Jump to content

Quaestiones subtilissimae in Metaphysicen/pro

Checked
E Wikisource


PROLOGUS 


[PROLOGUS: DE NOBILITATE ET CAUSIS SCIENTIAE METAPHYSICAE]


- [I. De nobilitate scientiae metaphysica e]

- [A. Propositionis declarati o]

- [1. A posterior i]

- [2. A priori: Opinio Thomae Aquinatis] [Opinionis expositio]

- [B. Propositionis applicatio ad propositum] []

- [II. De causis huius scientiae] []


    Omnes homines natura scire desiderant... [Metaph. REF]

[I. De nobilitate scientiae metaphysicae]

In principio Metaphysicae, quam prae manibus habemus, praemittit Philosophus hanc propositionem, dignitatem et nobilitatem huius scientiae continentem, sicut patebit ex processu. Ad quod uidendum, primo propositio in se est declaranda, et secundo ad conclusionem intentam est applicanda.

[A. Propositionis declaratio]

Declaratur autem propositio illa dupliciter in genere, uidelicet a posteriori et a priori.

[1. A posteriori]

A posteriori declarat eam Philosophus in littera per signum quoddam, dicens: "Signum autem est sensuum dilectio; praeter enim utilitatem, propter se ipsos diliguntur"; quasi dicat: sensus naturaliter diliguntur, non solum in quantum utiles ad uitae sustentationem, sed in quantum cognoscitiui.

Quod probat in littera per hoc quod ille sensus maxime diligitur naturaliter, qui maxime est cognoscitiuus, uidelicet uisus. Quem dicit maxime cognoscitiuum propter duo: propter cognitionis certitudinem et cognitorum multitudinem. Certitudo prouenit ex immaterialitate: quanto enim uirtus cognoscitiua est immaterialior, tanto est in cognoscendo certior. Plura etiam obiecta per hunc sensum cognoscuntur, quia omnia corpora, tam superiora quam inferiora, lucem uel colorem participant; non autem alias qualitates sensibiles, tangibiles scilicet et audibiles, et huiusmodi.

Est igitur uirtus huius probationis Aristotelis in hoc: si magis naturaliter diligimus sensus magis cognoscitiuos, non propter utilitatem uitae tantum, sed propter cognitionem, ergo scire magis naturaliter desideramus, quia haec cognitio nobilior est cognitione sensitiua, et cognitio nostra sensitiua ad hanc finaliter ordinatur.

[2. A priori: Opinio Thomae Aquinatis]

[Opinionis expositio] Declaratur secundo propositio praeassumpta a quibusdam a priori siue a causa tripliciter:

[] Primo sic: omne imperfectum naturaliter appetit suam perfectionem, sicut haberi potest ex I Physicorum cap. ultimo; anima autem hominis de se imperfecta est secundum intellectiuam potentiam, cum sit uelut tabula nuda, in qua nihil depingitur, secundum Philosophum III De anima; ergo naturaliter desiderat scire quod est perfectio eius secundum hanc potentiam.

[] Secundo declarant eam sic: unumquodque naturaliter appetit suam propriam operationem, ut graue moueri deorsum; propria autem operatio hominis est intelligere, quia per hoc ab aliis distinguitur.

[] Tertio sic: unumquodque naturaliter appetit coniungi suo principio; homo autem coniungitur substantiis separatis per intelligere, sicut probat Philosophus X Ethicorum cap. 107: quia in speculatione ueritatis maxime assimilamur substantiis separatis, et in hoc concludit beatitudinem nostram consistere; ergo homo naturaliter appetit scire.

[Ad opinionem Thomae] Sed non uidetur quod istae tres probationes, eo modo quo ualent, multum distinguantur ab inuicem:

[] Quia sicut est duplex actus, primus et secundus, ut patet ex II De anima, ita est duplex perfectio, prima et secunda: prima est forma uel habitus, secunda est operatio; et unumquodque naturaliter appetit utramque perfectionem, cum operatio sit finis habitus. Haec ergo propositio "unumquodque naturaliter suam perfectionem appetit" concludit propositum tam de scientia, de qua processit prima ratio, quam de intelligere, de quo processit secunda. Nec uidetur esse aliqua necessitas secundae: quare operatio naturaliter appetitur nisi quia est perfectio?

