pertinent ad agere et pati, si intelligatur agere et pati stricte, concedo; si abstracte, non oportet, ut dictum est, quia et illi sic sunt de consideratione metaphysici.
[9.3-4.35] Ad tertium patet in secunda parte secundi articuli quare non distinguitur potentia in tot in quot et causa.
[9.3-4.36] Ad quartum dico quod in actione quacumque bonitas naturalis est a bonitate principii. Et ideo sicut procedit argumentum, concedo quod potentia agendi sic, non est aliud a potentia agendi, sed continetur sub ea. Et quod Aristoteles non posuerit illum modum tamquam distinctum a primis in re, sed forte propter loquentes qui appropriabant potentiam ad "bene" sicut nomen impositum communi potest aequiuoce appropriari alicui contento , patet in fine 2 cap. huius IX: "Ipsius bene potentiam sequitur ea quae est solum faciendi", et non e conuerso etc.
[9.3-4.37] Quandoque autem est in actione aliqua bonitas accidentalis, et illa potest esse ab alio principio quam a quo est actio, sicut ponitur bonitas moralis in actu nostro a uirtute, non a potentia tantum a quo est actio secundum substantiam; et sicut in saltando bonitas accidentalis est ab arte qua quis scit corpus apte mouere, licet ipsa motio sit a uirtute naturali. Sed quomodocumque sit aliud principium huius et illius absolutum, hoc ad propositum pertinet quod principium actiuum bonitatis in actione siue ut "quod" siue ut "quo" non est modus principii distinctus contra principium actionis in communi, licet quandoque sit aliud realiter ab aliquo determinato principio determinatae actionis.
[9.3-4.38] Ad quintum dicendum quod potentia immobilitatiua a corruptione dicitur utroque modo tacto in arguendo. Et quando est primo modo, concedo quod non est nisi quaedam specialis potentia actiua, in quantum scilicet comparatur ad corruptionem. Quando autem est secundo modo, tunc dico quod non accipitur potentia positiue, sicut probat argumentum, sed priuatiue, scilicet pro carentia principii passiui a corruptiuo. Et hoc uidetur dicere Aristoteles in V huius cap. "De potentia": "aliquando per habere aliquid uidetur tale esse, aliquando per priuari"; loquitur de posse corrumpi. Et eodem modo potest dici de "non posse corrumpi", quod aliquando est tale per habere aliquid, ut in primo modo; aliquando per priuari, ut in secundo modo, licet illud "priuari" non sit quandoque sine hoc quod habeatur aliqua perfectio contraria illi quo priuatur, uel contraria simpliciter uel contraria quantum ad actum patiendi corruptionem.
[B. Ad argumenta quartae quaestionis]
[9.3-4.39] Ad argumenta secundae quaestionis.
Primum tangit difficultatem hanc: quomodo potentia, ut opponitur actui, potest applicari principio actiuo? Non enim negandum est illud quandoque in potentia ad principiandum, alioquin (sicut arguitur et bene) non-agens non posset agere. Quod si hoc nomen "principium" importet aptitudinem ad principiandum, tunc quandocumque est in actu primo, est actu principium, sed quando que in potentia principians. Si autem nomen "principii" importet idem quod "actu principians", tunc quando est in potentia ad actum secundum, est in potentia principium. Hoc modo uniuersaliter dicendum est de aliis principiis.
[9.3-4.40] Et si numquam sint in potentia principia (si nomen significet primo modo dicto), possunt tamen omnia esse in potentia principiantia, saltem illa quae possunt praecedere tempore sua principiata, quae sunt duo, ut dictum est in secundo articulo solutionis.
[9.3-4.41] Sed de actiuo, quia non recipit, est difficultas: quomodo est in potentia principians? Patet autem quomodo potentia opposita actui applicetur potentiae passiuae ex distinctione potentiae in obiectiuam et subiectiuam posita in prima solutione.
[9.3-4.42] Et est dicendum de actiuo, quod licet quando non agit, non sit in potentia subiectiua stricte sumpta prout scilicet talis potentia est subiecti informabilis , est tamen in potentia subiectiua, extendendo eam ad subiectum denominabile. Actiuum enim est denominabile ab actu ad quem est ista potentia, licet illo actu non sit informabile. Et hoc modo potest teneri quod potentia opposita actui sufficienter diuiditur in obiectiuam et subiectiuam, intelligendo "subiectiuam" continere sub se utramque praedictam, scilicet stricte et large sumptam.
[9.3-4.43] Tunc ad illa quae obiciuntur contra responsionem supra.
Ad primum De somno diceretur quod non oportet actum esse eiusdem formaliter cuius potentia est formaliter, nisi tantum in passiuis, uel actiuis stricte sumptis contra factiuas. Sensus autem, de quo et cuius actu ibi loquitur, aut est passiuus aut actiuus stricte. Aliter posset dici quod loquitur de potentia ut est principium, sicut patet consideranti intentionem eius, non de potentia opposita actui. Sed ista secunda responsio non sufficit sine prima, quae dicit in quibus "actus est eius cuius est potentia"; in factiuo autem non est eius nisi ut subiecti denominabilis tantum.
[9.3-4.44] Cum arguitur secundo quod diuisio non erit sufficiens potentiae in potentiam subiectiuam et obiectiuam: Responsio: uerum est sumendo "subiectiuam" stricte secundum quod ista est uera "omnis potentia subiectiua est ad aliquod esse formale illius in quo est illa potentia". Est tamen sufficiens extendendo subiectiuam ad subiectum denominabile et informabile. Et sic oportet propositionem illam exponere hoc modo: quod omnis potentia subiectiua est ad aliquod esse, uel formale uel denominatiuum saltem, eius in quo est potentia.
[9.3-4.45] Alio modo respondetur, tenendo quod diuisio potentiae oppositae actui est sufficiens in obiectiuam et subiectiuam stricte sumptam, et tamen quod potentia subiectiua applicatur potentiae actiuae, et est ad aliquod esse eius non absolutum, sed ad relationem actualem, quae sibi inerit quando aget, et prius non inest. Sed sic oportet ponere "obiectiuam" ad productum naturaliter praecedere potentiam ante actum, ut applicatur potentiae actiuae, quia non uidetur aliqua potentia esse ad relationem nisi quia eadem uel alia aliquo modo est prius ad absolutum; sicut nec mutatio est ad relationem nisi quia prius ad aliquod absolutum uel in eodem uel in alio ad quod est talis relatio.
[9.3-4.46] Si autem negetur illa diuisio potentiae in obiectiuam et subiectiuam extendere se ad actiuam, et tamen esse sufficiens, ut potentia opposita actui applicatur potentiae passiuae, tunc potest dici tertio modo respondendo quod quando potentia actiua est in potentia ad agendum, non est in potentia ad aliquem actum sui, sed ad aliquid actum ab illo. Nec illa propositio "cuius est potentia eius est actus" facit contra hoc. Quia sicut potentia est eius, non ut facturi sed ut ab illo fiendi, ita actus erit eius, quia ab ipso.
[9.3-4.47] Ad secundum argumentum patet per dicta in quarto articulo.
[9.3-4.48] Ad tertium dicendum quod ponit in definitione "aliud", aut "in quantum aliud". Et quare ita distinguit, innuit in V, ubi statim subdit: "Ars medicinalis potestas ens exsistet in sanato, sed non in quantum sanatum". Unde dicendum quod actiua stricte sumpta uere est actiua, et quando elicitur actio immanens, uere in eliciendo eam est actio ita perfecte habens quidquid est de ratione actionis et forte uerius quam transiens. Agens tamen illa non transmutat stricte sumendo "transmutare" prout dicitur esse ad actum primum tantum; nec transmutat aliud sed idem subiecto in quantum aliud, sicut magis patebit infra q. 14. Et ideo ratio hic posita, scilicet transmutatiuum esse, non conuenit proprie actiuae potentiae stricte sumptae; ratio tamen metaphysica, scilicet actuatiuum esse, uere sibi conuenit. Nam actus secundus, secundum quod fit actuabile in actu per ipsum, uere est actus et perfectus, licet non talis quod sit proprie terminus transmutationis.
[9.3-4.49] Sed quare non est terminus transmutationis, cum sit natura alia a subiecto in quo recipitur?
Diceret aliquis quod propter hoc non terminat transmutationem quia est actio, et ad actionem non est transmutatio, ex V Physicorum. Sed aliter dico quod intellectio, licet dicatur communiter actio uel operatio siue actus secundus, uere tamen est terminus actionis proprie, prout scilicet "actio" est in praedicamento actionis, et est essentia aliqua absoluta, licet in ipsa necessario fundetur respectus. Illam autem actionem proprie dictam, cuius intellectio est terminus, designamus communiter per hoc quod est "elicere". Intellectionem enim elicit intellectus, non autem intellectione aliquid agit. Et est exemplum: calor enim est natura absoluta terminans calefactionem, prout "calefactio" notat proprie actionem, qua actione calor fit siue producitur, et quae actio proprie non producitur. Sed quare non dicitur calefactio elici, sicut etiam dicitur intellectio? Responsio: non est utrique forte sermo aeque proprius. Sed illud de calefactione intelligitur forte in quantum ipsa est eadem realiter calori producto, et non secundum propriam rationem calefactionis, sicut ex alia parte intelligitur de intellectione secundum propriam eius rationem. Aut forte aequiuocatur uocabulum "eliciendi" ad notandum habitudinem principii actiui ad productum in intellectione et ad productionem in calefactione. Proprie ergo mutatio est quando infit intellectui intellectio, sed non quae est terminus motus qualis est communiter ad formas, quae communiter uocantur "actus primi".
[9.3-4.50] Ad quartum argumentum patet per supra dicta.
[9.5 UTRUM POTENTIA INCLUDAT
ESSENTIALITER ALIQUEM RESPECTUM]
Quaeritur an potentia actiua siue passiua, in quantum prior est naturaliter principiato, includat essentialiter aliquem respectum.
[9.5.1] Arguitur quod sic:
Quia idem absolutum potest esse potentia actiua respectu unius, et passiua respectu alterius; ergo in quantum est actiuum et passiuum non distinguitur per aliquod absolutum; ergo si distinguitur, distinguitur tantum per relationes. Necesse autem est, ut uidetur, quod distinguatur in quantum est prior naturaliter principiato, quia alias principiatum non haberet principia propria priora se. Ergo in quantum est prius naturaliter principiato includit relationem.
[9.5.2] Idem arguitur de potentiis actiuis inter se comparatis, nam tales plures possunt fundari in eodem absoluto, et oportet ponere distinctionem ipsarum in quantum sunt priores principiatis, ut ostenditur per probationem praecedentem. Ergo hoc erit per relationes, quae erunt de ratione earum in quantum sunt priores.
[9.5.3] Ad oppositum: Si respectus includitur, hoc non erit ut ratio materialis, quia tunc praesupponeretur absoluto, sicut materiale formali; ergo includetur ut ratio formalis. Hoc uidetur falsum quod relatio sit formalis ratio principiandi aliquid, sicut etiam inconueniens est quod sit formalis ratio terminandi principiationem.
[I. Opinio Henrici Gandauensis A. Expositio opinionis]
[9.5.4] Hic dicitur quod forma naturalis non est principium actionis secundum quod est perfectio eius in quo est, sed solummodo secundum quod habet respectum ad effectum. Quod potest ostendi: quia non est principium agendi nisi in quantum habet aliquem ordinem ad illud quod agit uel in quod agit, quia tali ordine amoto, nihil aget; ordo autem ille est relatio siue respectus.
[9.5.5] Secundum hoc ponitur quod potentiae animae non dicunt nisi eandem essentiam animae absolutam cum diuersis respectibus ad diuersa obiecta et diuersos actus. Qui respectus oportet quod cadant in ratione propria potentiarum in quantum praecedunt actus, alioquin nulla distinctio praecederet in potentiis distinctionem actuum, quod uidetur inconueniens. Quia licet actus manifestent distinctionem potentiarum, non tamen eam causant. Non enim quia differt intellectio a uolitione ideo differt intellectus a uoluntate, sed magis e conuerso.
[9.5.6] Consimiliter etiam ponitur ex parte obiectorum quod differentia formalis obiectorum naturaliter praecedit differentiam actuum. Non autem est illa differentia prior per aliqua absoluta. Potest enim idem absolutum esse obiectum plurium potentiarum; ergo erit per respectus; ergo illi respectus erunt de ratione obiectorum formalium in quantum praecedunt naturaliter actus, et hoc respectu potentiarum passiuarum, ut principia aliquo modo actuum.
[B. Contra opinionem Henrici]
[9.5.7] Contra ista arguitur: quia licet potens possit esse compositum et plura includere, tamen potentiam actiuam in quantum includit quidquid naturaliter praecedit principiatum oportet esse rem unius generis, quia ens per accidens.
[9.5.8] Etsi proteruiendo diceretur posse esse agens, non tamen potest dici esse potentia actiua. Absolutum autem et respectus in eo fundatus non sunt res unius generis. Ergo praecise alterum est essentialiter potentia actiua, non relatio tantum. Patet, tum quia non est perfectior termino producto, nec aeque perfectum, nec est principium assimilandi sibi passum, sed forma absoluta tantum. Ergo illa praecise est potentia actiua.
[9.5.9] Item, si aliqua relatio pertinet ad rationem potentiae actiuae in quantum prior est naturaliter principiato: aut illa est relatio potentiae ut importat rationem principii, aut potentiae ut opponitur actui, quia non uidetur aliam posse dari. Non secunda, quia illa non manet quando actu principiat. Manet autem in principio quando principiat quidquid est de ratione eius in quantum est prius naturaliter principiato.
[9.5.10] Propter idem etiam non potest dari quod illa relatio sit relatio principii in potentia principiantis, quia nec illa manet. Ergo oportet dare quod relatio sit principii principiantis in actu. Sed hoc est inconueniens, nam illa simul natura est cum principiato in quantum principiatum, cum sint correlatiua, et posterior est natura eo quod est principiatum, hoc est, illo in quo fundatur relatio principiati; quia relatio principiati, quae simul est cum relatione principiantis in actu, posterior est eodem, quod scilicet est principiatum. Oporteret autem relationem intrinsecam potentiae actiuae esse priorem natura illo quod est principiatum. Ergo omnino nulla relatio inuenitur talis.
[9.5.11] Item, hoc uidetur specialiter de potentia passiua. Nam ipsa, secundum illam rationem essentialem, est pars compositi et perficitur a forma, quae est altera pars, secundum quam rationem est prior naturaliter principiato ut tale principium. Hoc autem est praecise sub ratione absoluti; sic enim immediate est pars compositi et perficitur a forma. Quia si aliqua relatio esset de ratione eius in quantum est pars compositi, illa etiam relatio esset de ratione compositi, et ita nullum materiale esset essentialiter absolutum.
[II. Solutio quaestionis A. Opinio Scoti]
[9.5.12] Ideo dicitur aliter ad quaestionem quod cum relatio, quam importat hoc nomen "potentia" (sicut patet ex solutione tertiae quaestionis ), simul sit natura cum relatione principiati actu, actu, et potentia, potentia; ac per hoc illa relatio nullo modo sit prior naturaliter principiato: ideo quando quaeritur de potentia, ut est prior naturaliter principiato, necesse est quod hoc denominatiuum "potentia" accipiatur pro subiecto quod denominat non in sensu compositionis quia nec sic est prior sed in sensu diuisionis; nec tamen pro illo quomodocumque, sed secundum illam rationem secundum quam immediate recipit praedicationem huius concreti "potentia". Et iste modus loquendi usitatus est in ista materia de potentia, principio, et causa. Sic enim haec est uera: "causa naturaliter est prior causato et principium principiato", et non aliter.
[9.5.13] Hoc modo intelligendo quaestionem, dicitur quod nihil est de ratione potentiae nisi absoluta aliqua essentia, in qua immediate fundatur aliquis respectus ad principiatum, ita quod nullus respectus praecedit in actu ipsam principiationem per quam quasi determinetur ad principiandum. Sed ab absoluto, sine omni respectu praecedente, est effectus absolutus; quo posito, posterius natura sequitur relatio actualis mutua principiati ad principium, quae in neutro esse potuit, altero extremo non posito, ut argutum est prius in secundo argumento contra primam opinionem.
[9.5.14] Confirmatur etiam haec positio: si enim in essentia absoluta, puta in calore, non posset immediate fundari relatio principiantis, ut scilicet sine respectu praedeterminante non principiaret, quaero de isto respectu: ad quid est? Patet quod ad aliquid extra, immo ad idem ad quod est post principiationem relatio principiantis. Et tunc ad quid ponerentur duae relationes simul eiusdem ad idem et secundum eundem modum relationis? Aut si non sunt duae sed una, quomodo una praecedit aliam natura et quasi fundamentum eius? Nam quidquid est de ratione potentiae, in quantum prius est naturaliter principiato, totum uidetur esse de ratione fundamenti relationis ipsius principii, quando principiat, ad principiatum. Nec potest dici quod una tantum praecedat aliam tempore, quia patet quod agens, habens actionem coaeuam sibi, ita determinatur ad agendum et habet quidquid requiritur ad talem determinationem sicut agens praecedens tempore suam actionem. Ergo relatio determinans si qua est non oportet quod praecedat tempore, sed tantum natura; quod uidetur inconueniens, secundum prius deducta.
[B. Contra argumenta Henrici]
[9.5.15] Ad illa quae uidentur pro prima opinione, respondeo. Quod primo accipitur de forma naturali, dicitur quod "causa secundum quod causa prior est causato", et "causa secundum quod causa simul est cum causato"; utraque uera est. Sed prima, si reduplicetur illud absolutum quod est immediatum fundamentum relationis; secunda, si reduplicetur relatio. Sic si reduplicetur respectus, cum dicitur "secundum quod respectum habet ad effectum" sicut uidetur propositio sonare, negatur simpliciter illa propositio; et eodem modo negatur illa per quam probatur: "in quantum habet ordinem". Et cum probatur "amoto illo, nihil aget", fallacia consequentis est: "coloratum sine quantitate non primo uidetur, ergo in quantum "quantum" primo uidetur". Plus enim requiritur ad hoc quod aliquid pertineat ad rationem essentialem alicuius quam quod sine illo non possit esse. Sic numquam aliquid est actiuum nisi natum sit habere ordinem ad aliquid extra se; nec tamen ille ordo essentialis est actiuo (ut modo loquimur), hoc est, in quantum est prius naturaliter acto.
[9.5.16] Sed numquid forma, in quantum perficit illud in quo est, est principium agendi? Responsio: nec hoc conceditur si reduplicetur formalis ratio actiui; tamen illud "perficere" praecedit forte naturaliter ipsum "agere" quando conueniunt eidem formae. Possunt enim relationes in eodem absoluto ordine quodam fundari, ut sic hic prior sit comparatio actus quantum est de se ad illud actuabile cui dat esse primum, quam ad agibile ab ipso, licet per potentiam diuinam prima comparatio actualis possit tolli, stante secunda.
[9.5.17] Ad illud quod additur de potentiis animae, dicitur quod si "potentia" intelligatur aggregatum ex absoluto et respectu, isto modo distinguitur per respectus formaliter. Sed sic non sunt priores naturaliter actibus, proportionaliter accipiendo respectus principii in anima et in actibus respectus principiati, scilicet si actu, actu; si potentia, potentia. Si autem per "potentiam animae" intelligatur illa perfectio quae praecedit naturaliter actum sicut ratio elicitiua actus, siue receptiua motionis obiecti, illa praecise dicit absolutum.
[9.5.18] Et tunc, tenendo quod potentiae sint idem cum essentia: uel differunt praecise sicut diuersae rationes perfectionales in eodem unitiue contentae, de qua differentia dictum est in IV huius, quaestione "De uno"; uel nullo modo realiter differrent, sed tantum intentione uel ratione sed nec talis differentia, cum sit completiue in intellectu, et non in re nisi in potentia, praecedit naturaliter differentiam actuum.
[9.5.19] Quod si quaeritur quomodo ab eodem omnino indistincto, in quantum est principium, possunt immediate esse plura, licet posset euadi ponendo aliquos actus animae esse ab obiectis, tamen non oportet sic fugere:
[9.5.20] Responsio generaliter: nisi proceditur in infinitum in entibus, oportet multitudinem reduci ad unitatem.
Et in proposito est responsio specialis, et in similibus: si enim una forma limitata ad unam operationem potest esse sufficiens principium eius et quantum ad entitatem et quantum ad distinctionem, et alia alterius forma illimitata aliquo modo respectu istarum, quae per hoc quod potest in aliam operationem, nihilominus potest in istam potest in utramque et quantum ad entitatem et quantum ad distinctionem earum, sicut et duae possent.
[9.5.21] Quod si arguatur quod maior diuersitas non est ab omnino uno nisi mediante diuersitate minori, ergo nec diuersitas actuum, quae tanta est, nisi mediante diuersitate minori potentiarum:
[9.5.22] Responsio: hoc arguit contra hypothesim, quae hic supponitur de identitate potentiae cum essentia, quam quaestionem non oportet hic disputare; parum enim esset ad propositum si potentiae ponerentur accidentia absoluta; semper enim aeque teneretur conclusio principalis huius quaestionis.
[9.5.23] Potest tamen dici qui uult respondere ad maiorem argu-menti iam facti quod uera est, ubi est ordo essentialis minoris diuersitatis ad maiorem. Sic non est in proposito, quia quodcumque ens perfectum immediatum ordinem habet ad propriam operationem; etsi ens perfectius in istis inferioribus ad plures operationes, quarum forma sua est principium sine alia diuersitate media, sicut si esset unius principium sine medio. Est ergo maior praecise uera in illis minus diuersis, quorum singulum natum esset praecedere singulum maioris diuersitatis, non ubi nullum, si esset singulum, praecederet aliquod singulum, sicut ponitur hic.
[9.5.24] Ad illud quod additur de obiectis licet hoc tactum sit VI huius, in quaestione "De ente uero" potest tamen dici, sicut dictum est de potentiis animae, quod si idem absolutum est obiectum, nullus respectus pertinet ad essentialem rationem obiecti, quia, ut ibi tactum est, ante omnem respectum potest intelligi absolutum; et impossibile est intelligi quod non includit rationem formalem obiecti primi intelligibilis, si quod est primum commune.
