LIBER 7 | LIBER 9 |
8
[recensere][ LIBER 8 ]
- [LIBER 8]
- [8.1 UTRUM ACCIDENS SIT FORMA SIMPLEX]
- [8.2 UTRUM FORMA SUBSTANTIALIS SUSCIPIAT MAGIS ET MINUS]
- [8.3 UTRUM FORMA ACCIDENTALIS SUSCIPIAT MAGIS ET MINUS SECUNDUM ESSENTIAM...
- [8.4 UTRUM EX MATERIA ET FORMA FIAT PER SE UNUM]
[8.1 UTRUM ACCIDENS SIT FORMA SIMPLEX]
[] Utrum accidens sit forma simplex uel sit compositum ex aliquibus essentialiter diuersis.
[] Quod sit compositum, arguitur:
[] Quia ex VII cap. 5: "Materia est qua res potest esse et non esse"; accidentia sunt corruptibilia; ergo etc.
[] Confirmatur, quia ex IX cap. 7 uidetur haberi quod omnis simplex forma et est tantum in actu et incorruptibilis.
[] Item, simplicitas perfecta est simpliciter perfectionis in entibus. Quod patet, quia Deo summe attribuitur; ergo quod est simplicius, est perfectius. Nam in his quae sunt per se, si simpliciter ad simpliciter, et magis ad magis, et e conuerso. Accidens igitur, si esset omnino simplex, esset simpliciter perfectius substantia, quae est composita ex materia et forma.
[] Confirmatur, quia ens diuiditur in causam et causatum, ita quod causatum tenet ibi rationem imperfecti, quia dependens est; ergo quod plus recedit a ratione causati, perfectius est. Accidens, si est pura forma, minus causatum est quam substantia, quia tantum habet duas causas extrinsecas, intrinsecam nullam. Substantia autem composita magis causata est, et a pluribus dependet, quia a quattuor causis.
[] Item, forma simplex subiectum accidentis esse non potest, secundum Boethium De Trinitate.
[] Et probatur: quia potentia prior, quae scilicet est ad formam substantialem, prius oportet quod actuetur quam potentia secunda, quae est ad accidens; sed multa accidentia sunt subiecta accidentium, ut linea recti uel curui, numerus paris uel imparis, motus uelocis uel tardi. Hoc etiam uult Auicenna II Metaphysicae, cap.5
[] Contra:
[] Philosophus in littera: "accidentia non habent materiam ex qua, sed in qua".
[] Item, in Sex principiis: "forma est simplex", etc.
[I. Ad quaestionem
[] A. Opinio aliorum]
[] Opinio: quod accidens est realiter compositum, propter tria:
[] Primo, quia quod cum alio realiter conuenit et ab eodem realiter differt, realiter est compositum ex duobus in quorum altero conuenit et per reliquum differt. Nigredo et albedo realiter differunt, ut patet, et realiter conueniunt, quia in colore, quae non est conuenientia rationis, ex quaestione "De conceptu generis".
[] Confirmatur maior: quia simpliciter simplex, a quocumque distinguitur, uidetur esse primo diuersum ab ipso et non differens, ut patet de materia respectu formae; species accidentium proprie differunt.
[] Item, supra in isto VIII cap. 310 habetur quod omne definibile oportet esse compositum, per quod Aristoteles, approbando Antistenicos, improbat Platonis ideas, quod non erunt definibiles si sunt formae simplices. "Oportet enim terminum esse rationem longam", secundum ipsum. Accidentia autem sunt definibilia, secundum ipsum in VII11. Nec obstat quod ex additione definiuntur, quia propter simplicitatem non negatur eis definitio qualis est definitio substantiae, sed propter dependentiam ad substantiam.
[] Item, secundo principaliter sic: XII Metaphysicae cap. 212, diffuse tractat Aristoteles quod sicut illa quae sunt in diuersis generibus sunt simpliciter diuersa, ita et eorum principia propria, proportionabiliter tamen eadem, et hoc de materia, priuatione et forma et mouente. Ergo forma quae est in genere accidentis habet proprium potentiale principium componens ipsum, et non tantum subiectum, ut uidetur, quia tunc non uiderentur principia generum ita esse alia sicut sunt ipsa genera.
[] Confirmatur illud ex intentione Aristotelis, in VII cap. 813, ubi uult quod illa conclusio capituli 714, quod compositum generatur, uera sit in omni genere; ergo et in genere qualitatis. Si illud compositum esset tantum ex subiecto et accidente, cum illud sit ens per accidens, non esset per se terminus alicuius motus, ut uidetur Aristoteles uelle in VI cap. 215, et etiam quia in nullo genere est.
[] Motus omnis uidetur terminari ad rem alicuius generis per quam et ipse in genere collocetur.
[] Item, tertio principaliter sic: in X cap. 916 uult Aristoteles quod motus est inter formas eiusdem generis physici, cuiusmodi sunt contraria et media, et non inter formas alterius generis physici. Eiusdem generis sic dicuntur, ex V17, quae habent idem susceptiuum primum tale; ergo susceptiuum habent contraria et media inter se idem, et non idem cum aliis alterius contrarietatis puta omnes colores inter se, sed non cum sapore. Sed quodcumque subiectum siue potentiale alterius generis a genere qualitatis sumatur, illud sicut est idem colorum ita etiam coloris et saporis, ut patet de substantia et quantitate, quae utraque eadem subest colori et sapori. Ergo illud susceptiuum, penes quod distinguuntur genera physica in accidentibus, est aliquod intrinsecum ipsis et pars essentialis ipsorum.
[B. Contra opinionem]
[] Contra istam opinionem tripliciter:
[] Primo sic: si albedo est composita, sint componentia a materiale et b formale; albedo informat subiectum aliquod, quaero: aut a tantum informat illud subiectum aut tantum b aut utrumque aut neutrum. Si neutrum, ergo nihil informat subiectum. Si a uel b
[] tantum, ergo propria passio non inest primo suo subiecto, sed tantum per partem sui. Non utrumque: probo primo de a, quia tunc materia substantiae, cum sit perfectior ipso a, poterit aliquid informare, et ita in infinitum ire. Secundo probatur hoc de b, quia illa informat a, cuius capacitas adaequatur actualitati b, alioquin non fieret unum ex eis; ergo actualitas b non extendit se ad subiectum.
[] Confirmatur: forma substantialis, quae perfectior est ipso b, nihil aliud a propria materia potest perficere, ut informans.
[] Ex praedictis etiam probatur quod non alterum tantum. Quod etiam aliter probatur, quia si a tantum, ergo b nihil informat cum quo non facit unum per se, et ita omnino non est forma accidentalis. Magis etiam denominaretur subiectum ab a quam a toto uel a b. Si b tantum, ergo a est et non est in subiecto, et capax actus; ergo est materia substantialis.
[] Item, secundo sic: inter illa potest esse motus quae habent idem susceptiuum proprium; et hoc, circumscripto alio susceptiuo accidentali. Patet de qualitatibus in quantitate sine substantia. Duae formae duarum specierum contrariarum, ex datis, habent idem proprium susceptiuum et per se, quia eiusdem generis. Ergo circumscripto subiecto quod est susceptiuum accidentale, poterit esse motus inter species contrarias. Sic igitur ex albedine fiet nigredo, sicut ex aere aqua, quod est contra Aristotelem, qui in multis locis uult subiectum esse ita necessarium in transmutatione
[] accidentali sicut materiam in transmutatione substantiali, et quod non ex albedine fit nigredo, sed quod ex albo fit nigrum.
[] Si dicatur quamlibet formam accidentalem habere proprium susceptiuum quod nullius alterius formae sit capax:
[] Hoc uidetur irrationale. Tum quia tunc forma accidentalis magis complet capacitatem sui receptiui proportionalis quam forma substantialis aliqua sui susceptiui, nisi forte forma caeli, secundum aliquos. Et tunc sicut caelum ponitur incorruptibile, quare non ita et accidens compositum? Tum quia si motus deberet esse inter contraria, oporteret, ut uidetur, quod subiectum primo moueretur ad susceptiuum proprium eius quam ad formam susceptiui illius, et ita non esset primo motus inter contraria.
[] Item, tertio: omne illud quod est immediatum principium agendi, ut scilicet quo agens agit, uidetur esse tantum actus, ita quod non includat duas res, potentiam et actum, quia tunc non esset quo primo agit, sed per partem, quae est actus. Accidens autem aliquod, ut calor et huiusmodi, ponitur quo primo agens agit in aliqua actione, ut in calefactione; ergo etc.
[II. Solutio propria]
[] Aliter dicitur ad quaestionem quod paucitas semper est ponenda quando per ipsam saluantur apparentia, iuxta sententiam
[] Philosophi I Physicorum, commendantis Melissum prae Anaxagoram propter paucitatem principiorum, "natura enim nihil facit frustra". Et ideo positio plurium semper debet dicere necessitatem manifestam propter quam ponantur tot; nihil autem apparet in accidentibus propter quod debeant poni composita ex duabus partibus essentialibus, communiter loquendo, ut patebit respondendo ad argumenta. Ideo communiter negatur talis compositio.
[] De quantitate tamen continua et discreta, quae uidentur habere partes materiales, ac per hoc essentiales (quia numquam materiales constituunt unum compositum sine forma alia ab ipsis), de his, inquam, est difficultas specialis, quae alibi habet locum, scilicet in explicando descriptionem quanti in V libro. Sed de aliis accidentibus fit hic sermo.
[III. Ad argumenta principalia]
[] Ad primum principale respondeo: sicut generabile proprie est cuius aliquid praefuit quod postea est pars geniti, ex VII cap. 526, ita et corruptibile est proprie cuius aliquid manet post corruptionem quod fuit pars corrupti. Et ita tantum compositum generatur et
[] corrumpitur in omni genere; et hoc compositum ex illa forma, quae per generationem inducitur et per corruptionem expellitur, et ex illo quod transmutatur secundum illam formam. Sicut autem in generatione substantiali quod transmutatur est materia, ita in accidentali quod transmutatur est subiectum. Et ideo compositum ex ipso et forma accidentali est per se generabile ibi, et per se corruptibile; per se, inquam, sicut ibi est per se generatio et corruptio. Accidens autem sic non est corruptibile. Sed uocando "corruptibile" quidquid per transmutationem naturalem non est postquam fuit, sic accidens est corruptibile, et etiam forma substantialis materialis.
[] Ad confirmationem: responsio in V habetur, cap. "De uno", quod indiuisibile est maxime unum et "hoc" si est substantia, quia ex tunc est ex se unum et incompossibile alteri; accidens, licet in se sit indiuisibile, est tamen compossibile alteri, sine quo naturaliter non est. Ideo, licet Philosophus diceret omnes actus primo modo simplices, hoc est, in se et alii incompossibiles, esse incorruptibiles, non tamen hoc diceret de simplicibus in se et compossibilibus cum aliis.
[] Ad secundum principale: quod requirit magnum tractatum, quomodo illud quod est simpliciter perfectionis non semper concludit illud esse simpliciter perfectius in quo est excellentius illud, sed tantum secundum quid, nisi illud sit perfectissimum inter
[] illa quae sunt simpliciter perfectionis, quem tractatum habes alibi.
[] Hic breuiter transeo: quod in corruptibilibus communiter simplicius est imperfectius, licet non propter simplicitatem maiorem quasi illa non sit perfectionis sed quia talis natura non potest habere multam actualitatem cum simplicitate, non tantam saltem quantam cum compositione, et actualius uniuersaliter est perfectius. Exemplum esset: si quis canis esset sapiens, et cum sapientia non posset habere summam rabiem conuenientem cani, esset canis imperfectior cane non sapiente; non tamen esset ens imperfectius, quia "canis" limitat "ens", et potest ei repugnare quod in entitate ponit nobilitatem.
[] Per idem ad confirmationem: licet enim ens causatum sit simpliciter imperfectum quia dependens, tamen illud ens limitatum, cuius entitas propria requirit necessario quod sit causatum, potest esse perfectius tale ens si est a pluribus causatum quam aliud ens quod est a paucioribus causatum, a quibus non recipit tantam perfectionem. Nam in dependentibus bene potest illud dependens esse perfectius quod dependet a pluribus, a quorum quolibet recipit
[] aliquam perfectionem (siue quae omnia requiruntur propter suam perfectionem), ita quod nullum per se sufficeret. Unde communiter: causata perfectiora, quae non immediate sunt a Deo, a pluribus causis dependent, quia propter eorum maiorem perfectionem non sufficiunt ita paucae ad causandum illa sicut alia imperfecta.
[] De minore tertii principalis, quae dubia est, et uidetur contra Aristotelem in IV libro in secunda ratione contra negantes primum principium; quaere ibi quid sit dicendum. Qui autem negaret maiorem, diceret Boethium intelligere per formam simplicem "actum purum", hoc est, essentiam diuinam uel ideam.
[] Ad probationem etiam diceret quod potentia haec est prior illa, non quod secunda sit in aliquo supposito nisi ibi sit prima, sed quia actus sit prior in genere actus, id est, perfectior; quemadmodum potentia ad quantitatem prior est potentia ad qualitatem propter ordinem actuum in genere, nec tamen in quocumque est secunda, est et prima.
[IV. Ad argumenta primae opinionis]
[] Ad argumenta pro prima opinione.
[] Ad primum, patet ex quaestione "De conceptu generis", qualis compositio sufficit ad differentiam et conuenientiam realem
[] specierum, quia uel tantum compositio ex differentibus secundum intentionem, uel ex rationibus realibus diuersis unitiue contentis in eodem.
[] Et per idem patet ad confirmationem, et etiam ad illud VIII de ratione longa, etc.39, nisi quod oportet exponere quomodo tunc ratio Aristotelis tenet contra ideas. Et potest dici quod licet definibile in communi non oporteat esse compositum ex re et re, secundum praedicta, oportet tamen definibile quod est species respectu substantiarum indiuiduarum corruptibilium quarumcumque esse sic compositum; et hoc, quia materia est per se pars quiditatis talis, ex VII40. Sed si ideae ponerentur formae tantum, esset aliqua illarum species respectu talium indiuiduorum corruptibilium, nam ibi maxime ponebantur. Ergo non essent definibiles sicut species tales, quia forma pura tantum est pars talis speciei.
[] Ad secundum principale: illud de XII Metaphysicae satis soluitur ibi per exempla: aer, lux, tenebra, et caetera huiusmodi.
[] Et quod dicitur quod "subiectum non est proprium potentiale, quia tunc principia non essent ita alia sicut principiata": Responsio: in III Physicorum distinguit Aristoteles inter aes in quantum aes, et in quantum in potentia statua. Potentiale in substantiis nullius alterius est aliquo modo, sed tantum illius per
[] reductionem; potentiale uero in genere accidentis, consideratum ut potentiale et ut perfectibile, ibi est in illo genere per reductionem. Quia tamen sine illa ratione perfectibilitatis est in se perfectum ens, scilicet substantia, ideo secundum se ponitur in alio genere. Sic faciliter, et forte ad propositum Aristotelis, exponitur illud Praedicamentorum: "nihil prohibet idem in diuersis generibus annumerari".
[] Quod additur de VII44: Responsio: licet ens per accidens non sit unum sicut substantia, non tamen est nullo modo unum, nec ita multa sicut quando subiectum et accidens manerent separata, ex cap. "De unitate definitionis" b: "In hoc enim homo et album unum", etc. Et sicut est unitas aliqua, ita illud totum est ens aliquod; et illius totius est generatio, et hoc per se, sicut in illo genere est generatio per se, et tamen per accidens respectu generationis substantiae, quae est per se, sicut totum est ens per accidens respectu substantiae.
