Quidam nauis gubernator, cum in medio mari deprehensus
procellarum uim ferre nequiret discissis uelis fractoque remigio et
amisso clauo, ad anchoram stetit. Iactabatur nauis fluctibus,
fortissimi tamen anchorarii rudentes eam tenebant, ne scopulis illisa
diffinderetur et cum ipsis, quos uehebat, periret. His alligata tantam
tempestatis molem fortiter perferendo superauit. Cum enim reliqua pene
defecissent, una anchora illi saluti fuit. Haec est spei nostrae anchora. Quam si in Deo fixam et locatam
habuerimus, nihil in nobis ipsis confidentes, quia imbecilles et
infirmi sumus, ipsius auxilio subleuati, superatis mundi huius
turbinibus, portum intrabimus salutis. Si peccauimus, aduocatum
habemus (ut Ioannes inquit) apud Patrem Iesum Christum lustum;
et ipse est propiciatio pro peccatis nostris, non pro nostris tantum,
sed etiam pro totius mundi. Si periculum aliquod imminet, ab ipso
liberari speremus, qui ait: Quoniam in me sperauit, liberabo
eum, et protegam eum, quoniam cognouit nomen meum. In omni postremo
necessitate nostra opem ab eo sperando dicamus: Tu, Domine,
spes mea es. In Te speraui; non confundar in aeternum. Male tamen
sperat, quem peccati non poenitet. Scriptum est enim: Desyderium peccatorum peribit.