[9.5.25] Et cum quaeritur de distinctione obiectorum, responsio: illa nullo modo est per respectus in quantum formaliter sunt obiecta, sed respectus consequuntur actus circa illa; si actu, actu; si potentia, potentia. Distinguuntur ergo uel ut perfectiones unitiue, ut dictum est in IV de uno, uero et bono; uel nullo modo, loquendo de intellectu et uoluntate; potentiae enim sensitiuae patet quod habent obiecta distincta, saltem aliquae.
[9.5.26] Ubi breuiter sciendum quod duae potentiae inuicem comparatae tripliciter se possunt habere: uel ut omnino disparatae; uel ut ordinatae, et hoc uel sub et supra in eodem genere; uel ordinatae sicut potentiae alterius generis. Exemplum primi: uisus, auditus. Exemplum secundi: sensus particularis, sensus communis; similiter quicumque sensus respectu intellectus, quia omnes sunt in genere potentiae cognitiuae. Exemplum tertii: quaecumque potentia cognitiua et potentia appetitiua sibi correspondens.
[9.5.27] De solis primis uerum est per se quod diuersae potentiae requirunt diuersa obiecta formalia. Et patet quod ibi est diuersitas in absolutis, non tantum per respectus.
[9.5.28] De secundis non est uerum nisi sic intelligendo quod prima obiecta differant sicut subordinata, hoc est quod potentiae superioris obiectum primum ad plura se extendat quam obiectum primum inferioris cum hoc tamen continet totum obiectum inferioris tamquam per se obiectum respectu superioris, licet non primum. Sicut enim album est per se obiectum uisus, non primum sed "coloratum" sub quo continetur, sic quidquid ponitur obiectum uisus continetur sub obiecto sensus communis; et quidquid sit primum obiectum eius continetur sub obiecto intellectus. Quia enim primum obiectum potentiae dicitur illud quod adaequat ipsam et illud quod adaequat inferiorem non adaequat superiorem, sed aliquid communius continens illud quod adaequat inferiorem, ideo oportet obiecta prima esse subordinata modo praedicto.
[9.5.29] Nec in istis obiectis per se, et non primis, percipit potentia superior tantum rationem sui primi obiecti, sed etiam rationem propriam sui per se obiecti, etiam perfectius quam inferior, cuius illud est primum obiectum. Puta, non tantum sensus communis in albedine uel colore percipit confuse rationem qualitatis sensibilis, sed distincte rationem coloris, immo distinctius quam uisus. Quomodo aliter iudicaret differentiam coloris et saporis? Ita, non tantum intellectus percipit albedinem in quantum ens, hoc est confuse rationem entis in albedine, sed distincte propriam rationem albedinis, et perfectius quam uisus. Unde ista est falsa "quaelibet potentia perfectius percipit suum primum obiectum quam aliqua alia percipiat ipsum, cuius alius non est primum obiectum".
[9.5.30] De tertiis potest simpliciter negari propositio, quia appetitiua uidetur in idem tendere formaliter quod apprehensum est. Quod si aliquis dicat omnem appetitiuam respicere formaliter bonum sub aliqua ratione, iam uidebitur uoluntas fieri particularior potentia ipso intellectu quantum ad rationes in obiectis, licet non quantum ad supposita obiecti. Licet enim quodcumque suppositum sit "uerum", est etiam "bonum"; non tamen uidebitur quod omnem rationem in supposito possit uoluntas habere pro per se obiecto quam potest intellectus, quia non quidquid includit "ens" quiditatiue, includit "bonum" quiditatiue. Nihil autem uidetur per se obiectum potentiae ut modo loquimur de per se obiecto, non sicut loquitur Aristoteles in II De anima de sensi bili per se nisi includat quiditatiue primum obiectum eiusdem potentiae.
Et tunc quaecumque appetitiua, cum hoc quod est alterius generis a cognitiua, si poneretur etiam subordinata cognitiuae quantum ad rationem obiectiuam licet non quantum ad communitatem in obiecto respectu suppositorum adhuc posset dici quod non esset distinctio cognitiuae et appetitiuae per obiecta in quae ambae tendunt, quia eandem rationem formalem obiectiuam respiciunt, licet illa respectu appetitiuae poneretur prima, respectu autem cognitiuae non prima sed per se; aliter in quantum ignotum appeteretur. Sed esset differentia istarum potentiarum uel nulla realis, in quantum praecedunt suos actus, uel aliunde quam ab obiectis, iuxta tacta prius de potentiis animae.
[9.5.31] Quod dictum est de cognitiua et appetitiua quod non habent alia obiecta, non est contra Aristotelem, quia II De anima cap. 2 unde accipitur illa sententia de obiectis et actibus dicit sic: "Si oportet dicere quid intellectiuum, sensitiuum et uegetatiuum, his adhuc priora opposita oportet considerare, ut de alimento sensibili et intelligibili".
[9.5.32] Hic non dicit "si potentiae aliae, ergo et obiecta", licet innuat aliquo modo in exemplo suo, sed uult tantum quod obiectum prius est cognoscendum quam potentia, quia ex hoc cognoscimus animam habere uirtutem talis operationis quia circa tale operatur, non quod operatio sit causa essendi uirtutis, nec in se, nec distinctionis, nec obiectum per consequens, quia de obiecto concludit Aristoteles mediante operatione; sed utrumque est causa innotescendi nobis distinctionem potentiarum. Sed nec Aristoteles loquitur ibi ali quid nec ex intentione, nec in exemplificando de potentia appetitiua comparata ad suam cognitiuam; immo in eodem cap. 3 "Potentiarum" etc. uult in principio capituli "si sensitiuum inest, et appetitiuum"; et infra in eodem probando hoc dicit "cui sensus, et laetitia et tristi tia"; et infra "quod animalibus habentibus tactum" intellige etiam si sensum habeant "et appetitus insit".
[9.5.33] Quomodo haec essent uera, si potentia cognitiua et appetitiua haberent obiecta disparata, sicut habent sensus diuersi, maxime cum obiectum sensus primi non praesupponeret obiectum appetitus, sed magis e conuerso?
[9.5.34] Quod etiam dicit Aristoteles ibi in II De anima, c. 2: "Sensitiuo esse et opinatiuo alterum, si quidem et sentire ab ipso opinari; similiter et aliorum unumquodque", non est contra praedicta. Bene enim sequitur "obiecta prima sunt alia, ergo et potentiae aliae"; sed e conuerso est fallacia consequentis. Nam aliunde possunt potentiae distingui, immo ab obiectis numquam causaliter distinguuntur. Si autem a signo arguitur aliquorum distinctio, e conuerso non sequitur, quia sine illis signis possent distingui. Exemplificari posset de motu et termino, quomodo diuersitas termini bene concludit diuersitatem motus, non e conuerso; quia multis uiis, aliunde quam a termino distinctis, potest idem terminus acquiri; patet in motu locali. Sed de exemplo isto, quia aliquibus uidetur dubium, non oportet hic disputare.
[9.5.35] Quod etiam dictum est in tota ista responsione principaliter, obiecta scilicet non distingui per respectus, patet per Aristotelem II De anima. Ubicumque enim assignat obiectum proprium, illud est absolutum, non respectiuum, ut de uisu dicit: "cuius est uisus, color est," sed nec includit respectum. Unde subdit: "quod est uisibile secundum se, non ratione, sed quoniam in se habet causam essendi uisibile", hoc est, non praedicatur "respectus" de ipso primo modo, sed secundo.
[III. Ad argumenta principalia]
[9.5.36] Ad argumenta principalia patet ex dictis. Quia, siue idem absolutum fundet relationem potentiae actiuae et passiuae, siue duarum potentiarum actiuarum, uel praecise erit in tali absoluto in quantum est prius naturaliter principiato differentia rationum perfectionalium unitiue contentarum, uel nulla differentia realis.
[9.5.37] Et cum dicitur "tunc proprii principiati non esset proprium principium": respondeo quod approprietur sic quod habeat in se totam perfectionem requisitam ad causationem huius, hoc oportet; sed quod limitate tantum huius, hoc non oportet, sicut superius dictum est. Aliter enim causa uniuersalis non ita posset producere effectum determinatum sicut et particularis ad talem effectum limitata. Quanto ergo causa indeterminatior (indeterminatione illimitationis siue indeterminatione imperfectionis, sicut materia est indeterminata, quando est in potentia) tanto est determinatior sicut oportet ad producendum effectum, hoc est, actualior.
[9.6 UTRUM POTENTIA ACTIVA FUNDETUR IN OMNI ENTE]
Circa fundamentum et terminum potentiae actiuae et passiuae quaero primo utrum potentia actiua fundetur in quocumque ente et ad quodcumque ens possit terminari. Et includit haec quaestio sex quaestiones.
[9.6.1] Primo arguitur de potentia actiua quod in quolibet ente fundetur:
Quia, secundum Philosophum, IV Meteororum: "Omnia determinata sunt operationibus"; cuiuslibet ergo entis est aliqua propria operatio.
[9.6.2] Confirmatur per Aristotelem, II De caelo et mundo, ubi uult quod omne habens operationem est propter suam operationem. Ex hoc arguitur: omne ens quod non est finis, est propter aliquem finem. Deus autem, qui est ultimus finis, patet quod habet aliquam operationem. Omne ergo aliud, ex quo est propter finem, uel erit propter operationem, et habetur propositum; uel propter aliquid aliud. Sed illud non est finis eius nisi quatenus attingit illud per aliquam operationem, ut uidetur; et ita sequitur quod habebit operationem.
[9.6.3] Item, agere conuenit alicui in quantum est in actu, et hoc perfectiori illo quod debet causari uel aeque perfecto; sed quodlibet ens est in actu altero istorum modorum respectu alicuius factibilis; ergo etc. Minor probatur per locum a minori, quia quantumcumque imperfectum ens accipiatur, ipsum est in aliquo actu, qui ita perfectus est proportionabiliter respectu actus similis factibilis sicut perfectior respectu perfectioris. Verbi gratia, ita proportionabiliter perfectio relationis perfectioni alterius relationis similis et ei quod est dare esse relatiuum, sicut perfectio caloris perfectioni alterius caloris quem causare potest.
[9.6.4] Item, species sensibiles et intelligibiles uidentur imperfectissima entia. Unde, ex differentia ad omnia entia quae dicuntur "realia", ista dicuntur "intentiones" uel "entia intentionalia". Sed istae species uidentur habere proprias operationes: tum in generando sibi similes, tum in mouendo potentias cognitiuas, secundum communiter ponentes ipsas.
[9.6.5] Contrarium uidetur manifestum de omnibus entibus, praeter quam de formis substantialibus aliquibus et aliquibus qualitatibus, quae solae uidentur actiuae.
[I. Ad quaestionem A. Expositio opinionis aliorum]
[9.6.6] Ad quaestionem.
Qui poneret quod actio prima cuiuscumque formae est in perficiendo suum proprium potentiale haberet consequenter ponere quod omnis forma est potentia actiua, quia est principium perfectiuum sui potentialis. Et talis forte actio uocatur ab aliquo "actio absoluta", sicut exemplificat: 5 14, 11 9, et a Philosopho de "lucere" quod est operatio manens in agente, et cuius principium est ipsum luminosum formaliter per suam lucem. Ita posset dici quod "quantere" (ut ita loquar) est propria operatio quanti, et formaliter per quantitatem, et "durere" duri per duritiem.
[B. Contra opinionem supra dictam]
[9.6.7] Contra hanc opinionem: non oportet disputare de nominibus. Si habitudinem formae ad materiam, quando ex eis fit unum, dicat esse actionem, loquitur ut uult. Philosophus autem de tali actione non est locutus, qui in 2 cap. huius credidit sufficienter diuidere potentias actiuas in rationales et irrationales, de quibus tractat ibi et cap. 4; nihil autem loquitur comparando formam ad perfectibile.
[9.6.8] Praeterea, omnis actio proprie dicta, de qua loquitur Philosophus, siue sit transiens siue immanens, talis est quod per ipsam aliquid est ab agente, et aliud ab ipso. Forma autem perficiendo materiam, nihil aliud a se causat in materia, quia ipsamet forma est perfectio propria materiae, non tantum aliquid effectum a forma.
[9.6.9] Et praeterea sicut forma, in quantum causa, aliam relationem essentialiter habet ad causatum quam efficiens in quantum causa eiusdem causati, ita etiam ad quamcumque aliam causam concausan tem hae duae causae comparentur, aliam habebunt relationem ad illam. Ergo ad materiam alia est omnino relatio formae et agentis. Immo nec possunt coincidere in idem numero; et per consequens sicut idem non potest esse agens et forma respectu principiati, ita nec respectu alterius principii.
[9.6.10] Si aliquis uellet adducere auctoritates Aristotelis de actione, de III Physicorum et de I De generatione, quod "agens et patiens sunt contraria", et quod "tangunt se" et huiusmodi, multas posset habere, sed non oportet immorari.
[II. Solutio quaestionis]
[9.6.11] Itaque hac opinione tamquam abutente terminis praetermissa, simpliciter tenendum est quod non solum non in quocumque ente, sed nec in quacumque forma, fundatur relatio potentiae acti uae. Nec uidetur difficultas in ostendendo quod ita sit. Nam caeteris minus perfectis praetermissis, patet quod "quantum", in quantum "quantum", non assimilat siue adaequat sibi in quantitate aliud quan tum approximatum prius inaequale, nec durum indurat aliud prius non durum. Actiuum autem sibi approximatum opposito modo se habens, statim transmutat, ut assimilet sibi, circumscripto impedimento; apparet de calido. Ita potest argui quod nulla forma actiua est nisi aliqua substantialis forte et aliqua de genere qualitatis.
[9.6.12] Sed difficultas est in assignando propter quid, quare scilicet saltem actus primus non quicumque est principium actus secundi, et hoc saltem respectu actus similis, cuius scilicet perfectio non excedit perfectionem talis actus, sicut tangit secunda ratio ad hanc quaestionem.
[9.6.13] Est et alia difficultas de actione, quae est factio si quis uelit extendere quaestionem , quare factio siue productio similis conuenit imperfectissimis substantiis, ut elementis; et parum ascendendo mixtis inanimatis non conuenit; ultra ascendendo, mixtis animatis conuenit communiter; ultra ascendendo, perfectioribus, ut Intelligentiis siue corporibus caelestibus, non conuenit. Ita quod non uidetur aliqua posse maxima uniuersalis assignari cui enti conueniat "producere". Si medium sumitur ex perfectione, et perfectius magis produceret; si ex imperfectione, imperfectius magis produceret. Utrumque uidetur habere instantiam ex dictis. Et ad ista, inuestigando, potest dici ad primum quod "propter quid" aliquid est actiuum.
[III. Ad argumenta principalia]
[9.6.14] Ad argumenta.
Ad primum dicendum quod entium naturalium per se exsis tentium, de quibus uidetur ibi loqui, sunt propriae operationes et hoc extendendo "operationem" ad quamcumque, siue immanentem siue transeuntem, siue etiam sit ad formam causandam, siue ad "ubi". Et sic graue habet operationem propriam tendere deorsum quando est extra locum suum; quando etiam quiescit, dicitur habere ope rationem, et perfectiorem quam quando mouetur. De quo posset esse prolixa inquisitio, an sicut moueri a grauitate, ita et terminus scilicet illud "ubi" continue causetur a grauitate quando graue quiescit, ut sic dicatur graue operari dum quiescit. Sed "operationem" non uidetur Aristoteles ita extendere, II De caelo et mundo, ubi uult quod imperfectum caret operatione. Et sic etiam in II De gene ratione, negatur grauitas esse qualitas actiua. Non igitur in IV Meteo rorum, intelligit de operatione stricte, nec de quocumque ente, prout ens diuiditur in substantiam et accidens, sed de ente per se quod est suppositum substantiae.
[9.6.15] Ad confirmationem rationis quae accipitur de II Caeli et mundi, potest dici quod operatio est finis habentis operationem, sicut ibi uult; non habentis, non est. Et cum arguitur "tunc aliquid aliud est finis", uerum est, sed non est finis ut attingatur ab illo per operationem huius.
[9.7 UTRUM RELATIO POTENTIAE ACTIVAE FUNDETUR IMMEDIATE IN SUBSTANTIA]
Secundo utrum relatio potentiae actiuae fundetur immediate in aliqua forma substantiali.
[9.7.1] Videtur quod non:
Quia naturalis potentia uel impotentia est in secunda specie qualitatis, secundum Aristotelem in Praedicamentis.
[9.7.2] Item, imperfectissimum non immediate acquirit summam perfectionem, sed mediante aliqua perfectione minori. Ergo essentia substantiae, quae est imperfectissima, non statim acquirit per fectionem summam, quae est operatio, sed prius aliquod accidens manens quo ordinetur ad operationem.
[9.7.3] Item, in eodem genere sunt potentia et actus; omnis actio creaturae est accidens. Confirmatur. In De sensu dicit Philosophus: ignis non agit in quantum ignis, sed in quantum calidus.
[9.7.4] Contra:
Potentia passiua simpliciter prima sicut est ad primum ens, scilicet substantiam, ita fundatur in substantia, quae est materia; ergo, a simili, potentia actiua prima fundatur in substantia, quae est forma.
[I. Ad quaestionem]
[9.7.5] Ad quaestionem.
Omissa propter breuitatem opinione contraria, cuius fundamenta tacta sunt in arguendo, ad quaestionem dicendum est simpliciter quod in forma substantiali fundatur relatio potentiae actiuae.
[9.7.6] Quod probatur ratione tripliciter, scilicet primo "quia", deinde "propter quid", et tertio auctoritate.
[9.7.7] Prima ratio talis est: effectus non potest esse perfectior causa sua efficiente, siue sit efficiens aequiuocum, quia tunc est perfectius effectu; siue uniuocum, quia tunc est aeque perfectum cum effectu. Substantia autem per se generatur; ergo per se efficiens illius generationis est substantia. Substantia autem non esset per se generans nisi illud quo generat esset forma substantialis. Si enim forma accidentalis sola generaret, substantia per accidens generaret.
[9.7.8] Respondetur quod accidens agit in uirtute substantiae, et ideo effectus potest esse substantia. Verum est enim quod nullum agens in uirtute propria producit perfectius se; tamen in uirtute alterius perfectioris se, potest.
[9.7.9] Contra: aut illud, in uirtute cuius agit, est causa efficiens effectus, aut non. Si primo modo, habetur propositum, quia causa non est in cuius uirtute aliud agit nisi in quantum substantia, patet. Et si est efficiens remotum, eo magis habetur propositum, quia causa quanto prior tanto uerius causat, ex prima propositione De causis. Si secundo modo, ergo effectus perfectior est sua per se causa efficiente; nam illud in uirtute cuius agit nullo modo est efficiens. Hoc etiam secundum membrum statim uidetur inconueniens, quia in nullo genere causae uidetur aliquid causare in uirtute alterius nisi illud alterum principalius causet in eodem genere causae.
[9.7.10] Secunda ratio, quae est "propter quid", est talis: agens in quantum est in actu agit, ita quod perfectius ens in actu perfectius agit. Quod ex hoc patet, quia alias non attribueretur ratio actionis Deo in summo, quia nihil attribuitur Deo in summo nisi quod est perfectionis simpliciter uel sequitur perfectionem simpliciter, sic quod si magis, magis; et maxime, maxime. Forma autem substantialis est actus perfectior omni accidente; ergo etc.
[9.7.11] Si dicatur quod "immediatum ordinem habere ad actionem" est imperfectionis, quia accidentia ordine quodam insunt substantiae ita quod remotius non est natum inesse nisi propinquiore prius inhaerente, et ita quod immediatum est respectu actionis est in proximo gradu respectu eius; quod quidem est imperfectionis, quia quod imperfectiori est propinquius est imperfectius. Praedicamentum uero actionis est ens deminutum, quia non dicit rem absolutam formaliter; et ita nec substantiae conuenit.
[9.7.12] Praeterea, quantitas est actus perfectior quam qualitas, quia substantiae immediatior; nec tamen sequitur quod quantitas sit actiua si qualitas est actiua.
[9.7.13] Ad primum: quod quamuis praedicamenta sint ordinata in ordine praedicamentali, tamen immediate possunt consequi rem alterius praedicamenti. Unde "relatio" et "actio" immediate consequuntur "substantiam", nec unum mediante alio. Similiter, si ratio concluderet, qualitas non esset immediatum principium actionis, quia relatio ordinatur ante actionem. Similiter, numquam requiritur "quantum" esse "quale" ad hoc quod sit in "ubi".
[9.7.14] Ad aliud patet alibi quod qualitas est perfectior quantitate. Similiter, licet quantitas non sit actiua per transmutationem, tamen est actiua in sensum et intellectum, et facit immutationem sensus, non solum ad modum immutandi. Sic materia prima est actiua in intellectum angeli cognoscentis eam; sed non relatio formaliter, sed fundamentum in quo uirtualiter includitur.
[9.7.15] Si dicatur etiam quod, secundum rationem hanc secundam, mixtum, ut lapis, esset magis actiuum quam elementum, ut ignis, quia est ens perfectius, concedendum est, quia habet operationem perfectiorem, licet non cum transmutatione et corruptione.
[9.7.16] Tertio, auctoritas ad propositum est. In VII huius cap. 7, dicit Aristoteles: "Proprium substantiae est, quia necesse est praeexsistere semper substantiam alteram actu, quae facit; quale uero aut quantum non necessarium, sed potestate solum."
SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: Item, VII Metaphysicae cap. 1 c, manifestum est quod haec, scilicet substantia, est causa essentiae cuiuslibet, scilicet horum, scilicet acciden tium, et illa sunt propter illud, scilicet substantiam. Sed certum est quod substantia non est causa materialis nec formalis essentiae accidentium; igitur habet rationem causae efficientis. Et hoc uidetur uelle Commentator super illud uerbum Physicorum, commento 3815. Et ratione probatur: "materia enim et finis non coincidunt", sed substantia est finis accidentium; sunt enim propter substantiam, dicit Philosophus. Igitur substantia non est causa materialis accidentium. Igitur quando Philosophus dicit substantiam esse causam essentiae accidentium, cum non sit causa formalis, erit efficiens.
