LIBER I B | LIBER II A |
CCCXLI. ACHERUNTINO ARCHIEPISC. Ut a laicis res ecclesiasticae non administrentur, sed exstructa monasteria ab episcopis consecrentur. (Spolet., VI Kal. Septembr.) Significante nobili viro R. comite Licii, nostro est apostolatui reseratum quod capellam Sanctae Mariae de Lanian. a se reparatam pariter et dotatam Cistercien. fratrum regulis informare disposuit pro salute sua pariter et parentum; monasterium quoque quod est in castro Genusii, in quo jus obtinet patronatus, propter nigrorum monachorum incuriam in spiritualibus et temporalibus usque adeo jam consumptum quod in eo vix possunt quatuor sustentari, ut in utriusque respirare valeat, adjunctum ipsi capellae, abbatiae Casaemarii disposuit supponendum. Verum quia laicis etiam religiosis, disponendi de rebus Ecclesiae nulla est attributa facultas, fraternitatem tuam rogamus pariter et hortamur quatenus, quod per eum legitime fieri non potest, per tuam sortiatur auctoritatem effectum, si utilitati ecclesiasticae videris expedire.
Datum Spoleti, VI Kal. Septembris.
CCCXLII. PRIORI ECCLESIAE S. NICOLAI DE MONTE SECUS NARNIAM CONSTITUTAE. De privilegiis et immunitate illorum. (Spoleti, VI Kal. Sept.) Ea quae sunt juris beati Petri et ad Romanam Ecclesiam nullo pertinent mediante sic teneri volumus et servari ab his qui ad eorum sunt custodiam deputati, ne occasione qualibet debeat in posterum ipsi Rom. Ecclesiae aliquod praejudicium generari. Cum igitur praelibata ecclesia beati Petri juris existat et in ejus sis regimine constitutus, ad exemplar felicis recordationis Alexandri, Clementis, et Coelestini praedecessorum nostrum Romanorum Pontificum praesentibus tibi litteris inhibemus, ne de ipsa ecclesia nisi nobis et nostris successoribus respondere, aut eam recognoscere ad aliquo, nisi de mandato nostro vel catholici successoris nostri, praesumas. Prohibemus etiam, ne quisquam eamdem ecclesiam violenter intrare, aut ejus possessiones et bona diripere, seu temere audeat perturbare. Praeterea tibi concedimus, ut bona ipsius ecclesiae, quae ab aliquibus detinentur injuste, licitum tibi sit legitime revocare. Ad indicium autem hujus perceptae libertatis ecclesia ipsa Romanae Ecclesiae libram cerae quolibet anno persolvet. Nulli ergo, etc.
Datum Spoleti, VI Kal. Septembris.
CCCXLIII. EPISCOPO LIDDEN. Ut Siculum armet ad bellum sacrum pro recuperanda terra sancta. (Spoleti, III Kal. Sept.) Cum te credamus imo teneamus pro certo pro subjectione terrae nativitatis Dominicae fideliter hactenus laborasse ac certum nobis existat quod adhuc super eodem laborare diligenter intendas, sollicitudinem tuam venerabilibus fratribus nostris Tranen. archiepiscopo, episcopo Cupersanensi et dilectis filiis abbati de Floribus, priori Sancti Andreae de Benevento citra Farum, venerabili vero fratri nostro Syracusanensi episcopo et dilecto filio abbati de Sanbucin. per Siciliam, ad proponendum verbum Domini, pro liberatione illius terrae in qua steterunt pedes ejus et ubi Deus rex noster ante saecula nostram dignatus est operari salutem, venerabilibus fratribus nostris archiepiscopis et episcopis et dilectis filiis comitibus et baronibus, consulibus civitatum et populis per totum regnum Siciliae constitutis, imo ipsi et charissimae in Christo filiae nostrae illustri imperatrici duximus adjungendam; ut tanto libentius vestrum verbum recipiatur ab omnibus, quanto propositum fuerit cum majoris devotionis affectu; et exsilium tuum terrae sanctae detentionem et paganorum barbariem, qui nec aetati nec ordini detulerunt, mentibus omnium repraesentando impressus sigillabit. Qualiter autem terrae sanctae per fratres nostros et nostra disposuerimus subvenire, qualiter et quem ad reformandum inter charissimos in Christo filios nostros Ph. Francorum et R. Anglorum reges illustres verae pacis concordiam vel treugas saltem usque ad quinquennium statuendas et exhortandos fidelium populos ad obsequium Crucifixi, quem de fratribus nostris Pisas, quem Januam, quem et Venetias propter hoc duxerimus destinandos, quam remissionem his qui Christo exsuli et exterminio Jerosolymitanae regionis in personis et rebus et vel in personis vel rebus subvenerint, concedamus, et quod eorum bona sub nostra protectione suscipiamus, eos a foeneratorum instantia relevantes, tibi et praedictis sociis tuis ex forma litterarum communium poterit manifeste liquere. Accingere igitur et assume non nostram sed Domini causam. Sonet vox tua in auribus omnium, necessitatem terrae Orientalis, exsilium Jesu Christi, causam scilicet tuae legationis exponens; et cum praedictis vel eorum aliquo aut etiam solus, si ipsi vel noluerint vel non poterint interesse, taliter quod tibi et ipsis injungitur exsequaris, ne appareas in conspectu Domini vacuus, sed ad Jerosolymitanam provinciam multa stipatus militia cum legatis nostris et ad aream Domini cum exsultatione cumulatus manipulis revertaris.
Datum Spoleti, III Kalend. Septembris.
CCCXLIV. EIDEM. Ejusdem plane argumenti. (Spoleti, Kal. Septembris.) Ad sollicitandos fidelium populos ad obsequium Crucifixi, ne videamur liberalis Domini dispensatores avari, praeter remissionis gratiam et apostolicae protectionis praesidium quae ad terram nativitatis Dominicae proficiscentibus vel ei subvenientibus indulgemus, gratiam oportet nos facere in aliis etiam specialem, ut tanto libentius itineris Jerosolymitani onus assumant, quanto se amplius viderint ab aliis oneribus relevari. Eapropter, ven. in Christo frater, auctoritate tibi praesentium indulgemus ut eos qui terram sanctam in hujus necessitatis articulo personaliter visitabunt, si ob manus injectas in clericum vinculo sint excommunicationis astricti, nostra fretus auctoritate absolvas. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis, etc.
Datum Spoleti, Kal. Septembris.
In eumdem modum Tranen. archiepiscopo, Cupersanen. episcopo, priori Sancti Andreae de Benevento, Syracusan. episcopo, abbati de Floribus, unicuique seorsim.
CCCXLV. ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS, ABBATIBUS, PRIORIBUS, ET UNIVERSIS ECCLESIARUM PRAELATIS PER TOTUM REGNUM FRANCIAE CONSTITUTIS. Ut legatum apostolicum, qui pacem inter Galliae et Angliae regem facere et contra Saracenos armare debet, humaniter accipiant. (Datum Reat.) Licet commissa nobis a Domino potestatis ecclesiasticae plenitudo universis Christi fidelibus nos constituerit debitores, statum tamen et ordinem conditionis humanae non possumus ampliare, quia juxta verbum Domini cum ad staturam nostram nec cubitum unum valemus adjicere, vel simul in diversis locis existere, in unius tamen corporis unitate vel ad remota quaelibet in ictu oculi transvolare possumus, et cum Habacuc exsuli Danieli deposito in lacu leonum, per nos ipsos cibi consolationem afferre ac messoribus nihilominus ministrare. Quia vero lex id humanae conditionis non patitur, nec possumus in persona propria gerere sollicitudines universas, interdum per fratres nostros, qui sunt membra corporis nostri, ea cogimur exercere quae, si commoditas Ecclesiae sustineret, personaliter libentius impleremus. Cum autem omnes unum corpus simus in Christo, singuli autem alter alterius membra; sic per singulos, cum oportet, injunctae nobis sollicitudinis onera dispensamus, ut cum alter alterius onera supportarit, a singulis lex Christi laudabiliter impleatur. Non enim in uniformitate corporis Christi, quod est Ecclesia, sicut in humani corporis constitutione segregatio partium generat sectionem, sectio vero mortem vel deformitatem inducit; imo segregatio in obedientiae virtute consistens, unitatis est signum: unitas vero verum est indicium charitatis, per quam multitudinis credentium erat, sicut legitur, cor unum et anima una. Sane licet instantia nostra quotidiana sit omnium Ecclesiarum sollicitudo continua, nuper tamen nobis sollicitudo potior supervenit: quae, si reliquae cederent, sola tamen sibi nos totos interius et exterius vindicaret nec sic etiam infirmitas nostra tantae sufficeret gravitati. Recepimus enim litteras de transmarinis, quod cum Teutonici, capto castro Baruth et Joppen ab impiis occupata, naves reduces ascendissent, Saraceni, qui ad resistendum eis exercitum paraverant copiosum, sicut locustae terrae superficiem repleverunt: ita quod Christianis gladius foris imminet, metus intus, ut tutum eis non sit in civitatibus et in locis munitissimis remanere. Cum igitur nos ab subveniendum Jerosolymitan. provinciae dilectis filiis nostris S. tt. Sanctae Praxedis presbytero et P. Sanctae Mariae in via Lata diacono cardinalibus imposuerimus signum crucis, cum nec Ecclesiae necessitas pateretur nec praedecessorum nostrorum monerent exempla ut itineris Jerosolymitani laborem personaliter subiremus, dictum P. Sanctae Mariae in via lata diac. cardinalem virum scientia, honestate morum et consilii maturitate praeclarum, praecipue ad reformandam inter chariss. in Christo filios nostros Ph. Francorum et R. Anglorum reges illustres plenae pacis concordiam vel treugas saltem usque ad quinquennium statuendas, et excitandos populos ad obsequium Jesu Christi duximus destinandum: cui etiam commisimus plenae legationis officium, concessa sibi libera facultate ut evellat et dissipet, aedificet et plantet, sicut viderit expedire. Quia vero ipsum inter caeteros fratres nostros specialis dilectionis brachiis amplexamur, universitati vestrae per apo. scripta mandamus atque praecipimus quatenus eum sicut legatum sedis apost. imo Christi, cujus subventionis causa dirigitur, benigne recipientes et honorifice pertractantes, ea quae super praedictis vel aliis deliberatione provida duxerit statuenda recipiatis humiliter et inviolabiliter observetis, alioquin sententiam quam in contumaces duxerit proferendam, ratam habebimus et faciemus auctore Domino inviolabiliter observari: scituri quod nos in eo, si a vobis honoratus fuerit, credimus honorari et contemptus ejus proprium putaremus.
Datum Reat.
CCCXLVI. PETRO SANCTAE MARIAE IN VIA LATA DIACONO CARD. APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Datur illi potestas cogendi episcopos Angliae ut ipsi consilio et auxilio sint. Quanto amplius de honestate tua, discretione pariter et litteratura confidimus, tanto fiducialius ea tibi committimus exsequenda quae apostolicae sedis honorem respiciunt et communem utilitatem populi Christiani. Cum itaque te de fratrum nostrorum consilio ad reformandam inter charissimos in Christo f. n. Ph. Francorum et R. Anglorum reges illustres plenae pacis concordiam, vel treugas saltem usque ad quinquennium statuendas, duxerimus inter caetera destinandum, discretioni tuae auctoritate praesentium indulgemus ut si quos viros ecclesiasticos, archiepiscopos vel episcopos vel minoris ordinis viros in regno Anglorum esse cognoveris, quorum tractatui pacis sit consilium opportunum, eos ad te convoces et per districtionem ecclesiasticam, si necesse fuerit, nostra fretus auctoritate venire compellas. Nulli ergo, etc.
CCCXLVII. EIDEM. Ut regem Gallorum per censuras ecclesiasticas cogat suam uxorem recipere. Scripsimus charissimo in Christo filio nostro Philippo illustri regi Francorum ut ea quam superduxit contra Ecclesiae interdictum a suo separata consortio, charissimam in Christo filiam nostram Francorum reginam illustrem, uxorem suam, in gratiam recipiat conjugalem, et debito pertractet affectu. Ut autem mandatum nostrum super hoc melius et expeditius compleatur, discretioni tuae auctoritate praesentium indulgemus, per apostolica scripta mandantes et districte praecipientes ut nisi dictus rex infra mensem post commonitionem tuam praedictam reginam in gratiam receperit conjugalem et honore debito pertractarit, ex tunc totam terram ejus appellatione postposita subjicias interdicto; ita quod, praeter baptisma parvulorum et poenitentias morientium, nullum in ea divinum officium celebretur. Venerabilibus etiam fratribus nostris archiepiscopis, episcopis et dilectis filiis nostris abbatibus, prioribus et universis Ecclesiarum praelatis constitutis in terra ejus in virtute Spiritus sancti districte praecipimus ut, cum in terram regis ejusdem interdicti sententiam promulgaris, eam ap. re. secundum praedictam formam observent et per suas faciant provincias, dioeceses, et Ecclesias observari. Nulli ergo, etc.
Scriptum est super hoc archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus et universis Eccles. praelatis in terra regis Franciae constitutis.
CCCXLVIII. PH. ILLUSTRI REGI FRANCORUM. Ut reginam uxorem recipiat, et cum rege Anglorum pacem servet. Cum inter principes Christianos personam tuam singulari quadam benevolentia diligamus, super his infra nos ipsos vehementer ingemiscimus et dolemus quae de serenitate tua saepius ad nostram audientiam referuntur; cum, quod dolentes referimus, tam super facto char. in Christo f. n. reginae Francorum illustris uxoris tuae, quam etiam super discordia quam cum charissimo in Christo f. n. illustri rege Anglorum exerces, taliter te habere dicaris ut aemulis tuis non solum repugnandi tibi materiem praebeas, sed etiam audaciam expugnandi: quod serenitati tuae manifestum tribuit argumentum, quod Dominus Deus noster tuis sit peccatis iratus. Et licet olim super receptione praedictae reginae per venerabilem fratrem nostrum Parisien. episcopum diligenter celsitudinem tuam commoneri fecerimus, ac postmodum propter id nostras tibi curaverimus litteras destinare, volentes non minus saluti tuae pariter et honori consulere quam ejusdem reginae justitiae providere, nondum tamen nescimus quorum usus consilio, quod causa nobis non modici stuporis existit et doloris, monita et mandata sedis apostolicae, quae Deo teste processerunt ex fomite charitatis et sincerae quam circa te gerimus, dilectionis affectu, non curasti, sicut debueras, humiliter exaudire. Verum, ne quid desit exhortationibus nostris, serenitatem tuam tertio duximus commonendam, rogantes, monentes et exhortantes in Domino, et in remissionem tibi peccatorum injungentes quatenus, mutato consilio, dictam reginam uxorem tuam recipias in gratiam conjugalem et debito pertractes honore; ut et Deum tibi reddas propitium et tam te quam nos a lingua liberes detractrice. Mittimus autem propter hoc ad praesentiam tuam dilectum f. n. P. Sanctae Mariae in Via Lata diac cardin. ap. se. legatum, quem inter fratres nostros speciali amplectimur dilectionis affectu et quem personam tuam et regnum diligere sincere cognoscimus, utpote in eo nutritum pariter et instructum, qui te ad haec diligenter commoneat et nostram tibi exponat plenius voluntatem; cui, tanquam nobis ipsis, fidem adhibeas super his quae tibi duxerit proponenda.