[] Et quod additur de VI46 non ualet, quoniam in prima parte capituli loquitur de ente per accidens uno modo, in secunda parte alio modo, sicut dictum est in quaestione "De ente per accidens". Et tunc illud dictum non intelligitur nisi de ente raro, et hoc comparato ad illam causam respectu cuius est ens raro; uel si intelligitur de aggregato, hoc est comparando illud ad per se causam subiecti tantum, quod subiectum concomitatur raro aliquod
[] accidens per accidens. Sed tunc non est ratione aggregationis, sed ratione alterius accidentis, quod intelligo per raritatem, quae raritas hic concurrit cum aggregatione. Et iste secundus modus forte uere est secundum intentionem litterae. Vide exempla de aedificare et domo. Et quod domus est "his tristis", causa est per se causa subiecti tantum, et aggregati per accidens tantum, quia illud aggregatum includit accidens per accidens quod raro est a tali causa. Et ita alia accidentalitas est ibi quam aggregatio; aggregatio enim non prohibet, quia ignis per se generat lignum calidum, non tantum calidum; et hoc, sicut est ibi per se.
[] Quod additur de termino motus: Responsio: sicut dictum est in quaestione "De generatione compositi" quod forma est quo generatum generatur (et ideo in II Physicorum generatio dicitur naturalis per hoc quod est "uia in naturam", quae est forma, et hoc non ut in terminum "quod" sed "quo"), ita hic: omnino motus collocandus est in genere penes terminum "quo", non "quod". Nisi aliquis uellet dicere quod alius est per se terminus motus, et alius generationis accidentalis quae fit cum motu, circa quod nunc non insisto.
[] Ad tertium principale quod uidetur difficile, quia non uidetur aliquod absolutum dari prius ista contrarietate in quo, uel mediante quo, haec contrarietas recipiatur quin idem absolutum similiter se habeat respectu alterius contrarietatis. Patet de substantia, de quantitate respectu generis colorum et generis saporum.
[] Si quis etiam uellet fugere ad qualitates primas, adhuc non uidetur possibilis euasio; nulla enim una praecise est immediate susceptiuum generis colorum, nec immediate ratio susceptiui, sed omnes uel aliquae sic commixtae. Et eadem simili modo uidentur primo receptiua respectu saporum.
[] Posset dici quod licet unica sit commixtio elementorum in uno mixto, tamen unumquodque elementum multas habet qualitates, et diuersam commixtionem illarum qualitatum elementarium consequitur immediate aliud et aliud genus qualitatum mixtarum. Puta: si commixtionem ignis in quantum lucens cum terra, in quantum terminata, et aere et aqua, in quantum perspicua, consequatur genus colorum; commixtionem uero ignis et aeris, in quantum calida digerentia humorem aquaeum commixtum sicco terrestri, consequatur genus saporum, et sic de aliis. Haec particularia sunt et longe a consideratione metaphysici.
[] Item, aliter potest dici uniuersalius quod, sicut expressius habetur in IX libro quaestione 555, diuersitas potentiarum actiuarum accipiendo eas secundum quod sunt priores naturaliter principiatis uel nullam omnino requirit diuersitatem in re, uel tantum rationum perfectionalium unitiue contentarum; ita et hic in potentiis passiuis. Et tunc uel diuersitas generis subiecti, quod correspondet diuersitati generis praedicabilis physici, tantum erit per respectum generis subiecti ad genus physicum praedicabile, quem respectum nulla praecedit diuersitas absoluta; uel erit illa diuersitas generis subiecti per perfectiones unitiue contentas, praecedentes diuersitatem respectuum. Nec mireris diuersas rationes unitiue poni in eodem quod capax est plurium perfectionum, quia quandoque est ex imperfectione subiecti quod non est capax talis perfectionis; et si illa imperfectio tollatur, siue per rem additam siue fiat aliud continens unitiue illam rem addendam, bene erit capax perfectionis, cuius non fuit prius capax.
[8.2 UTRUM FORMA SUBSTANTIALIS SUSCIPIAT MAGIS ET MINUS]
Utrum substantia, scilicet forma substantialis, suscipiat magis et minus.
[] Quod sic:
[] VI Physicorum: "Omne quod transmutatur, partim est in termino a quo et partim in termino ad quem"; ergo oportet transmutatum habere partem et partem. Sed istud, secundum Commentatorem, habet locum in quattuor generibus, et genus substantiae est unum illorum.
[] Dicitur quod demonstratio non debet intelligi de partibilitate terminorum, sed de transmutabili quod habeat partes et sit diuisibile.
[] Contra: illo modo propositio est falsa, et esset petitio. Primum patet: quod subiectum secundum unam partem sit in uno termino, et secundum aliam in alio. Accipio corpus pedale cuius una pars est sub calore et alia sub frigiditate: si aliqua pars eius simul calefiat, habeo propositum, quia tunc non est partim in uno termino et partim in alio; uel si non, nihil tunc calefit primo, uel punctum solum.
[] Item, in De sensu et sensato: totum aliquod potest alterari simul, non pars post partem, tamen nihil potest moueri simul. In pro posito maxime est propositio falsa, et propter formam inductam et propter susceptiuum, quia forma substantialis est primus actus materiae; ergo non praesupponitur ibi quantitas in materia. Ergo subiectum generationis non habet partem extra partem, cuius una sit sub forma et alia sub priuatione.
[] Item, quod petat. Vult probare quod omne mobile est diuisibile. Si tunc accipiat quod omne quod mouetur habet partem quantitatiuam et partem, accipit tunc quod motum sit diuisibile, quod debet probare.
[] Item, ad principale: intensio et remissio, et in proprio effectu et per se, concludit intensionem et remissionem in propria causa; sed aliquod accidens, quod est proprius effectus substantiae, recipit
[] magis et minus; ergo substantia quae est causa eius. Probatio: caliditas intenditur. Aut immediate est a substantia ignis, et tunc habeo propositum. Si mediante alio illud intenditur: aut ergo a sub stantia ignis immediate, uel erit processus in infinitum.
[] Item, omnia habentia idem proprium susceptiuum sunt eiusdem generis naturalis; multae formae substantiales sunt tales, sicut patet cap. "De uno" in hoc V6. Sed omnes tales sunt extremae uel mediae; sed non possunt omnes esse extremae, quia contraria sunt tantum duae; ergo omnes aliae sunt mediae. Sed omne medium componitur ex extremis, ita quod medium est magis unius et minus alterius; ergo extrema suscipiunt.
[] Contra:
[] In Praedicamentis et hic: sicut numerus non suscipit, sic nec substantia secundum speciem.
[8.3 UTRUM FORMA ACCIDENTALIS SUSCIPIAT
MAGIS ET MINUS SECUNDUM ESSENTIAM SUAM]
[] Utrum forma accidentalis suscipiat magis et minus secundum essentiam suam.
[] Quod non:
[] "Forma est compositioni contingens", etc. Et est sermo de forma accidentali.
[] Item, hic in prima comparatione, sicut numerus diuiditur in indiuisibilia, sic definitio; igitur definitio accidentis diuiditur in genus et differentiam quae sunt indiuisibilia; ergo differentia est indiuisibilis, et per consequens forma a qua accipitur.
[] Item, Boethius Super Praedicamenta, super illud quod "iustitia non est magis iustitia alia", ibi dicit quod qualitas secundum se non suscipit, sed subiectum secundum illam.
[] Item, si sic, ergo ipsa, manens secundum essentiam, potest intendi et remitti; hoc falsum. Probatio: quia si sic, uere est motus a minori calido in maius, V Physicorum. Sed in omni motu termini sunt oppositi, ita quod inducto termino ad quem, corrumpitur terminus a quo; igitur inducto calore intenso, corrumpitur remissus; ergo nulla una essentia recipit.
[] Item, ex praecedente et subsequente fieret unum, et tunc esset illud compositum et minus perfectum, quia forma simplex perfectior composita.
[] Item, si fieret unum ex eis: uel alterum actus et reliquum potentia, quod falsum est, quia sunt eiusdem speciei. Vel ambo in potentia ad aliam formam, et tunc aut illa forma esset calor, et esset quaestio de illo; aut alterius speciei, et tunc hoc totum tale per aliquid alterius speciei.
[] Item, praeexsistens non augetur nisi maiori eo apposito, quia non intenditur tepidum nisi adueniat calidius; consequens falsum, quia tunc apposito aliquo paruo igne ligno intense calido, nullum calorem induceret.
[] Contra:
[] In Praedicamentis: "qualitas suscipit magis et minus".
[I. Ad secundam quaestionem
[] A. Opinio communis]
[] Ad primam quaestionem: quod non, quia omnis differentia in essentia est differentia specifica; differentia secundum magis si esset,
[] esset in essentia rei, et tunc esset differentia specifica, et de hoc non est quaestio, sed de substantia in eadem specie. Maior patet; hic Philosophus dicit: definitiones assimilantur numeris, ita quod definitiones uariantur quocumque addito uel subtracto, sicut in numeris.
[] Item, si sic, uere esset motus secundum substantiam, quia motus acquisitio formae partibiliter, Commentator, III Physi corum. Consequens est contra hoc: Philosophus in V Physicorum. Illa ratio ponitur ab Auicenna III Physicorum cap. 1, "Ponemus funda mentum": dicit quod ibi non est motus, quia non magis et minus.
[] Item, si sic, haberet contrarium; quia ubi distantia magis et minus, ibi maxima, in X huius.
[B. Contra opinionem communem]
[] Contra hanc positionem: quod rationes positionis non moueant.
[] Quod prima non: quia si sic, eadem concluderet de qualitate; sed non ualet, quia suscipit secundum Philosophum in Praedi camentis. Quia in qualitate esset additio in essentia, si in essentia suscipiat, ut probatur prius.
[] Item, non ualet: quia sicut magis et minus ponitur in essentia substantiae et qualitatis sicut consequentia essentiam non quod magis et minus sint de essentia , sic maius et minus quantitatem. Sed quantitas eadem minor fit maior, manens in eadem specie; quia haec linea manens haec est maior alia, et tamen ambae eiusdem speciei. Ergo eodem modo potest esse ex alia parte.
[] Item, quod secunda ratio non ualet: quia consequens non est inconueniens. Quia in substantia est uere definitio motus, quia uere exit substantia de potentia in actum, et aliquis est actus exeuntis, et ille est entis in potentia secundum quod in potentia.
[] Item, quod tertia non ualet: omne genus diuiditur differentiis oppositis, et non aliis quam differentiis contrariis, ex X28. Quia priuatiue oppositis non, quia priuatio nihil ponit, ideo nec constituit aliquam speciem. Similiter, in substantia est distantia maior et
[] minor; ergo maxima, ex X29. Similiter, ubi supra, Auicenna: quod ignis et aqua sunt contraria secundum substantias.
[II. Ad tertiam quaestionem
[] A. Prima opinio]
[] Ad secundam quaestionem quod sic; sed quomodo poni tur? Uno modo, propter approximationem uel remotionem a con trario. Unde III Topicorum: "Albius dicitur quod est nigro imper mixtius".
[] Contra: quod magis et minus sit ibi, non tantum sic. Sex principiorum: "habitus suscipit magis et minus", et non habet contrarium, ibidem.
[] Item, accipitur albedo permixta; tollatur nigredo, et albedo non fiet perfectior, quia illa causa est tantum priuatiua; sed effectus positiui non est tantum priuatiua causa. Nihil ergo positiuum aduenit albedini, quia "intendi" est effectus positiuus. Ergo non tantum sic
[] est magis et minus, sed aliter potest esse in non habentibus contrarium.
[B. Opinio alia]
[] Aliter dicitur quod non secundum essentiam suam, sed secundum esse in subiecto, et secundum quod subiectum est magis dispositum, inhaeret perfectius uel minus perfecte.
[] Contra: primum subiectum secundum se non suscipit magis et minus, quia idem subiectum secundum se est in toto motu et sub utroque extremo. Vel tunc forma secundum se suscipit, et habetur propositum; uel secundum inhaerentiam suam subiecto. Quod si sit aliud ab essentia formae, quaero de illo alio: aut secundum essentiam suam sine addito suscipit; ergo aliquod accidens suscipit secundum essentiam suam, et habetur propositum. Si secundum aliud, ibitur in infinitum; uel erit status in aliqua forma secun dum essentiam.
[] Dicitur quod nulla una dispositio est, quae intendatur et remittatur, quae est in subiecto, sed sunt diuersae dispositiones in diuersis subiectis, et secundum unam inhaeret uni subiecto magis quam alii.
[] Contra: tunc inter magis et minus in eadem forma non est motus, quia inter quae est motus habent idem susceptiuum primum; nihil tale in proposito, quia unum subiectum est dispositum una dispositione, diuersa specie a dispositione alterius subiecti.
[] Item, tunc minus album et magis album non sunt eiusdem speciei. Probatio: quia unius formae specie est una potentia propria et proxima susceptiua. Consequens falsum, VII Physicorum cap. penultimo: comparatio non est nisi in eadem specie specialissima; sed comparantur ad inuicem; igitur etc.
[] Item ad principale: "habito termino motus, secundum rationem qua est terminus, cessat motus"; sed in principio calefactionis habetur caliditas secundum illam rationem qua est terminus
[] calefactionis; ergo in principio cessat. Probatio minoris ex hypothesi: omne quod mouetur, aliquid habet de utroque termino, VI Physicorum, IV huius; ergo in principio est aliquid de essentia caloris. Si ergo essentia non recipit magis et minus, in principio est ibi calor perfectissimus; sed calor perfectissimus est terminus; ergo in principio motus cessat motus.
[] Dicitur hic quod non sic est terminus motus, sed secundum perfectum esse in subiecto.
[] Contra: per se terminus calefactionis est ipsa forma de genere qualitatis; ergo illa secundum perfectionem suam est terminus calefactionis. Et illam habeo perfectam secundum se in principio calefactionis; ergo terminus in principio est perfectissimus; ergo cessabit.
[] Item, si motus sit ad esse perfectum in subiecto, illud esse in subiecto aut est idem cum essentia caloris, etsi non sit perfectum, ergo nec essentia; si aliud, et accidens, tunc cum illud suscipit magis et minus, ergo aliquod accidens.
[] Et confirmatur V Physicorum: inter calorem minorem et maiorem est per se motus, et istae formae sunt de genere qualitatis; ergo per se terminus motus est aliqua forma de genere qualitatis.
[III. Solutio secundae quaestionis]
[] Ad primam quaestionem, sustinendo quod suscipit magis et minus: ad hoc notandum, propter auctoritates, quod metaphysicus hic in VIII loquitur de forma et differentia secundum quod pertinent ad quiditatem rei. Sed quiditas abstrahit a suppositis, non includens aliquid quod pertinet ad indiuidua. Sed suscipere magis et minus non competit quiditati secundum se consideratae, sed ut est in indiuiduis. Secundum hoc, differentia addita quiditati sic uariat speciem et definitionem. Substantia ergo, secundum speciem in uniuersali considerata ut quiditas, non suscipit magis et minus, sed in supposito potest, eo quod hoc indiuiduum perfectius habet naturam specificam quam aliud suppositum.
[] Ad aliud de substantia notandum quod aliter est in accidentibus quam in substantiis, quia in substantiis magis et minus inducuntur mutatione indiuisibili, in accidentibus motu continuo.
[IV. Ad argumenta primae opinionis in tertia quaestione]
[] Ad auctoritates: quod in communi substantia non suscipit, sed in indiuiduo.
[] Ad rationem pro prima positione patet qualiter loquitur de formis; quocumque enim addito quod pertinet ad definitionem speciei, uariatur species. Sed si addatur "pertinens ad indiuiduum" non oportet; sic est hic. Unde substantia cum materia suscipit magis et minus.
[] Ad aliud: quod si esset magis et minus inter quae esset motus continuus, sicut in accidentibus, uerum esset; sed non sic. Similiter, motus in III Physicorum accipitur prout est commune ad motum et mutationem, et illo modo est in substantia. Sed in V distinguit inter motum et mutationem, et dicit quod motus non est in substantia.
[] Ad tertium: quod contrarietas accipitur aliquando pro priuatiue oppositis, I Physicorum, et sic est in genere substantiae. Vel prout utrumque extremum est aliquid positiuum, et sic in omni genere. Tertio modo dicitur non solum distantia maxima in eadem specie, sed talis quae nata est in eodem subiecto succedere uicissim, ita quod paulatim deperdatur unum et acquiratur alterum. Sic non est in substantia; sed ubi tale, ibi motus uere, ut dicit Philosophus V Physicorum.