Impossibile est qualitatem aut quantitatem esse postquam non fuit nisi per aliquam causam efficientem, et non oportet praeexsistere "quantum" aut "quale" actu. Igitur substantia, istis accidentibus circumscriptis, habet uirtutem producendi illa, et ita potentiam actiuam. Posset etiam argui de subiecto respectu propriae passionis, quod scilicet habeat potentiam actiuam respectu eius, alias non necessario inesset, quia potentia materiae non est sufficiens ad necessitatem.
[9.7.17] Consimiliter, ex dicta auctoritate potest aliter haberi propositum. Quia si non oportet quantum aut quale praecedere generationem quanti aut qualis, multo magis nec generationem substantiae. Ergo si sola substantia praecederet, esset generatiua substantiae.
[II. Ad argumenta principalia]
[9.7.18] Ad primum argumentum posset dici quod si illa auctoritas multum faceret, ergo sequeretur quod nulla qualitas tertiae speciei esset potentia actiua, quod est manifeste falsum.
[9.7.19] Ad secundum dicendum quod si fiat sermo de factione, illa non est perfectio substantiae quae facit, sicut patet ex cap. 7 huius IX. Et ideo non oportet quod substantia, prius quam faciat, alio perficiatur; similiter nec in actione nec in factione propter idem principium, quia forma substantialis est perfectior accidentali. Et ita licet substantia sit imperfectior quam substantia qualis intelligendo perfectionem propriam substantiae cum alia addita , tamen praecise accipiendo perfectionem utriusque formalem, substantia perfectior est substantia quali; ergo magis potest agere et facere, quia utrumque est perfecti.
[9.7.20] Ad tertium: illud concluderet quod omnis potentia actiua est in genere actionis. Non tantum enim potentia et actus sunt in eodem membro entis, ut ens diuiditur per substantiam et accidens, sed etiam in eodem genere, ut ens diuiditur in decem genera. Tunc ad argumentum: aequiuocat "potentiam", quia maior est uera de potentia obiectiua; patet ex prima quaestione. Et in minori accipit "potentiam" quae est principium actiuum uel passiuum.
[9.7.21] Ad auctoritatem in De sensu, diceret aliquis quod loquitur de actione sensibilis in sensum; et substantia non est sensibilis nisi per accidens.
[9.8 UTRUM ALIQUA QUALITAS PRIMAE
SPECIEI SIT POTENTIA ACTIVA]
Tertio utrum aliqua qualitas primae speciei sit potentia actiua.
[9.8.1] Et uidetur quod non:
Quia potentia est qua habens potest simpliciter; per habitum autem non uidetur aliquis posse simpliciter, sed sic, puta faciliter uel delectabiliter uel expedite. Si enim habitu simpliciter posset, ergo ante illum esset simpliciter impotens, et ita actus praecedens habitum non esset eiusdem rationis cum actu sequente generationem habitus; ergo nec ex praecedentibus generaretur habitus.
[9.8.2] Contra:
Aristoteles in littera huius IX cap. 24: "Omnes artes et factiuae scientiae potentiae sunt; principia namque permutatiua in alio aut in quantum aliud".
[I. Ad quaestionem]
[9.8.3] Ad quaestionem: qui poneret omnem potentiam, in qua est habitus, esse praecise passiuam, haberet consequenter dicere ut uidetur quod habitus non est principium actiuum.
[9.8.4] Sed quomodo habilitatur aliqua potentia ad patiendum, maxime si est ex se summe disposita, sicut est de intellectu respectu intellectionis? Quomodo etiam uti habitu est in potestate habentis, secundum Aristotelem, si usus eius (licet improprie dicatur "usus") sit tantum in patiendo? Pati enim non est in potestate patientis.
[II. Solutio quaestionis]
[9.8.5] Ideo aliter dici potest quod habitus, qui est in potentia actiua, est principium actiuum. Et hoc expresse uult Aristoteles sicut adductus est in arguendo. Et etiam in V libro cap. "De potentia" dicit: "Ars medicinalis, potestas ens, exsistet utique in sanato", ubi exponit definitionem potentiae actiuae. Et in isto IX cap. 4 a diuidit potentias in innatas et acquisitas; "et hoc uel consuetudine, ut quae est fistulandi; uel disciplina, ut quae est artium". Patet etc.
[9.8.6] Sed saltem loquendo de habitibus acquisitis, non uidetur habitus esse potentia eodem modo quo potentia naturalis, in qua est habitus, dicitur esse potentia. Nam talis habitus non uidetur esse principium actiuum, ita quod simpliciter principiet aliquam actionem secundum substantiam; est tamen potentia actiua, quia, ut actiuum, principiat aliquem modum actionis, qui modus accidens est respectu actionis. Si enim posset eadem actio stare, et quandoque uirtuosa exsistens, quandoque esse non uirtuosa, pateret modum illum, quem dat sibi uirtus, esse accidens actioni. Nunc autem, quia actio non manet, non potest transmutari a modo uno in modum oppositum, sed quemcumque modum habet cum est, transeunte ipso sub illo modo, transit etiam simpliciter, ita quod modus omnis actionis, propter modum essendi actionis, inseparabilis est ab ea (nec tamen minus est accidens); et ita quod principiat illum modum uere est principium, licet non ita perfecti entis, sicut si esset principium actionis cuius est ille modus.
[III. Ad argumentum principale]
[9.8.7] Ad argumentum patet ex solutione quaestionis.
[9.9 UTRUM POTENTIA ACTIVA POSSIT
TERMINARI AD QUODLIBET]
Quarto utrum potentia actiua possit terminari ad quodlibet.
[9.9.1] Et uidetur quod sic, saltem in creaturis:
Quia quidquid ibi est, quandoque non fuit; ergo ab aliquo agente.
[9.9.2] Item, uidetur quod in diuinis (respectu saltem personarum productarum) sit aliqua potentia actiua, ut generatiua respectu Filii, et spiratiua respectu Spiritus Sancti.
[9.9.3] Ad oppositum:
Quod est terminus potentiae actiuae, uidetur esse a per se agente cuius est illa potentia; casualia non sunt a causa per se.
[9.9.4] Item, de Deo patet, quia primum in genere causae materialis non habet materiam respectu sui; ergo nec primum agens est terminus alicuius potentiae actiuae.
[I. Ad quaestionem]
[9.9.5] Ad quaestionem dicendum quod cum non sit intelligibile aliquid esse postquam non fuerit nisi ab aliquo habeat esse (omne autem aliud a Deo est postquam non fuit circa cuius probationem modo non oportet insistere), patet quod tale ab aliquo habet esse, et ita est terminus alicuius potentiae actiuae. Sed etsi aliquid non haberet nouum esse, dum tamen non esset ex se necesse esse, adhuc forte oporteret quod esse suum haberet ab aliquo (de quo quaere infra in quaestione de sempiternitate mundi, an sit possibilis). Sicut autem quaedam entia immediate a Primo habent esse, quaedam autem a causis secundis, ita aliqua sunt termini huius potentiae actiuae tantum; aliqua illius et istius simul, si effectus totus causae secundae est a Prima effectiue.
[9.9.6] Deus autem, cum ex se sit necesse esse, non est terminus potentiae actiuae proprie, secundum aliquos, si talis potentia requirit pro termino naturam producibilem, et in supposito absoluto. Diuina enim natura non producitur, licet suppositum relatiuum in ipsa producatur, et per hoc ipsa communicetur.
[9.9.7] Quod an uerum sit de potentia actiua an non, in creaturis uideri non potest, quia instantiam ibi non recipit. Forte eandem naturam communicare, uideretur perfectius agere quam aliam producere. Suppositum etiam uidetur primus terminus productionis sicut primum producens, ex I Metaphysicae. Si primum potest stare sine secundo, uidetur stare propria illius quod dependet a tali primo. De his quia hic discutere non est locus, cum sint theologica profunda potest hic transiri.
[9.9.8] Si autem intelligitur quaestio de actione immanente et de termino eius, non qui producatur ipsa, sed circa quam ipsa sit qui terminus dicitur obiectum , patet quod quodcumque ens est terminus talis actionis, quia ens intelligibile et amabile.
[II. Ad argumenta principalia]
[9.9.9] Ad primum argumentum patet ex dictis in VI libro in quaestione "De ente per accidens". Nihil enim est casuale respectu unius causae naturalis quin sit intentum ab alia, nihilque omnino casuale aut fortuitum quod non sit per se terminus potentiae diuinae.
[9.9.10] Esset tamen hic difficultas (qui uellet immorari), an respectu fortuiti, ut termini, sit alio modo potentia diuina quam respectu per se intenti ab agente a proposito.
[9.9.11] Si sic, hoc non est nisi quia causa secunda non agit ad producendum fortuitum, et ita illud erit immediate effectus Dei; nullo autem modo effectus agentis uoluntarii particularis, nisi quia facit illud ad quod consequitur in paucioribus Deum facere istud, sine quo forte Deus non faceret, licet posset; sed sic aperiens fenestram illuminat domum, immo magis (quia semper uel in pluribus) ad apertionem sequitur illuminatio; nec potest agens non illuminare, isto facto.
[9.9.12] Si non, ergo ita coagit Deo causa secunda in productione fortuiti sicut in productione per se intenti. Quomodo ergo est fortuitum? Hic posset dici quod.
[9.9.13] Ad argumenta facta de Deo, pro et contra, patet ex solutione quaestionis.
[9.10 UTRUM POTENTIA PASSIVA SIT IN QUOLIBET ENTE]
Quinto utrum potentia passiua sit in quolibet ente.
[9.10.1] Et uidetur quod sic.
Et primo quod in Deo, quia Filius non generatur de nihilo, secundum Augustinum Contra Maximinum, sed de substantia Patris; ergo illa substantia uidetur esse in potentia passiua, quasi subiectum generationis.
[9.10.2] Item, perfectum simpliciter et imperfectum sunt priuatiue opposita, diuidentia totum ens. Perfectum simpliciter de solo Deo dicitur. Ergo quodlibet causatum est imperfectum priuatiue. Ergo et perfectibile, quia priuatio non est nisi in apto nato; omne autem perfectibile habet potentiam passiuam.
[9.10.3] Confirmatur illud: quia solus Deus conceditur esse actus purus; ergo in omni alio est aliqua potentia passiua.
[9.10.4] Ad oppositum:
De Deo patet, quia est actus infinitus.
[9.10.5] Item, de multis creaturis patet, sicut de relatione et de multis accidentibus, quae nullius actus sunt receptiua; ergo non est in eis potentia passiua.
[I. Ad quaestionem]
[9.10.6] Ad quaestionem dicendum quod aliquod ens, propter summam perfectionem, non est aliquo modo perfectibile, et ideo nec habens potentiam passiuam realiter; hoc ens est Deus.
[9.10.7] Ponunt tamen aliqui in essentia diuina quasi potentiam passiuam, sicut tangit argumentum sumptum ab auctoritate Augustini. Sed de hoc transeo.
[9.10.8] Patet quod ad nullum actum realiter est ibi potentia passiua, quia nullus est ibi qui omnino non sit idem essentiae. Potentia autem passiua realiter sumpta et actus eius realis numquam in eodem omnino fundantur, quia receptiuum non tantum non est receptum, sed ab ipso denudatum et de se non-tale. Impossibile est enim praecise actuare illud in quo est potentia passiua realis quin de se intelligatur "non habens actum cuius est illa potentia".
[9.10.9] Aliqua uero entia sunt ita imperfecta ut nullam perfectio nem possint suscipere, ut accidentia ultima substantiae inhaerentia. Et ideo nullam habent potentiam passiuam, licet habeant potentiam metaphysicam quando non sunt in actu, sicut dictum est in solutione primae quaestionis. Dicunt autem aliqui omnia accidentia esse talia quod nullum actum recipiunt, licet sit quidam ordo inter ipsa in perficiendo substantiam. Unde in IV, in secunda ratione contra negantes primum principium, dicit Aristoteles: "Nihil magis hoc illi quam illud huic accidit". Sed de hoc require ibidem in IV, quia Auicenna uidetur dicere contrarium II Metaphysicae, cap. 1. Hoc certum est, quod dictum est quod "quodcumque accidens non est perfectibile aliquo actu ulteriore" non fundat potentiam passiuam. Sed quod sit illud in speciali, prolixum esset. Forte enim relatio de qua minus uidetur habet propriam passionem quae eam perficit, et respectu eius est potentialis et receptiua, quod modo praetermitto.
[II. Ad argumenta principalia]
[9.10.10] Ad primum argumentum patet ex solutione quaestionis.
[9.10.11] Ad secundum dicendum quod in priuatiue oppositis diuidentibus idem commune, hoc generaliter uerum est quod circa idem diuisum nata sunt fieri, sic intelligendo quod priuatio requirit aptitudinem ad habitum in illo in quo est, non semper secundum naturam propriam eius, sed secundum naturam illius diuisi. Sic "irrationale" in asino non requirit quod asinus sit aptus esse rationalis in quantum asinus, sed in quantum animal, hoc est sibi, in quantum animal, hoc non repugnat. Ita intelligendum in proposito de ente imperfecto quod sibi, in quantum ens, non repugnat esse perfectum, licet repugnet in quantum hoc ens. Et de tali priuatione secundum genus loquitur Aristoteles in V huius cap. "De priuatione", sicut talpa dicitur caeca, quia in quantum animal nata esset uidere.
[9.11 UTRUM POTENTIA PASSIVA POSSIT TERMINARI
AD QUODCUMQUE ENS CAUSATUM]
Sexto utrum potentia passiua possit terminari ad quodcumque ens causatum.
[9.11.1] Et arguitur quod sic:
Quia Philosophus uult, XII huius cap. 2, quod omnium sunt principia proportionaliter eadem, quia sicut in substantia est potentiale et actus et priuatio tria principia , ita in quolibet genere tria proportionaliter alia ab istis, sicut alia genera differunt a substantia. Cuiuscumque autem est proprium principium passiuum, illud est terminus potentiae passiuae.
[9.11.2] Contra:
Tunc in omni genere esset propria mutatio. Consequentia ostenditur: quia motus in communi, ut scilicet extendit se ad mutationem, definitur in III Physicorum "quod est actus" etc. Illa inuenietur in omni genere, dato antecedente.
[9.11.3] Confirmatur: quia non potest intelligi sine mutatione termini potentiae passiuae, ut principiatum produci, per hoc quod suum principium potentiale de propria priuatione reducitur ad actum proprium. Consequens, etsi non uideatur esse contra Aristotelem in V Physicorum ponentem motum tantum in tribus generibus (quia ibi stricte accipit "motum"), tamen rationes quibus probat motum non esse in relatione propter hoc scilicet quod potest de nouo inesse alicui ad mutationem alterius et in actione (quia tunc esset actionis actio in infinitum) aeque improbant mutationem in istis sicut et motum.
[I. Solutio quaestionis]
[9.11.4] Ad quaestionem dicendum quod, secundum dicta in solutione tertiae quaestionis huius IX, triplex relatio est potentiae passiuae, scilicet ad principiatum, ad efficiens, ad formam. Primo ergo modo nihil est terminus potentiae passiuae nisi compositum ex potentiali passiuo et ex actu eius. Secundo modo nihil est terminus eius nisi quod habet potentiam actiuam. Et quid sit illud? Quaere in prima istarum quaestionum. Tertio modo terminus potentiae est omnis forma, proprie loquendo, hoc est, quae nata est aliquid informare quod dico ad excludendum Intelligentias quae quandoque dicuntur formae. Haec membra, quia de se patent, non oportet insistere ad probandum.
[II. Ad argumenta principalia]
[9.11.5] Ad argumenta.
Tangunt quaestionem quae quaerit in speciali: an in omni genere sit compositum et forma propria, respectu quorum potentiale proprium sit in duplici potentia.
Et potest concedi quod sic, secundum intentionem Philosophi in VII cap. 6, quod in omni genere generatur compositum, et in XII, sicut allegatur. Sed quomodo illa compositio sit intelligenda, dictum est in VIII in quaestione "De simplicitate accidentium".
[9.11.6] Ad secundum igitur argumentum, quod tangit de mutatione, dicendum quod omnis mutatio proprie dicta est inter terminos oppositos: priuationem et formam. Illa non sunt simul tempore in eodem, patet. Nec priuatio praecedit tempore formam nisi susceptiuum praecedat eam, quia in non-susceptiuo non est priuatio. Ad nullam ergo formam est mutatio nisi quam praecedit tempore suum susceptiuum. Quia multae formae necessario simul sunt cum propriis susceptiuis, ideo sine mutatione insunt. Solummodo autem potest esse mutatio per accidens ad illam, in quantum est ad aliquid, quod est prius ea naturaliter, et quasi ratio receptiui. Hoc modo, quaecumque forma non esset nata sequi tempore esse sui proprii susceptiui, non esset nata terminare mutationem. Quae autem non sequeretur, tamen quantum est de se nata esset sequi, non terminaret mutationem, licet nata esset terminare. Quando ergo arguitur ex definitione motus, non ualet, quia ibi sumitur "potentia" opposita "actui"; ubi autem illa est in susceptiuo, bene conceditur mutatio. Sed licet illa non sit, bene potest esse potentia passiua secundum triplicem eius respectum, qui dictus est in solutione istius quaestionis, scilicet ad principiatum, ad agens et ad formam. Nam uterque istorum inest quando est in composito; tertius inest in instanti primo quo forma inest, licet etiam sine mutatione insit. Potest tamen potentia actiua esse alicuius termini, et potentia passiua similiter, cuius non praefuit potentia opposita actui, et ideo nec mutatio est ad illum.
[III. Corollarium de diuisione potentiae actiuae]
[9.11.7] Ex dictis patet diuisio potentiae actiuae. Nam ex responsione ad tertium argumentum quaestionis quartae patet quod diuiditur in factiuam et in actiuam proprie dictam; et hoc ponitur infra, cap. 7 IX. Ex dictis enim in quaestione 6 patet quod diuiditur in rationalem et irrationalem; et hoc ponitur cap. 2 ab Aristotele. Et istae diuisiones manifestabuntur in sequentibus: prima in quaestione 14 et secunda in quaestione 15.
[9.11.8] Actiua proprie sumpta, secundum Philosophum cap. 7, est cuius ultimus finis est usus (et non aliquid actum), cuius etiam actio manet in agente.
[9.11.9] Primum est intelligendum, sicut expositum est supra, quarta quaestione in responsione ad tertium argumentum; non quin per illam potentiam uere sit aliquid actum, quod etiam est aliqua natura absoluta, sed quia non est tale quod natum sit induci per mutationem terminantem motum. Nec dicitur actus primus, sed secundus, sicut est de intellectione et uolitione.
[9.11.10] Est tamen aliqua actiua, quae habet secundam condicionem, scilicet quod eius actio manet in agente; non autem primam, scilicet quod ultimus finis sit usus, modo iam exposito. Sed etiam finis eius est aliquod actum, quod de natura sua ita est primus actus quod natum esset induci per mutationem terminantem motum; talis est potentia actiua subiecti respectu propriae passionis. Et ita patet diuisio potentiae actiuae proprie sumptae in propriissimam et minus propriam.
[9.11.11] Ex his patet quomodo duae diuisiones praedictae se habent ad inuicem. Quia irrationalis quaedam est factiua, quaedam actiua; et haec quaedam minus proprie, ut in subiecto respectu propriae passionis; nulla propriissime, quia nihil est ibi quod non sit natum terminare motum uel sit ipse motus.
[9.11.12] Rationalis etiam, secundum Philosophum, uidetur diuidi in actiuam et factiuam. Sed hoc intelligendum quod rationalis diuiditur in innatam et acquisitam, sicut potest accipi ex principio 4 cap. et etiam ex solutione octauae quaestionis supra. Et innata, in rationalem per essentiam et in rationalem per participationem stricte sumptam, quae est appetitus sensitiuus; et ultra, rationalis per essentiam large sumptam, in intellectum et uoluntatem.
[9.11.13] Consimili modo diuiditur potentia acquisita, scilicet habitus, in habitum appetitus sensitiui, et in habitum intellectualem et moralem, non habitum uoluntatis; licet Philosophus, diuidendo intellectualem et moralem, sub morali comprehendat habitum quemcumque appetitiuum, siue uoluntatis siue appetitus sensitiui, si tamen in uoluntate aliquem habitum posuit.
[9.11.14] De omnibus istis potentiis rationalibus Philosophus uidetur diuisisse acquisitas intellectuales in actiuas et factiuas, sicut patet de arte et prudentia. Et per consequens intellectum oportet ponere tam actiuum quam factiuum secundum istos diuersos habitus; appetitum autem quemcumque, seu habitum eius, non uidetur ponere factiuum sed tantum actiuum.
[9.11.15] Quomodo autem sint ista intelligenda, uidelicet quomodo intellectus uel ars habeat causalitatem efficientiae respectu artificiati et quomodo non, tactum est in VII, quaestione "De consequentia Aristotelis contra Platonem"; "genitum est hoc aliquid" etc. Quomodo etiam actiuum aliter alicui conuenit et aliter diuersis, dictum est in I, in quaestione "De scientia practica".
[9.11.16] Item, tertio modo principali diuiditur actiua potentia in aequi-uocam et uniuocam. Aequiuoca est quando fundatur ratio potentiae super formam alterius rationis ab illa ad quam est, et ibi semper oportet fundamentum perfectius esse termino, loquendo de totali potentia actiua; alioquin effectus excederet efficiens in perfectione. Uniuoca autem est quando eiusdem rationis sunt forma, super quam fundatur ratio potentiae, et forma ad quam est.
[9.11.17] Item, diuiditur actiua in totalem et partialem. Quod intelligo sic: effectus naturalis uel artificialis communiter producitur a pluribus efficientibus ordinatis; omnia illa respectu effectus sunt unum efficiens totale; quodlibet uero non loquendo de Deo est efficiens partiale. Et illorum partialium quoddam dicitur principale, quoddam instrumentale; et quoddam primum, quoddam secundum.
[9.11.18] An autem idem sit causa secunda et instrumentum, et de multis aliis dictas diuisiones tangentibus, dictum est in conclusionibus de causis; hic transeo.