CCCXLIX. ARCHIDIACONO, ARCHIPRESBYTERO, ET CANONICIS MEDIOLANEN. Quot medis crimen falsi circa bullas apostolicas committatur. (Spolet., II Non. Septemb.) Licet ad regimen ap. sedis, quae dante Domino universarum Ecclesiarum mater est et magistra, insufficientes nos vita et scientia reputemus, quantum tamen Dominus nobis sua miseratione concesserit, ab his proposuimus abstinere per quae nobis possit merito derogari: quanquam ex infirmitatis humanae defectu non sic formam perfectionis semper et in omnibus imitari possimus, quin aliquid aliquando in nostris subrepat operibus quod minus circumspectae providentiae valeat imputari. Quod tamen non ex industria vel scientia certa, sed interdum ex ignorantia vel nimia occupatione contingit. Significastis siquidem nobis per litteras vestras quod cum quaedam vobis fuissent litterae praesentatae, per quas vobis districte praecipere videbamur ut I. de Cimilian. clericum Ecclesiae vestrae in canonicum reciperetis et fratrem, nec aliquem alium in canonicum vocaretis, donec ipse praebendae beneficium plenarie fuisset adeptus, earum tenore diligenter inspecto, vix eas credidistis de nostra conscientia processisse, vel si etiam processerunt, per nimiam fuisse importunitatem obtentas. Caeterum cum easdem litteras, sicut viri providi et discreti, ad nostram remisissetis praesentiam, ut ex earum inspectione plenius nosceremus utrum ex nostra conscientia processissent, plus in eis invenimus quam vestra fuisset discretio suspicata. Nam licet in stylo dictaminis et forma scripturae aliquantulum coeperimus dubitare, bullam tamen veram invenimus; quod primum nos in vehementem admirationem induxit, cum litteras ipsas sciremus de nostra conscientia nullatenus emanasse. Bullam igitur hinc inde diligentius intuentes, in superiori parte, qua filo adhaeret, eam aliquantulum tumentem invenimus; et cum filum ex parte tumenti sine violentia qualibet aliquantulum attrahi fecissemus, bulla in filo altero remanente, filum ex parte illa ab ipsa sine qualibet difficultate avulsum, in cujus summitate adhuc etiam incisionis indicium apparebat, per quod liquido deprehendimus bullam ipsam ex aliis litteris extractam fuisse ac illis per vitium falsitatis insertam, sicut ex litteris ipsis plenius agnoscetis, quas ad majorem certitudinem vobis duximus remittendas. Cum igitur tantus excessus relinqui non debeat aliquatenus impunitus, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus dictum I., nisi infra viginti dies post harum susceptionem a vobis commonitus ad praesentiam nostram cum testimonio litterarum vestrarum satisfacturus accesserit, ex tunc ab omni ecclesiastico beneficio et clericali officio, sublato cujuslibet con. et ap. obstaculo, suspendatis, vel, si beneficio caret, anathematis eum sententia innodetis; cum ab hac culpa non de facili sit credendus immunis, cum nec per fratres nec consanguineos nostros nos, licet saepius rogatos, potuisset inducere ut super hoc nostras vobis litteras mitteremus; ex quo fraudem auctoris, etsi principalis falsarius ipse non fuerit, sufficienter agnoscere potuisset: praesertim cum eo tempore praesens fuisse dicatur quo contra falsarios de communi fratrum consilio publice constituimus inter caetera, sub poena excommunicationis firmiter inhibentes, ne quis litteras apostolicas nisi de manu nostra vel bullatoris nostri reciperet, illis duntaxat exceptis quibus propter dignitatis excellentiam indulsimus ut per nuntios fideles et notos idipsum possent efficere. Ut autem varietates hujusmodi falsitatis, quas hactenus deprehendimus, vos ipsi de caetero deprehendere valeatis, eas vobis praesentibus litteris duximus exprimendas. Prima species falsitatis haec est, ut falsa bulla litteris apponatur. Secunda, ut filum de vera bulla extrahatur ex toto et per aliud filum immissum falsis litteris inseratur. Tertia, ut filum ab ea parte, in qua charta plicatur, incisum, cum vera bulla falsis litteris immittatur sub eadem plicatura cum filo similis canapis restauratum. Quarta, quod a superiori parte bullae altera pars fili sub plumbo rescinditur et per id filum litteris falsis inserta reducitur infra plumbum. Quinta, cum litteris bullatis et redditis aliquid in eis per rasuram tenuem immutatur. Eos etiam a crimine falsitatis non reputamus immunes qui contra constitutionem praemissam scienter litteras nostras nisi de nostra vel bullatoris nostri manu recipiunt. Eos quoque qui accidentes ad bullas, falsas litteras caute projiciunt, ut de vera bulla cum aliis sigillentur. Sed hae duae species falsitatis non possunt facile deprehendi, nisi vel in modo dictaminis vel in forma scripturae vel qualitate chartae falsitas cognoscatur. In caeteris autem diligens indagator falsitatem poterit diligentius intueri vel in adjunctione filorum vel in collatione bullae vel motione vel obtusione; praesertim si bulla non sit aequalis, sed alicubi magis sit tumida, alibi magis depressa. Si vero quod contra ipsum I. vobis praecimus neglexeritis adimplere, noveritis nos venerabili fratri nostro Vercellen. episcopo praecipiendo mandasse ut ipse id auctoritate apostolica, sublato appellationis obstaculo, exsequatur.
Datum Spolet., II Non. Septembris.
CCCL. DE FAVRESHAM, S. AUGUSTINI ET S. GEORGII PRIORIBUS, IN CANTUARIEN. DIOECESI CONSTITUTIS. Ne ad sedem apostolicam rite appellantes impediantur. (Spolet., IV Non. Sept.) Sic apostolica sedes inter fratres et coepiscopos nostros pastoralis dispensavit oneris gravitatem, sic eos in creditae sibi sollicitudinis partem assumpsit, ut nihil sibi subtraheret de plenitudine potestatis, quo minus de singulis causis ecclesiasticis inquirere possit et cum voluerit judicare, ad communem omnium utilitatem constituens, ut ad eam tanquam generalem omnium matrem et singulare fidelium Christi refugium appelletur per quod et minorum tollatur oppressio et superiorum praesumptio refrenetur. Cum itaque appellationibus quae ad sedem ap. interponuntur saepius velimus ab omnibus humiliter et devote deferri, disc. vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus ex parte nostra curetis fortius inhibere ne quis in Cantuarien. Ecclesiam et dilectos filios priorem et monachos Cantuarien., post appellationem ad nos legitime interpositam, excommunicationis, suspensionis sive interdicti sententiam proferre praesumat. Si quis vero contra praesumpserit vel hactenus forte praesumpsit, sententiam ejus nullam esse penitus nuntietis. Si qui etiam possessiones eorum invaserint violenter, eos ad restitutionem earum per censuram ecclesiasticam, appel. postposita, compellatis. Nullis litteris ob. veritate tacita, etc. Quod si omnes, etc.
Datum Spolet., IV Nonas Septembris.
CCCLI. S. AUGUSTINI ET S. GEORG. PRIORIBUS CANTUARIEN. Ejusdem argumenti. (Perusii, III Id. Septembris.) Dilecti filii Jo. et Hubertus nuntii dilectorum filiorum prioris et monachorum Ecclesiae Cantuarien. nobis humiliter retulerunt quod cum pro causa quae inter dictos priorem et monachos et venerabilem fratrem nostrum Cantuarien. archiepiscopum super capella de Lamhee vertebatur, ab ipsis priore ac monachis mitterentur, sicut eis propositum fuit, idem archiepiscopus post iter arreptum in eos excommunicationis sententiam promulgavit. Cum autem plus sit ad sedem apostolicam facto provocare quam verbo et ipsis propter praedictam causam ad Romanam Ecclesiam venientibus, intelligatur ad sedem apostolicam provocatum, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus si verum est quod asseritur, dictos Jo. et Hu., appellatione postposita, denuntietis excommunicationis vinculo non teneri.
Datum Perusii, III Idus Septembris.
CCCLII. ARIANEN. EPISCOPO. De electione et confirmatione abbatis Beneventani. [(Perusii, XVIII Kal. Octobris.) Accedentes ad praesentiam nostram dilecti filii Geor. et Aug. monachi monasterii Sancti Salvatoris de Telesia, quod ad Romanam Ecclesiam specialiter noscitur pertinere, dilectorum filiorum conventus ipsius monasterii ac prioris et primicerii Beneventan. nobis litteras praesentarunt: ex quarum continentia et illorum diligenti significatione nobis innotuit quod cum praedictis priori et primicerio Beneventan. nostras litteras misissemus ut P. tunc abbati ipsius monasterii, quoniam ipsum minus provide gubernabat, de bonis ipsius facerent congrue provideri et ibidem alium subrogari abbatem qui praeesse sciret fratribus et prodesse, proviso convenienter eidem P. post resignationem ipsius, ipso praesente ac suum praebente assensum, dilectum filium Jo. tunc priorem suum, virum, sicut dicitur, litteratum, providum et discretum, canonice in abbatem et concorditer elegerunt. Cumque idem electus pro confirmatione suae electionis ad nostram praesentiam festinaret, propter inediam paupertatis qua monasterium ipsum plurimum asseritur aggravatum necnon et causa metus fuit ab ipso itinere revocatus. Quoniam igitur nobis de rei veritate plene constare nequivit, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus de forma electionis et de persona electi diligenter inquiras; et si inveneris formam electionis et electi personam idoneam, eam auctoritate nostra omni contradictione vel appellatione cessante confirmes et munus ei benedictionis impendas, ab eo juramentum recipiens sub ea forma quam sub bulla nostra tibi mittimus interclusam.
Datum Perusii, XVIII Kal. Octobris.
CCCLIII. ILLUSTRI CONSTANTINOP. IMPERATORI. Ut Saracenis fortiter resistat, et Graecam Ecclesiam ad Latinam, tanquam matrem redire, cogat. Imperialis excellentiae magnitudo si se coram eo humiliaverit qui humilia respicit et alta a longe cognoscit et super eo sui stabilierit imperii fundamentum praeter quod aliud poni non potest, quod est ipse Jesus, et super quo ipse Dominus noster nascentis Ecclesiae posuit fundamentum, Super hanc petram, inquiens, aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18), exaltabitur et elevabitur, quoniam omnis qui se humiliat exaltabitur, secundum testimonium Veritatis; et firmabitur, et non flectetur, quoniam aedificium quod super hoc fundamentum consistit, nec casum timet, nec ad machinas formidat hostiles. Ut autem firmius et fortius imperium tuum in hujus fundamenti firmitate persistat, oportet ut Deum universis tuis affectibus anteponas et sponsam ejus Rom. Ecclesiam, cujus ipse fundamentum et fundator existit, praecipue venereris; ut dum in dilectione Sponsi et sponsae perstiteris unitate, ex nulla parte celsitudinis tuae sublimitas quatiatur. Verum ut non ad detractionem sed tuam potius correctionem loquamur, miramur non modicum, murmurat etiam adversum te populus Christianus, imo et ipse Jesus, ubi ille te increpat: Hospes fui, et non collegisti me; infirmus, et non visitasti me; in carcere, et non venisti ad me (Matth. XXV, 43). Cum enim peccatis nostris exigentibus venerint gentes in haereditatem Domini et coinquinaverint templum sanctum ejus, imo et ipsum Jesum Christum quodammodo captivaverint, lignum sanctae Crucis, in qua salus mundi pependit, et delevit chirographum mortis antiquae (in qua etiam Apostolus se asserit gloriari, Mihi absit, inquiens, gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Gal. VI, 14), nec Christo exsuli subvenire nec ad liberationem terrae nativitatis ipsius intendere hactenus, sicut debueras, curavisti; cum tam ex vicinitate locorum quam abundantia divitiarum tuarum et potentia qua inimicos crucis munere divino praecellis id potueris commodius et expeditius aliis principibus adimplere. Est etiam aliud propter quod non solum adversus te, imo adversus Romanam Ecclesiam, quae id hactenus quasi sub dissimulatione transivit, murmurat populus Christianus. Cum enim Dominus noster unam sibi sponsam elegerit, non habentem maculam neque rugam (juxta quod in Canticis protestatur, Una est, inquiens, dilecta mea, sponsa mea, columba mea (Cant. passim); et in Evang. dicit: Alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, ut fiat unum ovile, et unus pastor (Joan. X, 16); cum etiam inconsutilis tunica Christi divisa non fuerit et in Symbolo contineatur expresse: Credo unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam, Graecocorum populi ab unitate apostolicae sedis et Romanae, Ecclesiae recedentes, quae disponente Domino, cunctorum fidelium mater est et magistra, sibi aliam Ecclesiam confinxerunt; si tamen quae praeter unam est Ecclesia sit dicenda. Ut igitur in utroque praedictorum murmur sileat populi Christiani, imo ut Christum tibi reddas propitium, celsitudinem tuam rogamus, monemus et exhortamur in Domino, et in remissionem injungimus peccatorum quatenus, postpositis aliis sollicitudinibus, viriliter ac potenter assurgas in adjutorium Jesu Christi et ad terram ipsam quam ipse proprio sanguine comparavit (de qua in Psalmo habetur: Homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5), et alibi: Deus Rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae (Psal. LXXIII, 12), liberandam de manibus paganorum, et restituendam pristinae libertati, ut in ea nomen Domini glorificetur in saecula, sicut tantus princeps manum extendas et exercitum dirigas copiosum, sperans in eo qui est spes omnium, qui non deserit sperantes in se, quod paganorum multitudinem a facie tui exercitus effugabit. Nos enim remissionis et protectionis quam propter hoc aliis principibus Christianis indulsimus te volumus esse participem, dummodo ad succursum terrae sanctae potenter assurgas. Studeas etiam, imo sicut potes efficias ut Graecorum Ecclesia redeat ad sedis apostolicae unitatem et ad matrem filia revertatur; ut oves Christi ab uno pastore regantur, sicut ei mandatur a Domino: Diligis me, Simon Petre? Pasce oves meas (Joan. XXI, 17); ut et sub uno capite cuncta membra corpori connectantur, illo videlicet cui Dominus ait: Tu vocaberis Cephas, quod caput interpretatur (Joan. I, 42). Alioquin, quantumcunque nobis molestum existeret serenitatem tuam in aliquo molestare, non possemus ulterius sub dissimulatione transire, quin nostrum exsequeremur officium, cum per Dei misericordiam tempus acceperimus justitiam judicandi. Inspiret autem animo tuo ille qui ubi vult spirat ut ad honorem et salutem tuam et exaltationem Ecclesiae tanquam devotus filius paternam exhortationem admittas, praesentans nobis materiam, imo causam quod ad honorem et profectum imperatoriae celsitudinis, sicut in proposito gerimus, efficaciter intendere debeamus. Mittimus autem ad tuae sublimitatis praesentiam dilectos filios Albertum subdiac. et capellanum nostrum apostolicae sedis legatum, et Albertinum camerae nostrae notarium, familiares nostros, quos suae probitatis et honestatis obtentu, sincerae charitatis brachiis amplexamur, in his quae tecum tractanda sunt seu etiam statuenda pari praeditos potestate: qui tecum super praedictis et aliis quae tibi ex parte nostra proponentur et nobis ex parte tua fuere proposita, tractent et statuant quae ad honorem Ecclesiae ac profectum imperii pertinuerint; quibus et serenitatem tuam fidem indubitatam volumus adhibere. Licet enim majores ad te possemus nuntios destinare, istos tamen ad hoc praeelegimus, ut dum minus quae sua sunt quaesierint, communi profectui, Ecclesiae scilicet et imperii, sollicite magis et diligenter insistant: quos serenitati tuae propensius commendamus, rogantes attentius ut eos honorifice ac benigne recipias, et sicuti decet magnificum et munificum principem, sine dilatione remittas ut operemur dum tempus habemus. Ad haec, dilectos filios Ildeb. et Joannem Gregorii nuntios tuos benigne recepimus, quorum fidem et prudentiam nostro tibi testimonio commendamus super his quae ipsis ab imperiali magnificentia commissa fuerant exsequenda.