[] Praeterea, sicut "potentia" dicitur aequiuoce de potentia essentiali quae est ad formam, et accidentali quae est ad operationem ut patet II De anima ita uidetur esse aequiuoce "desiderium" illud quod est ad formam et illud quod est ad operationem consequentem formam. Quia in primo non potest desiderans habere ex se desideratum sine actione alicuius extrinseci agentis; in secundo potest, amoto impedimento. Si igitur prima probatio et secunda concludant hanc propositionem esse ueram, tanquam distinctae probationes, sequitur quod in hac una propositione accipiatur "desiderium" aequiuoce.

[] Praeterea, tertia probatio non uidetur differre a secunda, quia homo non est natus coniungi suo principio nisi per operationem. Nec uidetur esse alia ratio desiderandi operationem et talem coniunctionem.

[] Ex his igitur tribus probationibus potest colligi una talis: "unumquodque naturaliter appetit suam perfectionem", tam primam, quae est forma, quam secundam, quae est operatio propria, per quam etiam coniungitur suo principio. Ergo homo naturaliter appetit scientiam, quae est perfectio prima, et intelligere, quae est perfectio secunda, per quam coniungitur suo principio.

[] Et eodem desiderio uel saltem uniuoce dicto (sicut exponetur postea), appetitur scientia immediate et intelligere mediante scientia. Quod quidem desiderium correspondet potentiae essentiali, quia non habens formam est in potentia essentiali ad actum primum et secundum.

[] Eodem etiam desiderio essentiali potest appeti immediate operatio ut finis, et forma propter finem, quando neutrum habetur, uel saltem desiderio uniuoce dicto. Forte enim non est eadem uolitio entis ad finem et finis, ut utrumque est quod appetitur, sed tantummodo ut finis est quo aliud appetitur, sicut color et lux unica uisione non uidentur ut obiecta, sed unum "quo", alterum "quod".

[] Alio autem desiderio, et aequiuoce dicto, appetitur scientia immediate, et intelligere immediate loquendo de desiderio accidentali. Primum correspondet potentiae essentiali, secundum accidentali. Primum potest dici desiderium ad formam, secundum desiderium consequens formam.

[] De obiectionibus quibusdam contra hanc propositionem patebit in quaestionibus. Tantum de declaratione propositionis.

[B. Propositionis applicatio ad propositum]

[] Nunc propositio ipsa ad propositum est applicanda, uidelicet ad ostendendum dignitatem et nobilitatem huius scientiae, sic: si omnes homines natura scire desiderant, ergo maxime scientiam maxime desiderabunt. Ita arguit Philosophus I huius cap. 2. Et ibidem subdit: "quae sit maxime scientia, illa scilicet quae est circa maxime scibilia". Maxime autem dicuntur scibilia dupliciter: uel quia primo omnium sciuntur sine quibus non possunt alia sciri; uel quia sunt certissima cognoscibilia. Utroque autem modo considerat ista scientia maxime scibilia. Haec igitur est maxime scientia, et per consequens maxime desiderabilis.

[] Probatio minoris quantum ad utramque partem. Quoad primam sic: maxime scibilia primo modo sunt communissima, ut ens in quantum ens, et quaecumque consequuntur ens in quantum ens. Dicit enim Auicenna I Metaphysicae cap. 5

  SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: quia sic non differret a logica

quod "ens et res imprimuntur in anima prima impressione, quae non acquiritur ex aliis notioribus se". Et infra b: "quae priora sunt ad imaginandum per se ipsa sunt ea quae communia sunt omnibus, sicut res et ens et unum. Et ideo non potest manifestari aliquod horum per probationem, quae non sit circularis". Haec autem communissima pertinent ad considerationem metaphysicae secundum Philosophum in IV huius in principio: "Est scientia quaedam quae speculatur ens in quantum ens, et quae huic insunt secundum se" etc.