[9.11.19] Causarum ergo ordinatarum in quacumque una actiua est potentia actiua propria et ad eundem effectum, et haec partialis in suo ordine, non loquendo de Deo. Omnes illae potentiae simul sumptae, ut scilicet conexae et concurrentes ad effectum, sunt una potentia actiua totalis; una, inquam, unitate ordinis, non realiter unitate speciei uel numero; immo semper differunt specie, sicut dictum est in II, in quaestione "De statu in causis efficientibus".
[9.12 UTRUM POTENTIA PASSIVA DIVIDATUR IN NATURALEM
ET OBOEDIENTIALEM (SIVE SUPERNATURALEM) ET VIOLENTAM]
Utrum potentia passiua diuidatur in naturalem et oboedientialem (siue supernaturalem) et uiolentam.
[9.12.1] Et arguitur quod non:
Quia omnis potentia naturalis est oboedientialis, et e conuerso. Probatio: quia potentia naturalis est in susceptiuo ad omnem formam quae potest ipsum perficere; sed non est in potentia ad recipiendum aliquam aliam. Alias enim materia ignis esset in oboedientia ad recipiendum immediate intellectionem aliquam, uel uolitionem, uel formam angeli dato quod angelus sit immaterialis. Vel lapis esset in potentia oboedientiali ut, manens lapis, esset sapiens quod uide tur inconueniens.
[9.12.2] Per idem probatur quod omnis uiolenta est naturalis, quia passiuum non repugnat alicui formae natae perficere ipsum, et nullam aliam potest recipere a uiolentante, si esset uiolentans.
[9.12.3] Contra:
Ex IX huius cap. 6 colligitur quod non quodlibet est in potentia quidlibet, sicut nec terra homo, sed semen. Hoc autem est falsum de oboedientiali qua immediate ex terra fit homo.
[9.12.4] Item, pro alia diuisione: quia uiolentum per se, sicut et naturale, sumitur ex parte passi. Sicut enim dictum est in VII, in quaestione "De rationibus seminalibus", si non esset potentia ad aliquid, non posset uiolentari. Ergo est aliqua potentia, et tamen ad formam uiolenter inducendam, et illa potest dici potentia uiolenta. Patet etiam quod aliqua est naturalis; ergo etc.
[I. Ad quaestionem]
[9.12.5] Ad quaestionem dicendum quod, secundum dicta supra saepe, in materia est triplex respectus: ad materiatum, ad formam, ad agens in quantum actuans ipsam. Tam prima quam secunda, uel absolute consideratur, uel comparando materiam in quantum exsistens sub una forma, transmutabilis est immediate ad aliam.
[A. De potentia materiae absolute considerata]
[9.12.6] Primo modo considerando utramque potentiam istam, dico quod nulla est in materia prima nisi naturalis, quia naturalem inclinationem habet ex se ut sit cuiuscumque compositi pars, et quacumque forma perficiatur cuius potest esse pars et qua potest perfici. Nec potest contra nec supra suam inclinationem in aliquo composito esse, uel sub aliqua forma quae eius est quomodocumque perfectiua. Ad impossibile autem nullam habet potentiam.
[9.12.7] Utraque praedicta, in aliquo subiecto ente et in actu, potest esse uiolenta et non naturalis, sicut in aqua manente aqua ad calorem, et in graui manente graui ad ferri sursum, quia tale subiectum, propter actum quem habet, determinate inclinatur ex se ad oppositum talis formae, et ita contra naturam suam inest, si inest. Potest autem inesse ab agente, uincente actualitatem istam inclinantem ad oppositum, sicut ignis praesens aquae uincit actualitatem eius qua inclinatur ad frigiditatem.
[9.12.8] Sed uniuersaliter neutra praedicta potentia uidetur esse oboedientialis, nisi illa oboedientialis sit uel naturalis uel uiolenta. Quia omnis forma, etiam a Deo, impressibilis cuicumque passo, uel uidetur esse secundum inclinationem passi uel contra; maxime si ex hoc ipso quod non est contra inclinationem passi sit secundum eam, si passum quodlibet inclinetur ad omnem actum perfectiuum eius cui non repugnat. Quod si ponatur aliqua forma perfectiua alicuius subiecti quod ad ipsam neutro modo se habet, scilicet quod nec inclinatur ad ipsam nec ad eius oppositum, tunc potest respectu talis "potentia nuda" dici oboedientialis, licet non proprie dicatur oboedientialis, ut iam dicetur. Nam et talis forma, si qua esset, posset forte ab agente naturali induci, multo magis quam forma ad quam est potentia uiolenta, quia susceptiuum est magis capax.
[9.12.9] Sic ergo patet ex dictis quomodo potentia materiae ad compositum et ad formam absolute sumpta, et cuius materiae, diuiditur in naturalem et uiolentam, et forte in nudam siue neutram, sed non proprie in oboedientialem, ut dicetur.
[B. De potentia materiae transmutabilis a forma in formam]
[9.12.10] Nunc restat uidere de utraque praedicta, comparando materiam ut transmutabilis est a forma in formam. Et de hoc uidetur dicendum quod cum formae naturales habeant ordinem necessario in succedendo sibi inuicem in materia (secundum quod manifestum est ad sensum, et aliqui accipiunt ab Aristotele VIII huius cap. 4 de uino et aceto etc., cuius tamen "propter quid" difficile esset assignare), oportet dicere quod materia, ut sub una forma, non est nata transmutari immediate ad quamcumque, sed ad determinatam.
[9.12.11] Sed quia ordo iste non est necessarius nisi in quantum materia transmutatur ab agente naturali, cuius uirtuti non subicitur iste ordo, ideo hic habet locum potentia oboedientialis, secundum quam materia cuiuscumque formae capax est immediate post quamcumque, per transmutationem ab agente, cuius uirtuti subest dictus ordo. Non tamen est haec potentia materiae ad formam uel compositum proprie oboedientialis, sed ad agens a quo sic recipit formam. "Oboedientia" enim proprie significat subiectionem respectu agentis potentis de oboediente facere quod uult. Ut sic breuiter dicatur ad quaestionem quod comparando materiam quamcumque, hoc est, siue substantialem siue subiectum accidentis, ad materiatum uel formam, non est in materia potentia oboedientialis proprie, sed naturalis uel uiolenta uel forte neutra, iuxta quod expositum est.
[C. De potentia materiae ad agens comparatae]
[9.12.12] Comparando autem ad agens a quo est actuabile, potest habere triplicem potentiam praedictam, in quantum ab agente recipit formam ad quam secundum triplicem modum praedictum se potest habere. Sed non habendo aspectum ad formam, sed praecise ad efficiens, non est nisi duplex potentia in materia. Quia uel limitate subditur agenti, quantum scilicet primo ad formas determinatas; et secundo quantum ad modum determinatum recipiendi illas ab ipso, puta per modum talem uel talem; et tertio quantum ad ordinem determinatum recipiendi hanc post illam. Vel illimitate subditur, scilicet quantum ad receptionem cuiuscumque perfectibilis in esse, et quocumque modo et quocumque ordine.
[9.12.13] Prima potentia dicitur naturalis, quia natura est determinata ad aliquod uel ad aliqua. Secunda dicitur oboedientialis, quia illa est qua mere subicitur agenti tali, et perfecte. Itaque accipiendo quamcumque unam rationem potentiae in materia, nulla diuiditur per naturalem, uiolentam et oboedientialem; sed una per naturalem, uiolentam et neutram forte; alia per naturalem et oboedientialem. Et in illa diuisione secunda, in utroque membro forte, potest incidere uiolenta de primo membro si mouetur contra inclinationem suam; uel naturalis de primo membro; uel neutra, si qua est.
[II. Ad argumenta principalia]
[9.12.14] Per istud patet ad argumenta facta contra diuisionem istam.
Cum enim primo arguitur quod naturalis est oboedientialis et e conuerso, utrumque falsum est. Licet enim, quandocumque est naturalis potentia ad formam, materia ad recipiendum illam sit in potentia oboedientiali, non tamen illa naturalis est oboedientialis, quia naturalis est ad formam, oboedientialis est ad agens uniuersale a quo potest materia illam formam recipere. Est etiam in potentia naturali forte ad agens naturale, a quo potest recipere eandem. Sed adhuc illa naturalis ad agens et oboedientialis sunt aliae, sicut sunt ad alia agentia.
[9.12.15] Cum arguitur de uiolenta quod omnis uiolenta est naturalis, patet quod non in subiectis ubi est aliqua uiolenta; in materia prima nulla est uiolenta, sicut dictum est in prima parte solutionis.
[9.12.16] Cum arguitur in contrarium, illud bene procedit de naturalitate in materia respectu formae, non absolute. Quia si immediate post formam terrae perficeret materiam forma uini, ita naturaliter perficeret sicut quando perficit mediate. Sed intelligitur respectu formae ut acquisitae post aliam per transmutationem.
[9.12.17] Vel aliter forte melius potest dici quod ibi non est differentia, comparando materiam ad formam, sed tantum comparando materiam ad agens. Sic enim est in potentia naturali ut post formam seminis recipiat formam hominis, quia respectu agentis naturalis est in potentia; et hoc modo non est in potentia ut post formam terrae immediate recipiat formam hominis. Et hoc tactum fuit in secundo membro distinctionis, scilicet quod potentia materiae ad formam, comparata ad transmutationem ab una in aliam, non dicitur oboedientialis ad formam sed ad agens. Quod expressius potest dici: quod simpliciter nulla oboedientialis est per se nisi respectu agentis; non autem respectu formae nisi per accidens, in quantum per agens illa potest induci. Semper enim agens formam aliquam inducit, et ideo potentia materiae ad agens aliquo modo respicit formam.
[9.13 UTRUM POTENTIA PASSIVA DIVIDATUR
IN DE QUA (SIVE EX QUA) ET IN QUA]
Utrum potentia passiua diuidatur in "de qua" (siue "ex qua") et "in qua".
[9.13.1] Et arguitur quod non:
Quia omnis "de qua" est "in qua", ut patet, et e conuerso. Probatio: quia si aliqua in qua sit de qua, et alia non, oportet ponere materiam alio modo esse principium respectu formae huius et illius; ergo respectu alicuius formae haberet aliam habitudinem quam receptiui. Sed ultra hoc non uidetur aliquid posse poni nisi materia; uel aliquid in ipsa ponatur pars formae, quod est improbatum in VII in quaestione "De rationibus seminalibus".
[9.13.2] Ad oppositum arguitur:
Cum omnis materia recipiat formam suam, sequeretur quod eodem modo se haberet materia aeris ad formam ignis, et corpus organicum ad animam intellectiuam, aer etiam ad lumen. Et esset nihil dictu quod quaedam formae educuntur de potentia materiae siue passi, quaedam non; et uanum esset quaerere quae sint et quae non. Quae sunt contra dicta communia, et contra Philosophum, secundum quem, ut uidetur, intellectus est ab extra.
[I. Ad quaestionem]
[9.13.3] Quantum ad istam diuisionem de qua quaeritur, scilicet "de qua" et "in qua", dicendum est quod in quocumque principio passiuo, hoc est siue materia siue subiecto, ille respectus, quem habet tale principium ad compositum ex ipso et actu, est tamquam "ex quo" tale compositum est uel potest esse. Et ita respectus iste potest dici esse potentiae "de qua".
[9.13.4] Ille autem respectus, quem habet tale principium ad actum cum quo constituit compositum, est respectus potentiae "in qua", quia materia nihil est ipsius actus qui primo in ea est, quia tunc non esset primo in ea, sed tantum per partem. Sed tantum est materia proprium receptiuum formae, et ideo "in qua", non "ex qua".
[9.13.5] Respectus autem tertius materiae, scilicet ad agens, potest dici ratio potentiae "in quam", secundum quod ille Auctor VI Principiorum uult, quod agens requirit aliquid in quod agat. Et hoc "in quod est" non est "illud quod agens agit", siue ut productum cuiusmodi est compositum, siue ut quo producitur cuiusmodi est forma.
[9.13.6] Isto modo, dicta distinctio "ex quo" et "in quo" et "in quod" est distinctio triplicis respectus passiui ad tria ad quae comparatur; et est conueniens distinctio. Sed ad unumquodque illorum comparando materiam, dicta distinctio non habet locum, quia quilibet respectus praecise est ad suum terminum, ita quod non possunt concurrere respectu eiusdem termini, sicut faciliter patere potest consideranti rationes eorum. Quomodo enim idem respectu eiusdem passiui est actiuum et forma? Vel, secundo, actiuum et compositum, cuius illud passiuum est pars? Vel, tertio, compositum ex illo et forma illius? Ubique uidetur contradictio.
[9.13.7] Addunt autem aliqui potentiam "de qua", qualem ponunt in luminoso respectu luminis, negando ipsum educi de potentia medii. Et istam potentiam dicunt esse in causa originante uirtualiter, et per hoc, effectum originatum non esse de nihilo; sed sicut propagans est quoddam originans, ita originans est quoddam efficiens. Vel oportebit dare quinque genera causarum. Patet enim quod sub nullo alio genere continetur quam sub efficiente.
[9.13.8] Itaque, si hoc est dicendum effectum esse "de tali": uel "de" sumatur pro quodam "ab"; uel quod uerius de tota substantia sua ut in diuinis; uel de parte ut in animatis, tamquam de materia uel quasi materia originans originat. Et tunc originatum primo est "de illo" quod est sibi materia uel quasi materia, quod fuit aliquid generantis in creatis, et est aliquid generatum in Deo. Et ideo per se et primo dicitur originatum de originante ratione illius quod est uel fuit aliquid originatum, sicut "homo sanatur quia thorax".
[9.13.9] Hoc modo potentia "de qua" materiae est uel quasi materiae; nec facit aliud membrum a praedictis duobus, scilicet "ex qua" et "in qua". Itaque illa est tantum trimembris diuisio, non capiens "de qua" quasi quartum membrum praeter "ex qua", et "in qua", et "in quam", intelligendo ista tria membra, sicut supra expositum est.
[II. Diuisio completa de potentia: Epilogus omnium quaestionum de potentia]
[9.13.10] Ex dictis apparere potest diuisio completa potentiae. Exclusa autem potentia metaphorice et logice sumpta et excluso "possibili" ut conuertitur cum ente (cuius ratio uidetur satis propinqua rationi "possibilis" logice sumpti), loquendo de potentia proprie sumpta, uidetur quod ipsum nomen potentiae uideatur importare ordinem, et hoc prioris ad posterius. Quia ad prius, in quantum huiusmodi, numquam est potentia; illa etiam quae simul sunt, in quantum simul, non habent ordinem.
[9.13.11] "Prius" autem in communi diuiditur in prius natura et tempore. Iuxta hoc uidetur prima diuisio potentiae: scilicet ut dicit rationem principii, et ut opponitur actui, uel necessario. "Principium enim prius est principiato", et specialiter duo principia quibus appropriatur nomen potentiae, secundum dicta in solutione tertiae quaestionis. Potentia autem opposita actui prior est eo tempore. Et potentia opposita necessario aliquo modo intelligitur ut prior, licet illum modum non oporteat hic exponere.
[9.13.12] "Potentia-principium" diuiditur in actiuum et passiuum. Diuisio actiui dicta est ante, quaestione 12, et diuisio passiui in quaestionibus 12 et 13. Diuisio etiam utriusque tacta est, quantum ad aliquid, in solutione tertiae quaestionis.
[9.13.13] Potentia etiam opposita necessitati posset diuidi secundum multos gradus recedendi a necessitate. Alius enim est in successiuis; alius in permanentibus per motum inducibilibus et habentibus propria corruptiua; alius in permanentibus sola mutatione producibilibus, nec per se corruptibilibus nisi propter accidentia sua habentia propria corruptiua; alius in non habentibus corruptiua naturalia, habentibus tamen materiam et formam; quintus et ultimus in angelis, secundum negantes ibi materiam.
[9.13.14] Potentia opposita actui diuiditur sicut dictum est in solutione duarum primarum quaestionum.
[9.14 UTRUM ALIQUID POSSIT MOVERI A SE IPSO]
Quia dicit Philosophus in littera, cap. 1 istius IX: "in quantum simul natum est, nihil patitur ipsum a se ipso; unum enim et non aliud est", ideo potest quaeri an aliquid possit moueri a se ipso.
[9.14.1] Arguitur quod non, ex littera Aristotelis iam allegata.
[9.14.2] Similiter, ibidem, ut uidetur, innuitur probatio sumpta ex definitione potentiae actiuae, quia est principium transmutandi aliud.
[9.14.3] Item, arguitur per rationem quae innuitur in II De anima, quia tunc tale semper ageret, si est agens naturale, quia actio illa non dependeret ab extra, ex quo idem est agens et passum. Consequens patet esse falsum.
[9.14.4] Contra:
"Naturalia habent in se principium motus et status", ex II Physicorum, non passiuum tantum:
Tum quia forma uerius natura quam materia; ergo uerius participat definitionem naturae, scilicet quod sit principium motus forma non uidetur principium passiuum. Tum quia in II Physicorum dicitur sic: "naturalia sunt quaecumque a principio in se ipsis mota" etc.; principium a quo est efficiens.
[I. Ad quaestionem: Opinio communis]
[9.14.5] Hic dicitur uniuersaliter quod nihil mouet se nisi forte per partem, quia scilicet una pars mouet aliam, et haec non pars essen tialis aliam, sed pars una quantitatiua aliam distinctam loco.
[9.14.6] Ad hoc ponuntur tres rationes. Prima accipitur ab Aristotele, VII Physicorum, quod "nihil mouetur a se primo, quia tunc non quiesceret ad quietem alterius". Quodlibet autem mobile quiescit ad quietem alterius, quia ad quietem partis. Omne enim mobile habet partem, et illa quiescente, patet quod totum non mouetur primo.
[9.14.7] Secunda accipitur ex III Physicorum, ubi dicit Aristoteles: "species aliqua semper existimabitur mouens, ut actu homo facit ex potentia hominem". Hinc accipitur quod mouens mouet in quantum est in actu, et mobile mouetur in quantum est in potentia, ut patet ibidem ex definitione motus. Impossibile est autem idem simul esse in potentia et in actu secundum idem; ergo etc.
[9.14.8] Illud confirmatur: quia agens et patiens sunt contraria ex I De generatione et II De anima.
[9.14.9] Tertia accipitur ex V huius, quia secundum Aristotelem ibidem in cap. "De ad aliquid": actiuum et passiuum, siue motiuum ad mobile, realiter refertur penes secundum modum relatiuorum. Relationes autem reales oppositae non uidentur posse fundari in fundamento uno limitato. Hoc enim attribuitur essentiae diuinae quia illimitata est quod possit esse fundamentum relationum oppositarum; quare etc.
[9.14.10] Secundum ista generalia, dicitur in speciali, secundum ordinem procedendo in entibus:
Primo uniuersaliter: quod nihil est effectiuum sui accidentis, licet sibi coaeui, puta quod subiectum respectu propriae passionis non habet rationem causae efficientis, sed tantum materialis siue susceptiui.
[9.14.11] Secundo dicitur idem de accidente quocumque quod quandoque inest, quandoque non; et hoc, siue illud inducatur per motum, puta "ubi" uel qualitas uel quantitas, siue inducatur per mutationem tantum, ut actus appetitiui et cognitiui.
[9.14.12] De istis ergo accidentibus: primo de ubi. Non uidetur quod aliquid moueat se ad ubi in corporibus nisi grauia et leuia et animalia processiua. De utrisque negatur mouere se.
[9.14.13] De primis ergo dicitur quod graue et leue non mouent se, secundum quod uidetur Aristoteles determinare in VIII Physicorum de ipsis, dicens: "nihil horum habet principium faciendi sed patiendi tantum", quod uidetur probare quattuor rationibus quae patent ibi.
[9.14.14] Secundo dicitur idem de animalibus, quod animalia non mouent se motu progressiuo nisi quia una pars mouet aliam, sicut uidetur determinari in VIII Physicorum de mouente se; et modus motionis huius magis determinatur in libro De motu animalium.
[9.14.15] Tertio dicitur de motu ad quantitatem quod animata anima uegetatiua non mouent se in nutritione uel augmentatione, sed mouent alimentum quod conuertunt in se.
[9.14.16] Quarto dicitur de motu ad qualitatem quod nec aqua calida a se effectiue fit frigida; nec semen animati se ipsum alterat, sed semen maris distinctum est loco et subiecto a semine ministrato a matre. Et unum agit in alterum, sicut artifex in lignum de quo facit scamnum, sicut uidetur Aristoteles uelle in De animalibus, lib. XVI. Ubi autem non sunt duo semina, maris et feminae, ut in plantis, assignant duas partes in eodem semine distinctas loco, quarum una agit in aliam.
[9.14.17] Quinto dicitur quod nulla potentia cognitiua est principium actiuum cognitionis, sed tantum passiuum, et obiectum actiuum.
[9.14.18] Et hoc confirmatur per Aristotelem II De anima, ubi uult quod sensus est passiuus, non actiuus. Et III De anima, ubi idem uult de intellectu.
[9.14.19] Confirmatur etiam de utroque, quia cognitio fit per assimi lationem cognoscentis ad cognitum. Ergo agens ibi est illud cui assimilatio fit, quia agens assimilat sibi passum, I De generatione.
[9.14.20] Confirmatur tertio de cognitiua et appetitiua simul, quia cognoscere et appetere respectu ipsarum potentiarum uidentur esse accidentia communia, quae adsunt et absunt etc. Ad talia autem accidentia non uidetur subiectum ex se determinatum, et ita non uidetur esse causa sufficiens illorum.
[9.14.21] Sexto dicitur idem de appetitu. Quod confirmatur per Aristotelem III De anima: "mouens immobile bonum actuale, mouens autem et quod mouetur appetitiuum".
[9.14.22] Similiter confirmatur per Commentatorem XII Metaphysicae, commento 36 de balneo; quaere ibi.
Et ad singula praedictorum adducunt diuersa, sed et uniuersaliter de aliis quibuscumque tenetur conclusio principalis.