CCCLIV. PATRIARCHAE CONSTANTINOPOLITANO. Quod Romana Ecclesia sit mater omnium Ecclesiarum, a qua Graeci nullo jure discedere possint. Reprobata quondam propter ingratitudinis vitium perfidia Judaeorum, et oblato Synagogae, quia non cognovit tempus visitationis suae, libello repudii, unam sibi Ecclesiam ex gentibus congregatam, non habentem maculam neque rugam, Dominus noster elegit, juxta quod legitur in Canticis canticorum: Una est electa mea, sponsa mea, immaculata mea Cant. passim). Ipse quoque Dominus Jesus Christus unum esse ovile ovium, unum pastorem in Evangelio protestatur; et in apostolorum Symbolo unam esse catholicam et apostolicam Ecclesiam fides catholica profitetur. Hanc autem idem Dominus Jesus Christus in seipso lapide angulari fundavit et ejus magisterium apostolorum principi beato Petro, cui, licet insufficientes, in apostolatus successimus dignitate, concessit: Tu es, inquiens, Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18), et paulo post subdidit: Et tibi dabo claves regni coelorum (ibid., 19); et etiam curam ovium suarum eodem verbo tertio repetito commisit dicens: Pasce oves meas; et quod ejus fides nunquam deficeret, se orasse fatetur, loquens ad eum in Evangelio: Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficeret fides tua, et tu conversus aliquando confirma fratres tuos (Luc. XXIII, 32). Praeterea licet universis apostolis dixerit in communi: Accipite Spiritum sanctum ut quorum remiseritis peccata remittantur eis (Joan. XX, 22), ad eum tamen verbo utitur speciali dicens: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI, 19). Hoc autem Graecorum populus non attendens, aliam sibi confinxit Ecclesiam, si tamen quae praeter unam est, Ecclesia sit dicenda, et ab apostolicae sedis unitate recessit nec constitutionem Domini nec Petri magisterium imitatus et inconsutilem vestem Domini, cui crucifixorum manus in aliarum vestium divisione pepercit scindere usque hodie, licet frustra, conatur; non attendens quod una tantum exstitit arca, intra quam sub uno rectore quicunque fuerunt leguntur in cataclysmo salvati; qui autem extra ipsam inventi sunt, omnes in diluvio perierunt. Quia igitur id in scandalum nostrum et fidei Christianae redundat dispendium nec jam possumus vitare clamores Ecclesiae generalis, quae nos et praedecessores nostros negligentiae ac tarditatis redarguit, monemus frat. tuam et exhor. in Domino, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus omnimodam sollicitudinem et efficacem operam interponas ut Graecorum universitas redeat ad Ecclesiae unitatem et ad matrem filia revertatur et fiat, juxta verbum Domini, unum ovile et unus pastor. Alioquin non possemus ulterius, etc., ut supra, usque ad verbum inspiret. Caeterum cum peccatis nostris exigentibus rebus, etc., in eumdem modum, usque ad verba in cruce Domini nostri Jesu Christi, miramur quod charissimus in Christo filius noster Constantinopolitan. imperator illustris nec exsuli Christo subvenit nec liberationem terrae nativitatis ipsius, in qua Deus rex noster ante saecula salutem dignatus est operari, sicut debuerat intendere hactenus procuravit, cum tam ex vicinitate locorum, etc., usque ad verbum adimplere. Cum igitur terrae sanctae, in qua pedes Christi steterunt, totis desideremus affectibus subveniri, fraternitatem tuam rogamus attentius et exhortamur in Domino quatenus praefatum imperatorem monere studeas et inducere diligenter ut ad succursum ejus potenter intendat.
CCCLV. ILLUSTRI REGI FRANCORUM. Ut cum rege Anglorum pacem faciat et contra Saracenos bellum sacrum gerat. Mediator Dei et hominum Christus Jesus redemptionis humanae mysterium impleturus, pacem discipulis pro haereditate legavit, ut eam servarent adinvicem et ad observationem ejus caeteros invitarent, Pacem, inquiens, meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Prophetae quoque monemur consilio ut pacem non solum quaerere sed etiam persequi debeamus, Inquire, dicentis, pacem et persequere eam (Psal. XXXIII, 15). Unde nos, qui vices Christi, licet insufficientes, exercemus in terris, ejus sequentes exemplum et praedecessorum nostrorum consuetudinem imitantes, ad reformandam inter discordantes, verae pacis concordiam intendere volumus et tenemur; praesertim cum ex discordantium ipsorum dissidio magnum tam ipsis quam Ecclesiis et pauperibus terrae suae imo et toti Christiano populo provenerit detrimentum. Nam, ut stragem virorum, Ecclesiarum gravamina, pauperum oppressionem et totius tam Gallicanae quam Anglicanae gentis periculum quae propter guerram quam tu et charissimus in Christo filius noster rex Anglorum illustris adinvicem exercetis provenerunt hactenus taceamus, communi populi Christiani dispendio et excidio Jerosolymitanae provinciae tu et ipse causam videmini praestitisse et materiem, cum, hominibus utriusque regni propter tuam et ejus dissensionem detentis, non solum quae amissa fuerant ab initio in partibus transmarinis nondum recuperari potuerint, imo his etiam grave videatur periculum imminere quae a Christianis hactenus sunt possessa. Antiquis enim et tristibus rumoribus novi ac tristiores supervenere rumores, quod cum Teutonici Accon navigio, etc., usque ad verbum assumite. Quia vero nos ad subventionem terrae orientalis, tam in personis quam rebus, dilectos filios nostros Soffredum tituli Sanctae Praxedis et P. Sanctae Mariae in Via Lata diac. cardin. apostolicae sedis legatos, viros honestate morum, maturitate consilii et scientia reverendos, quos inter alios fratres nostros speciali charitate diligimus, ministerio proprio sanctae crucis charactere curavimus insigniri: ne quid ex contingentibus omittere videamur, dictum Sanctae Mariae in Via Lata diac. cardinalem, virum scientia praeditum, honestate praeclarum, Deo et hominibus, sicut speramus, acceptum, ad tuam et ejusdem regis praesentiam duximus destinandum, legationis ei officium committentes. Ideoque serenitatem tuam rogamus, monemus et in remissionem injungimus peccatorum quatenus eum sicut legatum apostolicae sedis recipiens et honorans, ad exhortationem nostram et ejus infra duorum mensium spatium post receptionem praesentium et commonitionem ipsius factam utrique vestrum, quia hic est necessarium populo Christiano ut id sine dilationis diffugio maturetur, cum sine tuo et fidelium tuorum ac sine dicto rege ac fidelium ejus subsidio, quod in sequenti Martio proposuimus ad partes illas dante Domino destinare, vix terrae in qua pedes Christi steterunt, et ubi Deus noster ante saecula nostram dignatus est operari salutem, poterit subveniri, plenam pacem vel treugas longas saltem usque ad quinquennium ineas et observes; ita quod interim nullum alterutri circa proprietatem vel possessionem eorum quae a reliquo detinentur, praejudicium generetur. Alioquin, quantumcunque nobis molestum existat celsitudinem regiam in aliquo molestare, quia tamen Deum tibi praeponimus et communem utilitatem tuis debemus commodis imo potius incommodis anteferre, nisi ad commonitionem ejusdem legati mandatum apostolicum infra scriptum terminum humiliter receperis et impleveris, ex tunc de communi fratrum nostrorum consilio totam terram tuam subjacere decernimus interdicto; ita quod, praeter baptisma parvulorum et poenitentias morientium, nullum in ea divinum officium celebretur. Quod si nec per hanc districtionem impleveris quod mandamus, teipsum, fautores et consiliarios principales ecclesiastica severitate noveris coercendos: idipsum de terra regis Angliae, ipso etiam, fautoribus suis, consiliariis decernentes. Venerabilibus etiam fratribus nostris archiepiscopis, episcopis et dilectis filiis abbatibus, prioribus et universis Ecclesiarum praelatis utriusque regni, sub poena ordinis et officii sui mandamus et in virtute Spiritus sancti praecipimus ut interdicti sententiam secundum praescriptam formam inviolabiliter studeant observare et faciant ab aliis irrefragabiliter observari. Idem etiam fratribus militiae Templi ac Hierosolymitani Hospitalis sub privilegiorum et indulgentiarum suarum poena mandamus, credentes ex hoc non voluntati tuae sed utilitati, non affectui sed profectui, non oneri sed honori consulere totique Christiano populo providere. Statuimus etiam ut si quis omnino clericus cujuscunque professionis vel ordinis post interdictum nostrum divinum tibi praesumpserit officium ministrare, ordinis et beneficii sui se noverit periculum incurrisse. Attendas igitur, fili charissime, nostrum et apost. sedis tuae matris affectum, causam coactionis inspicias et communi utilitati prospiciens, motui carnis animae praepone salutem et sensualitati praeferas rationem; non apostolicae sedi regia potestate resistens, sed humilitate deferens filiali; quae in hoc etiam salutem tuam procurat pariter et honorem.
Scriptum est in eumdem modum R. illustri regi Anglorum. Scriptum est super hoc universis archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus et caeteris Ecclesiarum praelatis in utriusque regis regno constitutis.
CCCLVI. POTESTATI ET POPULO SPOLETANO, BARONIBUS, NOBILIBUS, ET UNIVERSIS FIDELIBUS NOSTRIS IN SPOLETAN. DIOECESI CONSTITUTIS. Ut cardinali Rom. pontificis magistratui obtemperent. Magnificavit Dominus facere misericordiam nobiscum, juxta quod scribitur in Propheta. Cui gratiarum referimus actiones, quod usque ad nostra et vestra tempora reservavit ad quae praedecessores tam nostri quam vestri summo desiderio anhelarunt. Ipse enim qui dat lasso virtutem et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat, patrimonium beati Petri, portionem videlicet nostram, desiderabile et praeclarum haereditatis nostrae funiculum, quae in oppressione diu posita, fuerat per violentiam occupata, nobis sperantibus quod manus ejus abbreviata non esset ut salvare nequiret nec auris ejus ut non exaudiret aliquatenus aggravata, absque violentia qualibet aut bellicoso congressu restituit et bonam ad nos multiplicavit fidelium Ecclesiae voluntatem; ita ut secundum Isaiam jam dicere posse speremus: Sedebit populus meus in plenitudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta (Isa. XXXII, 18). Sane qualiter Conr. dux quondam dictus Spoleti ducatum Spoletan. in nostris manibus resignarit et ad mandatum Ecclesiae cum humilitate redierit vos non convenit edoceri; cum ille qui forsan peccatis vestris exigentibus, juxta verbum Jeremiae, super vos gentem robustam adduxerat de longinquo, gentem cujus ignorabatis linguam, posuerit visitationem vestram pacem et praepositos vestros justitiam, priorum timore sublato. Propositi siquidem nostri et voluntatis existit ut terra quam Dominus, ut dictum est, ad manus nostras non in arcu vel gladio confidentes, sola sua ineffabili pietate reduxit, in justitia et judicio gubernetur, per vos fideliter exsequentes quod scriptum est: Diligite justitiam, qui judicatis terram, et inimici vestri in circuitu inflammentur, dum in devotione Rom. Ecclesiae, quae vere de se dicere potest: Jugum meum suave est et onus meum leve, securi hostium sublata formidine fideliter persistetis. Inde est quod paci et tranquillitati vestrae paterna volentes sollicitudine providere, dilectum filium nostrum G. S. Mariae in Aquiro diac. cardinalem, virum utique providum et discretum, quem inter alios fratres nostros speciali charitate diligimus, vobis duximus praeponendum, ut vestrae pacis et salutis regimen ulterius exsequatur, utramque potestatem, spiritualem videlicet et temporalem, ei vice nostra commisimus; ut dum in eo potestas utraque convenerit, utraque adjuta per alteram liberius valeat exerceri. Cui dedimus in mandatis ut vos tanquam Ecclesiae Rom. filios speciales diligat et honoret et sic jura nostra procuret, ut aliena non laedat, sed quod suum est unicuique studeat conservare. Universitatem itaque vestram attenta in Domino exhortatione monemus ut devoti atque ferventes in fidelitate Rom. Ecclesiae matris et dominae vestrae immobiliter perduretis: per apostolica vobis scripta mandantes et districte praecipientes quatenus ipsum tanquam rectorem vestrum et apostolicae sedis legatum debito suscipientes honore, eique tanquam personae nostrae reverentiam et obedientiam in omnibus exhibentes, mandata ejus pariter et statuta recipiatis, humiliter et irrefragabiliter observetis. Nos enim quidquid idem legatus vester et rector [ f. noster et vester rector] duxerit statuendum ratum habentes et firmum, auctore Domino, faciemus inviolabiliter observari.
In eumdem modum potestati et populo Reatin., baronibus, nobilibus et universis fidelibus nostris in Reatin. dioec. constitutis. In eumdem modum potestati et populo Fulginat., baronibus, nobilibus et universis fidelibus nostris in Fulginat. dioecesi constitutis. In eumdem modum potestati et populo Assissinat., baronibus, nobilibus et universis fidelibus in Assissinat. dioecesi constitutis. In eumdem modum potestati et populo Eugubin., baronibus, nobilibus, et universis fidelibus nostris in Eugubin. dioecesi constitutis. In eumdem modum potestati et populo Perusino, baronibus, nobilibus et universis fidelibus nostris in Perusin. dioecesi constitutis. In eumdem modum potestati et populo Castellan., baronibus, nobilibus et universis fidelibus nostris in Castellan. dioec. constitutis. In eumdem modum potestati et populo Tudertin., baronibus, nobilibus et universis fidelibus nostris in Tudertin. dioecesi constitutis.