[V. Ad argumenta principalia tertiae quaestionis]
[] Ad primum secundae quaestionis respondetur in VII, in illa quaestione "Utrum compositum generatur"; loquitur sic: quod non recipit magis et minus quiditatiue; sed cum hoc stat quod in essentia potest recipere intensionem.
[] Ad secundum: quod sunt indiuisibilia secundum quod sunt quiditates per se, tamen in indiuiduis sunt diuisibilia.
[] Ad aliud: quod accidens, non secundum quiditatem in communi, sicut nec substantia.
[] Ad aliud quod dicit in littera: in abstracto "ambigere potest aliquis", utrum in abstracto suscipiant, sed in concreto certum est; sed cum ambiguitate potest stare quod recipit in abstractis, licet non sit ita manifestum in abstractis sicut in concretis; nec Boethius facit aliud quam recitat dictum Philosophi.
[] Ad ultimum argumentum dicitur quod de calore non est manifestum si corrumpatur. Consequentia tamen non ualet, quia "magis et minus" potest esse non ex hoc quod essentia caloris in specie suscipit, sed ex hoc quod unum indiuiduum habet naturam perfectius quam aliud; et potest esse continuus processus inter illa duo indiuidua, et per consequens motus.
[VI. Responsio ulterior ad quaestiones A. Duae opiniones de diuisibilitate formae 1. Prima uia: Forma acquiritur diuisibiliter]
[] |{ Nota pro primo argumento quod Aristoteles VI Physicorum cap. 2, conclusione secunda, quae hic adducitur, plane intelligit de diuisibilitate mobilis in partes quantitatiuas sicut dicit Henricus in hac quaestione ad hoc argumentum , non de diuisibilitate terminorum secundum magis et minus: "Dico autem in quod mutatur primum, ut ex albo in fuscum, non in nigrum". Si se cundum partem termini, et termini illi non essent immediati, sicut hic dicit. Similiter, 3 cap. "Sed manifestissime"; cap. 4: "Neque in eo quod mutatum est aliquid prius est quod mutatum est". Et probat per diuisibilitatem mobilis et temporis. Et ibidem statim negat talem diuisibilitatem terminorum: "Ipsum autem in quod mutatur, non similiter se habebit: homo, tempus, et album; homo igitur et tempus diuisibilia sunt. De albo alia ratio, praeterquam secundum accidens". Tamen, ut ibi uult, in loci mutatione et secundum quantitatem, forma, secundum quam est motus, est per se diuisibilis. Et "ideo ibi non est primum, sicut nec ex parte temporis et mobilis", ita nec ex parte formae secundum quam "in sola mutatione se cundum qualitatem conuenit indiuisibile per se esse". Et cap. 570: "Necesse est omne quod mutatum est mutari prius. Eadem enim ratio et in non continuis et in contrariis et in contradictione". Et intelligit "prius" non natura, sed tempore, sicut probat ex diui sibilitate temporis. Et cap. 8, respondendo ad argumentum Zenonis contra generationem quod mutabile erit in neutro contradictorio, respondet: "Non enim si non totum in quolibet, non dicetur album uel non album; erit enim ex necessitate in altero con tradictoriorum, in neutro autem totum semper". Ubi manifeste uult demonstrationem istam saluari in mutatione secundum con tradictionem. Et sic in contradictione non secundum diui sibilitatem terminorum, quia, ut termini, sunt omnino immediati, licet unus in se habeat magis et minus terminus est, ut hic, non ut hic tantum uel tantum, et hoc secundum diuisibilitatem sub
[] iecti. Et in generatione substantiali eodem modo saluabitur necessario, cum omne genitum sit extensum. Igitur nulla pars illius, ex quo fit generatio, tota simul alteratur, et ita nec tota simul summe disponitur, quia sicut quaelibet incipit ordinate alterari, ita ordine simili summe disponitur. Ergo cum generatio fiat ex summe disposito, sequitur quod generatio continui non erit tota simul. Et sicut in nullis duobus "nunc" idem praecise est summe dispositum, sed aliud et aliud (ita in toto tempore intermedio continue continuum summe disponitur), sic forma substantialis pro alia et alia parte in quibuscumque duobus "nunc" inducitur, et in tempore intermedio inducitur in quo continue aliquid summe disponitur.
[] Hoc consonat VII, ubi comparat generationes secundum uelocitatem, cap. 4. Igitur est alia comparatio quam alterationum, quam praemisit ibidem, et hanc distinguit ab illa. Igitur istud argumentum omnino non concludit intensionem in forma sub stantiali, sed extensionem, et hoc continue acquiribilem.
[2. Secunda uia: Forma acquiritur tota simul
a. Argumenta pro simultate]
[] Contra, VIII Physicorum: "Principium autem considerationis". "Tot guttae mouent tantum; pars autem ipsorum in nullo tempore"; post: "non si partibile in infinitum quod alteratur, propter hoc et alteratio, sed uelox est multoties".
[] Item, De sensu, secunda dubitatione 876: "oportet subito alterari, et non diuidi prius; primum autem ab illo alterante transmutari, et non necessario simul alterari". In antiqua translatione 77 non inueni in textu istud: "uelut aquam simul omnem coagulari; attamen si fuerit multum quod calefit aut coagulatur, non subito mouetur".
[b. Contra secundam uiam]
[] Similis quaestio uidetur in illuminatione, si luminosum aliquam partem diuisibilem illuminet simul, uel nullam primo. Tamen non est similis, quia ubicumque non est ordo temporis, ponere ordinem naturae uel sicut duorum effectuum respectu eiusdem causae, uel quorum unum sit causa alterius non uidetur necessarium. Et sequitur diuisio actualis medii in infinita, et quod nihil primo illuminatur natura uel indiuisibile. Sed ubi est ordo temporis inter partes effectus, ex natura eius hoc non concludit, quia nihil primo tempore, sed aliquid primo natura, sicut subiectum motus primo recipit ipsum, sicut natus est esse. Quantum autem ad tempus non est primum in toto.
[] Ad illud de guttis: separatio partis lapidis, licet non fiat sic paulatiue quod in toto tempore quo fit dispositio ad ipsam, fiat ipsa secundum partem et partem a gutta et gutta; tamen facta dispositione per multas, ultima in uirtute praecedentium agens non separat in instanti, sed prius discontinuat unam partem eius quam aliam, et illius partis partem prius in infinitum. Non sic quod discontinuet a parte remouenda aliquam partem sui, sed illam, in suo toto remouendo manentem,, prius discontinuat a toto lapide quam illud totum remouendum simul. Ergo non in instanti, sed in modico tempore, quod dicitur "simul" respectu totius quo fit praeparatio ad amotionem.
[] De alteratione responsio: probat non omnia semper moueri, et sic uerum est; "non si mobile partibile in infinitum", ita quod numquam possit finiri eius diuisio, sic alteratio infinita, ut numquam finiatur. Non enim ipsa actu significat partes eiusdem proportionis, secundum quas est infinita diuisio omnis actu, quia sic non possent pertransiri. Sic alia duo: quod "alteratio est inter contraria" et quod " aliquid quiescit secundum qualitatem", excludunt illud secundum membrum diuisionis quod "omnia semper alterantur", non autem quod alteratio non sit infinita secundum diuisionem secundum partes mobilis. Si enim intelligeret quod aliquid mobilis simul alteratur, quare diceret, "sed uelox est multoties"? Non negat ergo infinitatem diuisionis alterationis, sed durationis.
[] Ad illud De sensu: loquitur de alteratione intensionali, ubi subiectum est summe dispositum ad formam. Intentio enim sua est quod sonus non subito multiplicatur, quia requiritur motus localis ad eius multiplicationem, qui non potest esse subitus. Color potest subito multiplicari, quia non requiritur ibi motus localis sed alteratio quae subito potest esse, maxime quando subiectum est summe dispositum.
[] Contra: "aquam simul coagulari". Ideo aliter: quod alteratio ex genere non requirit successionem propter formam secundum quam est, sed latio requirit, sicut supra, VI Physicorum cap. 383.
[] Contra: hoc nihil uidetur ad ipsum. Non enim ponitur multiplicatio soni successiua, coloris subita, propter gradus in forma hic, non ibi cum uel utrinque uel neutrobique sint , sed propter diuisibilitatem medii respectu immutationis a sono propter motum localem, non respectu immutationis a colore; et tamen medium in se est diuisibile; tunc ergo.
[] Ideo aliter: quia sonus, siue habeat in se gradus siue non, fit in partibus medii cum motu locali, sequitur in illis condicionem formae secundum quam est motus localis. Et ideo successiue fit in eis.
[] Species coloris, licet fiat in partibus medii, non tamen secundum condicionem alicuius successiui, ideo nec successiue, quia alteratio ex genere non prohibetur esse subito. Et ita nec multiplicatio soni in quantum alteratio, sed in quantum consequens motum localem.
[] Contra: tunc nulla alteratio ex ratione sua erit successiua, circumscripta latione, saltem secundum diuisibilitatem ipsius mobilis, sed tantum formae, quod uidetur contra Aristotelem VI libri cap. 4, 5 et 884.
[] Item, contra primam responsionem: si diuisibilitas subiecti, secundum Aristotelem, est per se causa successionis, et illa remanet ita in summe disposito sicut non summe; igitur etc.
[] Confirmatur de primo gradu recipiendo a passo, quantumcumque indisposito, respectu cuius fuit summe dispositum; alias in infinitum dispositio.
[] Item, concedatur quod nulli formae (quia in qualibet est generatio, V Physicorum) nec subiecto (ut VIII Physicorum et De sensu) repugnat subita mutatio. Tamen omni formae, ratione subiecti diuisibilis, potest conuenire successiua inductio (sic intel ligitur VI Physicorum) etiam substantiali; ratione autem graduum
[] in forma alicui potest et alicui non. V Physicorum, motus distinguitur a mutatione sic: motus possibilis in tribus generibus. Ergo omnia dicta intelliguntur de possibili, non de necessario.
[] Contra: ab calefiat secundum gradus cd. Sed possibile est a simul calefieri secundum c gradum; ponatur. Post illud "nunc": aut est quies, et ita non mutatio; aut alia mutatio, et ita motus ex mutationibus duabus et "nunc" consequenter; aut successio erit secundum partes ipsius b, aut secundum gradum ipsius d. Sed nulla est ratio quare ab eadem uirtute non ita subito b fit d sicut a fit c, cum sint aequalia ab et cd. Nec ualet dicere quod successio est in disponendo a, et in fine dispositionis inducitur c (item, successio in disponendo b, et in fine inducitur d) quia idem erit argumentum de dispositione: per quid est successio in motu dispositionis?
[] Ideo finaliter oportet dicere quod successio ubique ratione subiecti est possibilis, VI Physicorum; non ubique ratione formae, V Physicorum. Neutra diuisim necessaria, VIII et V92; sed si est motus, necessaria est haec uel illa, sub disiunctione.
SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: Aristoteles in VII 5 Physicorum dicit quod omnes motus eiusdem speciei possunt esse aequales, et tunc quaeritur quare hoc est in alteratione cum ipsa fiat in qualitatibus, et aequalitas non sit nisi in quanto. Respondetur quod diuersitas uel aequalitas uel identitas aliquorum possunt considerari comparando res inter se uel comparando subiecta in quibus sunt. Et dicit Commentator, commento 3, in exponendo responsionem, "quod utrumque considerandum est" in uidendo de alteratione. Et dicit etiam quod "non perfecta aequalitas" duorum motuum alterationis siue eiusdem speciei siue diuersarum specierum nisi attendendo passionem ipsam, similiter et subiectum.
[] Si enim a non prius pars una eius quam alia simul alteratur alteratione successiua, necesse est c non simul induci, quia a in nullis duobus "nunc" similiter se habebit. Completo igitur tempore, secundum partes c in instanti terminante illud, nihil de b erit in aliquo alteratum. Sed uel ab illo instanti incipiet alterari et curreret simul alteratio b secundum gradus ipsius c et alteratio a secundum gradus ipsius d, quia a nondum habuit formam in summo; uel oportebit a alterari et secundum c et d, et in termino totius illius temporis nihil ipsius b esse alteratum, sed ab illo incipere eius alterationem.
[] Contra utrumque istorum membrorum.
[] Contra primum sic: alterans non minus potens est in principio quam post, et agit secundum ultimum potentiae; igitur in tantum passum potest agere (et agit necessario) a principio in quantum post. Sed completo tempore quo c inducitur in a, ponitur ex tunc in totum ab agere, et in b ita perfecta actione sicut prius in a, et in a perfectiore actione quantum ad formam, quia secundum d; ergo a principio egit in totum.
[] Aliter formatur: actio in b secundum c est aequalis actioni in a secundum c, sed illa in b non adaequat potentiam agentis quin cum illa simul habeat aliam; in b igitur nec illa in a adaequabit in principio. Istud eo magis concludit, quia ponitur unum passum certae quantitatis proportionatum tanto agenti in quod totum simul agat, et secundum talia passa potest esse successio in alteratione, non autem secundum partes talis passi. Haec argumenta probant quod illud datum non est passum proportionatum omnino.
[] Item, uirtus naturalis in remotius debilius agit; ergo cum b sit remotior quam a alias a non prius alteraretur , non ita cito alterabitur b ad c sicut a alteratum est. Ergo quando a erit in d, b non erit in c. Et tunc mobilis, diuisibilis in duo proportionata agenti, numquam pars remotior pertinget ad dimidium formae quam habet propinquior nisi postquam completa est tota alteratio a; et continuetur alteratio b donec ueniat ad d tunc aget in remotum, nihil agendo in propinquum. Et tunc, contra regulas VII Physicorum 97, nec in aequali tempore mouebuntur aequalia a b mobilia, nec duplex mobile ab ad a in duplo tempore, sed quasi sesquialtero respectu temporis a, et aliquantulum plus.
[] Secundum autem secundum membrum sequitur quod plus quam in duplo tempore. Secundum membrum uidetur contra
[] sensum quod prima medietas sit in summo, et secunda omnino nihil alterata. Similiter totam secundam alterabit, nihil tunc faciendo in propinquum, et plus quam in tanto tempore, et ita duplum plus quam in duplo.
[] Item, contra utrumque membrum simul: quare pars alterata primo, cum recipiat formam uniuocam agenti, non potest agere in remotam, quae omnino nihil ponitur habere? Et simul cum habet, statim potest agere; igitur statim aget; et pari ratione illa alia, et sic de toto.
[] Item, neutrum membrum tenet unam alterationem sed multas consequenter entes, uel post aliam omnino completam uel post medietatem eius completam.
[] Notandum quod aliud est ponere successionem alterationis secundum partes mobilis proportionati agenti, aliud secundum partes improportionati, quarum quaelibet per se sit mobile pro portionatum agenti.
[] In primo enim potest poni pars prius alterata ab agente, non alterans secundam; uel alterans, et hoc uel principaliter sic quod alterans extrinsecum non alteret secundam, uel instrumentaliter ita quod principale alterans sit illud extrinsecum agens.
[] In secundo bene potest poni primum alteratum principaliter alterare secundum alteratum. Et responsum est tunc ad primum argumentum contra primum membrum.
[] Sed adhuc distinguendum, tam in secundo quam in primo. Aut
[] enim alteratum, si alterat, statim incipit alterare cum aliquid habet formae; aut tunc tantum quando in summo habet formam; aut quando habet in aliquo certo gradu dicatur 12 ita quod citra illum nihil facit.
[] In secundo est secundum membrum, et est contra sensum, siue intelligatur "summo" absolute certum est siue intelligatur "summo" possibili induci ab isto agente. Quia dato quod hoc agens cesset citra summum sibi possibile, hoc alteratum ab ipso nihil umquam poterit facere.