[] Cuius necessitas ostendi potest sic: ex quo communissima primo intelliguntur ut probatum est per Auicennam , sequitur quod alia specialiora non possunt cognosci nisi illa communia prius cognoscantur. Et non potest istorum communium cognitio tradi in aliqua scientia particulari, quia qua ratione in una, eadem ratione in alia, (cum ens et unum dicantur aequaliter de omnibus, X huius), et ita idem multotiens inutiliter repeteretur , igitur necesse est esse aliquam scientiam uniuersalem, quae per se consideret illa transcendentia. Et hanc scientiam uocamus metaphysicam, quae dicitur a "meta", quod est "trans", et "ycos" "scientia", quasi transcendens scientia, quia est de transcendentibus.

[] |{ Non uidetur ista probatio efficax, quia ens per prius dicitur de substantia, ex IV huius. Et unum similiter, si est transcendens; si autem est tantum in genere quantitatis, ut dicitur infra, quaestione quadam super IV, non sic aequaliter dicitur de omnibus. De intellectu illius propositionis require ibi in X, in dubitationibus.

[] Responsio: si ens aequaliter dicatur, est probatio euidens. Si etiam non aequaliter, sed primo de uno aliquo, igitur in scientia de illo primo tractabitur de his quae sunt entis secundum se, non in alia scientia de aliquo posteriore. Et ita ut prius, una erit scientia uniuersalis, non quia subiectum eius est uniuersale in praedicandoa sed secundum ordinem perfectionis. }|

[] Secunda pars minoris probatur sic: certissima cognoscibilia sunt principia et causae, et tanto secundum se certiora quanto priora. Ex illis enim dependet tota certitudo posteriorum. Haec autem scientia considerat huiusmodi principia et causas, sicut probat Philosophus, I huius cap. 2, per hoc quod ipsa est sapientia, ut patet ibi in littera.

[] Sic igitur patet qualiter haec scientia est circa maxime scibilia. Ex quo sequitur quod sit maxime scientia et ita maxime appetenda, sicut prius deductum est.

  SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: Istud confirmatur per Lincolniensem
  in tractatu suo De cessatione legalium ubi dicit: "Dicimus itaque
  quod omnis creatura rationalis naturaliter appetit esse beata". Sed
  beatitudo consistit in fruitione quae, secundum ipsum ibidem, est
  dilectio cognoscens uel cognitio diligens, igitur etc.

[II. De causis huius scientiae]

[] Ex praedictis elici possunt tres causae huius scientiae: finalis, formalis et materialis.

[] De causa efficiente instrumentali non est magna cura, dummodo scientia sit bene tradita (dicitur autem fuisse Aristoteles). Efficiens autem principale Deus est, de quo habetur I huius cap. 3: "Scientiam istam solus Deus maxime habet, etsi non solus habeat, quia Deum non est natum inuidere", quia inuidia non stat cum summa bonitate. Propter quam bonitatem uoluit Deus scientiam istam, sicut alias perfectiones, homini communicare: "Omne enim uerum a quocumque dicitur, a Spiritu Sancto dicitur", sicut habetur in Glossa ad Cor. super illud: Nemo potest dicere "Dominus Iesus", nisi in Spiritu Sancto. Et Augustinus 83 Quaestionum quaestione 134: "Omne uerum est a prima ueritate uerum". Et Damascenus cap. 91: "Si ab his qui foris sunt", scilicet extra Ecclesiam, "utile quid fructificare possimus, non abiciendum est, purum et mundum aurum coaceruantes, contaminatum autem refutantes. Assumamus sermones optimos; deos autem derisibiles et fabulas alienas canibus proiciamus; plurimam enim ex ipsis aduersus ipsos fortitudinem possidere poterimus".