CCCLVII. ILLUSTRI REGI ANGLORUM. De capella quadam Cantuariensi, propter quam pontificem rex adierat per litteras. Litteras quas nobis regia serenitas super negotio Cantuarien. Ecclesiae destinavit, benigne recepimus; et earum tenore diligenter inspecto, intelleximus celsitudinem regiam super eo quod scripserat fuisse per falsi suggestionem in pluribus circumventam, cum bonae memoriae B. quondam Cant. archiepiscopum in constructione capellae juxta Cantuariam de [mandato] felicis recordationis Lucii et Urbani praedecessorum nostrorum scripserit processisse, cum potius idem U. praedecessor noster opus illud per sententiam praeceperit demoliri et locum ipsum maledictum haberi mandaverit et profanum, sicut ex litteris ejus serenitati regiae poterit manifeste liquere. Praeterea cum dictus archiepiscopus denuo voluisset quaestionem suscitare sepultam, bonae memoriae quondam Cantuarien. priore cum quibusdam monachorum et nuntiis ipsius archiepiscop propter hoc apud sedem apostolicam constitutis, felicis recordationis Clemens papa praedecessor noster opus illud de fratrum consilio funditus demoliri praecepit. Venerabilis vero frater noster Ubertus Cantuarien. archiepiscopus volens in opere damnato procedere, etsi locum mutaverit, a dicti tamen praedecessoris sui proposito non creditur recessisse; cum post multiplices inhibitiones sibi ex auctoritate apostolica factas, post appellationem saepius interpositam ad apostolicam sedem, post contradictionem dilectorum filiorum Cant. monachorum, de bonis Cantuarien. Ecclesiae, in non modicum ejus praejudicium et gravamen, sicut a multis et magnis accepimus, in capella de Lamhee amplas praebendas statuerit et largas eis possessiones et redditus assignarit et ad structuram ipsius eccl. ac domorum ejus ea paraverit quae in utilitatem et decorem Cant. Ecclesiae sponsae suae potius debuerat convertisse; quod cum ad bonae memoriae Celestini papae praedecessoris nostri audientiam pervenisset, quod a dictis praedecessoribus nostris statutum fuerat, ratum habuit et praecepit sine cujusque refragatione servari. Clericos etiam de Lamhee a juramento de observatione novae capellae dicto B. Cantuarien. archiepiscopo praestito denuntiari mandavit penitus absolutos, et eis districte fecit injungi ne ulterius novam capellam vel eccl. de Lamhee observarent nec per se nec per suos ministrarent in ea divina: eos mandans ecclesiastica districtione percelli qui mandato apostolico contrairent. Sane si dictus archiepiscopus quid potius expediret attenderet, in Ecclesia Cantuarien. metropoli sua, quam beatus pontifex et martyr Thomas suo sanguine consecravit, libentius resideret et in structura ipsius vel aliis ejus utilitatibus erogaret quod in damnati operis constructione dispergit: a quo etsi nihil aliud ejus compesceret voluntatem, vitatio tamen gravis scandali, quod inde provenire cognoscit, eum debuerat revocare, cum sacra Scriptura docente debuerit didicisse, quod licet opera illa quae sine mortali peccato omitti non possunt non sint pro vitando scandalo dimittenda nec ea debeant pro scandalo vitando committi quae sine mortali peccato committi non possunt, ab his tamen quae committi non possunt sine mortali peccato pariter et dimitti sit pro scandalo tollendo cessandum, et eis etiam pro vitando scandalo insistendum. Unde Apostolus in Epistola dicit: Si scandalizaretur frater, carnem non comederem in aeternum (I Cor. VIII, 13), et Dominus in Evangelio contra eos qui scandali praestant materiem: Vae, inquit, homini illi per quem scandalum venit. Melius est ei ut suspendatur mola asinaria ad collum ejus, et demergatur in profundum (Matth. XVIII, 6). Rogamus igitur serenitatem regiam, monemus et exhortamur in Domino, quatenus non cito moveatur a sensu suo, nec facile credat omni spiritui aut usque adeo detractoribus benevolum praestet auditum, ut de nobis sinistri aliquid suspicetur quod aliquem contra justitiam gravare velimus aut jura regni tui, quae honestati conveniunt, vacuare. Novimus enim, sicut in litterarum tuarum exordio expressisti, quid ad officium nostrum pertineat et quare simus super gentes et regna non nostris meritis sed divino munere, constituti. Novimus etiam quod nobis incumbit uniuscujusque jura tueri. Et ideo a juris tramite nec in hoc nec in alio negotio volumus favorem cujuslibet declinare. Nolumus praeterea praedecessorum nostrorum rationabilia revocando statuta, revocandi quae rationabiliter facimus vel statuimus successoribus nostris exempla praestare, qui praedecessorum nostrorum vestigiis in praesenti negotio et adhaesimus hactenus et in posterum intendimus adhaerere, ne super crebra mutatione praestemus aliis materiam murmurandi. Quanquam in litteris tuis ad falsam suggestionem expresseris quod in hoc negotio a vestigiis praedecessorum nostrorum videmur praepropere recessisse, non solum jura regni tui non laedere, imo etiam minores quoslibet in regno Angliae constitutos in suis justitiis confovere ac ideo sollicite praecavere intendimus, ne minores a majoribus opprimantur. Quod enim de consuetudine regni Anglorum procedere regia serenitas per suas litteras intimavit ut liceat tam episcopis quam comitibus et baronibus ecclesias in feudo [ f. fundo] suo fundare, laicis quidem principibus id licere nullatenus denegamus, dummodo dioecesani episcopi eis suffragetur assensus et per novam structuram veterum Ecclesiarum justitia non laedatur. Sed ex hoc opere videtur Cantuarien. Ecclesiae dignitas ex parte non modica deperire, cum non referat quod ad remotiorem locum transfertur, eadem contradictionis causa durante. Utinam ei divina bonitas inspirasset ut non de alieno sed proprio construeret ecclesiam, in qua regulares canonicos institueret, qui suum Domino jugiter impenderent famulatum! Cum autem te, sicut specialem Ecclesiae filium et catholicum principem, sincero in Domino diligamus affectu, nec tuae velimus postulationi, quantum cum Deo possumus, assensum apostolicum denegare, juxta petitionem regiam in negotio memorato procedere differemus, donec dicti archiepiscopi nuntii nostro se conspectui repraesentent, nisi forsan ex malitia suam absentiam diutius procuraverint. Verum cum ad judicium ventum fuerit, nec declinabimus ad dextram nec sinistram nec ob gratiam aut favorem cujuslibet a justitiae tramite recedemus, qui et justitiam prosequi cupimus et prompti sumus, secundum Apostolum, inobedientiam omnem ulcisci, cum acceperimus tempus justitiam judicandi.
CCCLVIII. UNIVERSIS ABBATIBUS CISTERCIEN. ORDINIS IN GENERALI CAPITULO CONSTITUTIS. Ut pro pontifice ardenter orent, et abbatem de Sambucino Siculis verbum Dei praedicantem habeant pro excusato. (Reat., IV Kal. Aug.) In navi nostri piscatoris gubernatoris gerentes officium, dum intumentium fluctuum tempestates elidimus, dum insurgentium ventorum rabiem evitamus, ex nostra quasi prorsus infirmitate deficimus, nisi vos et alii qui relictis retibus et navi pauperem Christum pauperes imitamini et cum ipso undas maris vestigio sicco calcatis, vestris nos juvetis orationibus apud ipsum, qui cum imperat ventis et mari, aquilonem convertit in austrum et tempestatem redigit in tranquillum. Licet enim juxta testimonium Veritatis jugum Domini suave sit, et leve onus ipsius, insufficientia tamen nostra pressa gravitate pastoralis officii et emergentium negotiorum multiplicitate gravata, dum cum Martha circa frequens satagit ministerium, nunc obscura quaestionum elucidans et certo in ambiguis usa responso, nunc difficiles nodos causarum justae diffinitionis manu dissolvens, nunc malignorum incursus refrenans, nunc humilibus clypeum apostolicae protectionis indulgens et quasi se totam impendens negotiis aliorum; nisi vos, qui cum Maria sedetis juxta pedes Domini, audientes verbum ipsius et suaves Rachelis fovetis amplexus, imo qui scala orationis continuae nubes transcenditis, coelorum intima penetrantes, non solum coelestes delicias, verum etiam coelestium deliciarum auctorem, panem coelestem, infirmorum salutem, remedium oppressorum, naufragantium portum, spem fidelium, militantium bravium, morientium vitam, et Ecclesiae Sponsum, verum scilicet Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua, oculis contemplationis inspicitis, defectum nostrum sanctis orationibus suppleatis, vix tolerare poterimus pastoralis onera gravitatis, quin potius tantae sollicitudinis [oneri] succumbemus. Novimus enim quod ab eo plus exigitur cui plus committitur; et cum augentur dona, rationes etiam crescunt donorum. Propter quod tanto amplius vestris orationibus nos credimus indigere, quanto major nobis est sollicitudo commissa et ad superiorem sumus imo supremum ecclesiasticae dignitatis apicem, licet insufficientibus meritis, exaltati, cum secundum Apostolum instantia nostra sit omnium Ecclesiarum sollicitudo continua. Novimus etiam quod multum valet deprecatio justi assidua, cum puras manus sine disceptatione levat ad Deum; et quanto magis in conspectu Domini orando humilius se prosternit, tanto se amplius ad eum Dominus exaudiendum inclinat et ipsum vicinius et familiarius intuetur. Ipse etenim humilia respicit et alta a longe cognoscit: qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Novimus praeterea in Evangelio esse scriptum: Petite, et accipietis, quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7). Et paulo post: Omnis enim qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur (ibid., 8). Qui petit fide, accipit vitam; qui quaerit spe, invenit viam; qui charitate pulsat, ei veritas aperitur, illa videlicet quae de se dicit: Ego sum via, veritas, et vita. (Joan. XIV, 6). Rogamus igitur universitatem vestram, monemus, exhortamur in Domino quatenus insufficientiam nostram ex humana infirmitate pensantes, praeter generalem illam orationem quam pro nobis effundit universalis Ecclesia, in orationibus vestris memoriam nostri specialius habeatis; ut ille qui ad apostolatus officium nos vocavit, ad salutem nostram et commissorum regimini nostro populorum profectum nos illud implere concedat et defectum nostrum suo dignetur omnipotentatu supplere, qui dat omnibus affluenter et non improperat; taliter in suorum nos dirigens observantiam mandatorum, ut vita nostra luceat subditis ad exemplum et verbum proficiat ad doctrinam. Petite ut Spiritum vitae nobis Dominus benignus infundat, et gratiam suam in nobis multiplicare dignetur. Quaerite ut qui Petro porrexit dexteram naufraganti et ne mergeretur erexit, viam nobis salutis ostendat et erigat, ne saecularibus negotiis ultra quam expedit immergamur. Pulsate, ut intelligentiae nobis veritatem aperiat et sic dirigat gressus nostros in semitis suis ut non moveantur vestigia nostra, quin imo lucerna pedibus nostris verbum ejus existat et sic actus nostros in sua pace disponat, ut ea semper meditemur interius et exterius operemur quae nobis et subditis nostris in praesenti proveniant ad quietem et ad vitam in futuro proficiant sempiternam. Nos enim, quantum concesserit Dominus, profectibus vestris imminere diligenter intendimus et vobis in necessitatibus vestris potenter adesse ac contra malignantium impetus apostolica protectione praesidium indulgere: quod tunc libentius exsequemur, cum vestris nos senserimus precibus et meritis adjuvari. Dignum est enim ut pro nobis universalis Ecclesia preces effundat et insufficientiam nostram orationibus relevet, qui ad universorum Christi fidelium regimen divino numine deputati, ex injuncti nobis officii debito universorum cogimur onera sustinere. Ad haec, cum dilectum filium nostrum abbatem de Sambucino de fratrum nostrorum consilio ad proponendum verbum Domini populis Siciliae ac eos citandos ad obsequium crucifixi, duxerimus destinandum, ipsum habere vos rogamus et volumus excusatum, utpote quem causa Domini, auctoritas mandatoris et utilitas communis etiam sine litteris nostris sufficienter excusant.
Datum Reat., IV Kal. Aug.
CCCLIX OCTAVIANO HOSTIEN. EPISCOPO, VICARIO NOSTRO. De consecratione altarium, ex mandato D. Petri apostoli. Paucis diebus ante nostrum ab Urbe recessum, sacerdos quidam aetate longaevus, timoratus, ut creditur, ad praesentiam nostram accessit, secreto proponens quod in visione nocturna per somnium ei apparuit beatus Petrus apostolus dicens: « Accede ad pontificem Innocentium, et ex mea, sibi parte significa quod a nativitate sua quasi filium illum dilexi et per diversos gradus promotum in mea tandem sede constitui. Quapropter et ipse decorem et honorem domus meae debet diligere, studioque vigili promovere. Sciat ergo quod in Ecclesia mea pauca sunt altaria consecrata; unde contingit quod in altaribus dissecratis divina mysteria celebrantur. Faciat igitur ea saltem cum debita reverentia consecrari, super quae novit frequentius officium celebrari divinum. » Verum cum semel et iterum eadem sibi fuisset visio revelata, nec ipse quod mandabatur impleret, tertio tandem idem apostolus, velut offensus, intulit dicens: « Quia meum obaudisti mandatum, ego tuum tibi tollam auditum. » Ex tunc ita surdus effectus est, ut penitus non audiret. Gemens ergo vehementer et plorans, ad confessionem beati Petri devotus accessit, cum lacrymis postulans ut misertus sibi restitueret auditum, quia mandatum ipsius illico adimpleret. Quo per Dei misericordiam exaudito, quod acciderat ei nobis per ordinem indicavit. Licet autem secundum Apostolum non sit credendum omni spiritui, quia tamen in tali negotio angelus Satanae non transfiguraret se in angelum lucis et melius est pie credere quam temere dubitare, cum honestum sit quod proponitur faciendum, etsi verum non esset quod asseritur revelatum, fraternitati tuae, de qua plenam fiduciam obtinemus, per apost. scripta mandamus quatenus altaria Philippi et Jacobi, Simonis et Judae, beati Gregorii et sancti Andreae, quae dissecrata dicuntur, tu ipse consecres vel per alios auctoritate nostra facias consecrari. Credimus enim quod ex hoc nobis fructus aeternae retributionis accrescet.
CCCLX. CONSULIBUS MEDIOLANEN. Quod Passaguerra juste fuerit excommunicatus. Super negotio Passaguerrae, pro quo nobis saepe scripsistis, dicentes quod ex levibus causis eum excommunicari mandavimus, unde contra nos grave scandalum est subortum, licet illud vobis respondere possemus quod legalis sanxit auctoritas, quia videlicet instar sacrilegii est de factis principis judicare, illum tamen in nostra responsione magis volumus imitari cujus, licet indigni, locum tenemus, qui Judaeis obloquentibus non est dedignatus pro se reddere rationem, inter caetera dicens: Si male locutus sum, testimonium perhibete de malo; si bene, cur me caeditis? (Joan. XVIII, 23.) Nos enim licet flagello linguae vestrae caedamur, quia tamen secundum Apostolum pro minimo nobis est utrum a vobis aut ab humano die fuerimus judicati, dummodo nostra nos conscientia non remordeat, non timentes scandalum contra veritatem subortum, cum veritas non sit relinquenda pro scandalo (teste Veritate, quae cum ei ab apostolis diceretur, Scis quia Judaei audito hoc verbo scandalizantur? (Matth. XV, 12) respondit: Sinite, caeci sunt, et duces caecorum (Matth. XV, 14). Ad excusationem nostram id vobis duximus respondendum quod cum praedictus P. fuisset a nobis multipliciter honoratus, in tantam prorupit audaciam, ut contra verbum suum, quod post pronuntiationem nostram publice protulit in consistorio exclamando: Justus es, Domine, et rectum judicium tuum (Psal. CXVIII, 137), non sit veritus non solum coram aliis sed etiam coram nobis multoties replicare quod Mediolanen. Ecclesiam injuste gravavimus. Cujus ausum sacrilegum cum multoties benigna quadam dissimulatione tulerimus patienter, ex patientia nostra factus audacior, coram fratribus nostris non expavit ponere os in coelum, id ipsum quod dixerat replicando superbe. Nam licet peccatores simus et nati de peccatoribus, illius tamem vices exercemus in terris qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ejus, qui honoratur cum honoramur, contemnitur cum contemnimur, ipso testante: Qui vos spernit, me spernit, etc. (Luc. X, 16.) Idem etiam Passaguerra iniquitatem addens iniquitati, cum non solum causidicus sed procurator esset in causa quae vertitur inter venerabilem fratrem nostrum Mediolanen. archiepiscopum et dilectum filium abbatem de Scozula, post acceptam diu desideratam sententiam postulavit a nobis licentiam redeundi, volens, ut credimus, per excogitatae malitiae subterfugium processum justitiae contra miserum illud monasterium impedire, sicut id ipsum post sententiam venerabilis fratris nostri Veronen. episcopi sanctae Romanae Ecclesiae cardin. fuerat procuratum. Sed nos, qui secundum Apostolum sapientibus sumus et insipientibus debitores, volentes eidem monasterio, sicut justum fuerat, providere, non solum ei negavimus licentiam redeundi, verum etiam districte praecepimus ut moram faceret, praedicto abbati de Scozula responsurus; qui praeceptum nostrum contemnens, sine licentia redire praesumpsit; cum cautum sit in sacris canonibus, ut ipsius canonis verba ponamus, aliquem ex his tribus criminibus excommunicari debere; cum ad synodum vocatus canonice venire contemnit; aut si postquam illuc venerit, sacerdotalibus respuit obedire praeceptis; aut si ante finitam causae suae examinationem a synodo abire praesumit. Ad majorem autem cumulum iniquitatis ipsius, sicut ex litteris vestris accepimus, praesumit asserere quod ipse in praedicta causa non exstitit procurator, cum hujusmodi falsitas ex litteris pronuntiationis nostrae patentibus, quas ipsemet ad dictum archiepiscopum reportavit, aperte valeat denudari, quae continent manifeste praedictum P. fuisse procuratorem ad causam praedictam. Ipse quoque non quasi poenitens de commissis, sed pertinax in malitia, scandalum contra nos nititur suscitare, culpam suam in nostram volens injuriam retorquere. Licet autem, secundum Apostolum, omnem inobedientiam prompti simus ulcisci; volentes tamen eum corripere in spiritu lenitatis, saepedicto archiepiscopo vestro mandavimus ut infra quindecim dies reciperet ab eo juratoriam cautionem satisfaciendi nobis de commissis excessibus vel infra quindecim alios compelleret eum ad praesentiam nostram satisfacturum accedere; quod si neutrum efficeret, excommunicationis eum vinculo innodaret. Sane si praemissa verba canonis attendatis, non severitatem sed benignitatem exhibuimus circa ipsum. Et ecce quanta sit ejus in hoc facto discretio liquido potestis advertere; cum ante excommunicationem per se potuerit efficere quod post excommunicationem per alium sibi fieri deprecatur, videlicet ut recepta juratoria cautione mereatur absolvi. Quia vero civitatem vestram speciali quadam praerogativa diligimus, etsi non debueritis sinistra de nobis dicere vel etiam cogitare, vestris tamen precibus inclinati, archiepiscopo vestro mandamus ut recepta ab eo secundum formam Ecclesiae juratoria cautione, munus ei absolutionis impendat; mandans ei statim ex debito juramenti quatenus infra mensem nostro se conspectui repraesentet; ut unde sine licentia praesumptuosus abscessit, illuc ex obedientia satisfacturus accedat; quod si facere forte contempserit, eum et pro praemissis excessibus et reatu perjurii in praedictam excommunicationis sententiam reducere non postponat. Monemus igitur prudentiam vestram et exhortamur in Domino quatenus carnalis affectus non exstinguat in vobis igniculum rationis, cum nos in hoc facto non tam nostram quam Jesu Christi persequamur injuriam, cum ex debito suscepti regiminis teneamur ut juxta sacrorum Patrum statuta nervos severitatis ecclesiasticae non patiamur profana facilitate dissolvi.