[II. Solutio quaestionis]
[9.14.23] Hic sic est procedendum: sicut ista positio tenet uniuersalem negatiuam et ex hoc concedit quaecumque uidentur sequi, ita primo ostendendum est generaliter quod aliquid potest agere in se, quod est contradictorium illius uniuersalis, et deinde in speciali in quibus ista particularis habeat ueritatem.
[A. Propositum generale: Aliquid potest agere in se. Probatio propositi]
[9.14.24] Primum probatur: actiuum quodcumque pro primo obiecto respicit passiuum tale, non hoc passiuum. Verbi gratia, tam calefactiuum in communi quam quodcumque calefactiuum pro primo obiecto respicit calefactibile in communi, non hoc uel illud. Similiter e conuerso, passiuum, ut calefactibile, et hoc siue in communi siue quodcumque calefactibile, respicit pro primo obiecto calefactiuum, non hoc sed in communi.
Ex his sequitur quod quodlibet contentum sub primo obiecto alicuius sit per se obiectum eiusdem. Et quodcumque calefactiuum respicit quodcumque calefactibile pro per se obiecto; et e conuerso, quodcumque calefactibile, quodcumque calefactiuum. Sed possibile est quod aliquid sit actiuum secundum a eodem modo quo aliquid aliud est actiuum secundum a; idem etiam sit passiuum secundum a sicut quodcumque aliud passiuum est passiuum secundum a. Ergo illud in ratione actiui ita habet se ipsum pro obiecto in ratione passiui sicut quodcumque aliud; ergo ita potest in se agere, sicut in aliud.
[1. Obiectio quaedam]
[9.14.25] Maior est satis manifesta ex prima relatione inter communia. Sed minor negaretur. Vel etiam ipsa concessa, negaretur ultima consequentia, quia agens debet esse approximatum passo et ita distinctum situ; sic non potest idem se habere ad se.
[2. Responsio ad obiectionem supra dictam]
[9.14.26] Contra primum. Minor probatur: multi sunt effectus nati produci ab actiuo aequiuoco et non uniuoco; patet de leuitate in igne generato. Illam formam aequiuocam oportet ponere: aut formam substantiae, aut aliquam aliam qualitatem. Ergo habens illam formam actiuam, per se est "leuificatiuum", ut ita loquar. Potest autem illa forma esse in aliquo leuificabili; patet in exemplo praedicto. Quaecumque enim forma in generante poneretur actiua respectu leuitatis, eadem est in igne genito; et prior est naturaliter ipsa leuitate patet quia est principium eius actiuum. Ergo non est contradictio quod ipsa insit genito, leuitate non inexsistente. Et patet quod potest inesse illi; quare idem sine contradictione potest esse leuificatiuum et leuificabile.
[9.14.27] Contra secundum. Probatur illa consequentia ultima: nam approximatio haec non uidetur necessaria ad agendum, ut includit distinctionem situs, nisi quando maior praesentia non est possibilis inter actiuum et passiuum. Si enim haec praesentia sufficit, multo magis maior praesentia sufficeret.
[9.14.28] Quod probatur dupliciter:
Primo, ducendo ad inconueniens: alioquin si poneretur ignis inexsistens aquae, sicut angelus ponitur simul cum caelo, non calefaceret aquam, nec angelus moueret caelum.
[9.14.29] Secundo probatur idem ex causa: quoniam non oportet agens esse praesens patienti nisi quia uirtus agentis non potest attingere improportionaliter distans, ut ibi aliquid efficiat. Quod si passum secum esset, nonne perfectius attingeretur a uirtute agentis? Hoc ergo supposito arguitur ultra: cum idem uerius est sibi praesens si est actiuum et passiuum secundum idem quam aliud posset esse sibi praesens, ita uerissime saluatur illa condicio propter quam appro pinquatio requiritur quando maior praesentia esse non potest; ergo uerissime est actio.
[9.14.30] Confirmatur tota ista ratio et quantum ad probationem minoris et consequentiae ultimae. Si a per se sit forma actiua respectu b, et a sit in c, nullus negat quin est actiua respectu b fiendi in d. Et e conuerso, si a esset in d, esset principium actiuum respectu b in c. Ergo si a est et in c et in d, et tam c quam d sint in potentia ad b, et c et d agent in se mutuo secundum a, producendo in se mutuo b. Sed tantum uidetur inconueniens idem respectu eiusdem secundum idem esse actiuum et passiuum, sicut idem respectu sui. Quia in aliis est simile quod sicut nihil est causa sui ita nec circulus possibilis in causis, ut idem respectu eiusdem sit causa et causatum. Ergo, si primum est possibile, et secundum etiam.
[9.14.31] Ex istis, descendendo in generali, patet quod dicta ratio non probat idem posse in se agere nisi actione aequiuoca, et hoc quando est capax formae quae nata est terminare actionem aequiuocam formae actiuae iam habitae.
Et ita tenendum est regulariter quod solum et uniuersaliter tunc potest aliquid in se agere quando duo ista concurrunt: scilicet quod habet formam quae est principium agendi aequiuoce, et quando cum hoc est capax termini talis actionis.
[B. Propositum in speciali: Quaenam possunt agere in se]
[9.14.32] Descendendo igitur in speciali, ex hoc patet primo quod nihil agit in se causando formam substantialem, quia nulla de nouo potest aduenire ut faciat compositum unum per se, quin illa sit perfectior quacumque entitate praecedente ipsam; imperfectius autem non est principium actiuum respectu perfectioris.
[9.14.33] Patet secundo quod quacumque actione uniuoca nihil in se aliquid agit, quia tunc ratio agendi et terminus actionis essent eiusdem speciei et differrent numero. Patet, quia nihil est principium agendi se; ergo et duo indiuidua eiusdem speciei possent simul esse in eodem subiecto, quod negatum est in V libro, in quaestione de hoc mota. Et specialiter in accidentibus absolutis patet quod et illa, quae est ratio agendi, esset absoluta, et illa quae est terminus.
[9.14.34] Patet tertio quod omnis augmentatio sit ab agente aequiuoco, quia quantitas non est forma actiua, ex 6 quaestione supra. Omnis etiam motus ad "ubi" est a mouente aequiuoco propter idem, quia scilicet nullum "ubi" est forma actiua. Multae etiam alterationes sunt ab aequiuoco, ut uniuersaliter illae quae sunt ad qualitates non actiuas, stricte loquendo de actiuis, ut loquitur Aristoteles in II De generatione sicut dictum est supra, quaestione 6 ad primum argumentum. Omnis etiam qualitas potest esse ab agente aequiuoco, licet aliqua possit esse ab uniuoco.
Sequitur quod in genere non repugnat alicui substantiae causare in se qualitatem, quantitatem et ubi. Concurrentibus autem duabus condicionibus supra dictis, causabit; et hoc uel coaeuum sibi, et ita sine mutatione, uel non coaeuum sibi, et ita per motum uel mutationem.
[9.14.35] [De accidente coaeuo] De coaeuo patet in subiecto et propria passione. Ad quod arguitur dupliciter:
Primo, quia potentia receptiua, differens ab actu, numquam ex se necessitatur ad actum; est enim talis quaelibet potentia contradictionis. Subiectum ex se necessario determinatur ad passionem; alio quin inhaerentia passionis per quid siue per principia subiecti non demonstraretur, quia demonstratio est necessarii.
[9.14.36] Secundo, quia argumentum prius factum in uniuersali hic habet euidentiam. Si enim generans fingatur agens respectu passionis geniti, patet quod non uniuoce per passionem in generante, maxime si illa passio non est forma actiua. Si etiam est actiua, uideretur idem quod, licet illa qualitas in tempore praecedente ultimam generationem fuit principium alterandi subiectum, tamen illius alterationis in ultimo instanti non manet, sed fit aliud. Quomodo in illo alio habebit actionem instantaneam sine motu alterationis facto in illo? Quidquid sit de hoc, arguitur: quando passio non est forma actiua, sicut de quantitate consequente substantiam corpoream genitam, si generans aequiuoce illam causat, quaero per quid? Per a? In genito est a eiusdem rationis cum a in generante et prior naturaliter ipsa quantitate, quia in generante poneretur prior natura quantitate in ipso. Forma actiua, prior naturaliter forma inducibili ab ipsa in receptiuo, potest esse principium inducendi illam in illo. Prioritas enim temporis non requiritur patet de luminoso et lumine nec distantia localis, ut supra probatum est. Ergo ita, uel magis, genitum causabit in se talem passionem quam generans. Et ex hoc patet quod dictum est, coaeuum causari sine mutatione, quia mutatio requirit terminos oppositos, et ita priuationem praecedere formam. Priuatio non praecedit nisi quando subiectum aptum praecedit formam; hic non sic. Et de hoc dictum est supra, quaestione 11, in responsione ad secundum argumentum.
[9.14.37] Contra hoc arguitur: quia mutatio stat cum termino ad quem; ergo non oportet quod tempore praecedat priuatio.
[9.14.38] Item, in illo priori naturae, quando principium agendi praecedit terminum, intelligitur subiectum priuatum termino; alioquin iam terminus intelligeretur productus.
[9.14.39] Item, in primo instanti habet alium respectum ad agens, ut uidetur, quam in tempore consequente, quia in primo dicitur ab ipso induci in tempore illo. Non ergo aliqua mutatio est in illo instanti quae non est in tempore habito; propter quam etiam dicitur forma tunc primo esse siue incipere esse.
[9.14.40] Ad ista respondeo quod in primo est fallacia consequentis. Sequitur enim "mutatio est, ergo et terminus", loquendo de indiuisibili, sicut hic loquimur; non e conuerso, nisi accipiatur terminus non solum pro illo quod natum est terminare mutationem, sed etiam pro actualiter terminante. Et quare non e conuerso est? Quia forma, quae nata esset esse terminus, non est terminus nisi praecesserit oppositus terminus. Mutatio enim licet essentialiorem habet habitudinem ad terminum ad quem quam a quo, tamen proprie sumpta sine neutro potest intelligi.
[9.14.41] Si dicas "mutatio non est aliquid realiter nisi ipse terminus ad quem": Hoc tangit aliud. Sed supposito hoc pro nunc, quantum ad absolutam realitatem quae est in mutatione, includit tamen, praeter hoc, respectum ad terminum a quo, ut post quem est immediate; qui respectus non manet in tempore habito in quo non est forma immediate post priuationem. Et ideo nec mutatio manet post primum "nunc" ratione mutationis, licet absoluta realitas maneat. Iste autem respectus non est in passione coaeua subiecto.
[9.14.42] Ad secundum: prioritas naturae non ponit priuationem posterioris, sed tantum quod "prius" intelligatur sine intellectu posterioris, ut sit essentia perfectior in se. Sed ex hoc non saluatur priuatio, et ita nec mutatio.
SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: Aut: aut intelligis quod "prius", in quantum prius, sine intellectu posterioris intelligitur, quod uidetur impossibile, cum sit relatum ad ipsum; aut quod illud, quod est prius, sine intellectu illius quod est posterius intelligitur. Et tunc in sic "separatim intelligi" consisteret naturae prioritas, et tamen illud quod est posterius, si sit absolutum, similiter possit intelligi sine intellectu illius quod est prius. Sequitur quod naturaliter posterius erit naturaliter prius, sicut e conuerso. Non ergo in hoc quod est "hoc posse intelligi sine illo" consistit naturae prioritas huius ad hoc. Sic enim asinus est prior natura homine. Nec in hoc quod est "hoc esse uel posse esse sine illo", quia tunc praemissae demonstrationis potissimae non essent priores natura conclusione. Tunc etiam Deus non posset facere quod, illis ueris exsistentibus, conclusio esset falsa. In quibus ergo consistit ista prioritas? In Praedicamentis dicitur et V Metaphysicae quod illud est prius natura "a quo non conuertitur subsistendi consequentia". Si ista definitio sit conuertibilis cum definito, quomodo tunc praemissae demonstrationis sunt priores natura conclusione? Ibi enim conuertitur exsistendi consequentia
[9.14.43] Ad tertium: respectum ad agens habet forma alium in primo instanti quam in tempore habito; sed ille respectus non complet rationem mutationis, sed complet rationem factionis passiuae. Unde tunc dicitur fieri et post non; et sic "primo esse" et "incipere" comparantur praecise ad negationem esse praecedentem, non autem ad priuationem, nisi quando subiectum aptum praecessit tempore formam. Et tunc concurrunt duo respectus in forma pro primo instanti: unus ad agens, alius ad priuationem, in quo includitur ille qui prius dicebatur esse ad negationem; et ambo respectus non manent in tempore habito, sed alter tantum complet rationem mutationis. De his alibi.
[9.14.44] [De accidente non-coaeuo] De accidente quod aliquod subiectum in se causat, non coaeuum sibi, nunc uidendum est. sed non causandi. Si dicatur quintus modus Philosophi in Praedicamentis quod "duorum secundum exsistentiam sequentium quod est causa alterius est prius natura alio", ut hominem esse ad orationem hoc dicentem, quomodo ergo intellectus prius natura uoluntate? Respectu enim illius nec est causa partialis nec totalis nec, ut uolunt quidam, sine qua non.
Et primo in uniuersali dici posset quod causa mere naturalis, licet ex se determinetur ad effectum, potest tamen impediri. Impedimento autem amoto, statim agit ad productionem effectus, sicut a principio egisset si non fuisset impedita. Et ita ubicumque saluantur duae condiciones supra dictae, (necessariae alicui ad hoc quod agat in se), si ab extrinseco ponatur impedimentum a principio, postmodum, amoto impedimento, statim aget in se.
[C. De diuersis motibus "spontaneis": Solutio auctoris]
[9.14.45] Ex isto generali descendendo ad specialia, iuxta processum prioris opinionis, potest dici primo quod quodcumque per se ens naturale habet principium actiuum respectu "ubi" sibi conuenientis;
SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: De hoc tactum est in VII, quaestione "De consequentia Aristotelis contra Platonem".
quod "ubi" si non habet a principio sui esse, postea per illud principium mouet se ad illud "ubi".
[9.14.46] Quomodo autem debet responderi ad quattuor rationes Aristotelis in VIII Physicorum de graui et leui, et quomodo intendat ibi quod mouent se ad "ubi", quia sunt in potentia accidentali sicut sciens ad speculandum, quaere in expositione illius cap. "Mouentium" etc. Et distinctum est supra in VII, quaestione "De rationibus seminalibus", de principio actiuo et passiuo motus in graui. Et secundum alterum est in potentia accidentali ad mouere; secundum alterum autem est uerum illud Aristotelis "patiendi tantum".
[9.14.47] Istud fugiendo, finguntur uiae mirabiles unde graue mouetur; patet enim quod mouetur non impeditum.
[9.14.48] Si dicatur quod a continente influente in totum medium, quomodo eadem influentia exsistens in eadem parte medii graue deprimit et leue eleuat?
[9.14.49] Si per rationem pleni, scilicet ne fiat uacuum, quia pellit aerem a se, et propter plenum oportet quod sequatur aerem pulsum, quomodo pellit nisi prius moueatur localiter? Et quaeritur unde? Patet enim quod quiescens localiter non pellit aerem contiguum. Similiter, plenum posset saluari per aerem propinquum, intrantem locum aeris pulsi; quare lapis intrabit?
SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: Notandum quod ponendo quod motus grauis sit tantum effectiue a generante graue et non ab ipso graui, potest dici consequenter quod motus grauis non requirit efficiens in actu, licet effectus nouus; et causa est quia non est simpliciter nouus sed tantum secundum quid nouus. Continebatur enim iste effectus in ipso graui et, producto ipso graui, producebatur iste effectus. Et si arguitur quod secundum istam uiam non esset ponendum unum primum mouens actu, quia posset dici quod centrum et omne aliud mobile mouetur sine aliquo mouente actu eis correspondente, sed stude de mouente particulari et uniuersali etc.
[9.14.50] Si, tertio, dicatur quod centrum trahit graue, quis est iste tractus? Numquid per alterationem grauis? Vel latio erit per actionem uniuocam? Similiter, per impossibile, tota terra amota, idem centrum terrae est quod prius, et ad illud mouebitur gleba. Quid attrahet? Numquid mathematicum "ubi"?
[9.14.51] Si dicatur, quarto, quod generans mouet, quomodo effectus in actu erit sine causa in actu? Dices: dedit uirtutem. Verum est: generauit, et quando generauit, fuit. Nunc non est; quomodo nunc mouet, si genitum ab ipso manens non mouet? Hoc est quod quaeritur.
[9.14.52] Itaque istis (quae fictiones uidentur) praetermissis, et sensui concordat quod graue a se mouetur (et secundum Aristotelem in VIII Physicorum "fatuum est quaerere rationem ubi habetur sensus"); et concordat rationi, quia nullus negat quin graue effectiue mouet ad deorsum aliud corpus sibi alligatum, cuius leuitas non excedit grauitatem eius. Et per consequens, quomodo non prius se mouebit ad illud "ubi"? Nam prius naturaliter intelligitur moueri deorsum quam mouere deorsum aliud sibi alligatum. Et mouet actione aequiuoca, et ipsum est capax termini illius actionis; ergo sic mouebit se. Quid etiam effectiue frangit trabem cuius minor est uirtus in resistendo quam uirtus grauis?
[9.14.53] Secundo dicitur quod animal mouet se motu processiuo, non tantum quia una pars aliam. Prima enim pars mouens localiter mouetur localiter, et non uidetur quod ab alio. De hoc quaere in III De anima.
[9.14.54] Obicitur etiam de saltu, in quo totum animal mouet se, non pars partem. Et ad hanc obiectionem, quasi paruipendendo, respondetur quod motus ille componitur ex pulsu et tractu, ita quod posterior pars pellit anteriorem, quae post se attrahit posteriorem, et illa attracta iterum pellit, et sic continue fit tam in saltu quam in communi progressione. Hoc apparet ad sensum in uerme reptante.
Videtur quod hoc non sufficiat in saltu. Quia, sicut determinat Aristoteles in libro De motu animalium, oportet omnem motum inniti alicui immobili, cuius immobilitas maior sit quam mobilitas moti. Sicut patet de exsistente in naue et pellente nauem innitendo terrae per remum, sicut fit quando nauta primo uult amouere nauem a loco in quo quieuit diu in sicco; impingens autem in malum non moueret nauem. Et sicut ibi uult de immobilitate terrae respectu mobilitatis caeli; quod est satis mirabile. In primo igitur pulsu pars posterior animalis, ex quo innititur terrae quae immobilior est parte anteriori animalis, potest istam anteriorem pellere; illa anterior pulsa ad certam distantiam, possibilem maximae extensioni partium ani malis, attrahet partem posteriorem, et eleuabit sic parum a terra. Oportet, si erit motus, quod posterior tracta pellat anteriorem. Sed impossibile est, quia ex quo iam separata est a terra et est in aere, non habet aliquod immobile cui innitatur. Aer enim non est immo bilior parte anteriori animalis talis gressibilis, sicut se habet respectu uolabilis, cui aer est quasi terra nobis. Ergo post primum tractum et pulsum animalis, nullus potest sequi pulsus aut tractus, et caderet animal sibi dimissum post duo dicta, ita quod numquam est saltus possibilis per pulsum et tractum, nec aliquis motus in sursum ultra locum primum ad quem potest pertingere animal maxime extensum, stando in terra.
[9.14.55] Ideo quidquid sit de argumento isto de motu animalis an mouens, per se exsistens intra, uel per accidens moueatur sicut nauta, mouens nauem motu pulsus a terra uel ab aqua in remigando, mouetur per accidens motu uectionis in naue, saltem dictus modus saluandi saltum non uidetur conueniens. Et exponi forte posset Aristoteles de illis duabus partibus in quas ponit diuidi animal mouens se, quod una non sit effectiue mouens aliam praecise, sed alia est aptior ut moueatur, et ideo prius recipit motum, forte a cognitiua uel appetitiua uel altera, effectiue mouente localiter mediante aliqua alteratione, quia "species sunt quasi res", secundum Aristotelem. Et ita in VIII Physicorum nititur saluare quod motus animalis non sit aliquis simpliciter unus, quia praecedit motus obiecti uel continentis, ut uidetur ibi dicere. Non oportet igitur allegare ipsum, quasi una pars corporis quiescens localiter moueat aliam localiter, quod inten dunt isti, ut uidetur.
[9.14.56] Tertio de nutritione, quidquid sit, quia nutritio est quaedam generatio, ut habet determinari in I De generatione. Et dictum est prius quod nihil per generationem in se causat formam substantialem. Tamen de augmentatione non uidetur bona euasio, quia nutrimentum non augetur, sed corrumpitur; animatum, quod praefuit, augetur. Quid praefuit quod causat quantitatem istam deter minatam, quae est terminus istius motus? Non est dare nisi quod compositum, uirtute animae uegetatiuae, ut principii actiui. Tum quia reprehenditur ille, II De anima, qui posuit principium actiuum huius esse ignem; et innuitur illud principium esse animam. Tum quia augere est operatio uegetatiuae, ex eodem II alibi. Satis etiam apparet sensui quod nulla maioratio quantitatis, si fiat ab agente extrinseco, est augmentatio; aut enim est iuxtapositio, aut rarefactio. Nec potest in augmentatione dari pars augmentans aliam, distinctam loco et subiecto, quia quaelibet pars aucti est aucta.
[9.14.57] Si dicatur, secundum Aristotelem II De anima cap. 4, quod cibus nutrit in quantum potentia quid, auget autem in quantum potentia quantum, ergo auctum augetur ab alimento quanto:
[9.14.58] Vilis uidetur instantia. Non enim quantitas in actu est principium alicuius actionis, quanto magis nec quantitas in potentia. Cibus autem corrumpitur aut prius tempore, aut saltem natura, quam fiat motus augmentationis, quia nutritio, in qua corrumpitur cibus, praecedit augmentationem sic uel sic. Quomodo non-ens mouebit?