[] De causa finali sciendum quod finis huius scientiae proprius est operatio secundum habitum istum, speculatio scilicet essentiarum rerum et praecipue altissimarum causarum et substantiarum separatarum, in quarum speculatione posuit Aristoteles felicitatem, X Ethicorum. Finis autem extrinsecus sunt prima causa et substantiae separatae, quibus coniungitur intellectus noster mediante habitu huius scientiae. Non autem ordinatur haec scientia ad aliam tanquam ad finem, sed aliae ad ipsam; unde non est utilis ad aliam, secundum Philosophum in littera prout "utile" proprie dicitur "ordinatum ad finem" sed est qualibet scientia utili dignior et nobilior tanquam finis.

[] De causa formali notandum quod causa formalis huius est modus procedendi, qui hic (sicut in aliis) triplex est: diuisiuus, definitiuus et collectiuus.

[] |{ Contra: dicis infra quod omnis scientia definit et demonstrat per essentialia. Responsio: concedo; sed proprium huius scientiae erit demonstrare per causas uniuersalissimas et passiones uniuersalissimas et per essentialia cuiuslibet, non in quantum haec sed in quantum substantialis. }|

  SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: Hic tamen est dubium. Quaere de hoc
  in VIII in dubitationibus.

[] Proprium autem est huius scientiae diuidere et definire per essentialia simpliciter, et colligere siue demonstrare per causas essentiales simpliciter priores et notiores, et maxime per altissimas causas.

[] Hoc modo esset metaphysica secundum se scibilis, non tamen sic eam scimus, nec sic inuenitur ab Aristotele tradita,d quia, propter impotentiam intellectus nostri, ex sensibilibus et minus notis secundum se deuenimus in cognitionem immaterialium, quae secundum se notiora sunt et tanquam principia cognoscendi alia in metaphysica essent accipienda.

[] |{ Quaeritur quae causa sit subiectum in scientia?

[] Quod effectiua, uidetur, quia in eodem genere causae est aliquid respectu potentiae et respectu habitus eius (exemplum: ut bonum est finis uoluntatis et caritatis), quia habitus non uariat rationem obiecti potentiae, sed dat modum operandi; sed obiectum intelligibile uidetur causa efficiens respectu potentiae intellectiuae, cum sit passiua.

d SEQUITUR ADNOTATIO CANCELLATA: Quaere si in toto libro inuenias unam demonstrationem metaphysicam propter quid.

[] Quod autem sit finis respectu scientiae, uidetur, quoniam obiectum uoluntatis est finis; ergo et scientiae. Probatio consequentiae: quod est finis finis, est finis ordinati ad finem; actus uoluntatis est finis actus intellectus. Item, cognitio subiecti principaliter intenditur, alioquin esset scientia plures. Item, a fine denominatur unumquodque, et a subiecto scientia, ergo etc.

[] Quod autem habeat rationem causae formalis subiectum respectu scientiae, uidetur, quia subiectum tribuit speciem, unitatem, ordinem et dignitatem; haec autem conueniunt formae.

[] Quod autem habeat rationem materiae, communiter dicitur. Sed est differentia: quia subiectum confuse praecognoscitur, distincte quaeritur; materia nullo modo praecognoscitur in actu, sicut materia et subiectum in naturalibus. Similiter a subiecto habet scientia unitatem, distinctionem et ordinem, et necessitatem, non autem a materia. }|

[] De causa materiali notandum quod non loquimur de materia scientiae "ex qua", cum accidentia talem materiam non habeant (secundum Philosophum in VIII huius cap. 5), nec de materia "in qua" (illa est enim anima, et hoc secundum potentiam eius intellectiuam); sed loquimur de materia "circa quam" est scientia, quae dicitur a quibusdam subiectum scientiae, uel magis proprie obiectum, sicut et illud circa quod est uirtus dicitur obiectum uirtutis proprie, non subiectum.