[] Contra E103 arguitur: dicatur alterans primum extrinsecum o, alteratum primum proportionatum a; secundum ab a alteratum sit b. Ex E sequitur quod simul ueniet a ad c, et b ad c; similiter simul ad d, contra sensum.
[] Responsio: a, licet in principio incipiat in b quando o incipit in a, tamen o est efficacius, ideo citius mouet a quam a b.
[] Contra: cum successio in a posita sit secundum gradus in infinitum, remissior ante alium inducitur; ergo a non potest aliquem remissiorem inducere in b pro aliquo tempore quam sit ille quem
[] recipit ab o pro eodem. Igitur aeque cito ad quemcumque gradum perueniet b sicut a.
[] Responsio: licet iidem gradus sint hic et ibi inducendi, tamen citius pertranseuntur a maiori uirtute, sicut de loco patet, quia eadem diuisibilitas pertransitur a testudine et lepore, sed non aeque cito.
[] Contra E105 aliter: si minimus ignis calefaceret, calefieret simul totus aer. Probatio: a calefit ab illo igne; simul calefacit b, pari ratione b c, quia quodlibet, quam cito habet formam, alterat patiens sibi proportionatum. Quantumcumque illud sit modicum, habet aliquod patiens sibi proportionatum, licet minus, et sic in infinitum, maxime de partibus in toto. Minima enim stella posita illuminaret totum uniuersum, si esset infinitum.
[] Propter istud negetur E. Sicut enim in motu locali, motum, quia motum, mouet et tamen ita remisse potest moueri quod nihil mouet, VIII Physicorum, scilicet de proiectis , sic aliqua forma potest esse ita remissa quod omnino nihil aget, et similiter ita parua in quantitate formae. I Physicorum de minimo, contra Anaxago ram, exponitur respectu actionis et passionis naturalis. Et libro De sensu, dubitatione prima: si sensibile diuidatur in infinitum, sensus
[] cresceret in infinitum, quia in eo quod possunt mouere dubitatur.
[] Est igitur contra propositionem F 13109: quia non omnis forma eiusdem speciei est principium operationis eiusdem speciei, quia agere est perfecti; ergo relinquitur F.
[] Sed quis est ille gradus? Non facile est assignare. Forte minor sufficit in forma magis actiua, ut calore, quam frigiditate. Sic ergo expeditum est in secundo quod o habet passum proportionatum a, quod totum simul alterat usque ad aliquem gradum formae c, in quo potest a per illam agere; et alterat tunc passum sibi pro portionatum, et minus in quantitate c et tardius quam ab o est alteratum. Et potest a cessare alterari, et tamen continuare alterare b, et sic usque ad certam distantiam. Ultimum mobile numquam perducetur ad gradum in quo potest mouere, ita quod cessabitur propter remissionem formae in ultimo, non propter paruitatem quantitatis, licet forte sit minus praecedentibus, et erunt tot alterationes quot alterantia et alterata proportionata. Unumquodque uero alterans tardius mouebit quanto debilius, et ita duplum in non-duplo, quia non eadem uirtus, nec aequalis.
[] Tempora etiam non sunt omnino consequenter, quia unum incipit ante finem alterius, et ideo non duplum in sesquialtera ab una uirtute, sed a duabus, sicut duo cursus, si essent aequales, quorum
[] unus inciperet in medio alterius, essent sesquialteri ad tempus unius illorum cursuum.b
[] Item, si unumquodque alterans tardius mouet quanto debilius, ergo secundum tardius primo, sed tertium aeque cito cum secundo, quia incipit quando uenit ad illum gradum ad quem secundum uenerat quando incepit; et ita aeque efficax, quantum est ex intensione formae, est quodlibet post primum. Sed b est minus a, quia a quando incipit est remissius o. Si autem b alteret c, non oportet c esse minus ipso, quia b, quando incipit, est ita intensum sicut a quando incepit; et ita aequale passum sibi proportionatum.
[] Contra: si ex intensione formae, caeteris paribus, concluditur maior quantitas passi proportionati, ergo cum a continue intenditur per o, continue maius et maius alterat. Igitur si quando incipit, alterat b antequam b ueniat ad gradum in quo b potest agere, a maius ipso b alterabit continue. Ponatur aliquid de ipso c usque ad
[] b SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: Nota quod ista propositio "non est dare ultimum instans rei permanentis in esse" habet sic intelligi quod non est dare instans in quo uerum est dicere quod hoc nunc est et in quo post erit. Unde quando aliquod corrumpitur, in toto tempore praecedente est sub esse, et ultimo instanti illius temporis est sub non-esse. Et ideo inter quaelibet duo instantia cadit tempus medium. Si detur aliquod instans in quo ultimo est et in tempore medio quod est, inter instans in quo primo non est et inter instans datum in quo ultimo est, neque esse neque non-esse; ideo etc.
[] d. Quando igitur totum b simul ueniet ad gradum actiuum, c usque ad d est aliqualiter alteratum; igitur si illud alterat, et ultra hoc totum residuum ipsius c usque e, ut passum sibi proportionatum, simul agent a et b in c usque ad d; et continue ultra d extendet se a secundum quod crescit, et ita cd citius erit actiuum quam de et prius aget; et prius in propinquum sibi proportionatum quam in distans, in quod aget secundum quod crescet.
[] Sic ergo post primum alteratum semper erit successio secundum partes mobilis per comparationem ad quodcumque unum agens. Similiter, cuiuslibet agentis (praeter illa proportionata) prior pars prius aget, quia prius perducetur ad gradum actiuum. Et erunt post principium c agentia infinita, quodlibet tempore prius in actu alio et ipsum ad actum producens, et cuiuslibet passum crescit in infinitum, sicut ipsum crescit.
[] Si uis hoc uitare, dic passum proportionatum intensiori non necessario maius esse; fac conclusionem sicut hic sub, prosequendo 9 et 10112. Argumentum necessario conceditur quod a duobus simul mouetur, quidquid signatum mouetur; pari ratione a tribus et infinitis, quorum quodlibet prius tempore et natura in motu; sed natura tantum in mutatione prius est in actu quam aliud, et hoc ubi forma inducta est actiua. Secus est in latione, ubi prius tempore et natura ut effectus prior, non ut causa.
[] Sic quodlibet agens comparatur ad infinita passa, in quorum semper unum prius tempore et natura uel natura tantum agit quam in reliquum, et procedit utrumque usque ad determinatum, ad quantum scilicet potest se uirtus agentis extendere. Sicut o alterat ab, non simul, sed a prius; nec a simul, et sic in infinitum. A ergo agit detur usque ad d in infinitas partes b c, et in nullam simul, et ita infinitas passorum. Similiter, quaelibet pars a agit in b, et nulla simul cum alia, quia nulla aeque primo est in actu actiuo sicut alia.
[] Sic omnino oportet ponere infinitatem agentium et patientium tempore uel natura ordinatorum, etiam ponendo quod sit alicuius agentis aliquod primum passum, ut o a, et a b. Ultra, ut hic supra deducitur: crescente a crescit eius mobile proportionatum, et ita ultra terminum b erit omnino talis infinitas et agentium et patientium sicut nunc dicta est; ergo omni modo ordo temporis uel naturae, uel utriusque, erit semper secundum partes mobilis. (Hoc non pro nihilo uoluit Aristoteles.) Tamen omnis pars potest cum principali agente in partem aliam, ita quod faciunt unum agens. Igitur principale totum alterat, et habet passum proportionatum in quod agit, non simul, sed sicut natum est moueri secundum partes, et per eas ut concausas. Sicut mouens habet unum mobile localiter, quod totum non fert simul respectu signi, in spatio minori mouente citius, partes cessant alias ad gradum actiuum mouere.
[] Sic ergo patet ad argumenta et de proportionato passo et de regulis VII, et quomodo non una alteratio nisi aliquo modo propter
[] unitatem continuitatis inter alterabilia. Quandoque uero nec illa est, sed tantum contiguitas. Quia ad propositum non multum refert.
[c. Decem dubia seu argumenta contra
[] successionem alterationis secundum partes mobilis]
[] Sed primum argumentum, contra utrumque membrum, quaerit de prima substantia, ubi dicitur quod numquam est successio alterationis secundum partes mobilis sic quod una alteret aliam. Quod ostenditur multipliciter:
[] Primo sic: quia efficiens et effectus non sunt unum ens; VIII Physicorum: nullum continuum mouet se.
[] Item, generans est prius naturaliter in actu genito; ergo quot partes in mobili, tot sic se haberent quod prius naturaliter in actu secundum formam esset una quam alia; et distincta, quia alterans; et ita infinita in actu.
[] Item, tertio: omne generans habet unum primum et im mediatum genitum. Illud non potest esse indiuisibile: tum quia forma naturalis non est nata ibi esse; tum quia illud alteraret aliud indiuisibile, et sic totum alterabile ex indiuisibilibus superficiebus, et motus ex mutationibus. Ergo illud erit diuisibile, et ita si illud simul, non prius una pars quam alia. Si habeo de una parte, satis est.
[] Item, quarto: numquam aliquid alteraretur, quia ab uno ter mino, antequam perueniretur ad alium, quantumcumque illud esset modicum, essent infinitae generationes actu.
[] Item, quinto: quomodo pars pulsi pellet aliam partem, uel tracti pars trahet aliam? Vertigo. Item, quomodo una pars grauis mouet aliam?
[] Item, sexto: cum impressio agentis non sit sibi uniuoca sed analoga quia generatur ab eo secundum essentiam et esse quomodo generabit effectum uniuocum in secunda parte sibi, quae genita est ab agente?
[] Item, septimo: si generat impressionem sibi similem, ergo non mouebit materiam ad aliam formam; cuius contrarium de impulsu dato. Proiectio faciet impulsum, non motum; et impressio ignis in materiam aquae faciet impressionem, non formam ignis de potentia educet.
[] Item, octauo: non erit causa quare lux reflectitur ad obstaculum, frangitur ad diaphanum medium discontinuatum.
[] Item, nono: prima pars non alterabit secundam nisi in uirtute primi alterantis; ergo primum magis.
[] Item, decimo: in alterante, pari ratione, una pars prius alterabit quam alia, quia una propinquior. Et ita tota uirtus, secundum profundum, non concurret ad agendum simul; et ita efficaciter tunc posset operari quantumcumque tenue sicut quantumcumque spissum.
[] Ponitur igitur quod nulla pars mouet aliam in mobili proportionato, sed totum immediate a principali agente mouetur.
[] Confirmatur, quia realiter agens agit in realiter priuatum; sed quando realiter forma est in aliqua parte, est etiam in alia; igitur in alia non est actio.
[] Contra: istud agens est immediatum proximo patienti; per hoc enim, II De anima, probatur necessitas medii inter uisibile et uisum. Similiter VII Physicorum. Item, per hoc probatur Deus esse ubique praesens secundum essentiam, quia ubique agit. Item, uirtus non est ubi non est substantia.
[] Item, si non est immediatum proximo effectui, ergo aliquid medium in quod non agit, quia tunc aliud non esset proximus effectus; ergo nec in remotius aget. Ex isto probato sequitur propositum, quia extrinsecum agens non potest esse immediatum cuilibet parti mobilis, sicut una alii. Item, destructa forma partis propinquioris, destruitur forma partis remotioris, et posita ponitur; igitur forma propinquior est causa alterius.
[] Ad ista respondetur. Ad primum: quod tactus math ematicus non est necessarius agentis et patientis. Cum enim non
[] tangant nisi secundum superficies ultimas, non agunt nisi in illas, et illa in aliam, et sic ut tertium argumentum. Igitur requiritur tactus uirtualis, et sic intelligitur Aristoteles, VII Physicorum 123, "praesens in ratione potentis agere"; et sic est praesens profundo passi, ubi non est eius essentia. Sic ad probationes. Nec ex illo antecedente sequitur propositum, quia nulli parti potest esse immediatum.
[] Ad secundum: "immediatum", si excludat medium in ratione causae, conceditur; si effectum intermedium, falsum est. Haec enim forma partis propinquae est effectus immediatior quam remotae, sicut mouens non potest producere aliquod ultimum nisi per intermedia, quorum nullum est causa ultimi sed effectus prior; sed ibi tempore prior, hic quandoque natura tantum.
[] Contra: nec sic ordo, quia adamas attrahit ferrum, non aerem intermedium; et centrum terram, non aerem intermedium.
[] Responsio: omne agens in remotius prius agit in propinquius, sed non actione simili; "piscis enim mortificat manum piscatoris, non rete". Et sol agit in orbes prius quam in elementa, non tamen ibi
[] sicut hic, formas producendo. Aliter: centrum non trahit, sed terra sua grauitate mouetur sic quasi centrum attraheret. Sic exponuntur.
[d. Opinio auctoris]
[] Notandum quod haec positio de immediatione agentis suo passo conceditur falsa, quia tantum superficiei esset immediatum. Et tunc non saluaretur positio de successione motus penes partes mobilis. Quia in mobili esset dare primum: et uel post quies, uel "nunc" immediata; et in mobili indiuisibilia immediata. Similiter, quod hic tangitur quod prius natura uel tempore agit in propinquum quam in remotum, licet uerum sit et bene respondetur ad instantias, tamen non est propositum. Ergo de proposito quaedam argumenta prima uidentur concludere quod impossibile sit successionem motus esse secundum partes mobilis; quaedam quod hoc est impossibile sic quod pars prior moueat secundam.
[] Tenendum autem uidetur secundum Aristotelem et in motu locali est manifestum quod successio potest esse secundum partes mobilis. Et quod ex hoc sequatur aliud, scilicet causalitas prioris respectu posterioris, probatur: quia omne ens actu actiuo potest ens in potentia simile sibi facere actu; prior pars prius est in actu actiuo quam secunda ex hypothesi successionis; igitur secundam, quae tunc ex se est in potentia, potest facere actu, cum sit approximatum.
[] Nec uidetur impedimentum, ut ostendetur respondendo ad argumenta. Ergo potest concedi quod motus potest esse successiuus secundum partes mobilis, et sic etiam quod prior alteret posteriorem, quando scilicet prior peruenit ad gradum actiuum secundum F130; non a principio secundum E131. Et ubi non est successio secundum illas partes, potest concedi quod ista causalitas manet, quia prior pars prius natura habet formam quam posterior, licet non tempore. Ergo potest eam facere in illo quod in illo "tunc" naturae non habet; sic in illuminatione. Si autem est successio secundum formam, tunc pars prior aget, non a principio, sed quando habet illam secundum gradum actiuum.
[e. Responsiones ad decem argumenta]
[] Ad argumenta.
[] Ad primum, "unum ens continuum", falsum est; "unum identitate", uerum est. Ad Aristotelem: mouere se non est unam partem continui mouere aliam.
[] Ad secundum: "actu esse" est aequiuocum: uel in entitate propria extra causam, uel in esse distincto ab aliis. Primo modo est generans actu prius natura genito; non secundo, quia continuatur genito. Primo modo necessario sunt infinita actu, quia quaelibet pars continui est sua entitate extra causam; secundo modo non.
[] Ad tertium: propositio prima neganda est, quae est opposita conclusionis quae tenetur. Unde si poneretur successio ratione
[] formae, non esset aliquod primum eius genitum, VI Physicorum, cap. 4 et 5, supra manifeste. Tamen "primo" ut opponitur ei quod est secundum partem, sic conceditur "primum", non "primo" tempore.
[] Ad quartum: illud non est contra causalitatem partis ad partem, sed absolute contra successionem penes partes, et idem fieret contra successionem secundum formam. Unde responsio: infinitae transmutationes in potentia, quia continuae, siue a principali agente siue partis a parte.
[] Ad quintum: quod localiter mouetur, motu illo non acquirit formam actiuam saltem unica actione , ideo nec pars partem mouet. Non sic in alteratione. Utrobique tamen est successio secundum partes.
[] Contra: mobilis localiter una pars propinquior et prius ordine naturae mouetur, ita quod motu eius posito ponitur motus partis posterioris, et destructo destruitur. Et tamen non sequitur quod sit causa, igitur nec alibi.