Scriptum super hoc archiepiscopo Mediolanensi.
CCCLXI. HOMINIBUS DE MONTEFLASCONE FIDELIBUS NOSTRIS. De traditione castri et bonorum quorumdam ut pro Ecclesia decertent. Licet ad fidelitatem Ecclesiae Romanae quasi novissimi redieritis, sperantes tamen quod in ea quasi primi semper existere debeatis, specialem gratiam vobis duximus faciendam, cum castrum Montisflasconis ad jus et proprietatem Ecclesiae Romanae specialiter pertinere noscatur. Eapropter, dilecti in Domino filii, medietatem passagii vobis concedimus, ut milites vestri semper in equis et tam ipsi quam pedites in armis sint pro servitio nostro et castri defensione parati: ita quod si propter ipsius castri negotium de mandato nostro pro servitio Ecclesiae procedentes, equos et arma ipsos amittere forte contigerit, faciemus ea juxta curiae consuetudinem emendari. Bonas quoque consuetudines antiquas pariter et modernas communiter observatas vobis auctoritate apostolica confirmamus. Cum Philippo vero non conveniemus finaliter, quin castrum ipsum quietum Ecclesiae Romanae dimittat. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli et nostram se noverit incursurum
Positum est in optione eorum, si mallent praedictam medietatem passagii pro munitione castri.
CCCLXII. ABBATI SANCTI PROCULI, ET MAGISTRO LANFRANCO CANONICO BONONIENSI. De causa quadam matrimoniali. (Perusii, XV, Kal. Octobris.) Ad hoc Deus in apostolica sede constituit totius Ecclesiae magistratum, ut quia secundum Scripturae sententiam fecit Deus hominem rectum, sed ipse se infinitis miscuit quaestionibus, ad eam nodi quaestionem difficiles referantur, suo recto judicio dissolvendi. Ad apostolatus quippe nostri notitiam litterarum vestrarum insinuatione pervenit quod cum causa quae inter Ca. et B. uxorem ejus vertitur, a dilecto filio nostro G. Sanctae Mariae in Porticu diacono cardinale, tunc apostolicae sedis legato, vobis commissa fuisset fine debito terminanda, viro ipso ad vos ad instantiam mulieris saepius convocato, tandem Ca. patruum suum in causa ipsa coram vobis constituit responsalem. Qui, assignata sibi die ut libello responderet uxoris (quo virum ad separationem tori, et ut dotem suam reciperet de adulterio accusabat), donec advocatus ejus qui absens erat rediret, inducias postulavit. Quibus ad diem certam obtentis, iterum propter eamdem causam dilationes similes impetravit. Cum autem tertio dilationes hujusmodi cum instantia petens obtinere non posset, publice proclamavit se nunquam coram vobis aliter responsurum nec quod aliter suam vobis praesentiam exhiberet. Unde duobus fere mensibus sic impedito causae principio et progressu, cum vobis dictus procurator illudere videretur, testes mulieris habito consilio recepistis et allegationibus insuper praebuistis auditum. Quo facto, dictus procurator ad praesentiam vestram accedens, dixit se respondere paratum velle negotio interesse. Qui sibi die statuta, cum crederetur libello de quo praemisimus, responsurus, restitutionem uxoris ex parte viri prius fieri postulavit et, ne secus fieret, ad sedem apostolicam vocem appellationis emisit. Verum quia mulier ipsa dicebat se virum habere suspectum, vel quia in domo ejus coacta fuerat se adulteratam cum pluribus confiteri, vel quia meretricem publice detinebat, ex qua etiam prolem susceperat, sicut evidentia facti et fama viciniae demonstrabat (super quo etiam testes produxerat et alios parata erat ad hoc ipsum probandum inducere), ab ipso procuratore quaesistis an vellet de mulieris impunitate cavere. Qui dixit se super hoc de consilio responsorum. Sed ad diem statutam neque respondit neque se vestro conspectui praesentavit. Quin etiam ad alium diem citatus, se asseruit nisi prius advocatus ejus rediret nullatenus responsurum, sicut nuntius vester juramento firmavit. Unde iterum testes mulieris de prudentum consilio recepistis et attestationibus publicatis diligenter audistis quae fuerunt ipsius nomine allegata. Quia vero cum de ferenda sententia cum viris prudentibus tractaretis, diversorum invenistis diversa consilia, quibusdam dicentibus appellationi simpliciter deferendum, aliis autem appellationi deferendum non esse; nonnullis etiam asserentibus appellationem nullatenus tenuisse, cum mulier non sit viro restituenda suspecto, nisi de impunitate sufficienti praestita cautione, vos in tanta varietate nos consulere voluistis, qualiter esset in hoc negotio procedendum. Nos ergo consultationi vestrae de fratrum nostrorum consilio taliter respondemus, quod licet ordo judiciarius in aliis controversis observandus, in matrimonialibus causis non usquequaque servetur; quia tamen in praesenti negotio non est actum de foedere matrimonii sed de crimine adulterii, per quod ad separationem conjugum non ad conjunctionem intenditur, cum lite non contestata testes fuerint recepti, et attestationes etiam publicatae, sive deferendum sive non deferendum appellationi fuisset, non est ad diffinitivam sententiam procedendum; potuit tamen praefatus Ca. propter contumaciam excommunicationis vinculo innodari.
Datum Perusii, XV Kal. Octobris
CCCLXIII. LEMOVICEN. EPISCOPO ET ABBATI S. EPARCHII ENGOLISMEN. Ut ablata Ecclesiae bona detentique redditus restituantur. (Reat., II Id. Augusti.) Veniens ad praesentiam nostram dilectus filius I. Petragoricen. decanus contra. R. de Rocenat. et S. archidiac. Petragoricen. G. et Ar. diacon. quaestionem intendit asserens quod cum decanatum ipsius ecclesiae per donationem dilecti filii nostri Jor. tt. Sanctae Pudentianae presb. card. tunc in partibus illis apostolicae sedis legati de assensu episcopi et cap. loci illius canonice fuisset adeptus, ipsi redditus et alia bona quae praedecessores ipsius decani per XL annos et amplius pacifice tenuerunt, in ejus praejudicium detinent occupata et reddere contradicunt. Cujus assertione, A. clericus, qui ex adversa parte procurator ad sedem apostolicam fuerat destinatus, inficiabatur omnino, dicens quod ea quae illi pro quibus venerat possidebant, nullatenus idem decanus vel praedecessores ejus decanatus nomine tenuerunt. Quia igitur super his nobis veritas non poterat denudari, de utriusque partis assensu discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, si praemissis veritas suffragatur, memoratos archidiac. et alios praedictorum reddituum detentores ad restitutionem illicite detentorum per censuram ecclesiasticam, sicut justum fuerit, appellatione postposita compellatis: audituri si quid fuerit quaestionis et appellatione remota fine debito decisuri. Testes autem, etc. Nullis litteris obstantibus, si quae apparuerint praeter assensum partium a sede apostolica impetratae.
Dat. Reat., II Id. Augusti.
CCCLXIV. ARMACHAN. ET CASSELLEN. ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPO LAOMEN.. Quod in causa contra electum Roscensem procedant. (Perusii, XV Kal. Octobris.) Cum olim D. clericus ad sedem apostolicam de Hiberniae partibus accessisset, bonae memoriae C. papae praedecessori nostro diversas diversorum praelatorum Hibernien. litteras praesentavit, quibus se asserebat in episcopum fuisse Roscen. electum. Cumque nullus appareret qui aliquid proponeret contra eum, dictus praedecessor noster ei per bo. me. A. Albanen. episcopum munus fecit consecrationis impendi et ad suam eum remisit ecclesiam consecratum. Postmodum vero dilecti filii Flor. et E. monachi ad ejusdem praedecessoris nostri praesentiam accesserunt; quorum uterque se asseruit a canonicis ecclesiae Roscen. electum. Sed idem F. quod praedictus D. ad eamdem ecclesiam fuisset apud sedem apostolicam, quam per falsas litteras circumvenerat, consecratus exposuit. Propter quod idem praedecessor noster causam eorum vobis, fratres Cassellen. et Laomen. episcope, sub ea forma commisit, ut de forma et processu electionis memorati D. sollicite quaereretis; et si eum electum canonice fuisse constaret, ipsum faceretis pacifica possessione gaudere; alioquin inter praedictos F. et E. audiretis causam et cujus electionem canonicam et magis rationabiliter factam inveniretis, ratione praevia curaretis alterius electioni praeferre, ac tu, frater Cassellen., alterum eorum quem rationabiliter duceres confirmandum in episcopum consecrares. Verum, sicut ex litteris vestris accepimus, cum dictae commissionis vobis fuissent litterae praesentatae, juxta tenorem earum primo de electione praedicti D. inquirere voluistis. Sed cum a vobis tertio citatus, vestro se nollet conspectui praesentare, precedentes in causam, tam ex testimonio cleri et populi Roscen. ecclesiae, quam assertione illustris regis Corcaiae et praelatorum ipsius provinciae de praedicto F. electionem fuisse celebratam canonice didicistis et eam postmodum auctoritate curastis apostolica confirmare; praesertim cum decanus, archidiaconus, cantor, thesaurarius et totus clerus et populus Roscen. Ecclesiae dictum D. se non elegisse constanter assererent nec de praedicti E. monachi electione aliquatenus cogitasse. Interim autem memoratus D. ad apostolicam sedem accedens et nullam penitus de commissione praedicta vel etiam de praedictorum electionibus faciens mentionem, nobis suggerere non expavit quod cum ad Roscen. dioecesim cum praedictis praedecessoris nostri litteris remearet, supradictus rex Corcaiae ipsi fecerat inhiberi ne dioecesim vel ecclesiam Roscen. intraret, donec ei certam solveret vel saltem promitteret pecuniae quantitatem. Cum autem postmodum amici ejus praeter ipsius conscientiam, certa regi munera promisissent, ipse ad ecclesiam suam admissus, in ea per annum dimidium ministravit. Sed cum promissam ab amicis suis pecuniam noluisset exsolvere, rex ira commotus decano mandavit ut ei reverentiam nullatenus exhiberet. Qui licet dicto D. juramento teneretur astrictus, quia tamen ab eo pro filio suo adhuc parvo archidiaconatum non potuit obtinere, quinta feria majoris hebdomadae, oleum quod benedici debuerat furari praesumpsit; et quamvis propter hoc ab eo fuerit excommunicationis vinculo innodatus, nihilominus tamen tertia feria septimanae sequentis Roscensis ecclesiae libros subripuit et ad regem contra ipsum se transferre minime dubitavit. Quorum duorum molestiis fatigatus terram ipsius regis coactus exivit. Propter quod a nobis ad venerabilem fratrem nostrum Fernen. episcopum et conjudices suos litteras impetravit, qui memoratum regem diligentius inducerent et monerent ut ipsum sine alicujus exactione pecuniae ad ecclesiam suam secure redire permitteret et administrationem episcopatus tam in temporalibus quam spiritualibus exercere; alioquin eum excommunicationis vinculo innodarent et terram ejus subjicerent interdicto, neutram relaxaturi sententiam donec super receptione ipsius mandatum apostolicum adimpleret: memoratum quoque decanum, si eis de praemissis constaret, ab officio beneficioque suspensum ad sedem apostolicam venire compellerent et donec resipisceret, excommunicatum facerent publice nuntiari. Praeterea contra episcopum Corcaien. et F. monachum litteras impetravit, asserens eumdem episcopum jura Roscen. ecclesiae detinere ac eumdem F. monachum in archidiaconum et clericos manus injecisse temere violentas. Caeterum eodem D. a nobis cum hujusmodi litteris recedente, fere post trium mensium spatium dictus F. monachus ad sedem apostolicam accessit et ex parte vestra nobis litteras praesentavit: quae qualiter a vobis in commissione praedicta processum fuerat, continebant. Cum fratribus igitur nostris habito super hoc diligenti tractatu, timentes ne sicut praedecessor noster per litteras, quas idem D. ei praesentaverat, dicitur circumventus, nos etiam circumveniri contingeret per litteras vestras nobis ab eodem monacho praesentatas, volentes adhuc misericorditer agere cum absente, ut et ejus malitia fortius convincatur, dictum F. monachum ad vos communiter duximus remittendum, fraternitati vestrae per apostolica scripta districte praecipiendo mandantes quatenus, eo non obstante, quod ejus fuit electio confirmata, saepedictum D. si in Hibernia poterit inveniri, legitime citetis ad causam, et facultate sibi defensionis indulta, solum Deum habentes prae oculis in causa ipsa canonice procedatis. Quod si forsan in Hibernia inventus non fuerit, indulto ei unius anni spatio, ex quo ad nos etsi non verbo, facto tamen intelligitur provocasse, arrepto itinere ad sedem apostolicam veniendi, dicto F. administrationem Roscen. dioecesis tam in spiritualibus quam temporalibus auctoritate freti apostolica committatis; quo elapso, eum non differatis in episcopum, sicut canonicum fuerit, consecrare. Si vero praedictus D. inventus in Hibernia et citatus legitime, infra tres menses vestro se conspectui denuo contempserit praesentare, ad consecrationem praedicti F., sicut dictum est, omni contradictione postposita procedatis. Ne autem per appellationis vel recusationis subsidium vester possit impediri processus, partibus omnem appellationis et recusationis penitus interdicimus facultatem; ne contingat Roscen. ecclesiam, quae fere triennio jam vacavit, diutius carere pastore. Ad haec, vobis, fratres archiepiscopi, per apost. scripta mandamus et districte praecipimus ne nobilis viri comitis de Mauritania vel cujusquam saecularis potestatis gratia vel timore praetermittatis ulterius quin electos canonice confirmetis; confirmatis, prout ad vos pertinet, sine dilatione qualibet consecrationis beneficium impensuri, ne plus videamini homini quam Deo deferre. Quod si omnes, etc., duo vestrum, etc.
Datum Perusii, XV Kal. Octobris.