[9.14.59] Ideo intelligendum est illud dictum Philosophi, sicut et satis littera sonat. Cibus enim in quantum potentia quid, quomodo nutrit? Non nisi materialiter, quia de ipso, in quantum est in potentia ad formam carnis, generatur caro; quae generatio est nutritio, ita quod nutrit materialiter. Ita, in quantum in potentia quantum, auget materialiter, quia de ipso, in quantum in potentia est quanta caro, generatur caro quanta, per quam generationem consequitur augmentatio. Hic posset multum exponi de modo augmenti, sed hoc in I De generatione, et in II De anima, magis habet locum. Pro nunc sufficit quod in cibo non est effectiua ratio augmentandi, sed in animato conuertente ipsum. Non quod augmentatio fiat per ipsam conuersionem, siue in carnem siue in quantam, quae in re simul necessario sunt, sed quia fit in carnem quantam hoc est habentem quantitatem notabilem, quia maiorem respectu illius, quae fluxit, cuius loco illa restituitur. Non sic quod in instanti generationis habeat maiorem, sed nata sit habere maiorem in tempore habito illi instanti, in quo tempore fit motus augmentationis. Hoc hic omitto.
[9.14.60] Quarto dicitur de alteratione tali qualis est utraque illarum de qua exemplificatur quod idem se alterat, puta aqua frigefacit se et semen se alterat. De primo dictum est in articulo de accidente non-coaeuo in uniuersali, quia, amoto impedimento, agit illud quod a principio egisset non impeditum. De secundo alibi prolixior erit sermo, Domino concedente, et aliquid tactum est in VII, in quaestione "De rationibus seminalibus".
[9.14.61] Quinto dicitur de cognitiua, quomodo est actiua suae cognitionis et etiam obiectum. Et quomodo duo actiua possunt concurrere ad eundem effectum, alibi diffusius habetur. Et per hoc uitantur inconuenientia quae sequuntur ponendo intellectum omnino passiuum; similiter et quae uidentur sequi ponendo ipsum pure actiuum, ita scilicet quod obiectum nihil agat ibi. Utrique uidetur Augustinus attribuere actionem, IX De Trinitate: "a cognoscente, inquiens, et cognito paritur notitia". Quomodo enim intellectio caloris est a calore solo ut ab agente aequiuoco, a quo est calor realis genitus ut ab agente uniuoco, cum intellectio sit simpliciter perfectius omni calore genito? Et impossibile est aliquem eiusdem agentis effectum aequiuocum esse nobiliorem effectu uniuoco, quia tunc esset nobilior agente. Quomodo etiam uilificatur natura animae quod sensibilia, immo phantasmata sensibilium, cau sant effectiue perfectionem ita nobilem animae respectu cuius anima tantum est receptiua? Alia inconuenientia alibi praedicta hic omitto.
[9.14.62] Sexto de appetitu intellectiuo, tenetur quod simpliciter est actiuus. Nec ponentes ipsum esse passiuum mere ab ipso obiecto, uidentur ueram uel totam saluare posse libertatem in homine, sed tantummodo, ut uidetur, necessitatem sic procedendi sicut et calor in calefaciendo, aut solummodo a casu posse aliter esse, sicut dicunt non esse in potestate nostra quae cognoscenda primo occurrant. Haec de uoluntate a multis multipliciter sunt improbata, quae non oportet hic in speciali sed alibi explanare.
[9.14.63] In fine generaliter dicitur quod nulli naturae negandum est quod positum perfectionis esset in tali natura, nisi ostendatur aliunde quod talis perfectio illi non inest, quia "semper natura facit quod melius est", quando fuerit possibile, et "non deficit in necessariis". Creaturae communiter producuntur in esse, carentes aliqua perfec tione ad quam natae sunt attingere, puta animata communiter in imperfecta quantitate, sine etiam operibus animae; alia uero quaedam sine qualitatibus propriis; quaedam sine proprio "ubi". Si daretur eis principium actiuum respectu talis perfectionis ad quam natae sunt, simpliciter essent perfectiores, quia minus ab extrinsecis dependentes. Ergo quandocumque non apparet quod talis natura non habet principium actiuum respectu talis perfectionis, immo magis uidetur quod habet, hoc simpliciter est concedendum, quia hoc dignificat naturam.
[9.14.64] Contra: quare ergo non statim dicuntur perfecta secundum omnem perfectionem possibilem, quia hoc magis dignificaret naturam?
[9.14.65] Item, natura proportionauit actiuum et passiuum in uniuerso, non semper idem respectu sui, sed aliud respectu alterius, sicut uidetur maior conexio in rebus. Et ita uniuersaliter dabitur respectu perfectionis possibilis in quocumque aliquod agens, sed aliud ab illo possibili.
[9.14.66] Confirmatur: quare enim non unicuique dedit natura principium actiuum respectu omnis perfectionis sibi possibilis, ut sic auferatur conexio eorum secundum actionem et passionem mutuam?
[9.14.67] Ad primum respondeo: si causalitas auferatur, non haberent omnem perfectionem cuius sunt capaces. Si autem statim quidlibet fieret uniuersaliter perfectum quantum posset perfici, nihil aliud a producente uideretur esse causa alicuius in alio.
[9.14.68] Contra: si ipsummet est causa perfectionis propriae, quare non a principio se summe perficit?
Responsio: quia natura quaecumque requirit successionem in aliquibus operationibus propter imperfectionem uirtutis agentis respectu effectus producendi, ita est hic. Verbi gratia, si quilibet homo generaretur perfectae quantitatis propriae, non haberet rationem causae, saltem in actu, respectu quantitatis propriae; nam tantam non posset causare nisi per motum augmentationis, immo per multos motus consequenter entes.
[9.14.69] Ad secundum: numquam actio uniuoca facit conexionem actiuorum et passiuorum in uniuerso, nec uidetur Philosophus ponere tale agens et effectum essentialiter ordinata respectu tertii; sed secundum aequiuoce agentia et effectus est essentialior conexio.
[9.14.70] Contra: illam aequiuocationem ponis in uno, non autem uniuocationem; ergo magis tollis conexionem.
[9.14.71] Responsio: causae essentialiter ordinatae respectu tertii effectus alium habent ordinem in causando, secundum quod dictum est in II, in quaestione "De statu causarum". Et ista est essentialis conexio uniuersi forte siue ultima causa sit uniuoca siue aequiuoca cum suo effectu. Et haec conexio ita saluatur ponendo in eodem rationem ultimae causae respectu effectus sicut ponendo in alio.
[9.14.72] Contra: sicut in eodem possunt concurrere ratio causae immediatae et effectus, quare non ita ratio causae posterioris et prioris? Et sic nullus ordo causarum uidetur necessarius praeter primam, cuius ratio non potest concurrere cum ratione formali alicuius posterioris causae.
[9.14.73] Responsio: ratio alicuius posterioris causae et alicuius prioris bene possunt concurrere in uno supposito, et forte in una natura, si habeat unitiue plures gradus perfectionis principiatiuos eiusdem effectus; sed non sic omnium causarum ordinatarum, quia alicuius illarum ratio tantam perfectionem absolutam requirit in qua fundetur quod illa non potest esse in eodem in quo est alia minor in qua fundatur ratio secundae causae posterioris. Haec in particularibus exemplis satis pateret. Quomodo enim in boue generante posset esse perfectio solis, secundum quam cooperatur sol boui generanti?
[III. Ad argumenta opinionis communis]
[9.14.74] Ad illa quae inducuntur pro prima opinione.
Ad primum de VII Physicorum: quaerit enim quomodo contradictio est quod aliqua passio homogenea, qualis est "moueri localiter", insit alicui toti integro siue quantitatiuo primo, secundum quod "primo" cadit in definitione uniuersalis, in I Posteriorum, et cum hoc "primo" secundum quod "primo" sumitur in V Physicorum, prout opponitur ei quod est secundum partem. Et de solo tali toto quantitatiuo probat Aristoteles quod non potest moueri a se primo, prout "primo" accipitur quando propria passio dicitur primo inesse proprio subiecto. Tale enim praedicatum numquam remouetur ab illo cui primo inest propter hoc quod oppositum eius inest alicui quod non recipit praedicationem illius primi subiecti. Pars autem quantitatiua non recipit praedicationem totius quantitatiui, licet idem "totum uniuersale" praedicetur de utroque in homogeneis. Ergo totum quod primo mouetur, sic accipiendo "primo", non quiescit ad quietem partis, id est, non caret praedicato primo inhaerente, quia pars, quae non est illud totum, caret illo; "sed omne totum quiescit" etc., quia est diuisibile. Et ita sumitur "alterum" apud Aristotelem pro illo quod non recipit praedicationem primo moti. Et ly ad tenetur consecutiue, non causaliter. Quod si fiat sermo per ablatiuum absolutum "parte quiescente" etc., debet exponi per "si", non per "quia". Licet enim maior esset uera cum "quia", tamen minor est falsa. Quam ergo uanum est Aristotelem hic adducere ad conclusionem hanc generaliter probandam quod nihil mouet se, cum in simplicibus motis nihil ualeat, sicut in potentiis animae, cum etiam in quibuscumque quantis nihil faciat contra hoc quod aliquis ponit! Nam si ignis est causa effectiua proprii caloris licet ille totus se totum faciat calidum, et ita idem primo mutat uel mouet se uel agit in se, accipiendo "primo" sicut accipitur in V Physicorum, non tamen ille ignis primo facit se calidum, accipiendo "primo" secundum aliam significationem , quid mirum? Quia undecumque fiat, nec ille " ignis particularis quantus" est sic primo calidus. Sequitur enim contradictio, quod scilicet "non erit calidus si pars eius sit non calida", et quod "est calidus si pars eius sit non calida". Primum sequitur ex primitate secundo modo; secundum ex primitate primo modo.
[9.14.75] Quid ergo est calidum primo uel calefacit primo, sicut "primo" notat inhaerentiam propriae passionis ad subiectum?
[9.14.76] Responsio: nullius propriae passionis consueuit hactenus assignari primum subiectum aliquod singulare, sed uniuersale, quod abstrahit ab omni quanto, et aequaliter saluatur in hoc toto quanto homogeneo et in eius parte. Et uerum est quod ab illo uniuersali numquam remouetur, si aliquid non sit calidum, de quo illud uniuersale non praedicatur alia circumstantia. Hanc responsionem et plura de aequiuocatione eius quod est "primo" quaere in loco supra signato.
[9.14.76] Ad secundum, de actu et potentia, dicitur quod in mouente se quandoque sunt plura differentia secundum intentionem, secundum quorum unum mouet et secundum alterum mouetur. Et ita non primo mouet idem se, quoad praecedens argumen tum; nec secundum idem est in actu et in potentia, quoad istud secundum argumentum; nec secundum idem est fundamentum relationum oppositarum, quoad tertium. Exemplificatur de uoluntate mouente se, quia est appetitus et est liber; in quantum liber mouet se.
[9.14.77] Contra istud arguitur: quia differentia intentionis non est in re nisi in potentia, secundum istos; completiue autem et in actu est ab intellectu tantum. Si qua autem differentia requiritur in aliquo ad mouere se, cum ille sit effectus realis, oportet quod illa differentia sit realis, quia realis effectus non dependet ab actu rationis.
[9.14.78] Item, sic quaecumque species, cum habeat genus et differentiam quae differunt intentione secundum istos, poterit quaecumque species secundum formam differentiae mouere et secundum formam generis moueri.
[9.14.79] Item, totum essentiale est minus unum quam illud in quo est tantum differentia intentionis, quia partes essentiales realiter sunt diuersae et ueram compositionem realem faciunt; et tamen in tali toto essentiali numquam forma mouet materiam; ergo multo magis nec hic.
[9.14.80] Item, propria passio recipitur in subiecto in quantum est in actu per differentiam specificam propriam. Quod probatur. Tum quia alias non inesset subiecto primo si inesset subiecto secundum aliquid in intellectu eius et non secundum aliud, sicut homo non " primo" uiuit, licet "per se" uiuat, ex V cap. "De per se". Tum quia si in quantum habet formam generis inesset sibi illa passio, cuilibet sub genere inesset, et ita non esset huic propria; aut si ex aliquo impedimento alii non inesset, saltem generi in isto prius natura inesset quam illa forma intelligeretur determinari per formam differentiae.
[9.14.81] Ex hac probata arguitur ultra: cum multa, ad quae aliqua mouent se, sint propriae passiones eorum, mouebuntur ad illa in quantum sunt talia per differentias proprias, non solum in quantum includunt genus. Sic enim ad illa mouebuntur quo modo illa recipiunt. Et constat quod agunt in quantum sunt in actu per formam differentiae; et secundum idem re et ratione, ut secundum immediatam rationem absolutam, agunt et patiuntur.
[9.14.82] Propter istam rationem specialiter, (quae posset bene declarari), potest dici aliter ad argumentum quod si "potentia" accipiatur prout opponitur actui quo modo sermo habitus est de ipsa in primis duabus quaestionibus huius IX, numquam idem est simul in actu et in potentia secundum idem. Nam quando est aqua calida actu, tunc non est actu frigida, sed potentia tantum. Et cum arguitur: "si est motiua sui ad frigiditatem, ergo est in actu talis quale est mobile in potentia", fallacia consequentis est, intelligendo de actu formali. Non enim sequitur: "sol est transmutatiuus materiae per putrefactionem ad formam uermis, ergo sol est in actu uermis". Si enim ad agendum effectum sufficit perfectio actiua quandoque eiusdem rationis cum illa quae est in effectu, quanto magis sufficit excellentior? Et sic agens quodcumque aequiuocum est in actu respectu effectus, non formaliter habens actum similem, quia tunc non esset agens aequiuocum, sed est uirtualiter habens, quia scilicet formaliter habet eminentiorem.
[9.14.83] Secundum quid igitur est in potentia, et secundum quid in actu?
Responsio: est in potentia secundum terminum motus; in actu secundum principium actiuum aequiuoce respectu termini.
[9.14.84] Si autem "potentia" accipiatur ut dicit relationem principii quo modo dictum est de ipsa in 3 et 4 quaestione huius IX: aut dicit relationem principii ad principiatum, aut ad aliud principium quo modo distinctum est in solutione quaestionis 3 art. 2. Si ad principiatum, ut illud principiatum dicatur "actus", concedo quod nihil idem essentialiter est potentia et actus, quia nulla una essentia se ipsam principiat proprie effectiue, nec in quocumque genere principii. Idem tamen suppositum potest in se habere duas naturas, quarum altera sit principium actiuum et altera principiatum, et ita est in potentia hoc est "potens" per principium actiuum et in actu, siue actus, propter principiatum. Sed isto modo non consueuit communiter accipi "actus" pro acto.
[9.14.85] Si autem "potentia" dicat relationem principii ad actum ut ad aliud principium intrinsecum, tunc accipere quod in nullo uno supposito est utrumque, est accipere quod nullum suppositum est sic principiabile. Et ita nullum suppositum esset compositum ex principio potentiali et principio quod dicitur actus, quod falsum est.
[9.14.86] Si tandem "potentia" dicat relationem principii passiui ad principium actiuum quod dicitur esse in actu, scilicet actiuo, non autem dicitur actus, tunc accipere quod nihil idem est in potentia et in actu, non est nisi sub aliis terminis exprimere istud quod "nihil idem est actiuum et passiuum". Et non est probatio a priori, sed est petitio, idem accipiendo sub aliis terminis ad probationem sui ipsius.
[9.14.87] Ad confirmationem de contrarietate agentis et patientis: licet ex dictis in quaestione 6 ad primum argumentum patet quod ibi stricte sumitur "actio", quo etiam modo secundum praedicta nihil agit in se, potest tamen dici quod sicut agens assimilat sibi passum in fine, ita contrariatur sibi in principio actionis. Quando autem aequiuoce agit, non assimilat in fine formaliter, sed uirtualiter tantum. Quantum enim ad esse formale, effectus talis imitatur causam, non proprie assimilatur. Ita in principio contrariatur passo uirtualiter pro quanto habet in uirtute formam aliam formaliter contrariam formae passi. Et talis contrarietas sufficit ad actionem. Sic tantum contrariantur actus uitiosi habitui uirtuoso, quem tamen corrumpunt; patet, II Ethicorum.
[9.14.88] Contra responsionem istam, quae in hoc stat quod actiuum hoc est in actu uirtuali, et idem est in potentia receptiua formaliter illius ad quod est illa uirtus, arguitur tripliciter:
[9.14.89] Primo sic: quod est in actu secundum aliquid formaliter, nullo modo est in potentia ante actum ad actum similem; ergo nec quod est in actu uirtuali secundum aliquid est in potentia ad illud formaliter. Antecedens patet, quia tunc duo actus eiusdem speciei possunt eidem inesse.
Consequentia probatur:
[9.14.90] Tum quia actus in quo est alius uirtualiter, perfectior est illo formali qui est in uirtute eius; ergo perficit magis subiectum, et ita tollit potentiam ad formalem magis quam alius formalis.
[9.14.91] Tum quia frustra uidetur inferri illa perfectio formalis, praehabita ista uirtuali, quia per formalem non fit perfectius illud quod recipit quam prius.
[9.14.92] Tum tertio, quia tunc uideretur Deus posse esse in potentia receptiua multarum perfectionum quae sibi formaliter non insunt, licet uirtualiter insint. Sol etiam uideretur esse in potentia passiua ad formas generabilium quas habet aliquo modo uirtualiter.
[9.14.93] Secundo arguitur sic: actiuum quodcumque immediate respicit passiuum tale in communi, et ideo respicit per se quodlibet in quo reperitur ratio talis passiui, sicut supra probatur in primo articulo solutionis. Nullum autem istorum, quae ponuntur actiua respectu sui, habet rationem actiui respectu passiui alterius a se, quod tamen est passiuum eiusdem rationis. Ergo nec est actiuum respectu sui. Probatio minoris: aqua calida aliud frigefactibile approximatum non frigefacit sed calefacit; ergo non est uere actiua respectu sui, sicut nec respectu alterius. Sic cognitiua quaecumque uel appetitiua in alia potentia non potest causare actum cognoscendi et appetendi, quae tamen alia capax est illius.
[9.14.94] Confirmatur ratio ista, quia ubi manifestum est esse actiuum aequiuocum, sicut de sole respectu generabilium, patet quod aequiuocatio agentis non tollit rationes generales actiui, quae uidentur esse agere tantum in aliud, et in quodcumque aliud passiuum approximatum. Non enim sol se transmutat ad formam uermis sed aliam materiam, et hoc quamcumque aeque dispositam et approxi matam.
[9.14.95] Ad illud secundum, cum arguitur quod actiuum aequiuocum aget in aliud a se, sicut agit in se:
Responsio: quando est essentialis ordo inter duos effectus eiusdem agentis, in quantum sunt ab ipso, licet neutrum illorum sit causa alterius, non tamen potest tale agens effectum posteriorem causare nisi prius natura causet effectum priorem. Exemplum: de priore parte radii et posteriore, tenendo quod totus radius sit immediate a luminoso, ut a causa. Nunc autem effectus causandus in ipso in quo est perfectio actiua et effectus causandus in alio, ut in aqua calefacta, sic se habent, ideo non potest frigefacere aliud nisi prius frigefaciat se.
[9.14.96] Sed haec responsio deficit, quia aqua causat frigiditatem in alio per effectum frigiditatis propriae, non per se ipsam. Secundo, haec responsio non se extendit ad potentias apprehensiuas et appetitiuas; ideo stude pro alia responsione, quod assumptum est uerum de agente actionem transeuntem, non immanentem.
[9.14.97] Tertio arguitur per instantiam, quia secundum dictam responsionem dicetur omnem actionem in aliquo esse a se aequiuoce agente; puta quod lignum calefacit se, non autem ignis sed est tantum sine quo non, sicut ponunt aliqui de obiecto respectu potentiae quod est tantum sine quo non respectu actus.
Confirmatur istud: non enim magis repugnant actus et potentia in uno quam in alio. Si ergo alicubi reperitur actus cum potentia sine repugnantia eorum, ubique reperietur; et si alicubi negetur repugnantia eorum, et ubique negetur. Et tunc nihil uidetur esse per quod improbetur quod quodlibet, cum hoc quod est in potentia ad aliquid, est tamen in actu respectu eiusdem, in actu sufficiente ad agendum illud.
[9.14.98] Iuxta hoc additur quod principia metaphysica, quae sunt uniuersalissima, nullo modo sunt in quocumque particulari neganda propter quamcumque difficultatem specialem incidentem. Si enim in uno negentur, et in omnibus. Et ita ex ignorantia unius conclusionis negarentur principia et aliae conclusiones multae; quemadmodum si quis ex aliqua ignorantia concederet idem posse esse album et non album, primum principium simpliciter negat, quia eadem est ratio in istis et in aliis.
[9.14.99] Ad ista, quae difficilia uidentur, responderi potest.
Ad primum: quod consequentia non ualet. Quaecumque enim ratio assignaretur pro antecedente de actibus eiusdem rationis, pro consequente non concluderet, scilicet de actibus alterius rationis.
[9.14.100] Ad primam probationem: conceditur quod praecise sumendo utrumque actum, scilicet uirtualem et formalem, uirtualis perfectior est. Quando tamen est limitatus, non est ita perfectus ut omnem potentiam subiecti excludat respectu formalis, quia ille formalis aliqua perfectio est in quantum distinguitur a uirtuali. Et ita secundum illum proprium gradum eius non perficeretur subiectum quod haberet solum uirtualem.
[9.14.101] Per hoc ad secundam probationem: quod perfectio minor non superfluit in aliquo quod praehabet maiorem perfectionem, nisi illa maior omnem gradum perfectionis conferret quam haberet subiectum habendo illam maiorem cum minore. Et hoc numquam est quando illa maior est limitata, quia omnis limitata minor est se ipsa cum alia.
[9.14.102] Confirmantur istae responsiones. Patet enim quod substantia quaecumque, praecise sumpta, perfectius ens est quocumque accidente suo, praecise sumpto. Nec tamen actus substantiae tollit potentiam ad accidens, nec superfluit accidens, quia substantia cum accidente perfectior est quam substantia sola.
[9.14.103] Ad tertiam probationem, patet; nam actus uirtualis in Deo infinitus est. Et ideo si per impossibile formalis inesset, nullo modo esset perfectior, quia finitum cum infinito nihil maius est infinito solo.