[] Responsio: sola propinquitas non concludit, sed, quia recipit formam actiuam, potest agere in approximatum passum. Ordo tamen naturae hic conceditur in effectibus ordinatis, non causis. Non sic in alteratione, quia effectus hic prior non est natus causare secundum, sicut ibi.
[] Ad sextum: si intelligatur quod omne agens imprimit speciem immediate, negatur; sed formam uniuocam suae in materia nata recipere, et ita illa potest uniuocam facere.
[] Per hoc ad septimum: non est impressio quae moueat materiam; tunc enim moueretur a se non ab agente extrinseco, sed extrinsecum mouet immediate ad formam.
[] Ad octauum: magis per hanc positionem quam per aliam datur causa, forte uel aeque. Actiuum enim agit in receptiuum, et quia inueniens obstaculum non potest uersus illam partem agere, agit reflectendo.
[] De nono: post.
[] Ad decimum: non est simile, quia secundum partes agentis non est successio; partes enim accidunt agenti, per se sunt passi. Propinquitas igitur partium eius est per accidens, sicut et partibilitas. Quia si nullas partes haberet et esset aeque actuale, aeque ageret.
[] De secundo inconuenienti: uirtus in toto est una et maior in maiori quantitate, licet per accidens sit quantitas, ideo tota in profundo concurrit. Et per hoc ad aliud inconueniens: quod in tenui non est tanta uirtus, quia in maiori magnitudine maior uirtus.
[] Ad undecimum, quod est confirmatio positionis, responsio: actio subita simul est cum termino, ideo sic nihil agit in realiter priuatum "tunc" quando agit, sed usque "tunc".
[] Contra responsionem ad decimum: si quantumcumque agens non alterat nisi partem mobilis minorem in infinitum
[] quacumque data, quare non quodcumque paruum agens posset idem alterare? Et ita nulla exigentia passorum proportionatorum motibus diuersis.
[] Ad hoc et ad nonum argumentum dicetur quod primum alterans alterat principaliter; pars alterata alterat instrumentaliter; ideo maius potest in passum maius ut principale agens, non tamen nisi per partes passi. Sicut in motu locali uirtuosius potest maius mobile transferre, tamen non nisi modo sibi possibili, scilicet secundum successionem partium respectu spatii.
[] Contra: forma uniuoca, in quocumque est, habet eandem rationem causae, quia causae ordinatae specie differunt, II supra. Ideo in uniuocis solum possibilis est infinitas. Igitur pars alterata non est instrumentum principalis agentis.
[] Aliter dicetur quod agens principale et pars alterata, ut unum agens, alterant partem aliam.
[] Contra: uel utrumque est causa sufficiens effectus contra est 10 cap. "Iuxta" aut neutrum. Et tunc sequitur quod principale agens nullius erit causa sufficiens. Quia non formae in indiuisibili, quia ibi non est; non in diuisibili, quia pars eius, cum principali causa, causat partis alterius formam, et tamen primum alteratum, ut ita dicam, non alterauit se.
[] Sic igitur uide quomodo possibile est successionem esse in
[] alteratione, uel alterationibus consequenter entibus, secundum alterata proportionalia diuersorum alterantium, quae alterata quandoque sunt continua, quandoque contigua. Secundo, quomodo secundum partes unius mobilis proportionati potest esse successio et causalitas a respectu b, quandoque causalitas sine successione (in illuminatione), quandoque e conuerso (in latione). Et argumenta contra hoc. Tertio, quomodo, nec in primo modo nec in secundo, a secundum quemlibet gradum formae ens alterat b, sed secundum certum. Quarto, quomodo agens praesens proximo patienti uel effectui prius agat in propinquum quam in remotum.
[B. Tres uiae sustinentes successionem
[] in alteratione]
[] Nota quod haec uia, tenens successionem alterationis penes diuisibilitatem formae, habet ponere gradus infinitos in forma, nullum minimum quo remissior non possit per se esse, quia prius tempore acquiritur et post tempore deperditur.
[] Contra illa simul: tabula V Physicorum.
[] Secunda uia, ponens quemlibet gradum esse aliud indiuiduum speciei, habet negare infinitatem, quia alias summus gradus infinitus, quia excedens infimum per infinitos aequalis quantitatis.
[] Ponens minimum et maximum potest negare contraria
[] simul, sed successionem praecise ponet secundum partes mobilis, VI Physicorum.
[] Contra istud: eodem modo uidetur motus ponendus in substantia sicut in qualitate, quia penes partes mobilis successio utrobique, ut dictum est supra; quod uidetur contra Aristotelem V Physicorum, ubi concedit in tribus generibus, negat in substantia.
[] Item, uidemus quod aliquod quantum motum prius habet calorem remissum, postea intensum. Quomodo fit hoc?
[] Ad primum: quaedam formae substantiales sunt unigeneae, quae eandem dispositionem requirunt in qualibet parte, ut forma ignis. Ibi potest concedi successio generationis penes partes materiae extensae per accidens, de cuius una parte prius educitur forma quam de alia. Sic responsio Aristotelis, ad rationem Zenonis in mutatione secundum contradictionem ponit motum penes partes mobilis. Et sic currit illa probatio quod numquam una pars aquae est summe disposita primo cum alia parte; et tunc fit generatio ignis quando corrumpendum est summe dispositum contrario sibi. Aliae formae heterogeneae, ut anima, non requirit eandem dispositionem in qualibet parte. Et si posterius alterari incepit una pars quam alia, possibile est quamlibet in uno instanti esse summe dispositam suo
[] modo. Et ita anima simul potest induci. Sic igitur aliqua generatio non est motus, sicut alteratio.
[] Contra: ergo aliqua alteratio non est motus.
[] Aliter potest dici quod generaliter forma substantialis perficit materiam non mediante quantitate, et ideo suum primum susceptiuum, in quantum huiusmodi, non habet partem extra partem, et ideo in eius inductione non est successio secundum partes sui susceptiui, quia susceptiuum per se non habet partes, sed per accidens habet quia numquam est sine quantitate. Et ideo per accidens potest esse successio penes partes susceptiui; per se autem in alteratione, quia qualitas est per se in quanto.
[] Ad secundum: si ab aliquo instanti incipit corpus calefieri, non est prima pars motus sicut nec mobilis; inducitur in partes mobilis aliquis gradus minimus caloris, qui, cum manserit in prima parte mobilis per tempus, incipit alius motus eiusdem partis secundum alium gradum maiorem. Continuatur tamen prima alteratio in partibus aliis mobilis, ita quod quaelibet una alteratio est secundum unum gradum inductum successiue in partibus mobilis, qua completa uel quantulacumque eius parte potest incipere alia, et sic cum illa alia tertia, et currunt multae simul uel consequenter entes, ita tamen quod nihil simul alteratur nisi una illarum; sed prior pars alteratur secunda alteratione, quando posterior adhuc prima alteratione alteratur; in fine prior pars erit intensius calida quam pars posterior.
[Instantiae quinque] Contra: quicumque gradus, ex quo est
indiuisibilis, totus simul inducitur, et ita per mutationem; illa non erit terminus alicuius motus, et uidetur motus componi ex mu tationibus.
[] Item, agens sufficiens approximatum passo disposito in naturalibus, ut uidetur, statim agit, IX Metaphysicae cap. 4160. Igitur, cum istud calefaciens sit actiuum secundum illas alterationes diuersas secundum diuersos gradus formae, et semper approximetur passo alterabili secundum omnes istas, immediate postquam alterauit ipsum prima, alterabit ipsum secunda; uel necessario quiescet per tempus non agens, cum tamen sit actiuum et passo approxima tum.
[] Item, quantumcumque debilis uirtutis calefaciens calefaciet mobile, sibi proportionatum in quantitate, aeque cito intenso calore sicut perfectissimum calefaciens; quia oportebit procedere per omnes istas alterationes ordine certo et inter quaslibet esse quietem.
[] Item, aliqua alteratio est subita, ubi tamen mobile est diuisibile, ergo haec non est causa.
[] Item quinto: quaelibet pars erit sub alio gradu quam alia, et ita sub alio indiuiduo, et ita totum erit calidum, nullo uno calore secundum numerum, sed multis ualde, forte infinitis in actu.
[Responsio ad instantias] Ad primum: quilibet gradus, etsi indiuisibilis in se in quantum est gradus formae, tamen est diuisibilis per accidens ex subiecto, et successiue inducitur in partes mobilis; nec est ibi aliqua mutatio alicuius partis, sed motus.
[] Contra: igitur motus sine mutatione? Nam illa mutatione quid mutaretur? Non pars, illa mouetur; non indiuisibile, illud non recipit calorem; aut oportet concedere punctum calefactibile subito, aut nullam mutationem ibi qua aliquid nouum insit secundum illam uiam punctus nihil est.
[] Ad secundum, VIII Physicorum cap. 8, "Amplius in ge neratione": natura nihil producit ut statim corrumpatur; ergo si posset aliqua pars mutari, non immediate sequeretur secunda post terminum alterationis primae in quantacumque parte; sed oporteret quietem intercipi mediam in qua primus gradus inesset, nec est
[] passum dispositum statim recipere oppositum illius quod statim est inductum.
[] Quanto tempore oportet quiescere? Responsio: non est dare certum tempus, quia minus et minus in infinitum, secundum quod maior est mouentis uirtus.
[] Per hoc ad tertium: quo modo uelocius mouet "intensius" nominatiue? Aliter ad tertium: imperfectum mouens oportet incipere a minimo gradu et procedere per omnes medios; perfectius potest incipere a secundo, ita quod ille sit sibi primus, alius perfectior a tertio, alius a quarto. Et sicut non est primus necessarius ante secundum ex parte mobilis, sed propter imperfectionem mouentis, qui non potest perfectius tunc assimilare sibi passum, ita forte incipienti a secundo non est tertius necessario prior quarto, sed immediate quartus alii erit sibi secundus; sextus alii sibi tertius.
[] Ad quartum: diuisibile non est mouenti diuisibile quando totum primo et simul alteratur.
[C. Sex conclusiones de transmutatione 1. Declarantur conclusiones]
[] Ex praedictis nota sex conclusiones. Prima: quod in omni transmutatione, secundum partes mobilis, est prius a d. Secunda: in omni transmutatione, qua forma actiua inducitur usque
[] ad gradum actiuum, est prius a utroque modo secundum partes mobilis. Tertia: in inductione cuiuscumque formae, possibile est prius b secundum partes mobilis. Quarta: in nullius formae inductione est per se necessaria successio temporis secundum partes mobilis. Quinta: in omni inductione ex parte graduum formae est possibilis simultas opposita omni modo prioritatis. Sexta: in aliqua inductione est possibile prius a d et b secundum partes formae, ubicumque scilicet forma habet gradus proprios; ubi non habet, non est sic possibile, ut ponitur de forma substantiali.
[] Ad euidentiam conclusionum. Cum sit prioritas naturae, tam in genere causae quam in genere effectus et prioritas temporis: per "a" intellige "prius natura", per "d" "effectum priorem", per "b" "prius tempore".
[2. Defenduntur conclusiones]
[] Contra quartum: uidetur esse instantia de "ubi" et quantitate inducenda.
[] Item, quando primum alteratum proportionatum agenti primo incipit alterare aliud, semper crescit eius alterabile, ut patet ex supra dictis; et ista successio secundum partes mobilis est per accidens, quia alterans ponitur uariari.
[] Ad primam instantiam: si "ubi" est aliqua forma mobilis sicut calor, tota est in toto et pars in parte, nec nata est prius tempore pars
[] mobilis a esse in parte ubi c quam b in d, immo necessario simul tempore, si ab est continuum, quia continuum est cuius motus est unus, indiuisibilis secundum tempus, V Physicorum. Si autem motus localis sit ad locum, cum prior pars mobilis necessario sit prius cum aliqua parte loci signata quam posterior pars mobilis, necessaria esset successio secundum partes mobilis; uel simul duae, praesentes eidem parti loci. Sed secundum modum non teneo.
[] Ad primum non est instantia. Similiter de augmento: non prius a pars mobilis acquirit quantitatem c quam b d; alias nullum esset instans terminans motum in quo totus cessaret. Sed magis uidentur instantiae istae contra quintam. Sed si in omni genere est generatio, et omnis motus terminatur ad mutationem, necesse est in ultimo instanti aliquid formae induci quod ante non infuit, et pari ratione posset tota.
[] Contra: ergo unde successio secundum formam? Responsio: ex defectu agentis non potentis totum simul inducere, possibilitas uero successionis ex parte formae.
[] Contra: in principio agit secundum ultimum suae potentiae; ergo tunc producet quidquid potest. Potest autem ultimum gradum producere, igitur etc.
[] Item, quidquid fecit in ultimo, non manet, secundum aliquos.
[] Item, ergo successio a mouente, non a mobili, nec a forma?
[] Ad primum: agit quidquid potest tunc agere, non quidquid tunc potest agere.
[] Contra: si tunc potest, quare non agit tunc, cum non sit ab extrinseco, quia illud natum est fieri tunc? Responsio: eadem est quaestio quare non curro in instanti, cum potentia currendi sit in me in instanti.
[] Contra: illud non est natum simul fieri. Responsio: nec istud ab isto, licet ab alio.
[] Contra: quidquid absolute est possibile nunc fieri, nunc fit a nunc potente facere. Responsio: non, sed a potente nunc facere.
[] Ad secundum respondeant illi "aliqui."
[] Ad tertium: numquam est successio in formae inductione necessario nisi ex resistentia mobilis ipsi mouenti, quae non est ex contrario, quia tantum potest super illud quantum potest inducere formam, nec est ex natura mobilis absolute, quia tunc cuicumque resisteret, sed est ex defectu uirtutis agentis. Inductio uero per quaedam media "incompossibilia simul" necessario est non-subita ex resistentia mobilis ad "media simul", non quia mobile habet contrarium, sed quia mediorum inter se. Sed "non posse inducere nisi per talia media" est imperfectionis in agente. Ergo nec distantia terminorum est causa necessaria successionis, quia si unus potest simul induci, et alius eici. Si intelligatur distantia propter multa
[] media, non differt ab illa causa propter resistentiam medii ad mobile, et hoc est ex incompossibilitate mediorum in illo. Si non est necesse ire per media haec, tunc et haec causa nulla; ergo tantum tertia causa, scilicet resistentia mobilis ad mouens, quae est propter defectum uirtutis mouentis.
[VII. Resolutio quaestionum de susceptione
[] magis et minus
[] A. Opiniones earumque improbationes]
[] Circa istas duas quaestiones de magis et minus sic est procedendum. Primo, recitandae sunt opiniones et improbandae. Secundo, ueritas declaranda est.
[] Opiniones sunt tres. Prima ponitur et improbatur ab auctore Sex principiorum, quod "magis" est propter incrementum subiecti uel accidentis uel utriusque, tam in eodem quam in diuersis. Probatur: grauius est quod habet maiorem grauitatem extensiue.
[] Contra: substantia susciperet tunc magis, quia incrementum recipit secundum quantitatem, ut uir maior puero.
[] Item, quantitates solae per se et figurae quae consequuntur quia istae per se crescunt reciperent magis. Quod est contra Aristotelem in Praedicamentis: tum in cap. "De quantitate et qualitate";
[] tum infra: "quadratum creuit gnomone circumposito, non tamen alteratum est".
[] Item, omne maius album esset albius; patet esse falsum.
[] Opinio alia de contrario ponitur prius cum improbatione. Item, improbatur de magis et minus in lumine in medio, ubi non est contrarium. Similiter, de uirtute sine omni uitio, et gratia sine peccato in statu innocentiae. Item, motus in magis est dealbatio; ergo terminus ad quem non est tantum separatio nigredinis.
[] Item, opinio tertia de magis secundum "esse in subiecto" ponitur prius. Pro hac Boethius in Praedicamentis; contra ipsum arguitur prius "in infinitum" etc.
[] Istae duae opiniones negant in essentia "magis" per hoc Sex principiorum: "Forma est compositioni" etc. Item, "differentia formalis est specifica". Item, addito aliquo, non manet species.