CCCLXV. HOMINIBUS S. AGATHES. Confirmantur consuetudines eorum rationabiles et antiquae. (Perusii, XI Kal. Octobris.) Cum a nobis petitur, etc., usque ad verbum annuentes, ad instantiam dilecti filii G. de Labro subdiaconi nostri rectoris Masan. apostolicae sedis legati, antiquas rationabiles et approbatas consuetudines vestras et hactenus observatas auctoritate vobis apostolica confirmamus, etc. Nulli ergo, etc.
Datum Perusii, XI Kal. Octobris.
CCCLXVI. CAPITULO, CLERO ET POPULO TAM CIVITATIS QUAM DIOECESIS LETHGLENNEN. De electione et consecratione episcopi Lethglennensis. (Datum, ut supra. ) Ex litteris venerabilium fratrum nostrorum Ardmachan. et Cassellen. archiepiscoporum, Oseriae et Darien. episcoporum et vestris accepimus quod Ecclesia vestra pastore vacante, in venerabilem fratrem nostrum I. nunc episcopum vestrum, tunc autem Rossevall. abbatem, unanimiter convenistis, electionem de ipso canonice celebrantes. Quia vero venerabilis frater noster Dublinen. archiepiscopus metropolitanus vester a sua dioecesi et ecclesia exsulabat, nec ideo ad eum super hoc recurrere potuistis, electionem vestram dicto archiepiscopo Cassellen. tunc apostolicae sedis legato curavistis humiliter praesentare; qui eam auctoritate qua fungebatur apostolica confirmavit, sed propter contradictionem Ademundi de Vallon. officialis nobilis viri comitis de Mauritania electo ipsi consecrationis noluit beneficium exhibere. Nos igitur electionem ipsam canonicam attendentes et de persona celebratam idonea et a praefato archiepiscopo confirmatam (quorum primum et ultimum sufficienter per praedictas litteras et quarumdam personarum quas secum habebat testimonia, quae ad majorem cautelam sub juramento recepimus, probatur; de secundo vero per examinationem personae apud sedem apostolicam vobis [a nobis] factam constitit manifeste), confirmationem ab eodem archiepiscopo factam ratam habuimus et electum ipsum nostrae humilitatis ministerio curavimus in episcopum consecrare. Eum ergo ad gerendam Ecclesiae suae sollicitudinem ad eamdem remittentes Ecclesiam consecratum, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus eum recipientes humiliter et devote, tanquam pastorem et episcopum animarum vestrarum honorare curetis et de universis justitiis ad eum spectantibus ei sine dilatione qualibet respondere, statuta et mandata ipsius recepturi humiliter, et inviolabiliter servaturi.
Datum, ut supra.
CCCLXVII. NOBILI VIRO COMITI DE MAURITANIA. Ut ecclesiasticam libertatem et privilegia non perrumpat. (Perusii, XIV Kal. Octobris.) Quod contra Deum et ecclesiasticam libertatem per officiales tuos in animae tuae perniciem in causis spiritualibus indebitam tibi jurisdictionem usurpas, non attendens quod Ozias rex, quia praesumpsit incensum offerre, lepra fuit in fronte percussus, quod viros ecclesiasticos exsulare compellis, quod electionibus canonice factis repugnare praesumis, miramur non modicum et non minus tibi quam Ecclesiarum gravamini condolemus. Cum enim noveris quod omnis est potestas a Deo et quod usque adeo humana est infirmitas imbecillis, ut nec adjicere possit ad staturam suam cubitum unum, nedum regni sibi solium vindicare, dolemus quod contra eum et sponsam ejus Ecclesiam videris supercilium assumpsisse per quem reges regnant et principes dominantur; qui potentes deponit et humiles et justos exaltat, superborum et sublimium colla propria virtute conculcans; per quem si cuperes exaltari, te in ipsius oculis humiliare deberes; quoniam omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur, juxta testimonium Veritatis. Nam ut alia quae in libertatis ecclesiasticae praejudicium attentasse diceris omittamus, et ut transeamus sub silentio quod venerabilem fratrem nostrum Dublinen, archiepiscopum coegisti, sicut accepimus, exsulare, id solum per litteras explicantes propter quod nunc assumpsimus scribendi laborem, sine tua non credimus conniventia contigisse quod cum dilecti filii Lethglennen. canonici, ecclesia sua pastoris solatio destituta, venerabilem fratrem nostrum I. nunc Lethglennen. episcopum, tunc autem Rossaeval. abbatem, canonice ac concorditer elegissent, Ha. de Valon. ministerialis tuus opponere se ipsorum electioni praesumpsit, ipsius Ecclesiae ac canonicorum bona violenter invasit et usque adeo contra ipsum et ejus fautores exarsit, ut venerabilis frater noster Cassellen. archiepiscopus, tunc apostolicae sedis legatus, propter eum ausus non fuerit electum ipsum in episcopum consecrare, licet electionem confirmasset ipsius, cum tu dictum Dublinen. archiepiscopum, ad quem confirmatio ejus et consecratio pertinebat, in Northmanniae partibus exsulem detineres. Quia vero tuae nobilitati non expedit Deum contra te per offensam Ecclesiae provocare aut in eam nos credulitatem inducere quod ad deteriora manum extendas, si regni fueris honorem adeptus, cum de vini non possit sapore sperari quod prius acescat quam vasi totaliter infundatur, discretionem tuam rogamus attentius et exhortamur in Domino, ac per apostolica tibi scripta praecipiendo mandamus quatenus cum idem episcopus consecratus a nobis ad gerendam Ecclesiae suae sollicitudinem remittatur, non impedias nec facias vel patiaris ab aliis impediri quo minus administrationem ejusdem ecclesiae, tam in spiritualibus quam temporalibus exsequatur; imo dictum ministerialem tuum tradita tibi potestate compellas ut quae vel Ecclesiae vel canonicis Lethglen. abstulit restituat universa; ita quod ex hoc omnibus liqueat manifeste quod sine tuo consensu tanta fuerit iniquitas perpetrata. Haec autem aspere scribimus non ad petitionem episcopi memorati, sed ut nostrum exprimamus affectum; quia pater filium quem diligit corripit et revocare cupit errantem. Abstineas ergo, fili, diligenter ab his quae tuam famam denigrent et profectum impediant: ne si Deum ad iram contra te provoces et ecclesiam tibi reddas offensam, praeter id quod dicitur a Psalmista. Quoniam impius non dimidiat dies suos (Psal. LIV, 24), tuae promotionis intercludas assensum.
Datum Perusii, XIV Kal. Octobris.
CCCLXVIII. MEDIOLANEN. ARCHIEPISC De collatione cancellariae Mediolanensis. (Perusii, IX [Kal.] Octobris.) Ut nostrum prodeat de Dei vultu judicium et oculi nostri videant aequitatem, via regia debemus incedere nec ad sinistram omnino nec ad dexteram declinare, ita magnum judicantes ut parvum, quia non est apud Deum acceptio personarum. Ad audientiam sane nostram multorum relatione pervenerat quod cancellaria Mediolanen. ecclesiae vacaverat ultra annum; unde secundum Lateranen. concilii statuta ad nos ipsius erat donatio devoluta. Volentes autem tibi solita dignitate deferre, rogavimus te attentius et mandavimus ut cancellariam ipsam dilecto f. Henr. de Settara subdiac. nostro, Mediolanen. ecclesiae canonico bene apud te merito et ad hoc officium obtinendum idoneo benigne conferres; et si post receptionem litterarum nostrarum quidquam de ipsa cancellaria contra jus acquisitum nobis ex Lateranen. decreto statueres, decernebamus illud irritum et inane. Tu vero litteris nostris receptis diceris respondisse, sicut ex publico declaratur authentico, quod cancellariam ipsam alteri non contuleras, quia propter gravamina debitorum, proventus ipsius tibi erant plurimum necessarii; litteris tamen nostris apertis earumque tenore perspecto, responderes in crastino quod crederes respondendum. Porro, sicut ex alio comperimus instrumento, postquam mandati nostri audivisti tenorem, variata locutione dixisti quod cancellariam ipsam non poteras, juxta mandatum nostrum, praefato subdiacono nostro conferre; quia, reservatis tibi proventibus, eamdem cancellariam decem mensibus jam elapsis Henrico de Lamp. concesseras. Cumque nobis hujusmodi responsionem varietas ex scriptis innotuisset authenticis, etsi, secundum Apostolum, omnem inobedientiam prompti simus ulcisci, adhuc tamen tibi deferre volentes, cui et in minori officio constituti et promoti, sicut Domino placuit, ad majora in multis et magnis detulimus, tibi dedimus in mandatis ut ad praesentiam nostram procuratorem idoneum destinares, qui tuo nomine legitime nobis ostenderet quod dictam cancellariam personae idoneae modo canonico tempore tibi competente donasses; dictus quoque H. de Lampuniam, cui dicebatur facta donatio, si vellet, ad praesentiam nostram accederet suam justitiam defensurus. Venientes igitur ad apostolatus nostri praesentiam dilecti filii G. procurator tuus et saepedictus H. super varietate responsionum nitebantur te multipliciter excusare; licet publicis instrumentis fides non facile derogetur et secundum rerum naturam vix potuisset sufficienter ostendi quod tu id quod dictum est minime responderes, etsi forte potuisset ostendi quod aliud respondisses. Produxerunt autem in nostra praesentia duos testes, qui jurati dixerunt quod in Januario nuper praeterito fuit annus ex quo Mediolanen. cancellarius debitum universae carnis exsolvit et in sequenti Maio, cum consanguinei Henr. de Lampunen. frequenter apud te ac vehementer instarent ut cancellariam ipsi conferres, te respondente quod cancellariae proventibus carere non posses, ad multam tamen instantiam est obtentum ut cancellariae tibi retineres proventus, et jus ipsius praefato conferres Henrico. Quatuor ergo praesentibus, inter quos duo testes memorati fuerunt, in secretiore palatii tui camera eumdem H. secundum tenorem praescriptum de cancellaria investisti per librum et recepisti fidelitatem ab eo; prohibens universis ne verbum istud cuiquam revelarent. Adjecit autem unus testium praedictorum quod postquam ad te mandatum nostrum pervenerat et ipse H. jam Bononia rediisset, tu ei solemniter et publice tradidisti, se vidente, sigillum, mandans ei ut cancellarii officium exerceret: quod et alter testis asseruit de auditu; et idem procurator tuus quod verum crederet esse respondit. Henr. quoque confessus est factum; sed solemnitatem facti negabat. Quia ergo post interdictum nostrum ei praesumpsisti tradere bullam, cum traditionem ipsam saltem debuisses differre donec nostrum consuleres beneplacitum, dilectis filiis I. archidiac. et O. Lento canonico Mediolanen. dedimus in mandatis ut, si etiam post secundum mandatum per quod totius cognitionem negotii ad nostrum judicium revocavimus, id ipsum cognoscerent attentatum, traditionem sigilli decernerent irritam et inanem; inhibentes Henr. ne quomodolibet eo uti praesumeret, cum plus sit Roman. pontificem ad se aliquod negotium quam quemquam ad eum super aliquo negotio provocare. Tolerabamus autem ad tempus ut negotii merita nobis plenius innotescerent, investituram quae dicebatur in occulto facta fuisse per librum, licet ecclesiastica beneficia non sint donatione clandestina conferenda, teste Veritate, quae dicit: Qui male agit, odit lucem (Joan. III, 20). Caeterum quia cancellariae officium memoratae spirituale vel annexum spirituali proponebatur existere, cum cancellarius ex officio suo multa facere debeat quae spiritualia esse noscuntur, ac per hoc sub tenore praescripto dicebatur non debuisse conferri, cum ab omni specie mala praecipiat Apostolus abstinere; quia etiam praefatus Henr. de Lamp., licet receptus sit in fratrem ad vacaturam praebendam, ordinarius tamen asserebatur non esse, ac per hoc cancellariam sibi non debuisse conferri, quae de jure vel consuetudine ordinario tantum debet committi, cum nec Mediolanen. archiepiscopi sed Mediolanen. Ecclesiae cancellarius esse scribatur, nec vacante sede cancellarii perdat officium (nam nec ipsum sigillum substituto pontifice variatur), inquisitionem horum duximus praenominatis I. archid. et O. Lento canonico Mediolanen. committendam: per apostolica scripta praecipiendo mandantes quatenus, omni contradictione et ap. cessante, Deum habentes prae oculis, gratia et timore postpositis, sine personarum acceptione inquirerent super praemissis diligentissime veritatem et ne veritas celaretur, testes qui eis nominarentur, si se gratia vel timore subtraherent, per censuram eccl. compellerent perhibere testimonium veritati et quod super omnibus invenirent sub litterarum suarum testimonio ad sedem apostolicam destinarent; ut per inquisitionem ipsorum sufficienter instructi negotium ipsum melius decidere valeremus. Ipsi vero mandatum apostolicum fideliter exsequentes, convocatis Mediolanen. Ecclesiae ordinariis et per poenam excommunicationis compulsis dicere sub jurisjurandi religione de facto cancellariae, quia noverant, super praemissis articulis veritatem, attestationes suas redactas in scriptis, sigillo munitas ad nostram praesentiam transmiserunt. Interdixerunt etiam eidem H. administrationem sigilli, sicut ex litteris eorum accepimus, juxta formam mandati nostri, de consilio sapientum. Cumque saepedictus H. de Lamp. cum patre suo Rogerio propter hoc nostro se conspectui praesentasset, copiam allegandi pro se liberam ac benignam in communi concessimus auditorio. Qui per advocatum proposuit quod delegati praedicti sine inquisitione spoliaverunt eum exsecutione sigilli, contra nostri mandati tenorem, cum ipsius sigilli traditio non fuerit facta post secundum mandatum; et ideo primo loco restitutionem sibi fieri postulabat. Formam vero concessionis nitebatur multipliciter excusare, proponens quod in retentione fructuum simoniaca pravitas nullatenus intercessit: tum quia officium cancellariae nec est spirituale nec annexum spirituali; quia licet cancellarius quaedam agat quae spiritualia esse noscuntur, sicut ex attestationibus liquet, ea tamen non agit ex officio cancellarii, sed de mandato archiepiscopi, sicut ex dictis testium comprobatur: tum etiam quia nihil emit aut vendidit, cum Simonia describatur esse studiosa cupiditas vendendi vel emendi spirituale vel spirituali annexum; praesertim cum tu ante traditionem separaveris fructus et ita quod tuum erat tibi retinuisti non accipiens alienum. Se quoque ad obtinendum cancellariam proponebat idoneum, cum de mandato Romani pont. sit Mediol. Ecclesiae canonicus institutus, vocem habens in capitulo et locum in choro, et tanquam verus et plenus canonicus in tractatibus et contractibus ipsius Ecclesiae admittatur. Nec obstat quod integram praebendam non habet, cum. sicut per dicta testium est probatum archidiaconatus ejusdem Ecclesiae, de quo nullatenus dubitatur quin sit dignitas et officium spirituale, quandoque fuerit concessus ei qui praebendam integram non habebat. Quod autem a sexaginta annis juxta quorumdam testimonium concessa fuit tantum ordinario praebendato de numero viginti canonicorum qui proprie ordinarii appellantur, sibi nocere non poterat; cum per hoc nullum sit tibi praejudicium generatum quin ei qui de numero viginti non esset, praesertim canonico, eamdem cancellariam potuisses conferre. Allegabat insuper quod etsi pactio de retinendis ad tempus proventibus intervenisset, quod ipse tamen negabat, inter te ac parentes ipsius, ipse tamen de praedicta cancellaria pure fuit et simpliciter investitus; et ideo talis pactio sibi non debet obesse, cum parentes nihil tibi pro eo dederint vel promiserint. Praeterea proponebat quod cum nullus debeat sine accusatore damnari nec aliquid circa negotium istud actum sit in forma judicii, depositiones testium non poterant sibi praejudicium generare. Quia vero per hanc ultimam allegationem personam nostram tangere videbatur, dignum duximus causam commissae inquisitionis et ordinem plenius explicare, ne quis quomodolibet suspicetur quod nos in hoc negotio perperam processerimus, praesertim cum ratio assignanda debeat esse posteris