Sed quod additur ibi de sole, respondeo generaliter ex ratione actus uirtualis et formalis: numquam est repugnantia quod insint eidem, quia tunc ubique esset repugnantia. Potest tamen unus esse in aliquo cui alius repugnat ex alia causa, non tamen quia habet alium actum. Sicut in proposito calidum esse formaliter repugnat soli, quia est propria qualitas corporis corruptibilis, et per consequens ita non est sol subiectum capax eius, sicut nec ignis capax albedinis quae est propria qualitas mixti. Sed non ideo est sol non capax caloris quia est calidus uirtualiter; patet enim quod Saturnus, qui ponitur frigidus uirtualiter, non magis est capax caloris formaliter quam sol. Unde omnia talia argumenta procedunt secundum non-causam ut causam. Nam ubicumque unus istorum actuum inest et alius non potest inesse, non est causa impossibilitatis quia alius inest; sed ex alia causa speciali, quae si staret sine illo alio actu, adhuc esset causa eiusdem impossibilitatis.
[9.14.104] Per hoc patet ad tertium, scilicet ad instantiam illam, nam concedo quod actus talis et talis, siue actus uirtualis et potentia ad formalem, omnino in nullo repugnant, quia tunc ubique repugnarent. Potest tamen alterum illorum alicui tertio repugnare cui alter inest; et alicui tertio non; et alicui tertio utrumque repugnare. Et secundum hoc quandoque neutrum potest inesse, quandoque utrumque, quandoque hoc sine illo, quandoque e conuerso.
[9.14.105] Quod ergo dicitur quod tunc non restat unde probetur quod lignum non calefit a se sed ab igne:
Responsio: uidentur isti ex defectu argumenti ad propositum suum dimittere partem opponentis et assumere partem respondentis, sustinendo impossibile. Iam enim ad hoc uertitur disputatio, ut contra talem solutionem arguens, probando quod lignum non calefacit se. Et dico quod ad hoc non acciperem argumentum ex repugnantia actuum praedictorum in eodem, sed aliunde. Et illae praemissae praecise nihil concluderent contra me in aliis quae dico a se moueri.
[9.14.106] Quod additur de principiis metaphysicis, uerum est quod sunt uniuersalissima, sed nullum eorum in aliquo singulari recipit instantiam. Signum enim est sermonum uerorum "confesse se habere" his quae apparent. Sed quomodo dicetur illud esse principium ad quod tot absurda sequuntur? Non credo quod Aristoteles posuisset aliquod complexum esse principium non solum primum, sed nec decimum, ex quo in multis singularibus euidentia absurda sequerentur. Si etiam istud est principium primum metaphysicum, scilicet "nihil idem potest esse in actu uirtuali et in potentia ad actum formalem, cuius ille uirtualis sit principium effectiuum", si inquam est principium primum metaphysicum, scio quod illud non est in Metaphysica Aristotelis scriptum. Si ipsi habeant aliam metaphysicam, quomodo soli isti talem intellectum habuerunt quod terminos istius principii capere poterant, omnibus aliis non potentibus terminos capere? Quia si caperent terminos, et istud esset ut principium primum, statim huic acquiescerent, quod tamen multi non tantum non capiunt ut principium, immo dicunt simpliciter falsum pro multis eius singularibus.
[9.14.107] Ad tertium principale pro opinione prima de relationibus oppositis, dicendum quod, sicut dictum est in solutione 3 quaestionis huius IX art. 2: alia est relatio producentis ad productum, alia principii actiui ad principium passiuum, quae ambo sunt principia respectu eiusdem producti. Primae duae relationes numquam insunt eidem supposito; "nihil enim se ipsum gignit"; nam tunc quando non esset, esset. Sed nec fundantur istae in aliqua una natura limitata, quia natura limitata numquam se totam non diuisam communicat producto supposito. Secundae duae relationes quandoque possunt in uno supposito etiam in una natura fundari, quia sic relata non dependent essentialiter unum ab altero, sed tantum accidentaliter: hoc ut faciat, illud ut recipiat aliquid ab illo, non ut sit ab illo. In primis relationibus productum, secundum illud quod est in creaturis, dependet a producente. Impossibile est eandem naturam a se essentialiter dependere; non autem est impossibile idem a se dependere quantum ad aliquam perfectionem accidentalem siue secundum quid.
[9.14.108] Posset aliter dici quod duae relationes reales oppositae quando insunt eidem, prius illi insunt duae relationes disparatae (puta duplex respectus principii respectu eiusdem principiati) quam forte consequitur relatio mutua principii ad principium. Sed haec responsio duo dubia supponit: unum, quod illae disparatae sunt priores oppositis; aliud, quod talis prioritas aliquid facit ad hoc ut oppositae possint inesse. Si enim ex se repugnarent, etiam disparatae aliae illam repugnantiam non tollerent.
[9.14.109] Potest ergo dici quod sicut natura omnino illimitata potest esse fundamentum relationum oppositarum primarum producentis et producti (licet non causae et causati, quia tunc idem a se essentialiter dependeret), ita natura aliqualiter illimitata potest esse fundamentum duarum oppositarum illarum secundarum, quae minus repugnant. Quaelibet autem natura (quae cum hoc, quod est receptiua alicuius perfectionis) ponitur etiam actiua respectu eiusdem, ponitur aliquo modo illimitata in quantum praehabet illam uirtutem; ideo etc.
[9.14.110] Contra istud arguitur: omnia opposita includunt contradictoria; ergo si eidem insunt relationes oppositae, eidem inerunt contradictoria.
[9.14.111] Item, II Physicorum, materia non coincidit "cum aliis causis, nec in idem specie, nec in idem numero".
[9.14.112] Ad primum potest dici quod relatiua non includunt repugnantiam unde relatiua sunt, sed ratione fundamentorum inter quae est essentialis dependentia.
[9.14.113] Aliter dicitur quod alia a contradictoriis non sunt formaliter opposita nisi in abstracto; maxime si contraria esse simul non sit contradictio, sicut quidam dicunt.
[9.14.114] Ad secundum: intelligitur de materia "ex qua", non "in qua", et efficiente quocumque. Vel si de materia quacumque, tunc de agente uniuoco, non de utroque generaliter simul. De materia "ex qua" satis uidetur Aristoteles loqui, quam ponit causam unam in naturalibus.
[9.14.115] De aliis, quae adducuntur secundum primam opinionem in speciali, prius dictum est, illa improbando. Sed in aliquibus tan guntur aliquae probationes ad quas restat respondere.
[9.14.116] Cum adducunt dictum Aristotelis VIII Physicorum de graui et leui, breuiter potest exponi de graui in quantum consideratur praecise ut naturaliter mobile, non autem ut habens principium actiuum mouendi; sic enim est in potentia accidentali ad mouere sicut sciens ad speculari. Et quomodo idem re est principium actiuum et quo hoc est mobile naturaliter, aliud tamen ratione, tactum est in VII, in quaestione "De rationibus seminalibus". Rationes autem in VIII Physicorum non probant simpliciter quod graue non mouet se, sed quod non mouet se agendo uniuoce; uel non sicut animal, quia non habet principium sistendi suum motum; nec ad contrarias differentias mouet se sicut animal: ita quod illa argumenta aliquid concludunt de ueritate. Et intelligendae sunt secundum determinationem eius sequentem, sicut in aliis locis ubi arguit et postea determinat.
[9.14.117] Ad illud quod additur de motu animalium, potest bene concedi quod aliqua pars quiescens localiter, alterata tamen, mouet localiter alteram partem sibi coniunctam, pellendo, et deinde mouetur a prima pulsa, trahendo; et sic, quod ille motus non sit a moto nisi per partem, et istae partes, trahens et pellens, sunt duae partes cordis, non pars superior corporis et inferior in saltu, sicut probatur supra.
[9.14.118] Postea adducitur Aristoteles XVI De animalibus, de semine. Hoc exponitur secundum quandam excellentiam actionis ex parte seminis maris. Non quod illud praecise agat: tum quia quomodo tunc foetus quandoque assimiletur matri? tum quia eiusdem speciei est semen utrumque, "actio sequitur formam"; tum quia VII huius, cap. 6: equus et asina quodammodo sunt mulus.
[9.14.119] Ad illa quae adducuntur de cognitiuis, patet responsio si ponatur tam potentia quam obiectum esse actiuum respectu actus cognoscendi.
[9.14.120] Ad illud de accidente communi: non concludit contra cognitiuas, tenendo praedictam sententiam.
[9.14.121] De appetitu rationali respondetur in sequenti quaestione quomodo est sufficiens causa sui accidentis communis.
[9.14.122] Ad auctoritatem Aristotelis III De anima dicitur quod appetitus, si intelligitur de rationali, mouetur metaphorice; mouet autem proprie effectiue. Nec est inconueniens quod in illa breui littera aequiuocet "moueri". Ita inuenirentur exempla multa in libris eius. In I Physicorum: "prima contraria non sunt ex aliis, nec ex alterutris, sed omnia ex ipsis". Quomodo sumetur "ex" uniuoce, si bene uideantur propositiones istorum membrorum?
[9.14.123] Confirmatur ista responsio in XII Metaphysicae cap. 4a: mouet ut amatum et desideratum, finis scilicet. Sed hoc est mouere metaphorice, quia finis, in quantum finis, non est efficiens. Ergo "moueri" sibi correspondens est "moueri" metaphoricum.
[9.14.124] Per hoc respondetur ad Auerroem, in commento super illud XII supra allegatum, quod falsum dicit. Nec in hoc exponit Aristotelem, qui nec ibi nec alibi inuenitur ponere quod amatum dupliciter mouet, scilicet proprie et metaphorice. De hoc quaere in VI, in quaestione "De uero".
[IV. Ad argumenta principalia]
[9.14.125] Ad argumenta principalia.
Ad auctoritatem Aristotelis hic, patet quod soluit se ipsam. Quare enim addidit "in quantum simul natum", nisi quia absolute noluit dicere "nihil mouet se ipsum", sed cum determinatione "in quantum" etc. Et sumitur "simul natum" pro "idem", ut patet per probationem: "unum enim et non aliud". Et sic in definitione potentiae actiuae non posuit absolute "transmutandi aliud", sed addidit, "aut in quantum".
[9.14.126] Ad secundum dico quod, habito termino, agens non agit; non habito, etiam impediri potest ne agat per uirtutem contrariam fortiorem. Si etiam non est tota causa actiua, sed aliud cum ipso, si illud aliud non adsit, non aget. Si etiam non habet in quod uel circa quod agat, non aget. Si iterum alia actio naturaliter praesupponatur suae, illa non posita, non aget. Si tandem est liberum, ex se potest non agere. Uno istorum sex modorum potest saluari de quocumque motiuo quare non semper mouet se. Exemplum primi: graue quando est in centro. Exemplum secundi: aqua bulliens, praesente igne calefaciente, non frigefacit se. Exemplum tertii: in cognitiuis, tenendo et obiectum et potentiam agere. Exemplum quarti et quinti: nihil intelligens nihil uult, communiter. Exemplum sexti: intellectu ostendente aliquid, uoluntas potest illud non uelle. Et sic generaliter patet solutio illius argumenti.
[9.15 UTRUM DIFFERENTIA AB ARISTOTELE ASSIGNATA INTER
POTENTIAS RATIONALES ET IRRATIONALES SIT CONVENIENS]
Utrum differentia, quam assignat Aristoteles inter potentias rationales et irrationales, sit conueniens, scilicet quod istae sunt oppositorum, aliae unius oppositi.
[9.15.1] Arguitur quod non.
Primo de rationalibus sic: habens potentiam potest illud cuius est illa potentia; ergo posset aliquis in opposita.
[9.15.2] Dicitur, sicut uidetur Aristoteles respondere in littera, quod non habet potentiam faciendi opposita simul, licet habeat potentiam simul ad opposita.
Contra: in isto "nunc" in quo inest unum oppositum, quaero an possit in eodem nunc aliud inesse, aut non. Si sic, habetur propositum, ut uidetur, quod opposita simul. Si non, ergo potentia ista in hoc nunc non est nisi unius oppositi.
[9.15.3] Item, secundo sic: non est potentia quae non potest in aliquid. Illa autem quae est oppositorum, cum non possit simul in opposita, non uidetur posse in aliquid nisi determinetur, sicut arguitur in littera in 4 cap.4 Determinata autem non uidetur esse nisi unius; ergo in quantum potentia tantum uidetur esse unius.
[9.15.4] Item, tertio sic: tunc sequeretur quod uoluntas posset in oppositum finis et posset in malum sub ratione mali, sicut et in opposita istorum. Consequens falsum, quia in XII cap. 4 dicit Aristoteles: "liberis non licet quod contingit facere", etc.
[9.15.5] Contra aliud membrum, scilicet de irrationalibus, primo sic:
Sol potest in oppositos effectus in istis inferioribus; dissoluit enim glaciem et constringit lutum; tamen potentia eius est irrationalis.
[9.15.6] Item, infra, cap. 76 uult Philosophus quod "omnis potentia est contradictionis"; et declarat etiam in actiuis.
[9.15.7] Item, rationalis, secundum Aristotelem, non ponitur esse oppositorum per se; sed unius per se ut habitus, alterius per accidens ut priuationis. Sed potentia irrationalis sic potest esse oppositorum; frigus enim est causa per accidens caloris, et proiciens pilam ad parietem est causa resilitionis. Ergo, non est differentia dicta conueniens.
[9.15.8] In contrarium est Philosophus in littera.
[I. Ad quaestionem]
[A. Art. 1: De differentia assignata]
[9.15.9] Ad istam quaestionem, tenendo differentiam esse bene assignatam, primo uidendum est quomodo sit intelligenda; deinde quae sit eius causa.
[1. Quomodo differentia sit intelligenda]
[9.15.10] De primo sciendum quod potentia actiua (cuiuscumque est siue actionis siue termini producti) sic est illius quod, manente natura eadem, non potest ipsa esse actiua alterius quam cuius ex se potest. Frigiditas enim, manens frigiditas, non potest esse caloris actiua nec elicitiua calefactionis, si non est de se actiua. Quia, quidquid circa ipsam fieret, licet aliud posset aliquid facere ad esse caloris, numquam frigiditas faceret ad hoc.
[9.15.11] Illa ergo potentia actiua dicitur esse oppositorum siue contrariorum siue contradictoriorum productorum quae, manens natura una, habet terminum primum sub quo potest utrumque oppositum aeque cadere. Sed illa est oppositarum actionum quae manens una, est sufficiens elicitiuum talium actionum. Et si actio potentiae proprie actiuae dicatur "actum", sicut expositum est quaestione quarta ad tertium argumentum, tunc omnis quae est oppositarum actionum est oppositorum actorum, non e conuerso.
[9.15.12] Hoc autem debet intelligi quod potentia sit oppositarum actionum, seu actionis et negationis eius, sicut patebit in secundo articulo. Et uocatur haec "potentia actiua" non ipsa relatio quae numeratur secundum numerum correlatiuorum, sed natura absoluta quae est relationum plurium (quae sunt ad oppositos effectus) proprium fundamentum.
[2. Quae sit causa differentiae]
[9.15.13] De secundo, uidetur Aristoteles causam differentiae ponere talem: quia forma naturalis solummodo est principium assimilandi uni opposito similitudine naturali, sicut ipsa est ipsa et non opposita.
[9.15.14] Forma autem intellectus, puta scientia, est principium assimilandi oppositis similitudine intentionali, sicut et ipsa est uirtualiter similitudo oppositorum cognitorum. Quia eadem est scientia contrariorum sicut et priuatiue oppositorum, cum alterum contrariorum includat priuationem alterius; agens autem illius est actiuum, quod potest sibi assimilare secundum formam qua agit; ideo uidetur Aristoteles ponere dictam differentiam.
[9.15.15] Sed ista ratio multipliciter improbatur:
Primo, quia forma naturalis potest esse principium assimilandi uirtualiter opposita. Patet de sole.
[9.15.16] Secundo, quia solummodo intellectum uel scientiam uidetur ponere potentiam rationalem; quod falsum est, ut post dicetur.
SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: Vide Gandauensem, Quodlibet XI quaest. 7, ubi dicit quod " "posse in contraria" potest intelligi multipliciter. Uno modo ex parte obiectorum quae sunt bonum et malum respectu uoluntatis, uerum et falsum ex parte intellectus". Et certum est quod tam uoluntas quam intellectus est circa contraria, quia intellectus uerum et falsum, etc. "Alio modo potest intelligi ad "posse in contraria" ex parte actuum". Sed hoc dupliciter, quia "uel potest intelligi quod potentia potest in contrarios actus respectu obiectorum contrariorum, uel respectu eiusdem obiecti; ut fugere malum et consequi bonum quoad uoluntatem, assentire ueritati et dissentire falsitati quoad intellectum". Et hoc modo potentia etiam irrationalis potest in opposita. Secundo modo posse in contraria, scilicet in contrarios actus, ut puta fugere a et non fugere a quoad uoluntatem (consequi etiam et non consequi a), quoad intellectum assentire et non assentire eidem; sic, inquam, "posse in contraria" conuenit soli uoluntati a se, siue ex se, et intellectus a uoluntate sibi imperatur. Et ideo sola uoluntas est completiue potentia rationalis, potens in opposita.
[9.15.17] Hoc etiam uidetur expressius ponere in 4 cap.14 ubi concludit quod potentia rationalis est oppositorum; nihil faciet nisi determine tur ad alterum illorum, et illud determinans dicit esse "appetitum aut prohaeresim". Ergo illam uidetur excludere a ratione potentiae rationalis, ut ipsa est oppositorum.
[9.15.18] Et hoc expressius patet per sequentia, ubi uidetur dicere quod rationalis sic determinata necessario faciet, sicut et irrationalis ex se necessario facit. Videtur ergo simpliciter quod non sit potentia rationalis illud aggregatum ex intellectu (quem ponit esse opposito rum) et ex appetitu determinante (quem ponit necessarium ad hoc quod aliquid fiat).
[9.15.19] Tertio, non uidetur ualere probatio quod intellectus sit contrariorum, licet sit priuatiue oppositorum. Quia contrarium, etsi includat priuationem alterius, non tamen praecise, sed est aliqua natura positiua, et ita habet aliquam cognitionem propriam suae entitatis et non praecise per alterum oppositum; immo per alterum oppositum tantum secundum quid cognoscitur.
[B. Art. 2: De differentia in se 1. De differentia inter naturam et uoluntatem]
[9.15.20] Quantum ergo ad secundum articulum: primo uidendum est de dicta differentia in se, secundo de intentione Aristotelis circa ipsam.
[9.15.21] De primo sciendum est quod prima distinctio potentiae actiuae est secundum diuersum modum eliciendi operationem: quod enim circa hoc uel illud agat (etsi aliquo modo distinguat), aut distinctionem ostendat, non tamen ita immediate. Non enim potentia ad obiectum, circa quod operatur, comparatur nisi mediante operatione quam elicit, et hoc sic uel sic.
[9.15.22] Iste autem modus eliciendi operationem propriam non potest esse in genere nisi duplex. Aut enim potentia ex se est determinata ad agendum, ita quod, quantum est ex se, non potest non agere quando non impeditur ab extrinseco. Aut non est ex se determinata, sed potest agere hunc actum uel oppositum actum; agere etiam uel non agere. Prima potentia communiter dicitur "natura", secunda dicitur "uoluntas".
[9.15.23] Unde prima diuisio principiorum actiuorum est in naturam et uoluntatem, iuxta quod Aristoteles, in II Physicorum, duas ponit causas mouentes per accidens, casum iuxta naturam, et fortunam iuxta propositum siue uoluntatem.
[9.15.24] Si ergo huius differentiae quaeritur causa, quare scilicet natura est tantum unius (hoc est cuiuscumque uel quorumcumque sit determinate ex se est illius uel illorum), uoluntas autem est oppositorum (id est, ex se indeterminate huius actionis uel oppositae, seu actionis uel non actionis), dici potest quod huius nulla est causa. Sicut enim effectus immediatus ad causam immediatam comparatur per se et primo et sine causa media alioquin iretur in infinitum , ita causa actiua ad suam actionem, in quantum ipsam elicit, uidetur immediatissime se habere. Nec est dare aliquam causam quare sic elicit nisi quia est talis causa. Sed hoc est illud cuius causa quaerebatur.
[9.15.25] Sicut ergo calidum calefacit quia calidum, nec ista propositio "calidum calefacit" est mediata, sed prima in quarto modo per se, ita et haec "calidum ex se determinate calefacit". Similiter ista "uoluntas uult", et "uoluntas non uult determinate, determinatione necessaria ex se".
[9.15.26] Contra ista obicitur. Primo sic: ista propositio est contingens, "uoluntas uult". Si uoluntas non est ex se determinata ad uolendum, quomodo aliqua propositio contingens est immediata?
[9.15.27] Secundo sic: quare ponitur ista indeterminatio in uoluntate, si non potest probari per naturam uoluntatis?
[9.15.28] Ad primum responsio: ex necessariis non sequitur contingens, patet. Accipiatur aliqua contingens. Si est immediata, habetur propositum. Si non, detur medium: altera praemissa ad ipsam erit contingens; alias ex necessariis inferretur contingens. Illa praemissa contingens, si est mediata, altera praemissa ad ipsam erit contingens, et sic in infinitum nisi stetur in aliqua contingente immediata.
[9.15.29] Confirmatur: I Posteriorum uult Aristoteles quod contingit opinari "propter quid", scilicet per immediata, et "quia", per mediata. Ita in proposito, "uoluntas uult a". Si non est causa inter extrema, habetur propositum. Si est causa, puta "uoluntas uult b", ulterius procedendo stabitur alicubi. Ubi? Quare uoluntas illud uolet? Nulla erit alia causa nisi quia est uoluntas. Et tamen si illa ultima propositio esset necessaria, non antecederet sola ad aliquam contingentem.
[9.15.30] Ad secundum, a posteriori probatur. Experitur enim qui uult se posse non uelle, siue nolle, iuxta quod de libertate uoluntatis alibi diffusius habetur.
[9.15.31] [De indeterminatione insufficientiae et sufficientiae] Secundo dubitatur circa praedicta quomodo reducetur talis causa ad actum si indeterminata est ex se ad agendum et non agendum. Responsio: est quaedam indeterminatio insufficientiae, siue ex potentialitate et defectu actualitatis, sicut materia non habens formam est indeterminata ad agendum actionem formae; est alia superabundantis sufficientiae, quae est ex illimitatione actualitatis, uel simpliciter uel quodammodo.