[] Contra istam conclusionem, illud prius factum: "habitibus praesentibus", etc. Item, illud contrarium in uno gradu est incompossibile alteri, in alio non; igitur in primo aliquid habet in essentia quo repugnat, non per subiectum.
[] Opinio quarta auctoris Sex principiorum: quod magis est per accessum ad terminum in quo fit impositio nominis.
[] Contra: igitur nihil est album albedine nisi albissimum?
[B. Resolutio quaestionis 1. Diuisiones praeuiae]
[] Circa solutionem sic procedendum est.
[Schema primi articuli] Primo in uniuersali absolute, et ibi quinque. Primo, quae sit intentio Aristotelis hic? Quomodo scilicet negatur uno modo "magis" in substantia et accidente? Secundo, quod ubicumque est magis, est propter hoc quod aliquid est maius, non maioritate molis sed perfectionis: uel in natura rei siue in complemento perfectionis, uel in potentia siue in feruore actionis. Prima dicitur naturalis bonitas. Secunda dicitur naturalis uigor. Tertio, quod non ubicumque est maius perfectione, ibi est magis. Quarto, in quo communiter consistit ratio eius "magis" quod est maius perfectione? Quinto, quod maius sic inuenitur in quocumque, respectu alterius; uel minus loquendo de diuersis naturis siue comparatis inter se, siue ad Deum.
[Schema secundi articuli] Secundo, procedendum est in uniuersali, comparando maius et minus ad unitatem. Et primo numeralem: utrum idem numero possit esse maius et minus; et ibi plus declaratur quartus articulus praecedens. Secundo: utrum idem specie possit esse maius et minus. Et iuxta hoc: utrum necessaria sit unitas speciei. Et tertio: an unum genere possit esse, etc. Quarto: an unum analogice. Quinto: an unum aequiuoce.
[Schema tertii articuli] Tertio, procedendum est in particulari. Primo: quo istorum modorum est maius in accidentibus? Secundo, in substantiis? Tertio, quomodo aliter hic et ibi?
[Schema quarti articuli] Quarto, specialius procedetur. Et primo: an in substantiis immaterialibus. Secundo: an in omnibus materialibus ratione formae. Tertio: an ratione materiae. Quarto: an in quantitatibus. Quinto: in quibus qualitatibus. Sexto: an in relationibus. Septimo: an in actione et passione. Et sic consequenter de aliis praedicamentis.
[a. Art. 1: De "magis et minus" absolute loquendo]
[] De primo: Aristoteles loquitur de quiditate in quantum exprimitur per definitionem, et sic non recipit magis ita quod includat, quia abstrahit ab utroque opposito. Probatur per proprietatem praecedentem: "quocumque addito", et est in quantum definibilis. Quod dicit: "substantia secundum speciem"
[] accipit pro quiditate in uniuersali, sicut per "totum" hic accipitur "substantia". Quod dicit: "siquidem cum materia"; uel sunt duae dictiones, "si" substantia habet magis "quidem cum materia", uel una dictio, "siquidem cum materia", id est, in inferioribus, quae respectu eius sunt materialia. Nulla ergo maioritas est in quiditate ut quiditas, quia abstrahit ab omni condicione indiuiduali. Hoc uerum est in accidente et substantia, VIII Metaphysicae.
[] De secundo: ubicumque aliquid secundum aliquid dicitur magis, si utrumque esset indiuisibile, esset impossibile magis; igitur alterum est in se maius, et communiter est illud secundum quod aliquid dicitur magis. "Maius et minus" est aliquorum comparatorum secundum propriam quantitatem uirtualem uel molis. "Magis" dicuntur aliqua quae comparantur secundum illa quae dicuntur maius et minus.
[] De tertio: quia nihil dicitur magis nisi praedicatum denominatiuum, ideo etc. Praedicatum enim dictum in quid aequaliter dicitur de quolibet subiecto, quia per se includitur in quolibet.
[] Contra: non probatur prima.
[] Item, per secundum probatur aequalis ueritas cuiuslibet compositionis, non autem aequalitas in praedicato. Ita dicetur in denominatiuo. Si enim necessaria est consequentia ab abstractis ad concreta, si omnis albedo est aequaliter albedo, licet non aequalis albedo, et omnis albus erit aequaliter albus.
[] Ad primum: aduerbium non est determinatiuum nisi uerbi uel habentis uim eius; participium includitur in concreto, ut "habens", non autem in abstracto.
SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: ut "habentia"; intellige: ut subiecta, non supposita.
[] Item, in grammatica uidetur quod tantum adiectiua recipiunt comparationem.
[] Contra: tantum concluditur improprietas, non falsitas.
[] Responsio ad secundum soluit primum, ubi dicitur quod haec non est magis albedo, nec ut "magis" determinat com positionem, nec ut praedicatum, sed tantum est maior albedo. Idem autem significat "maior" cum albedine quod "magis" cum albo. Ideo cum aequaliter determinare possit praedicatum hinc inde, non tenet consequentia. Nullum igitur abstractum dicitur magis, nec aliquid dicitur magis aliquid in abstracto.
[] Responsio logica: quia si "magis" determinet esse, falsa est. Si praedicatum, ratio grammatica: illud non est determinabile per "magis", sed tantum adiectiuum; forma dicitur maior alia, secundum quam subiectum habens dicitur magis alio. Licet forma sit maior alia, nihil secundum eam dicitur magis nisi denominet proprie, hoc est subiectum alterius naturae. Ideo secundum formam substantialem nihil dicitur magis.
[] De quarto: necesse est illud, quod dicitur maius, habere latitudinem quandam cuius sunt duo termini in summum et in imum. Improbatur.
[] Probatur ratione: quia non stat in indiuisibili. Item, auctoritate Aristotelis: "determinatorum nullum recipit magis". Determinata dicuntur limitata ad gradum indiuisibilem. Item,
[] Simplicius: "quadam infinitate". Item, auctor Sex principiorum, "ad terminum accessus".
[] De quinto: sicut creaturae procedunt a Deo ut numeri et ordinate, ita inaequaliter. Quia multae, "numerus"; quia inaequales, "mensura"; quia compositae, "pondus", id est, ad dissolutionem inclinatio. Igitur maior haec illa. Sed inter se comparatio propria: ad Deum comparatio excessiua.
[b. Art. 2: De "magis et minus" in comparatione ad unitatem]
[] Circa secundum principale. De primo, Henricus C F220: sic in accidentibus pars post partem, ideo ibi natura singularis habet latitudinem, et determinata ad singularitatem non determinatur ad
[] gradum nisi per motum potentem sistere in quolibet gradu. Quando ergo forma accidentalis una maior alia, latitudo ponitur non tantum in natura specifica, sed in eadem singulari forma; et hoc non secundum gradus indiuisibiles, sed partes diuisibiles habentes terminos indiuisibiles quasi continuantes; alias non esset motus continuus et continuatus per mutationem. Sed numquid infimus? Non, quia non est dare primam mutationem in motu. Item, nec ultimum nunc in esse; ergo infiniti gradus. Item, ergo summus infinitus. Item, ergo aliquis gradus erit inferior materia. Quaere solutionem O. 26. 8223. In substantiis non sic, sed sola natura uniuersalis habet latitudinem; in quolibet singulari est determinata ad gradum. Ideo non est ibi motus, nec intensio, licet "magis".
[] Contra: de gradibus aequalibus secundus non intendet. Item, ex praecedenti et sequenti, quomodo fit unum? Item, termini motus incompossibiles O. 26. 8224. Item, forma moueretur a magis in minus. Item, perfectior compositior realiter.
[] Rationale uidetur quod ubicumque est magis, eodem modo se habeat ad minus. Quando autem est in aliqua specie uel in substantia, non ponitur compositius, quo est magis.
[] Item, tenetur alia pars, quod nihil idem numero est magis et minus, sed differentia propinquior naturae est magis et minus, remotior differentia indiuidualis. Perfectius autem praecise uirtualiter continet minus, non realiter, sicut quantum maius continet minus; nec tantum non continet priuationem in minus, sed nec rem ipsam quae subest. Contra: O. 26 sub de quantitate.
[] Contra: omnis differentia maior numerali, per se ordinata ad ipsam, est specifica. Probatur: quia definitione expressibilis. Item, in eadem specie non sunt iidem termini motus. Item, quomodo aliter in accidentibus quam in substantiis? Responsio: tertio tertii.
[] De secundo: differentia specifica non stat in indiuisibili.
[] De tertio: VIII Ethicorum a, non oportet amicitiam dici uniuoce, quia magis et minus. Unde coloratior secundum genus, quia perspicuum magis terminat, et sapientior magis quam grammaticior. De genere diuiso per differentias additas, et per gradus naturae, quaere C D C E. Contra: VII Physicorum de comparatione secundum speciem atomam.
[] De quarto sic: in ente comparantur substantia et accidens, II Metaphysicae.
[] De quinto. Henricus C F: non secundum diuersas rationes partiales in comparatis est magis et minus, sed requiritur una ratio communis uniuoca uel analoga, tum quia "comparatio aequiuoca"; "abusiua lux clarior tenebris"; "excessiua infiniti ad finitum" contra I Caeli et mundi.
[c. Art. 3: Quomodo "magis et minus" dicitur de accidentibus et substantiis]
[] Circa tertium principale: regula Henrici B F quod tantummodo quaecumque indeterminata determinabilia non tantum ab aliquo intra essentiam, ut quanta, sed cum hoc ab eo in quo sunt habent magis.
[] Item arguitur per motum; sed in tertio articulo hoc patet quomodo illud argumentum tenet contra secundum: substantialis perfectissima. Item, dat esse simpliciter; ergo adueniens est accidens. Item, motus in substantia.
[] De primo et secundo sic: quia non in indiuisibili. De tertio 245: tertius primi. Item, in accidentibus motus, licet non manente eodem singulari accidente in substantia, totum subito inducitur. Item, est differentia comparando ad contrarium. Quia in acciden tibus compossibile contrarium contrario remisso, in substantiis sim pliciter incompossibile, ideo hic motus.
[] Contra: sicut penes infinita indiuidua est motus in accidente,
[] quare non potest ita esse penes infinita indiuidua substantiae in gradibus infinitis?
[] Item, secundum infinita indiuidua accidentis non est motus nisi ex mutationibus, quia nullo tempore est subiectum sub eodem.
[] Item, de substantia demonstratio Aristotelis VI, quae est primum argumentum supra ad primam quaestionem.
[] Ad primum: ante "nunc" generationis nihil inducitur; tunc materia tota summe disposita; igitur simul generatio.
[] Contra: 132 sub, et supra in conclusionibus. Tene quod Aristoteles posuit generationem successiuam sicut motum, et omnem successionem penes partes mobilis, nisi in quantitate et "ubi".
[d. Art. 4: De "magis et minus" in speciali]
[] Circa quartum principale. De primo Henricus non: B, E ; contra: Richardus.
[] De secundo in elementis, secundum Commentatorem III
[] Caeli et mundi, probatur per corruptionem. Aliter ignis densior aqua ante generationem terrae ex igne, et densitas sine subiecto proprio; ergo etc. Item, quomodo mixtio elementorum? Item, de anima intellectiua, secundum articulum, igitur perfectissimae et imperfectissimae? ergo omnes mediae? Arguitur ex operatione et propriis accidentibus.
[] De tertio: quaere in Henrico C A260. Magis materiale dicitur cuius materia est uirtualiter maior, et tunc dicitur multa. Quando autem actu extensa est, dicitur magna.
[] De quarto: nulla quantitas, quia ratio eius in extensione uel discretione substantiae. Contra: X Metaphysicae 1: magis continuum cuius motus indiuisibilior.
[] De quinto: tantum in quarta specie non est "magis". Quare ergo non est motus in prima nec in secunda?
[] De sexto: non etc. Quaere.
SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS Quod motus sit idem cum forma, quia partes formae habent continuitatem et ordinem. Primum: alias actu infinita. Secundum: quia non simul est iste gradus "ut iste" cum illo. Nihil ultra haec duo uidetur poni in partibus motus. Contra: per te, motus sunt aequales secundum propriam quantitatem suam, et tamen inaequales formae. Item, idem terminus acquiritur diuersis motibus. Hoc non arguit motum esse aliud a forma secundum quam est, sed ab illa ad quam est. Item, successio non est secundum partes formae, ut hic dicitur, igitur etc.
[VIII. Tres quaestiones
A. Argumenta pro et contra]
[] Possent ergo formari tres quaestiones de susceptione magis et minus in formis substantialibus.
[] Prima: an forma substantialis sit maior alia eiusdem speciei.
[] d
[] Sic: Henricus uniuersaliter, Auerroes particulariter.
[] Secunda, dato quod sic: an idem numero intendatur. Henricus non; Auerroes sic.
[] Tertia, si sic: an per media continua; uel tantum indiuisibiliter, quia quilibet gradus indiuisibilis. Si diuisibiliter licet successiue acquiratur forma perfecta, quod non est inconueniens in generatione ubi conceditur successio supra, non tamen motus propter subiectum, quod non est, sicut currit utraque ratio Aristotelis in V 274 , non contra successionem, sed quod generatio non est in diuersis particulis.
[] Nota quod quaestio prima mota de forma substantiali nullam habet rationem cogentem "pro" nec "contra":
[] "Pro" est articulus uigesimus primus, igitur de intellectiua; et
[] Auerroes III Caeli et mundi de forma elementari; ex his concludit de mediis quod sic.
[] "Contra" non est Aristoteles hic, quia soluitur ante ad D278. Aristoteles in Praedicamentis uidetur contra. Sed potest exponi sicut ad E et G280, quia in cap. "De qualitate" negat iustitiam dici magis et minus. Nec principium, Sex principiorum ille; infra ipse "in termino" loquitur de nomine, non de re uide qualem simplicitatem probat uel essentia, sicut VIII Metaphysicae.
[B. An una forma substantialis sit maior alia eiusdem speciei]
[1. Argumenta "pro"]
[] "Pro" uidentur tantum tria media. Unum est medium ex qualitate propria comparata ad elementum cuius est propria. Aliud: comparata ad aliud subiectum. Tertium: ex actione inaequali, quae sibi competit ratione formae substantialis.
[a. Primum medium: ex qualitate comparata ad elementum cuius est propria]
[] Ex primo sic: calidum intenditur et remittitur, igitur ignis.
[] Probatur consequentia: quia propria passio saltem consequitur formam tamquam per se causam; causa similiter se habente, et causatum; tertia probatio est Auerrois, III Caeli et mundi: quia qua ratione ignis, manens non remissus, potest remitti secundum unum gradum caloris, pari ratione et secundum omnem.
[] Haec posset esse ratio, quasi per se, quare manent in mixto; igitur in se remittuntur. Sed antecedens est dubium, et Auicenna negat consequentiam. Sed probatur, quia quomodo illae, in se intensae, sunt potentiales respectu formae mixti, cum quaelibet sit nata sic perfecte constituere per se ens? Itaque haec ratio de mixto est particularis, et concedenti antecedens est probabilis.
[b. Secundum medium: ex qualitate elementi comparata ad aliud subiectum]
[] Ex secundo medio arguitur: in alteratione praecedente corruptionem aquae in ignem, inducitur calor; igitur et forma ignis; non perfecta, ergo remissa. Primum patet, quia tunc cessaret actio; uel saltem post primum gradum caloris inductum nulla esset generatio. Prima consequentia probatur per primam probationem prius, quia passio. Vel per secundam, saltem uidetur accidens proprium. Et per tertiam, quia tunc totus calor igneus posset esse in aqua. Et confirmatur: quia si non inducitur in aqua calor incompossibilis aquae per alterationem, non sequitur corruptio, quia forma non expellitur nisi per gradum sibi incompossibilem. Si inducitur, igitur habet calorem excedentem aquam.