profutura. Cum enim juris sit explorati quod, actore non probante, is qui convenitur, etsi nihil praestirerit, debet absolvi, videri poterat quod nos tibi, qui conveniebaris a nobis, malitiose vel indiscrete onus probationis super tribus praemissis articulis imposuimus, videlicet ut ostenderes quod praedictam cancellariam personae idoneae modo canonico et tempore tibi competenti donasses. Porro cum donatio fuisset occulta et ideo suspicione non careat et elapso jam anno nullus omnino cancellarius appareret, non immerito credebatur quod secundum Lateranen. statuta concilii ad nos esset ipsius cancellariae donatio devoluta et ideo sine culpa potuissemus ipsam conferre. Quoniam etsi locum Dei teneamus in terris, non tamen de occultis possumus divinare. Quod ergo contra illud quod prima facie juste praesumebatur pro nobis, praesertim cum responderis prima vice quod cancellariam alicui non contuleras, facultatem tibi pro te probandi concessimus, non fuit gravamen sed gratia nec ex malitia, sed ex benignitate processit. Quod etiam de modo canonico fidem nobis fieri mandavimus, tu causam praestitisti mandato (quod saepe nobis per litteras intimasti) et tandem probasti per testes quod, retentis tibi proventibus, officium concesseras memoratum: ex quo non immerito contra talem concessionem fuimus suspicati; cum et proponeretur aperte quod illud ei personae commiseras, cui secundum consuetudinem Mediolanen. Ecclesiae non debuerat aliquo modo committi. Et ideo non tam ex plenitudine potestatis quam ex officii debito, quia possumus et debemus de subditorum excessibus ad correctionem inquirere veritatem, te maxime causam et occasionem praestante, inquisitionem commisimus faciendam. Omnibus ergo diligenter auditis quaecunque fuerunt in nostro auditorio proponenda [ f. proposita], deliberavimus cum fratribus nostris et in ipsa deliberatione te in tribus praecipue comperimus fuisse culpabilem: circa contrarietatem responsi, quia non solum nobis qui, licet immeriti, Jesu Christi locum tenemus, sed nec cuiquam debuisses ex certa scientia contraria respondere; circa carnalitatem animi, quia non affectu carnali sed discreto judicio debuisti ecclesiasticum officium et beneficium in persona magis idonea dispensare; et circa inhonestatem facti, quia non licuit ex pactione vel conventione quacunque sub modo vel tenore praescripto concedere nudum officium et tibi retinere proventus; cum et in Lateranen. concilio sit prohibitum ne quis conferendo ecclesiasticum beneficium, partem proventuum suis usibus retinere praesumat; et alibi cautum reperiatur in canone quod ecclesiastica beneficia debent sine diminutione conferri. Unde credimus distinguendum utrum qui dat spirituale beneficium, proventus ipsius ante donationem percipiat. Nam si proventus ante donationem non percepit ipse, sed alius et ex donatione consequitur ut ipse proventus percipiat, non est dubium intercedere Simoniacam pravitatem. Si vero ante donationem perceperit ipse proventus, credimus etiam distinguendum utrum ante donationem constituat ut ipsi proventus retineantur ad tempus pro causa justa et necessaria, an conveniat cum eo qui accipit beneficium seu cum mediatore quocunque, ut, officio illi concesso, retineat ipse sibi proventus. Primum enim membrum credimus esse licitum; secundum autem dicimus non licere, ne viam aperiamus his qui pravitatem suam satagunt palliare. Quia vero majorum excessus majori debent severitate puniri, cum, juxta divinae legis oraculum, si sacerdos, qui est unctus, peccaverit, faciet delinquere populum, quod inhoneste super retentione proventuum praesumpsisti de communi fratrum nostrorum consilio irritavimus et in poenam praesumptionis hujusmodi, ut in eo puniaris in quo peccaveras, a collatione dignitatis vel ecclesiastici beneficii quod ad tuam donationem in tua primo vacabit Ecclesia censuimus suspendendum. Caeterum quia, divina docente Scriptura, didicimus quod melior est sapiens viro forti et qui dominantur animo expugnatore urbium, quantumcunque voluerimus aut vellemus, si salva possemus justitia (contra quam non judicamus nos posse, cum simus in sede justitiae constituti) praefatam cancellariam praedicto subdiacono nostro conferri, saepedictum tamen H. de Lamp. non invenimus ita culpabilem ut eum, exigente justitia, ipsa cancellaria privare possimus; cum etsi parentes ejus ex simplicitate deliquerint, nihil tamen pro ea dantes aut etiam promittentes, ipse tamen investituram cancellariae sicut verus canonicus et cui ratione canonicatus de jure non poterat opponi defectus, sine pactione qualibet et conventione, recepit; nec etiam fuit sufficienter probatum quod cancellarius ex officio suo faciat spiritualia memorata, cum ea potius de jure communi ad archidiaconi spectent officium, repraesentare videlicet ordinandos episcopo et illos examinare, ponere abbates et abbatissas in sede: quae cum probatum sit per aliquos testium cancellarium facere de mandato archiepiscopi, de speciali potius quam de generali mandato videtur intelligi. Verum quod delegati praescripti scripserunt se interdixisse illi officium cancellarii secundum apostolici formam mandati, de consilio sapientum, cum ab eis super hoc appellatum non fuerit nec aliquid contra probatum, de rigore juris ex quo praesumitur legitime factum potuissemus illud decernere observandum. Sed misericordia, quae superexaltat judicium, nos induxit ut quod in contemptum nostrum creditur esse factum de benignitate sedis apostolicae remittamus, cum ad poenam illi sufficiat quod propter hoc secundo ad sedem apostolicam laboravit.
Datum Perusii, IX [Kal.] Octobris.
CCCLXIX. CONSULIBUS ET POPULO CASTELLAN. NOBILIBUS VIRIS ET ALIIS PER CASTELLAN. DIOECESIM CONSTITUTIS Ut pontifici fidelitatis juramentum praestent. Grates multimodas omnipotenti Deo debetis referre quod vestris videtis temporibus adimpleri quae vestri progenitores summo desiderio affectarunt. Vobis etenim est summopere congaudendum, quod terra vestra, quae ad jus et proprietatem Ecclesiae Rom. pertinere dignoscitur, cum dudum fuerit per violentiam occupata et per occupationem vehementer oppressa, nunc ad ejusdem Ecclesiae Rom. naturale dominium redeat non coacta, et ipsius jurisdictioni gratanti voluntate subdatur. Cum igitur vos, filii consules, cum quibusdam aliis in praesentia nostra fidelitatis nobis exhibueritis juramentum, dilectos filios Marsican. subd. et capellan. et nobilem virum Joannem, familiarem nostros, ad partes vestras decrevimus destinandos. Volentes et universitati vestrae per apostolica scripta mandantes quatenus in eorum manibus universi et singuli fidelitatis juramenta praestetis, ut deinceps, auctore Deo, terra vestra sub apostolicae sedis dominio optata valeat securitatis et pacis tranquillitate gaudere. Nos enim ad ea quae honori vestro et utilitati viderimus expedire diligens studium et efficacem operam impendemus.
CCCLXX HUBERTO CANTUARIEN. ARCHIEPISCOPO. De recuperandis ecclesiae bonis. (Perusii, XIV Kal. Octobris.) Cum a nobis petitur, etc., usque ad verbum assensu, fraternitati tuae auctoritate apostolica indulgemus firmiterque praecipimus ut ea quae a temporibus Ric. et Bald. antecessorum tuorum circa res et possessiones atque patrimonium Cantuarien. Ecclesiae et mensam archiepiscopalem in grave damnum et jacturam Ecclesiae illicite alienata repereris, appellatione remota, per censuram ecclesiasticam mediante justitia revoces et debitis usibus non differas applicare. Revocationes vero illorum quae per praedecessores tuos circa mensam archiepiscopalem, possessiones, Ecclesias et Ecclesiarum concessiones auctoritate apostolica legitime revocata sunt ratas et firmas esse jubemus; tibi districtius injungentes ut ea, nostra fretus auctoritate, firmiter, appellatione remota, facias observari. Decernimus ergo, etc., indulgentiae nostrae, etc. Si quis autem, etc.
Datum Perusii, XIV Kal. Octobris.
CCCLXXI. HUBERTO CANTUARIEN. ARCHIEPISCOPO. Confirmat decretum quoddam regis Anglorum. (Perusii, XV Kal. Octobris.) Monet nos apostolicae sedis cui, licet immeriti, praesidemus, auctoritas pro statu omnium Ecclesiarum provida circumspectione satagere et, ne malignorum rapinis vel molestiis exponantur, apostolicum ipsis patrocinium exhibere. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis justis precibus et honestis gratam conniventiam, impendentes, statutum illud quod charissimus in Christo filius noster R. illustris Anglorum rex super libertate ac immunitate Ecclesiarum et personarum ipsarum post redemptionem sui provida deliberatione fecisse dignoscitur, sicut in scripto ipsius regis exinde confecto plenius continetur, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti pagina communimus; et ad hujus rei perpetuam firmitatem, continentiam ipsius rescripti de verbo ad verbum his duximus inserendam. RICHARDUS Dei gratia rex Angliae, dux Normanniae, Aquitaniae, comes Andegavensis, archiepiscopis et episcopis et universo clero regni Angliae, salutem. Gratias agimus affectuosas universitati vestrae pro eo quod de thesauris et ornamentis ecclesiasticis et facultatibus vestris ad corpus nostrum redimendum tam benigne nobis et liberaliter subvenistis et quod nobis in tanta necessitate res Ecclesiarum vestrarum et vestras gratis exponere voluistis. Ne igitur quod de mera liberalitate a vobis actum est ad liberationem corporis nostri et ineffabilem honorem et utilitatem nostram, futuris temporibus, trahatur in consequentiam et sanctae matri Ecclesiae vel vobis dispendium pravae importet consuetudinis, ad omnium volumus notitiam pervenire quod ea quae nobis in praedicto necessitatis articulo contulistis, nec unquam ex debito vel per consuetudinem exegimus nec posteris sumus temporibus exacturi nec hac vel alia occasione volumus dignitatibus sanctae matris Ecclesiae in aliquo vel ejus libertatibus obviare, sed pro omni posse nostro et scientia, Deo volente, volumus omnem ejus immunitatem et universas ejus dignitates et libertates, ut dignum est, conservare integras et pro loco et tempore, in quibus licuerit, augmentare. Nulli ergo, etc.
Datum Perusii, XV Kal. Octobris.
CCCLXXII. ABSALONI LUNDEN. ARCHIEPISCOPO. De bonorum quorumdam praesertim castri Hasii donatione. (Perusii, X Kal. Octobris.) Fratres et coepiscopos nostros, tam propinquos quam longe positos, sincera tenemur charitate diligere ipsosque in his quae juste requirunt libenter et efficaciter exaudire. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis justis precibus clementer annuimus et ad exemplar fel. record. Urbani papae praedecessoris nostri castrum de Hasii, quod illustris memoriae Waldem. olim rex Daciae tuae fraternitati contulit et tu tali conditione interposita Rostkilden. Ecclesiae pia consideratione dedisti, ut ipsum debeas quoad vixeris detinere, post decessum tuum ad Ecclesiam ipsam libere devolvendum, sub jam dictae conditionis tenore, sicut ipsum juste et sine controversia possides cum omnibus pertinentiis suis, auctoritate tibi apostolica confirmamus et praesentis scripti pagina communimus, videlicet villam ipsam de Hasii, mansionem de Otherslef cum omnibus pertinent. suis, scilicet Sersfel, Solbiarge, Huanlolde, Wigislef, Walbu, mansum unum Brunsoge, Imbrethorp, mansiones de Gesnetofte et de Murhoge cum omnibus pertinentiis earum, mansiones de Barsuerthe et de Wigurm cum omnibus pertinentiis earum, mansiones de Husfretop et de Haverthi cum omnibus pertinentiis earum, mansiones de Burgbu et de Hiartharum cum omnibus pertinentiis earum et universam partem earum quae acquisivit Nicolaus castellanus tuus, juxta tenorem pacti quod inter vos convenit. Nulli ergo, etc.
Datum Perusii, X Kal. Octobris.
CCCLXXIII. PETRO ARUSIEN. EPISCOPO. Confirmat statutum de sex praebendarum institutione. (Perusii, VI Kal. Octobris.) Officii nostri debitum et charitas ordinata requirit ut quae a fratribus et coepiscopis nostris acta laudabiliter fuerint, auctoritatis nostrae praesidio inconvulsam obtineant firmitatem et plenam in futuro agendi fiduciam tribuant potiora. Sicut autem ex parte tua, venerabilis in Christo frater, nostris est auribus intimatum, de bonis patrimonialibus et aliis quae rationabiliter acquisisti ac de his quae commissa tibi Ecclesia prius habuerat, sex praebendas provide statuisti canonicis assignandas qui eidem Ecclesiae debeant deservire. Nos ergo statutum ipsum dignis in Domino laudibus commendantes, ut firmiter omnibus futuris temporibus observetur, prout circumspecte et provide factum est et in authentico scripto venerabilis fratris nostri Absalonis Lunden. archiepiscopi expressius continetur, auctoritate apostolica confirmamus. Nulli ergo, etc.
Datum Perusii, VI Kalend. Octobris.
CCCLXXIV. UPSALEN. ELECTO. Qualiter pallio utendum sit. (Perusii, VI Kal. Octobris.) Receptis tam dilectorum filiorum capituli Upsalen. Ecclesiae litteris quam plurium aliorum, qui pro pallii datione apud nos vehementer instabant, de tua fuimus promotione gavisi. Qui sperantes in Domino quod, eo adjuvante, commissae tibi administrationis officium debeas salubriter exercere, ad augmentandum tuae dignitatis honorem, quem in susceptione pallii es cum potestatis plenitudine suscepturus, prompto favore libenter intendimus ad instantiam dilectorum filiorum Tobiae nuntii venerabilis fratris nostri Lunden. archiepiscopi et Walterii nuntii tui, petitionibus praedictorum clementius annuentes. Unde nos ipsum de beati Petri corpore sumptum, plenitudinem videlicet pontificalis officii, tibi transmittimus, ut tibi per venerabilem fratrem nostrum Lunden. archiepiscopum vice nostra, sub ea forma juramenti quam expressam ei sub bulla nostra transmittimus assignetur. Tu vero tanquam vir providus et discretus illud de manibus ejusdem archiepiscopi juxta formam praedictam cum omni devotione suscipiens, eo in festivis diebus et aliis temporibus quae in Ecclesiae tuae privilegiis exprimuntur, utaris; ita videlicet ut ex tantae culmine dignitatis spiritum tibi superbiae non assumas; sed quanto fueris praeeminentior dignitate, tanto juxta illius Magistri exemplum qui eum qui major inter discipulos suos erat fieri voluit minorem, ministrari non veniens, sed causa humilitatis aliis ministrare, te omnibus humiliorem exhibeas, te potius exaltandum humilitate sciturus. Misericordiae quoque operibus jugiter te praestes intentum, quae beatos efficit suos sectatores, eosdem evangelica Veritate consecuturos misericordiam attestante. Omnibus etiam hominibus te reddas affabilem et, si fieri potest, secundum Apostolum, cum omnibus pacem habeas, ut pacificus vocari Dei filius merearis. Te cum eodem apostolo semper ad anteriora, posteriorum oblitus, extendas, manusque tuas reddens in operibus innocentes, sic ea lucere facias coram hominibus ad subditos tuos exempla bonorum multiplicata transmittens, ut Deus magnificetur in illis et lucerna tua jugiter super candelabrum ardens omnibus introeuntibus in domum Domini viam absque offendiculo praebeat expeditam. Ad quorum operum fortius fulcimentum non desint opera charitatis, sine qua, cum ipsa caeteris virtutibus praeeminentior habeatur, nihil omnino creditur esse perfectum; imo nullam retinet operatio firmitatem, nisi charitatis fuerit radice subnixa. Inter caetera vero quae tibi ex officio imminent facienda, tuum sit studium speciale, Rom. Ecclesiam matrem tuam in omnibus et per omnia revereri atque mandata et institutiones ipsius, upote inter omnes Ecclesias ex divina provisione primatum per beati Petri merita obtinentis, studeas irrefragabiliter observare.