[9.15.32] Primo modo indeterminatum non reducitur ad actum nisi prius determinetur ad formam ab alio; secundo modo indeterminatum potest se determinare. Si enim posset hoc si haberet actum limitatum, quanto magis si illimitatum, cum nullo tunc careat quod fuit simpliciter principium agendi? Alioquin Deus, qui est summe indeterminatus ad quamcumque actionem indeterminatione illimitationis, non posset aliquid agere; quod est falsum.
[9.15.33] Exemplum huius: ignis est calefactiuus, nec quaeritur extrinsecum a quo determinetur ad agendum. Si tunc, nulla deminutione facta in perfectione caloris, daretur sibi perfectio frigoris, quare non ita ex se determinari posset ad calefaciendum ut prius? Exemplum tamen illud non est omnino simile, sicut dicetur respondendo ad argumentum principale.
[9.15.34] Indeterminatio autem quae ponitur in uoluntate non est materialis, nec imperfectionis in quantum ipsa est actiua, sed est excellentis perfectionis et potestatiuae, non alligatae ad determinatum actum.
[2. De intentione Aristotelis]
[9.15.35] Sed quomodo faciunt praedicta ad intentum Aristotelis, qui differentiam dictam non ponit inter naturam et uoluntatem, sed inter irrationalem potentiam et rationalem, per rationalem intelligens solum intellectum, ut uidetur secundum supra allegata?
[9.15.36] Responsio: intellectus et uoluntas possunt comparari ad actus proprios quos eliciunt, uel ad actus aliarum potentiarum inferiorum in quibus quandam causalitatem habent: intellectus ostendendo et dirigendo, uoluntas inclinando et imperando. Prima comparatio est essentialior, patet. Et sic intellectus cadit sub natura. Est enim ex se determinatus ad intelligendum, et non habet in potestate sua intelligere et non intelligere siue circa complexa, ubi potest habere contrarios actus, non habet etiam illos in potestate sua: assentire et dissentire. In tantum quod si etiam aliqua una notitia sit oppositorum cognitorum, ut uidetur Aristoteles dicere, adhuc respectu illius cognitionis non est intellectus ex se indeterminatus; immo necessario elicit illam intellectionem, sicut aliam quae esset tantum unius cogniti. Voluntas ad proprium actum eliciendum opposito modo se habet, ut dictum est prius. Unde isto modo loquendo ponuntur tantum duae productiones in diuinis, et quod intellectus est idem principium cum natura. Secundum hanc primam comparationem non uidetur loqui Aristoteles.
[9.15.37] Secunda comparatio uidetur quasi accidentalis. Tum quia ad actus aliarum potentiarum non comparantur istae potentiae nisi mediantibus actibus propriis, ut uidetur, qui proprii priores sunt illis aliis. Tum quia, specialiter, intellectus hoc modo non habet rationem potentiae actiuae proprie dictae; tactum est in VII cap. 6 quaestione 2.
[9.15.38] Et hoc modo uidetur Aristoteles loqui et ponere talem ordinem, quod primo requiritur notitia aliqualis oppositorum. Sed ista ex se est insufficiens ad aliquid causandum extra, quia, ut arguit in 4 cap.35, tunc faceret opposita. Hoc non uidetur sequi nisi quia intellectus (etiam cognoscens opposita), quantum ad illud causalitatis quod habet respectu eorum fiendorum extra, ex se determinatus est ad illud cuius est. Et ita non solum non est rationalis respectu actus proprii, sed nec completiue rationalis respectu actus extrinseci in quo dirigit. Immo praecise sumptus, etiam respectu extrinseci, est irrationalis; solummodo autem secundum quid rationalis, in quantum praeexigitur ad actum potentiae rationalis.
[9.15.39] Sequitur uoluntas determinans, non sic quod ipsa potentia uoluntatis ex se determinata sit ad unum et per hoc aggregatum ex intellectu oppositorum et uoluntate sit unius, ut supra allegatur sed quod uoluntas, quae indeterminata est ad actum proprium, illum elicit et per illum determinat intellectum quantum ad illam causalitatem quam habet respectu fiendi extra.
[9.15.40] Unde Aristoteles dicit: "hoc autem dico appetitum, aut prohaeresim", id est, electionem; non dicit autem uoluntatem, scilicet potentiam. Itaque si potentia rationalis dicatur ab Aristotele intellectus, differentia dicta sic intelligenda est secundum supra exposita: sibi non conuenit respectu actus proprii, nec in quantum per actum suum concurrit ad actum potentiae inferioris, praecise sumendo actum suum, sed utroque modo cadit sub natura. Cadit autem sub alio membro in quantum praeuius, per actum suum, actibus uoluntatis.
[9.15.41] Si autem intelligitur rationalis, id est cum ratione, tunc uoluntas est proprie rationalis. Et ipsa est oppositorum, tam quoad actum proprium quam quoad actus inferiorum; et non oppositorum modo naturae, sicut intellectus non potens se determinare ad alterum, sed modo libero potens se determinare. Et ideo est potentia, quia ipsa aliquid potest, nam potest se determinare. Intellectus autem proprie non est potentia respectu extrinsecorum, quia ipse, si est oppositorum, non potest quis determinare; et nisi determinetur, nihil extra poterit.
[C. Responsio ad obiectiones contra uiam Aristotelis]
[9.15.42] Per dicta potest responderi ad illa quae superius allegantur contra uiam Aristotelis.
[9.15.43] Ad primum de sole responsio: forma naturalis, si est illimitata et principium oppositorum in materiis dispositis illorum, est ita determinate sicut illa quae est unius tantum est illius determinate. Nam non est in potestate sua ad alterutram istarum formarum agere, praesente passo receptiuo huius formae et illius, sicut nec esset si esset unius tantum. Voluntas autem actionis suae, siue circa hoc oppositum in quod potest siue circa illud, non est principium ex se determinatum, sed potestatiue determinatiuum sui ad alterutrum. Et per hoc patet quomodo deficit similitudo superius posita de calore et frigore in eodem contentis unitiue; nec, breuiter, aliquod potest exemplum conueniens omnino adduci, quia uoluntas est principium actiuum distinctum contra genus principiorum actiuorum, quae non sunt uoluntas, per oppositum modum agendi.
[9.15.44] Et ideo satis uidetur fatuum uniuersales propositiones de principio actiuo applicare ad uoluntatem propter hoc quod non habeant instantiam in aliquo alio a uoluntate. Sola enim est non talis. Nec ideo negandum est eam esse talem quia alia non est talis. Quia principium actiuum creatum capax est sine contradictione illius perfectionis quam attribuimus uoluntati, scilicet quod non solum non determinetur ad unum effectum uel actum, quia multos habet in uirtute, sed nec ad aliquem illorum determinatur quos in uirtute sufficienti habet. Quis enim negat actiuum esse perfectius, quanto minus dependens et determinatum et limitatum respectu actus uel effectus? Et si hoc conceditur de illimitatione ad multos et contrarios effectus, cum determinatione tamen naturali ad quemcumque illorum, quanto magis si cum prima indeterminatione ponitur et secunda? Haec enim nobilior est contingentia necessitate, sicut tactum est in V in quaestione mota cap. "De necessario", scilicet quomodo perfectionis est in Deo nihil necessario causare. Si ergo ista perfectio, quam attribuimus uoluntati, principio actiuo creato non repugnat, et summum tale est uoluntas, sibi rationabiliter est attribuenda. Et ista declaratio melior est quam illa prius posita de calore et frigore unitis.
[9.15.45] Secundum hoc potest illa ratio, quae uidetur poni in littera, pertractari sic: si intellectus per eandem notitiam est aliquo modo oppositorum ut ostendens, ergo potentia actiua indeterminatior potest esse excellentiori modo oppositorum, scilicet ut ipsa, una exsistens, possit se ad utrumque illorum ostensorum determinare. Alioquin frustra uideretur data fuisse potentia prima oppositorum, quia ipsa sine secunda in nullum illorum posset, ita quod argumentum sit a minori, non a causa propria; scientia enim non est propria causa differentiae praedictae.
[9.15.46] Ad secundum: non excepit Aristoteles uoluntatem a potentia rationali nisi ut potentia rationalis sumitur incomplete, scilicet pro notitia oppositorum. Sed dicit illam incompletam nullius extrinseci esse causam nisi determinatione facta aliunde. Quaero: a quo sit determinatio per electionem. Non nisi a potentia eligente, et hoc ut distinguitur contra rationem. Ratio enim non est determinatiua, cum sit oppositorum respectu quorum se non potest determinare, nec multo magis aliud a se; aut si determinaret, hoc esset simul ad opposita, sicut Aristoteles arguit de agere. Et illud aliud non necessario determinat ad istud oppositum, quia tunc intellectus nec in potentia remota esset oppositorum. Igitur illud aliud contingenter se determinat, et cum per actum suum fuerit determinatum, consequenter determinat intellectum.
[9.15.47] Innuit ergo Aristoteles quod illa potentia est ex se oppositorum, sic quod determinatiua sui ad alterutrum; per cuius actum iam determinate elicitum, ponit illam determinari respectu operis exterioris, quae erat ex se sic oppositorum quod necessario nec potuit se determinare. Et ita ostendendo in 4 cap. quomodo rationalis potentia incompleta procedit ad actum, manifeste uidetur innuere quod est alia rationalis completa, quantum ad istam differentiam hic positam, et quod illae duae cum actibus suis concurrunt respectu effectus exterioris, ad quem non est potentia contradictionis proprie in potentia exsequente, quae est rationalis per participationem; sed tota ratio potentiae ad opposita formaliter est in uoluntate.
[9.15.48] Quod autem subdit Aristoteles quod rationalis, sic determinata, necessario est unius, "quod concupiscit principaliter, hoc faciet": posset dici quod non est uerum de necessitate absoluta. Sicut enim antecedens, si est antecedens, scilicet illud uelle, non est necessarium, ita nec consequens. Si est necessario, consequens, scilicet illud exterius facere, est necessarium. Si autem sequitur necessario "uult hoc extrinsecum, ergo non impeditum facit hoc", tunc Aristoteles nullum effectum poneret nisi a causa prius determinata ad ipsum prius natura quam ipsum producat; excepto solo uelle quod sequitur apprehensionem oppositorum et determinat, secundum ipsum, respectu sequentium extra.
[9.15.49] Sic posset exponi illud quod est in fine cap. 4: Propter quod neque, si opposita uult, necessario faciet, etc. Quare enim non sequitur hoc de uoluntate? Et tamen prius arguit in principio, cap. "De potentia rationali" quod ipsa "simul faciet", uidetur bona differentia; quia sic faciet sicut faciendi habet potentiam, non autem sicut habet potentiam faciendi.
[9.15.50] Potentia autem rationalis incompleta, ipsa ex se, ut dictum est, naturalis est respectu oppositorum. Ideo, quantum est ex se, non tantum simul oppositorum, sed etiam oppositorum simul. Et ideo si ipsa ex se faceret illa, simul faceret. Sicut sol est oppositorum simul in diuersis receptiuis, et simul faceret illis approximatis. Et si esset illorum aequaliter et tantummodo aliquod idem passum aeque receptiuum amborum esset sibi approximatum, nihil faceret, uel simul in illo opposita: ita hic.
[9.15.51] Contra: intellectus non est aequaliter oppositorum; ergo ageret secundum uirtutem fortiorem. Responsio: per unam notitiam, quae est habitus et priuationis, non est aequaliter istorum; sed huius per se, illius per accidens. Sed per duas notitias positiuas contrariorum potest esse causa oppositorum.
[9.15.52] Contra: quomodo ualet consequentia Aristotelis de "non aequaliter"? Non sic autem de uoluntate. Si enim est oppositorum uirtualiter, simul est eorum, sed non eorum simul. Quia non est eorum modo naturae, sed potens se determinare ad alterutrum ante alterum, et ideo sic faciet.
Hoc modo posset forte 4 cap. exponi, quod multum esset pro uoluntate, licet aliquid uideatur ibi contra uoluntatem.
[9.15.53] Sed contra: quare saltem ita frequenter uocat potentiam rationalem intellectum, et non sic uoluntatem, licet innuat secundum praedicta?
Potest dici quod actus intellectus praeuius est communiter actui uoluntatis, et nobis notior. Aristoteles de manifestioribus saepius locutus est, unde de uoluntate pauca dixisse inuenitur, quamuis ex dictis eius aliqua sequantur in quibus consequenter dixisset si illa considerasset.
[9.15.54] Tertium, contra Aristotelem inductum, uerum concludit, scilicet quod notitia simplicis apprehensionis utriusque contrarii est propria sibi et per speciem propriam. Notitia tamen discursiua, quia unum est prius naturaliter alio, potest esse principium cognoscendi aliquid de illo. Et sic potest exponi illud I De anima, "rectum est iudex sui et obliqui". Iudicium enim non pertinet ad simplicem apprehensionem, sed ad collationem complexorum. Quantum enim ad notitiam secundum quid, unum potest simplici apprehensione apprehendi per speciem alterius, quantum scilicet ad priuationem quam includit, non quidem intra suam essentiam uel essentialem rationem, sed concomitanter.
[9.15.55] Primo ergo modo notitia est eadem contrariorum, unius formaliter et alterius uirtualiter, sicut principii et conclusionum. Et si aliqua uolitio, puta forte electio, praeexigat iudicium aliquod de eligendo, potest unum contrariorum per alterum cognosci quoad illam notitiam, licet contra illud iudicium quandoque eligatur.
[9.15.56] Secundo modo est eadem notitia contrariorum, unius secundum quid, alterius simpliciter. Et illa sufficit ad hoc quod uoluntas uelit alterutrum contrariorum, in quantum ostenditur per illam notitiam. Et sic potest in contraria, ergo et simpliciter, quia non repugnant absolute forte nisi ratione priuationis talis; aut non in ratione uolibilis, ut uidetur, quia utrumque in quantum positiuum uidetur uolibile.
[9.15.57] Si dicatur quod "potentia rationalis ualet ad opposita" nisi determinetur ad unum, et tunc non: Contra: ex hoc sequitur quod non est differentia inter potentias rationales et irrationales quantum ad hoc quod est posse in opposita. Consequens falsum ex isto IX Metaphysicae; ergo antecedens.
[9.15.58] Probatio consequentiae: potentia irrationalis, tam actiua quam passiua, ut est prior naturaliter actu determinante, potest in opposita, ut patet ex Aristotele II Perihermenias et Boethio VI commentarii super eundem, editione secunda, ubi ponit exemplum de aqua, quae potest frigefacere et calefacere.
[9.15.59] Item, si non posset in opposita quando est actu determinata, hoc est in illo instanti et pro illo, nullus effectus actu ens esset actu contingens. Consequens falsum, ergo antecedens. Falsitas consequentis patet per Philosophum I Perihermenias, ubi uult quod haec propositio est necessaria: "Omne quod est, quando est, necesse est esse", quia aliquid est contingenter. Probatio consequentiae: effectus non dicitur contingens in potentia nisi ratione suae causae potentis in oppositum; ergo nec in actu effectus contingens nisi causa actu causans posset in oppositum pro illo nunc pro quo causat ipsum. Sed, per te, tunc non potest, cum pro tunc sit determinata; ergo.
[9.15.60] Si dicas "effectus dicitur contingens, quia potest non fieri", contra: prius non fuit ens; ergo nec prius actu effectus contingens. Loquimur enim nunc de contingentia, prout est modus entis in actu quando est in actu et pro illo nunc pro quo est in actu.
[9.15.61] Item, quod conuenit alicui per se et primo, eius oppositum non conuenit per se nec per accidens, ipso manente. Alioquin demonstratio propter quid, concludens passionem de subiecto, non esset ex necessariis. Sed posse in opposita conuenit potentiae rationali secundum se et primo, ut propria passio potentiae rationalis in quantum rationalis, nam per hoc distinguitur ab irrationali IX Metaphysicae; ergo etc.
[9.15.62] Item, Deus praedestinatum potest non praedestinare in illo et pro illo nunc pro quo praedestinauit, non obstante determinatione uoluntatis suae per actum praedestinandi, secundum omnes. Ergo determinatio non tollit "posse in opposita".
[II. Ad argumenta principalia]
[9.15.63] Ad argumenta principalia.
Ad primum patet quod potentia, prout dicitur esse uoluntas, est contrariorum non simul fiendorum, sed potest se determinare ad alterutrum; non sic intellectus.
[9.15.64] Cum arguitur contra "possumne non sedere nunc, supposito quod sedeam?", dico quod in sensu compositionis propositio de possibili, componendo opposita, est falsa, quia notat potentiam esse ad opposita simul. In sensu diuisionis dicerent aliqui quod quando est sessio, est necessario, iuxta illud I Perihermenias: "Omne quod est, quando est", etc. et nihil pro tunc possibile, sed tantum pro instanti priori, pro quo potuit non fore nunc. Et isti non uidentur quod possint saluare uoluntatem nunc esse potentiam ad oppositum eius quod inest. Huius positionis absurditas, quod scilicet necessitas et contingentia non sint propriae condiciones entium quando exsistunt sed tantum necessitas, et contingentia numquam, quia quando non est, nec est necessario nec contingenter; quomodo etiam illa auctoritas I pro illis non facit propter fallaciam compositionis et diuisionis et secundum quid et simpliciter prolixum esset nunc explicare.
SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: Quando aliquae condiciones conueniunt rei sub determinata ratione et non absolute, in habitudine ad illam rationem uerificantur dictae condiciones absolute uel non absolute de ipsa re. Sed "contingentia et necessitas" tantum conueniunt rei sub ratione qua res exsistit. Igitur in habitudine ad exsistentiam dicuntur illae condiciones de re ipsa. Igitur si res, quando exsistit, dicitur necessaria uel contingens, et absolute debet dici necessaria uel contingens; igitur etc.
[9.15.65] Potest dici aliter quod uoluntas, quando est in aliqua uolitione, tunc contingenter est in illa, et illa uolitio tunc contingenter est ab ipsa; nisi enim tunc, numquam, quia numquam alias est ab ipsa. Et sicut illa contingenter inest, ita uoluntas tunc est potentia potens respectu oppositi; et pro "tunc", in sensu diuisionis. Non scilicet quod possit illud oppositum ponere simul cum isto, sed quod possit illud oppositum ponere in hoc instanti, non ponendo illud aliud in hoc instanti; quod tamen aliud diuisim ponit in hoc instanti, et hoc non necessario sed contingenter.
[9.15.66] Ad secundum, si arguitur de uoluntate, dico quod illa potest in actum, nulla determinatione in ipsa praeintellecta actui, ita quod prima determinatio, et tempore et natura, est in positione actus. Et si tunc de ipsa accipitur "in nihil potest nisi prius determinata", falsum est.
[9.15.67] Si autem arguitur de intellectu cognoscente opposita, tunc uerum est quod respectu extrinseci non potest aliquid nisi determinetur aliunde, quia ex se est illorum per modum naturae, non potens se ad alterum determinare; uel ergo ambo aget, uel nihil. Et si de intellectu concludatur quod non est sufficiens potentia rationalis, concedatur iuxta praedicta. Immo si solus per impossibile esset cum uirtutibus inferioribus sine uoluntate, nihil umquam fieret nisi determinate modo naturae, et nulla esset potentia sufficiens ad faciendum alterutrum oppositorum.
[9.15.68] Ad tertium dicitur quod potest habere actum circa opposita quae subsunt suo primo obiecto, quod quantum ad actum uolendi ponitur bonum, uerum uel apparens; non est autem circa oppositum sui primi obiecti quod ponitur malum in quantum malum. Similiter de actibus ponitur quod oppositos potest habere, scilicet uelle et nolle, circa illud in quo potest aliquid inueniri de ratione primi obiecti utriusque actus, scilicet aliquid boni et aliquid mali. In fine ultimo nihil inuenitur de malo, et respectu eius uidentur aliqui ponere quod non sit potentia rationalis. Similiter uidentur ponere quod per habitum aliquem possit immobilitari respectu aliorum aliquorum a fine ultimo. Discussionem istorum et an circa finem determinetur ad uelle, et circa malum in quantum malum ad nolle hic omitto quaerere.
[9.15.69] Ad quartum argumentum de sole patet supra in responsione ad primum obiectum contra Aristotelem.
[9.15.70] Ad quintum dici potest, iuxta principium primi articuli, quod frigus numquam facit ad esse caloris; facit tamen aliquid, quo facto aliquid aliud potest magis calefacere, puta constringit ne calor interior diffundatur, et ita calor unitus magis calefacit.
[9.15.71] De proiectione pilae, licet sit aliqua contrarietas in motu reflexo ad motum rectum quanta requiritur inter ubi terminantia motum localem, non est tamen contrarietas formalis, quia uiolenter mouens aliquid ad ubi, mouet ad omne ubi possibile acquiri per illum motum. Si in directum potest, sic mouetur; si non, redit, et hoc donec factus fuerit motus proportionatus uiolentiae mouentis.
[9.15.72] Haec et alia quaecumque in radiis reflexis et fractis contingentia et etiam alibi nullam talem indifferentiam ponunt in aliqua potentia irrationali, qualis est in rationali.
[9.15.73] Ad ultimum: absque exceptione omnes potentiae passiuae ex se sunt contradictionis. Licet si forma necessario ens, necessario dependeret ad materiam, compositum esset incorruptibile, et materia necessario esset sub illo actu; sed non necessitate ex parte sui, sed ex forma. Actiuae uero sunt contradictionis, sicut exponit Aristoteles per aliud: "esse et non". Quod si intelligatur de passiuo approximato et non approximato, sic omnis actiua, cuius actio dependet a passiuo, potest esse contradictionis, non ex se sed aliunde. Si intelligatur de impediente, sic omnis actiua naturalis corruptibilis est impedibilis, etiam per causam naturalem aliam actiuam. Sed nulla naturalis ex se habet posse oppositas actiones circa idem elicere, seu ex se agere et non agere, quo modo potentia rationalis est contrarietatis uel contradictionis. Ideo illa propositio non facit contra intentionem Aristotelis assignantis differentiam praedictam.