[] Alia probatio est: quia aqua, manens aqua, erit multoties calidior igne, manente igne. Probatio: sit enim supremus gradus caloris ignei decimus. Aqua ante corruptionem habet nouem gradus; alias non summe disponitur. Item, ignis corrumpendus frigescit; igitur ante corruptionem non habet nisi unicum gradum, quia alias non summe disponitur ad corruptionem. Aqua ergo corrumpenda excedit ignem corrumpendum in octo gradibus caloris, et erit nouies calidior igne.
[] Alia probatio est ex II De anima, ubi probat quod corpora non tangunt se immediate in aere uel aqua, quia extrema eorum sunt humida; ergo est aer uel aqua.
[c. Tertium medium: ex actione inaequali quae elemento competit ratione formae substantialis]
[] Ex tertio medio arguitur: ignis, remisso calore, non aeque ignit, nec uinum aquaticum conuertit semper aquam in uinum, nec caro secundum materiam conuertit alimentum in carnem. Et tamen istae generationes fiunt per formam substantialem generantis.
[2. Argumenta "contra"]
[] Contra: uidetur unum medium ex auctoritate, quia negatur motus in substantia, sicut conceditur in qualitate. Non penes partes mobilis quia sic generatio est successiua, 1 supra, ergo penes partes et impartibilitatem formarum. Aliud medium: dat per se esse.
[] Qui teneret "sic" tantum propter articulum, posset ad secundam quaestionem motam dicere quod "non" cum Henrico. Et tunc tertia quaestio nulla esset sibi, nec multo magis quarta egeret ad saluandum Aristotelem de "non esse motum in substantia". Sed qui tenet propter alterum medium, dicat consequenter quantum utrumque concludit quod utique est.
[C. Argumenta "pro" ad secundam et tertiam quaestionem]
[] Ad secundam quaestionem quod sic; et ad tertiam similiter quod sic:
[] Patet enim quod si intensio qualitatis concludat intensionem formae elementaris, igitur continua intensio in fluxu eiusdem qualitatis concludit continuam intensionem in fluxu eiusdem formae ignis. Alioquin in aliquo instanti non corresponderet proprius gradus formae ignis proprio gradui qualitatis in illo instanti. Et tunc statim receditur a mediis illis, quia simpliciter non concluderet.
[] Itaque, qui tenet propter auctoritatem Auerrois, cum ille probet propositum per primum medium, habet dicere consequenter quod sic ad primam et secundam et tertiam quaes tionem; non restat ad bene saluandum Philosophum quod non sit ibi motus nisi quartum. Igitur Henricus non dicit con sequenter, cum ponat conclusionem propter Auerroem. Et ad secundam quaestionem respondeat negatiue; nisi intelligat de aliis substantiis ab elementis. Sed nec de illis potest qualitas intendi continue sine continua intensione formae substantialis.
[D. Responsio propria, tenendo primum medium]
[] Tenendo primum medium, potest dici quod non solum elementa, sed multa mixta habent qualitates proprias, respectu quarum forma substantialis eorum sibi ipsi derelicta hoc est, excluso contrario agente extrinseco est causa naturalis actiua secundum proportionem perfectionis suae. Quia causa naturalis sibi derelicta et sufficiens, ex quo agit secundum ultimum potentiae, si est perfectior, effectum perfectiorem producit. Et talis qualitas apparet perfectior in uno indiuiduo speciei sibi derelicto quam in alio; igitur etc. Itaque non teneo primum medium quod omni gradui qualitatis propriae, quae inest per actionem agentis extrinseci, correspondeat proprius gradus formae, quia tunc sequitur illud inconueniens prius positum; sed gradus qualitatis in esse quieto sequitur determinatum gradum formae. Unde breuiter sic arguo: una substantia eiusdem speciei habet qualitatem necessario consequentem speciem intensiorem quam alia, et hoc excluso omni agente extrinseco; ergo forma substantialis unius est perfectior alia. Antecedens patet in indiuiduis ignis et aquae etc.; patet in carne et carne, uino et uino, et multis aliis. Consequentia patet: causa naturalis alicuius, quando non impeditur, agit secundum ultimum potentiae; igitur aeque perfecta, non impedita, necessario habet effectum aeque perfectum. Forma substantialis potest esse causa naturalis qualitatis consequentis, quia siue in generatione qualitas illa sit a generante siue non saltem potest esse per actionem formae, circumscripto extrinseco. Sicut patet quando primo per contrarium qualitas talis remittitur, et postea substantia sibi derelicta redit ad gradum perfectum qualitatis. Illius reditus non uidetur causa efficiens nisi indiuiduum, ut habens formam substantialem.
[] Itaque ad secundam quaestionem ibi dico quod non, propter idem medium, quia si remissa qualitate, remitteretur forma substantialis; igitur amoto contrario remittente, nulla esset causa intrinseca redeundi ad gradum intensum. Nam forma substantialis remissa, per te, non est principium agendi ad qualitatem intensiorem, quia illa non est sibi proportionalis, sed iste gradus remissus. Similiter, nec forma remissa, per te, est principium intendendi se ipsam, et sic ex consequenti qualitatem. Patet quod nihil intendit se effectiue. Consimiliter dico quod qualitate tali innaturaliter intensa per contrarium praesens, sicut quando aer calefit contra gradum naturalem, non intenditur forma aeris, quia tunc amoto igne non esset causa intrinseca per quam aer rediret ad pristinum calorem remissum.
[] Patet etiam quod non ad secundam quaestionem in animabus, de quibus est articulus. Et uidetur similiter in aliis; nihil enim concludit formam substantialem sic intendi.
[] Ad argumenta prima.
[] Ad primum: prima consequentia non ualet, quia causa naturalis est impedibilis per contrarium praesens et agens, et ita per illud contrarium potest effectus eius remitti, licet causa non remittatur; quod hic patet, quia causa sibi derelicta causat effectum perfectum, ut prius. Sed ualeret consequentia sic arguendo: calor est maior in hoc igne sibi derelicto quam in illo; ergo haec igneitas est perfectior, sicut prius arguitur.
[] Ad probationes consequentiae.
[] Ad primam dico quod non est propria passio, quia nec indiuisibiliter sequens nec soli inhaerens; sed est qualitas necessario consequens formam, necessitate absoluta, secundum aliquem gra dum indeterminatum, sed non secundum gradum certum, necessitate tali qualis est causae naturalis ad agendum, quae scilicet manet, causa sibi derelicta, non autem manet contrario impediente. Tunc illa est falsa, "causa similiter se habente, et causatum", nisi intelligatur causa similiter se habere ad extra, scilicet impedimento, quam "similiter" in se.
[] Probatio tertia Auerrois nihil ualet, quia multa simpliciter necessario requirunt qualitatem infra latitudinem aliquam, non tamen necessario in hoc gradu. Exemplum: uita requirit sanitatem aliquam, igitur necessario requirit hanc proportionem praecisam humorum ad hoc ut sit haec uita. Tunc sequeretur quod, corpore meo aliqualiter infirmato, anima mea intellectiua remitteretur, quia illa formaliter uiuo. Nec sequitur: "eiusdem rationis est unus gradus qualitatis, et omnes; ergo aeque potest indiuiduum carere omni ut uno", quia non aeque necessario requiritur ad istud. Sed quae causa, quare ita necessario requirit aliquem gradum, ut, omni corrupto, forma corrumpatur, cum quilibet accidat?
[] Ad secundum medium, nego consequentiam, quia qualitas illa, licet primo insit igni quia ex se, non tamen soli, "quia est aliis causa caloris", II Metaphysicae.
[] Ad duas probationes patet.
[] Ad tertiam probationem: siue ponatur quaecumque indi uisibilia nihil esse nisi priuationes continuorum, siue ponatur per ultimam mutationem nullum nouum gradum induci, sed in tempore calorem induci et in instanti inductum esse, concedenda est conclusio quia tantus calor in aqua in fieri quantus in igne in quieto esse.
[] Et tunc confirmatio non est contra. De hoc est instans per se, propter motum localem in instanti, arguendo de raritate et augmento, quaere. Si autem per mutationem ultimam conceditur nouum gradum induci caloris, consequentia non ualet. Quia, sicut prius, latitudo est necessaria, non tamen supremus gradus, quando contrarium impedit, ita aliqua latitudo qualis est com possibilis. Aliquis gradus supremus, qui non repugnat infimo necessario, huic non est incompossibilis.
[] Ad confirmationem dico quod in toto tempore alterationis non inest aliquis gradus incompossibilis ipsi aquae, quia non repugnans gradui necessario ipsi aquae; alioquin repugnantia, ut repugnant, simul essent, uel aqua maneret sine frigore sibi necessario, quia manet in tota illa alteratione. Nec sequitur "ergo aqua non corrumpitur in ultimo instanti", quia tunc inducitur gradus incompossibilis, sed sequitur quod in tempore alterationis non corrumpitur.
[] Et concedo aliam conclusionem quod ignis quandoque in uia ad corruptionem in aquam sit minus calidus quam aqua in uia ad corruptionem in ignem. Concedo, alias neutrum sufficienter disponeretur ad corrumpi in aliud; sed non est sic in quieto esse. Similiter, si tu diceres formam ignis intendi cum calore in materia aquae corrumpendae, sequeretur tibi quod dum manet aqua, magis esset illud corpus ignis quam aqua, et in alia corruptione ignis minus esset ignis quam istud hic.
[] Ad aliam probationem de II De anima, dico quod si tangens esset formaliter humidum, bene posset tangere immediate carnem aliam humidam, sicut calida potest immediate tangere calidam; qualitas enim inhaerens non prohibet immediatum tactum corporum. Sed intentio Philosophi est ista: quod caro tangens aliam in aere uel aqua est humida humiditate non inhaerente, sed adhaerente carni; hoc apparet ad sensum in aqua, et ibi supponitur in aere, qui non est ita sensibilis, tamen ita adhaerens. Humiditas autem adhaerens non est in carne ut in subiecto, quia tunc inhaereret, non adhaereret; ergo in alio subiecto non est ibi ponere nisi aerem et aquam, ergo in principio non est tactus immediatus. Sed si diu adhaereant donec calor dissoluat illud corpus humidum adhaerens ita ut exhaletur, bene tunc tangunt se immediate. Si etiam statim tangens uehementer applicetur alii, tanta uirtus posset esse quod corpus humidum adhaerens necessario sibi cederet, et tangerent se immediate. Sicut quando cultellus cutem, non est uerisimile quod aer uel aqua immediate scindat cutem, sed expellitur uirtute motiua applicantis cultellum, ne possit intercipi. Haec dicta sunt pro intentione Aristotelis ibi. Sed ad propositum sufficit quod non intendit humorem inesse soli aquae et aeri, sicut nec calorem soli igni et aeri, sed ibi tangentia, ut communiter, sunt humida humiditate sibi adhaerente in extremis, et per consequens non immediate tangunt.
[] Ad tertium medium: patet quod bene concludit de substantia sibi derelicta, quae inaequaliter agit haec et illa, actione formae substantialis. De non derelicta non ualet, quia illa inaequaliter agit propter impediens extrinsecum. }|
[8.4 UTRUM EX MATERIA ET FORMA FIAT PER SE UNUM]
[] Utrum ex materia et forma fiat per se unum.
[] Quod non, arguitur:
[] Quia "ex duobus in actu non fit unum", ex a VII1; "materia est actus", ex quaestione de entitate materiae.
[] Si dicatur quod licet materia in se sit aliquis actus, est tamen imperfectus et potentialis respectu formae:
[] Contra: ita subiectum dicetur esse ens in actu imperfecto et potentiale respectu accidentis; ergo ex ipso et accidente fieret unum per se, quod est contra Aristotelem in V.
[] Item, secundo sic: materia et forma maxime distant; ergo ex eis minime natum est fieri unum. Probatio consequentiae: partes conti
[] a Loco ex materiae alius textus: ex VII Metaphysicae. Sed materia est aliquid in actu et actus quidam, aliter tantum esset ens in potentia et sic non esset causa actualis exsistentiae rei.
[] nui faciunt per se unum, quia sunt eiusdem rationis; et in toto
hete rogeneo, cuius partes non sunt unius rationis, minor est unitas;
ergo etc.
[] Ad oppositum est Aristoteles in littera.
[I. Opinio prima]
[] Responsio: sicut unum in communi immediate consequitur ens in communi, ita quod nullum est medium nobis notius ad hoc demonstrandum, nec forte aliquod medium in re aliud a quiditate extremorum, ita singula entia secundum proprios gradus entitatis consequitur immediate propria unitas. Sicut ergo non omnis entitas est unius rationis, ita nec unitas. Nec est alia ratio diuersae unitatis nisi alia entitas quam consequitur. Sicut ergo omnino simplex se toto est ens et unum, ita ens compositum ex principiis essentialibus cuiusmodi sunt materia et forma, quae sola nata sunt aliquod ens per se constituere est unum per se. Et hoc propria unitate, alterius rationis ab unitate simplicis, sicut et ab entitate, altera est entitas.
[] Si ergo quaeritur quare ex materia et forma est unum per se responsio, secundum Philosophum in littera: quod quia "hoc actus, illud potentia, non adhuc dubitatio". Hoc sic exponitur: quia illud idem quod prius fuit in potentia per rationem materiae, iam est in actu per formam. "Extractio enim de potentia in actum", secundum Commentatorem hic, "non largitur multitudinem, sed perfectio nem". Et uidetur expositio commenti consonare cum littera illa.
[] Sed illa uia poneret quodlibet ens uere simplex. Non enim albedo est magis composita si prius fuit in potentia et nunc in actu, quam si semper fuisset in actu. Compositio enim est ex partibus compositi. Pars autem est aliqua res in toto, et licet aliquo modo in potentia, non tamen sicut generabile est in potentia ante generationem.
[] Haec igitur uia, quae procedit per hoc quod idem ante generationem est in potentia et post in actu, non ostendit quomodo ex potentia et actu fit unum, sed quomodo idem est quod quandoque est in potentia, quandoque in actu. Alia est enim unitas ex unitis, alia est identitas unitorum.
[II. Sententia Scoti]
[] Ideo aliter potest dici, sicut dictum est exponendo textum huius capituli, quod realiter et naturaliter compositum est in potentia propter materiam praeexsistentem, quae potest esse aliquid eius, quia potest esse sub forma eius, iuxta illud VII cap. 514: in omni generatione oportet aliquid praeexsistere quod sit per se pars generati.
[] Sicut igitur solum agens est causa quare compositum prius ens in potentia postea fit in actu, ita ipsum solum est causa quare materia prius exsistens in potentia ad formam postea fit actu sub ipsa, et fit ex eis unum. Huius enim unitatis nulla est causa intrinseca nisi uelimus dicere, "quod hoc actus, et illud potentia, et tunc non est iam dubitatio", quia hoc est primum notum.
[] Sicut enim primum notum est quod ens simplex est suo modo unum, ita ens compositum ex materia et forma est suo modo unum. Nec est causa quare, nisi "quia hoc materia et illud forma", sicut nec est aliqua causa quare sunt causae, et quare sunt tales causae, scilicet intrinsecae, constituentes causatum.
[] Quomodo autem potentia aequiuoce sumitur, secundum quod generabile dicitur esse in potentia ante generationem, et secundum quod materia dicitur esse in potentia, ut hic sumitur potentia, satis apparet in IX, quaest. 3, art. 3 solutionis.
[] Contra praedicta obicitur dupliciter:
[] Primo: quia materia et forma, si intelligantur non unita, non est contradictio quod utrumque intelligatur in se esse, et compositum non erit. Vel sic: illud compositum habet aliquam causam suae unitatis in se, et non a partibus eius; cuiusmodi partes, intellectae non unitae, possunt intelligi in se esse sine contradictione, ex fine VII23. Ergo ex VII in fine: aliquid est in composito quo ipsum est unum, praeter materiam et formam.
[] Suppositum etiam apparet esse unum de facto in anima intellectiua et sua materia, secundum aliquos.
SEQUITUR TEXTUS CANCELLATUS: Item, non uidetur necessitas ponere aliquod additum
[] Secundo sic, iuxta obiectionem in prima ratione: cum acci dens sit actus substantiae, quare ex eis non fit per se unum? Exempli ficat etiam Aristoteles in illis, quasi in manifestioribus proposito; nisi quia materia et forma possunt intelligi in se absque contradictione, sicut a et b sine syllaba ab, et ignis et aer absque hoc quod intelligatur caro et os. Ex quo sequi uidetur quod aliquid absolutum erit praeter materiam et formam in composito, quo ipsum sit unum.
[] Sed si ista ratio ualeret, sequeretur eadem ratione de illo absoluto addito et partibus quibus additur. Quia ex quo absolutum est, non est contradictio intelligere illud in se, illis non unitum. Et sic non est compositum ex illo et partibus nisi per tertium absolutum additum. Et eodem modo arguitur de illo tertio, et sic esset procedere in infinitum. Standum ergo est in primo, scilicet quod nullum additum absolutum est in composito praeter partes essentiales, scilicet materiam et formam.
[] Praeterea, relatio non destruitur nisi facta mutatione circa aliquod absolutum, sicut nec potest esse noua relatio nisi facta noua mutatione in aliquo absoluto. Sed quando materia et forma sunt unita, est relatio mutua unionis inter illa. Ergo ista relatio non potest destrui et de nouo adquiri alia nisi destructo absoluto, aut aliquo absoluto acquisito in uno extremo uel in utroque. Materia autem et forma, si maneant separata, non mutantur, et destruitur relatio unionis; et quando uniuntur, acquiritur relatio unionis. Ergo in composito est aliquid absolutum praeter materiam et formam, quod sit immediatum unionis fundamentum quo compositum est unum et quod sit ratio uniendi materiam et formam. Non ergo compositum est unum quia "hoc materia et illud forma". Haec enim sunt haec quando sunt separata, et compositum non est.
patet in littera.
[] Propter primam difficultatem, ponitur a quibusdam, praeter formam quae est altera pars, forma totius a qua est unitas compositi.
SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: Hoc probat per Auicennam I Physicorum quod forma hominis est unita ex multis formis. Et per illud de unione naturae ad Verbum.
[] Sed hoc licet multipliciter possit improbari, ad propositum tamen hoc sufficit, quia difficultatem non euadit. Nam si est alia tertia essentia, non est contradictio intelligere illam aliis non unitam, et erit illa tertia, et non est compositum. Ergo in composito est aliquod quartum, et sic in infinitum.
[] Aliter dicitur quod forma, quando unitur materiae, communicat materiae quoddam esse.
[] Sed hoc nihil uidetur esse si intelligatur quod quasi effectiue causet in materia aliud esse a se ipsa. Dat enim esse materiae formaliter, et ipsum esse est ipsamet forma, quia ipsamet informat materiam. Nec compositum etiam est formaliter illud quod est per aliquod esse aliud a forma, ut sic fuga de "esse communicato" non uidetur esse nisi uocalis tantum.
[] Aliter dicitur quod unitas compositi non est ex ratione materiae et formae absolute sumptarum, sed secundum quod sunt unitae. Et sic non manent sine composito.
[] Contra hoc dupliciter:
[] Primo, quia tunc argumentum de VII37 uel non ualebit, uel sequitur quod compositum nec illis nec altero illorum sit unum, sed ipsa unione illorum, quae est relatio. Et ita quodlibet compositum essentialiter erit relatiuum, quia illud est de essentia cuiuscumque quo completiue ipsum est unum essentialiter, quia eodem est ens et unum.
[] Secundo sic, quia relatio non potest esse noua, nulla mutatione facta in aliquo absoluto, et hoc nec in uno extremo relationis nec in alio. Materia et forma, si manent separata, in nullo illorum fit mutatio; ergo eadem est ipsorum relatio quae fuit ante separationem.
[] Si dicatur materiam mutari, quia prius informata, nunc non informatur: hoc nihil uidetur, quia terminus relationis formae ad materiam, ut actus ad potentiam, non est materia informata, sed materia tantum. Illa in se non mutatur.
[III. Difficultates circa quasdam uniones]
[] Difficilia sunt haec, et locum habent in quocumque uno cuius partes sine contradictione possunt manere separatae, puta in toto integrali quocumque, homogeneo uel heterogeneo; in quanto quocumque, continuo uel discreto; in uno per accidens ex subiecto et accidente.
[] Et de hoc tactum fuit in VII, in quaestione "De inhaerentia accidentis" et eius subiecto, hucusque dilata.
[] Potest dici pro nunc quod omnino concluditur uerum esse quo non concesso sequitur aliquod inconueniens manifestum.
[] Aut ergo dicamus omne per se ens esse omnino simplex, ita quod falsum sit illud: "materia est ex qua est res primo cum insit", scilicet rei materiatae; et ita sit composita albedo ex materia et forma sicut homo, quia quandoque in potentia est, ut ante generationem, et quandoque in actu.
[] Aut, secundo, dicamus omnem substantiam materialem componi ex duabus partibus essentialibus ad minus, quarum altera non sit aliqua essentia absoluta, et ita respectus sit de essentia cuiuslibet. Aut si sit absoluta, tamen essentialiter dependens a reliqua parte ita quod contradictio sit ipsa separari, cum tamen sint duae essentiae absolutae, et neutrum causa alterius.
[] Aut, tertio, dicamus compositum non esse unum nisi ipsis unitis, et tamen non esse contradictionem intelligendo ipsa non unita.
[] Et quia duo prima uidentur inconuenientia quoad praesens suppono , ad intellectum tertii sciendum est quod quando alicuius causati sunt multae causae essentialiter, illae numquam causant causatum nisi in causando concurrant. Concurrere autem et non concurrere nihil uariant circa absolutam naturam alicuius causae, nec est iste concursus quinta causa.
[] Itaque sola relatione alia et alia causarum ad inuicem, quae tamen non est eis nec alicui earum ratio causandi, causae quandoque causant quandoque non. Ita hic de duabus causis specialiter, scilicet materia et forma, quia unita, hoc est concurrentia ad causandum, causant (qui concursus fit eorum per actionem agentis); non concurrentia, non causant.
SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: Ex hoc autem quod causant causatum, faciunt unum, quia idem est causa unitatis et entitatis; non igitur aliquo alio absoluto ex materia et forma fit unum ex eis. Quando igitur arguitur (sic textus!)
[] Igitur in composito est aliquid praeter ipsa. Si intelligatur "aliquid" id est, aliquis respectus , quod praeter absolutam naturam utriusque est in composito (non ut causa intrinseca nec ratio causae, ac per hoc non ut pars essentialis compositi, sed ut concomitans partem et causam sine quo causa non causaret), non potest negari consequentia; nec consequens est inconueniens.
[] Si autem inferatur "aliquid", id est, aliqua essentia absoluta, uel in composito ut pars essentialis eius, neutrum sequitur. Sic responsum est ad rem.
[] Sed quomodo saluatur argumentum Aristotelis in fine VII de a et b et ab? Responsio: ibi arguit quod aliquid est in composito praeter elementa, id est, partes materiales, quarum una non est actus alterius, sed ambae simul sunt una materia receptiua formae, sicut apparet in a et b.
[] Et ista conclusio probatur sic: quia tales partes sunt sic separabiles, etiam ab agente naturali, quod separatae manent, et tunc totum non manet; igitur etc. Et est ratio necessaria. Agens enim naturale non separat formam materialem, communiter loquendo, in aliis ab homine a materia, ita quod utrumque separatum maneat. Sed si transmutet materiam a forma ad priuationem, forma corrumpitur per accidens. Ergo communiter in aliis ab homine illa, quae manent separata, fuerunt tales partes compositi quod nullum fuit forma. Praeter autem quotcumque partes materiales oportet in composito ponere formam; ergo etc.
[] Sed si arguitur iuxta hoc de separatim manentibus, non per actionem naturae sed absolute sine contradictione, consequentia non tenet. Quia alterum illorum separatorum sic bene potuit esse forma compositi, cum sic sit separabilis quaecumque essentia absoluta ab alia a qua non dependet essentialiter.
[] Ad secundum, de nouitate relationis, potest dici quod nulla pars sola totum constituit. Ergo sicut est relatio partis in communi ad totum in communi, et talis partis ad tale totum, ita etiam est talis partis ad talem compartem ut ita loquar et e conuerso, sicut habetur in IX, quaest. 3, art. 348. Et potest tunc pars materialis habere pro primo correlatiuo partem formalem, et e conuerso. Utrumque autem habet totum materiatum et formatum pro per se correlatiuo.
[] De hac relatione unius ad duo: ad unum per se tantum, et ad aliud primo, quaere in V cap. "De ad aliquid". Uniuersaliter autem, facta mutatione in per se correlatiuo, mutatio fit ex consequenti in utroque illorum. Vel etiam si illud esset unius illorum tantum, fieret in illo, et ex consequenti, quasi accidentaliter per accidens, in tertio.
[] Exemplum optimum: in appretiante, pretio, et appretiato. Nec enim in pretio, nec in appretiato, quae primo referuntur mutuo, aliquid absolutum mutatur quando de non-pretio fit pretium. Fit tamen mutatio absoluti in uoluntate appretiante, uolentis habere dominium, uel dimittere pro dominio illius, ad quod appretians dicuntur ambo illa per se. Et ideo per mutationem absoluti in appretiante, fit ex consequenti mutatio in pretio et in appretiato.
[] Sic hic: entitas compositi est aliqua entitas tertia ab entitate materiae et formae, et causata ab eis. In illa fit mutatio corruptionis, quia non est postquam fuit, et ad illam dicebantur ambo causantia per se, licet non primo. Ideo sequitur mutatio relationis in eis ad corruptionem relationis et fundamenti in illo composito.
[] Contra: relationes mutuae materiae et formae dicuntur priores relationibus ipsarum ad compositum, quia sicut causae priores sunt causato, ita etiam prius concurrunt ad causandum. Prius autem non corrumpitur propter corruptionem posterioris.
[] Item, separatio materiae et formae uidetur prior naturaliter corruptione compositi; ergo in illo instanti naturae est relatio corrupta, sine mutatione alicuius absoluti. Antecedens probatur, quia sicut concursus materiae et formae est causa compositi, ita in negationibus.
[] Item, sicut materia dicitur primo ad materiatum, et e conuerso, ut pars talis ad tale totum, ita materia ut informabilis uidetur primo dici ad formam ut informantem, et e conuerso. Et ita in duabus essentiis absolutis materiae et formae fundantur quattuor relationes,
[] habentes propria correlatiua prima: duae scilicet mutuae, et duae ad compositum. Ergo quaelibet habet proprium correlatiuum, et non tantum per se.
[] Responsio: conclusio istius ultimae rationis posset concedi. Et tunc esset aliter dicendum ad illud de nouitate relationis, scilicet quod quando aliqua mutuo referuntur, et incompossibile est illa sic referri nisi alterum illorum referatur ad aliquod tertium uel ambo, bene potest corrumpi relatio eorum mutuo sine corruptione alicuius absoluti in altero illorum, sola corruptione absoluti posita in illo tertio ad quod alterum illorum dicitur. Sic hic: incompossibile est materiam et formam esse unita nisi utrumque sit pars compositi. Ergo in composito, corrupto aliquo absoluto quod erat fundamentum relationis totalitatis in ipso, corrumpitur relatio totalitatis; et ex consequenti relatio "partis" in istis; et tertio relatio mutua in utroque istorum, quae non potest stare sine illa ad tertium.
[] Et tunc ista est falsa "relatio non corrumpitur nisi corrupto aliquo absoluto in altero relatiuorum", nisi addatur "uel in aliquo tertio, ad quod necessario dicitur alterum relatorum", ita quod sine hoc tali relatione non referretur.
[] Tenendo istam responsionem, quae uidetur rationalis, tertia obiectio iam facta non est contra eam.
[] Sed ad alias duas oportet respondere, quarum utraque procedit ex ratione prioritatis secundum naturam.
[] In prima obiectione, prima propositio uidetur falsa, quia essentialius uidetur materia dependere ad compositum, et e conuerso, quam materia ad formam; uel e conuerso "essentialius" uidetur prius natura nisi distinguatur "prius natura" in "prius generatione" et "perfectione".
[] Concessa tamen illa prima propositione, secunda est falsa in relationibus. Nam si est aliqua prioritas in correlatiuis, illa relatio quae est causae, prior est illa quae est in effectu. De quo habetur alibi. Sed tamen e conuerso est in corruptione. Nam primo corrumpitur fundamentum in effectu, et ideo relatio eius, et (quasi tertio) relatio in causa.
[] Ad secundum obiectum: si prima propositio esset uera, non esset forte inconueniens in illo signo naturae non intelligi aliquam mutationem absoluti, dum tamen in eodem instanti temporis sit realis mutatio in aliquo absoluto. Prioritas enim naturae non est aliqua prioritas in esse, sed tantum in intelligi, siue in per se ratione quiditatiua rei.
[] Aliter: quia nec uidetur intelligibile relationem non esse, quae praefuit, non intelligendo aliquam mutationem in aliquo absoluto.
[] Forte negaret aliquis antecedens, et ad probationem diceret
[] quod in affirmationibus et negationibus est ordo contrarius. Sed licet ita sit in consequentiis, non tamen in per se causis, ut patet ex I Posteriorum. Ideo teneatur prima responsio.
[] Et quod hic dicitur, "non uidetur intelligibile" etc., falsum est, sicut accipitur "non intelligendo aliquam mutationem" etc. Bene enim potest intelligi materiam et formam nunc non esse unita, non intelligendo entitatem compositi non esse. Non tamen potest intelligi ipsa non esse unita, intelligendo entitatem compositi esse, propter incompossibilitatem. Sed quantumcumque affirmatio sit alicui incompossibilis, illud aliud bene potest intelligi, intelligendo negationem illius affirmationis, ita quod per ly non negetur actus intelligendi et non obiectum.
[] Ad secundam autem difficultatem supra tactam de ente per accidens, responsio: sicut in generali non est causa quare ens est unum, nec in speciali quare hoc ens est sic unum, ita etiam nec quare ex istis partibus fit sic unum nisi quia sunt tales partes. Quare enim ex quattuor elementis, secundum aliquos, natum est fieri unum mixtum, et ex lapide et carne non est natum fieri. Sic igitur apud Aristotelem actus et potentia intelligantur hic proportionaliter uniri, scilicet si per se, per se; si per accidens, per accidens.
[] Et quod dicitur quod exemplificat quasi in manifestiori,
[] uerum est quoad aliquam unitatem, sed non quoad essentialem. Nihil enim prohibet minorem unitatem esse manifestiorem maiore.
[] Sed quare iste actus est per se actus, et ille per accidens? Responsio: non est causa quare ista est forma substantialis, et illa est accidens, quia propositiones per se primo modo non habent propter quid. Et sicut haec est per se primo modo "albedo est qualitas", similiter "homo est substantia", ita et haec "humanitas, qua homo est homo, est forma substantialis".
[IV. Ad argumenta principalia]
[] Ad argumenta principalia.
[] Ad primum: patet ex dictis immediate.
[] Ad secundum dico quod quae magis sunt unius rationis, minus sunt unibilia ut ex eis fiat unum. Patet inducendo. Et licet quandoque contingat, sicut exemplificatur in partibus homogeneis, tamen primae partes in quas est diuisio totius, quae proprie dicuntur essentiales sicut potentiale proprium et actuale, numquam possunt esse unius rationis, sed sunt primo diuersae necessario. Quaecumque autem sunt unius rationis, sunt tantum integrales, et continentur omnes sub una parte essentiali, scilicet sub potentiali, praeter illud quod est aliquod actuale a quo est completiue unitas compositi.
SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: Nota ubi superius habetur "uacat", quia dicunt aliqui quod uidetur pro parte sapere oppositum solutionis quaestionis "causarum concursus". Nota tamen illud bene, quia subtilis, et potest saluari quod non est oppositum praedictis, quia totum compositum est quoddam totum, et nec materia nec forma; sed nihil secundum praedicta addit absolutum super materiam et formam nisi quod ambo uniantur.