Datum Perusii, VI Kal. Octobris.
CCCLXXV. JOANNI POTESTATI ET POPULO PERUSIN. In suam protectionem Perusinos recipit, salvis eorum antiquis privilegiis. (Tuderti, VI Non. Octobris.) Apostolica sedes, quae disponente Domino cunctorum fidelium mater est et magistra, speciales filios ampliori consuevit gratia honorare, ut eos et ad devotionem suam ferventer accendat et ad obsequium suum diligenter invitet. Nos ergo, qui miseratione divina huic sanctae sedi, licet immeriti, praesidemus, devotionis et fidei puritatem, quam erga matrem et dominam vestram sacrosanctam Rom. Ecclesiam geritis attendentes, vestris quoque precibus inclinati, quos inter alios fideles nostros speciali charitate diligimus, civitatem Perusinam, quae ad jus et proprietatem ipsius pertinere dignoscitur, cum pertinentiis suis et nunc habitis, et in antea legitime acquirendis sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus. Eam vero nunquam alienabimus, sed semper ad manus nostras curabimus retinere. Consulatum autem cum jurisdictione sua vobis auctoritate apostolica confirmamus: concedentes ut his qui sunt ipsius jurisdictioni subjecti, liberum sit ad potestatem vel consulem, qui pro tempore fuerint legitime appellare. Consuetudines quoque vestras antiquas et novas rationabiles et communiter observatas duximus approbandas. Salva in omnibus apostolicae sedis auctoritate pariter et justitia, et Ecclesiarum omnimoda libertate. Nulli ergo, etc., protectionis, confirmationis et concessionis etc.
Datum Tuderti, VI Nonas Octobris.
CCCLXXVI. PRAELATIS ET CLERICIS LOMBARDIAE. Ne justitiam vendant, aut cum clientibus de mercede paciscantur. (Tuderti, V Non. Octobris.) Cum ab omni specie mala praecipiat Apostolus abstinere, nos qui, licet indigni, constituti sumus a Deo super gentes et regna, ut juxta verbum propheticum evellamus et destruamus, aedificemus et plantemus, summopere debemus satagere, quatenus evellamus vitia et plantemus virtutes, destruamus iniqua et aedificemus honesta; sicque nostra sollicitudine mediante prava transeant in directa et aspera convertantur in plana. Licet autem hujus nostrae sollicitudinis labor generaliter debeat ad omnes extendi, quia sapientibus sumus et insipientibus debitores, specialiter tamen ad clericos qui dormire debent a vitiis, ut sint pennae columbae deargentatae, ne quid in illis appareat quod offuscet candorem ecclesiasticae puritatis. Sane ad audientiam apostolatus nostri multorum assertione pervenit quod cum ex delegatione nostra causas suscipitis pertractandas, more saecularium super decima litis vel parte alia pro diversa terrarum consuetudine, praeter expensas victualium cum litigantibus receptis pignoribus pro salario convenitis; quae postmodum usque ad solutionem pecuniae, nolentibus etiam partibus, contenditis detinere; non attendentes quod ad hoc vobis et aliis clericis sunt ecclesiastici redditus deputati, ut ex ipsis honeste vivere debeatis, ne vos oporteat ad turpia lucra manus extendere vel ad iniqua munera oculos inclinare. Cum ergo opera vestra lucere debeant laicis in exemplum nec vos deceat instar saecularium ad turpe compendium juris occasionem arripere, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus ab hujusmodi exactionibus de caetero abstinentes, vigorem judiciarium gratis studeatis litigantibus impertiri, non obstante quod in fraudem a quibusdam proponitur quod id exigatur nomine assessorum, cum nec justum judicium judici vendere liceat et venales sententiae ipsis etiam saecularibus legibus reprobentur.
Datum Tuderti, V Nonas Octobris.
CCCLXXVII. NARNIEN. EPISCOPO. Ut causam abbatis de Ferentillo cognoscat. (Ameliae, III Non. Octobris.) Cum dilectus filius abbas de Ferentillo ad nostram praesentiam accessisset, conquerens de nobilibus viris O. et A fratre ipsius et filiis R. dominis de Arton, partibus in nostra praesentia constitutis, dilectos filios nostros l. tituli Sanctae Pudentianae et G. tituli Sanctae Mariae in trans Tiberim presbyteros cardinales deputavimus auditores. In quorum praesentia suam abbas proposuit quaestionem quod praefati nobiles, nulla requisitione praemissa, manu armata et cum exercitu ad castra monasterii Ferentilli et Gab. venientes, in praedis animalium, segetum combustionibus, captionibus hominum, homicidiis perpetratis, et damnis aliis usque ad quingentas libras Lucen. praeter stragem hominum et injurias irrogatas, damnificare dictum coenobium praesumpserunt. De quibus et aliis pariter quae vellet proponere contra ipsos justitiam sibi fieri postulabat. Cui citra litis contestationem sub forma exceptionis fuit ex adverso responsum quod cum abbas ipse nobilibus viris O. et R. promiserit praestito juramento quod eos contra omnes homines (exceptis Rom. pontitifice, imperatore ac legatis ipsorum) ad retinendum quod tunc habebant et possidebant in castris, villis et bonis aliis et recuperandum sine fraude ac malo ingenio, si eorum aliquid amitterent, adjuvaret, per ipsius dolum et violentiam castrum Sacrati amiserant fraudulenter quod et progenitores eorum tenuerant et ipsi possederant in quiete. Super quo ab ipsis saepe admonitus illud eis restituere denegavit. Quin potius villas tres, Quadraginta scilicet, Casale et Carpium, quas pro se et parte sua dictus abbas sub securitate receperat, foedere violato, in animalibus, spoliis et suppellectilibus aliis ipse cum suis fuerat depraedatus, conjugatis tractatis turpiter, mulieribus etiam acriter verberatis, etiam sacerdotem ligatis a tergo manibus ante se duci fecit afflictum verberibus et vestibus penitus spoliatum. Homines quoque villarum recludi fecit in carcerem, ubi unum ex ipsis contigit exspirare. Castro etiam in quo dicti nobiles habitabant ignem abbas de nocte fecit apponi; per quem in praemissis damnis et aliis multis usque centum marchas se spoliatos dicebant, petentes prius restitui quam ipsius petitionibus responderent, praesertim cum testes haberent praesentes per quos intentionem suam in continenti probare volebant; et quod restitutio ante causae ingressum deberet fieri spoliatis utriusque juris auctoritatibus ostendere conabantur. Verum ex parte abbatis fuit taliter replicatum quod libello suo secundum regulam juris qua dicitur: Ut qui prior appellat, prior agat, debebat primitus responderi; nec ab eo restitutio peti poterat qui non fuerat spoliator; praesertim cum castrum Sacrati ad jus et proprietatem sui monasterii pertineret: quod etiam pars adversa nullatenus denegabat. Unde ut verus dominus ad quem ab alio res sua possessa revertitur, etiam post tempora longiora retentionis debebat commodum obtinere, et [ f. cum] judicium restitutorium contra spoliatorem tantum competere dignoscatur. Pro damnis quoque illatis restitutio postulari non poterat, sed ad ea debebat actio competens intentari. Alioquin cum et pars abbatis damna gravissima sibi quereretur illata, prius restituenda fuerant, si pro hujusmodi esset restitutio facienda, secundum tenorem regulae memoratae. Capitula quoque de restitutione facienda loquentia locum habere in criminalibus asserebant, et quando quis ab adversario spoliatur et super re ipsa qua spoliatus fuerat convenitur. Caeterum ex parte abbatis regulam introductam adversa pars in mutuis petitionibus locum habere dicebat, cum causae vicissim tractatae una postea sententia terminantur. Cum vero pars aliqua per restitutionem vel alio modo aliquid sibi deberi proponit et altera in modum exceptionis se asserit spoliatam nec ante restitutionem suam ullatenus responsuram, de incidenti asserebat antea cognoscendum. Cum autem ea quae praemisimus et alia quaedam praedicti cardinales nobis et fratribus nostris fideliter retulissent, nos distinguendum esse credentes utrum spoliationis quaestio ab eisdem nobilibus sit objecta in modum actionis ad restitutionem petendam, an in forma exceptionis ad intentionem adversarii repellendam, cum ea in modum actionis proposita intelligantur diversae petitiones se minime contingentes, ac per hoc juxta regulam juris praemissam qaae prius esset proposita, prius foret tractanda, quanquam in idem judicium ambae deductae vicissimque tractatae simul essent eadem sententia terminandae. Sed quoniam illa quaestio fuit ab eisdem nobilibus tantum in modum exceptionis objecta, de communi fratrum nostrorum consilio interloquendo pronuntiavimus ut probationes eorum super ipsa exceptione primitus audirentur, et, ea probata legitime, non cogerentur abbati respondere super petitionibus memoratis, donec restituerentur ab ipso, cum spoliatus spoliatori ante restitutionem non cogatur ullatenus respondere. Spoliatione tamen in modum tantum exceptionis probata, non est per hoc restitutio facienda; quemadmodum cum in modum exceptionis aliquod testi crimen objicitur, ut sic a testimonio repellatur, etsi sic crimen contra eum civiliter fuerit probatum, non ideo sibi poena infligitur ordinaria, sed ejus duntaxat testimonio non creditur; quod ea ratione contingit, quoniam in ipsum accusatio non procedit. Testes etiam quorum testimonium reprobatur inter infames, quasi ex falso testimonio, non habentur. Cum autem super exceptione ipsa probandi testes sint ex parte militum jam producti et attestationes etiam publicatae, pars abbatis ad repellendos eos nonnulla in praesentia nostra se proposuit objecturam. Nos ergo volentes parcere laboribus partium et expensis et quia majoribus occupati causas singulas in persona propria discutere non valemus, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus, partibus ad tuam praesentiam constitutis, audias quae pars abbatis contra testes et attestationes duxerit proponenda et quaestionem ipsam, servato juris ordine, appellatione remota, legitimo fine decidas. Postmodum autem si partes contra se mutuo duxerint aliqua proponenda, nihilominus audias, et si ambae consenserint, remoto ap. ob., justitia mediante decidas. Alioquin omnia gesta redacta in scriptis, sigilli tui munimine roborata ad praesentiam nostram transmittas: utrique parti assignans terminum competentem, quo recepturae sententiam nostro se conspectui repraesentent.
Datum Ameliae, III Nonas Octobris.
CCCLXXVIII. NOBILIBUS VIRIS UGUIT ET GUIDONI MARCHIONI, FIDELIBUS NOSTRIS. Recipit illos cum ipsorum subditis in protectionem apostolicam. Licet apost. sedes mater sit omnium generalis, eos tamen protegere consuevit specialius et fovere qui praeter spiritualem subjectionem, quae ipsi debetur ab omnibus, ei sunt temporali etiam jurisdictione subjecti. Eapropter, dilecti in Domino filii, devotionem quam erga Rom. Ecclesiam et nos ipsos habetis diligentius attendentes, vos et totam terram vestram, quae ad jus et proprietatem beati Petri pertinere dignoscitur, cum omnibus quae in praesentiarum rationabiliter possidetis aut in futurum justis modis, annuente Domino, recuperare poteritis seu etiam adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem majorem et minorem insulas, quas ad jus et proprietatem nostram non est dubium pertinere, sicut eas juste ac pacifice possidetis auctoritate vobis apostolica confirmamus, etc. Decernimus ergo, etc.
CCCLXXIX. NOBILI VIRO SPALAGRAN. Indulgetur ei ut coenobium et ordinem S. Benedicti intrare possit. (Tuderti, IV Non. Octobris.) Ex tua confessione reperimus quod olim corde compunctus ad ordinem Hierosolymitani hospitalis disposueras te transferre, licet ad hoc te voto minime astrinxisses. Si vero ille a quo omne datum optimum et omne donum perfectum est, per quem de virtute ascenditur in virtutem, vino compunctionis amplius te potaverit et ascensionem cordis tui dignatus fuerit in melius promovere, ita ut in aliquo monasterio, in quo beati Benedicti Regula observetur, propositum concipias Domino militandi; quoniam et tu super hoc a nobis consilium postulasti, nos diligentius attendentes quod nullum juxta confessionem tuam votum emiseris aut feceris professionem, unde secundum videatur propositum impediri, et etiam intuentes quod beati Benedicti Regula arduitatem vitae continet arctioris, ut in aliquo monasterio praedicti ordinis Domino, si malueris, valeas militare, liberam tibi concedimus auctoritate praesentium facultatem; et dummodo de corde puro et conscientia bona et fide non ficta procedat, ut hoc in monasterio sancti Fortunati valeas adimplere, tibi benignius indulgemus.
Datum Tuderti, IV Nonas Octobris.
CCCLXXX. EPISCOPO LINCOLNIEN. ET DECANO DE HUNTEDON. Ut celebrent divortium inter P. et T. cum processerit inter eos cognatio spiritualis. (Apud civ. Castellanam, VIII Id. Octobris.) Veniens ad praesentiam nostram G. Anglicus natione nobis exposuit quod cum olim in adolescentia constitutus mulieri cuidam adhaesisset, quam tamen quidam alius ante cognoverat, de consilio matris suae factum est ut eadem mulier quemdam puerum, quem de alia soluta ipse susceperat, de sacro fonte levaret, ad suspicionem et infamiam utriusque delendam. Deinde vero, cum in ejus amorem vehementius exarderet, absque consilio amicorum eam clanculo desponsavit. Cumque prolem ex ea procreare non posset et increpationes a patre suo gravissimas sustineret, quod eam desponsando deliquerat revolvens in animo, ipsa dimissa, causa orationis Hierosolymam est profectus. Verum cum idem rediens de partibus transmarinis, prolem eam suscepisse de alio invenisset, ei noluit adhaerere; sed propter adulterium, quod commisisse taliter videbatur, ea omnino dimissa ad longinquam se transferens regionem et ad Eugubin. tandem veniens civitatem, quamdam ibidem cum terra competenti et dote decenti sibi matrimonialiter copulavit, de qua prolem se confessus est suscepisse. Eapropter discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus super his inquiratis diligentius veritatem; et si primam mulierem praedicti viri filium de sacro fonte levasse constiterit antequam eam desponsasset uxorem, vos inter eos divortium, appellat. postposita, celebrantes, rei processum nobis per litteras vestras fideliter exponatis, ut an cum secunda valeat legitime commorari, veritate cognita, decernere valeamus. Quod si ambo, etc., tu ea, frater episcope, etc.
Datum apud civitatem Castellanam, VIII Idus Octobris.
CCCLXXXI. NIDROSIEN. ARCHIEPISCOPO. Respondetur illius consultationibus. (Apud civ. Castellanam, VI Id. Octobris.) Quod in dubiis nostro postulas certificari rescripto, ut juxta illud tuae discretionis arbitrium modereris, fraternitatem tuam dignis in Domino laudibus commendamus. Sane consuluit nos tua fraternitas utrum altare in quo excommunicatus divina celebrare praesumpsit reconsecrari debeat et an sit communicandum excommunicato qui quod staret mandato Ecclesiae juratoriam praestitit cautionem, sed nondum absolutionis beneficium est adeptus. Et si excommunicato communicare aliqui et qui etiam teneantur. Quaesivit etiam quae poena his fuerit injungenda qui excommunicatis volentes communicant vel inviti, et quid de presbyteris sit agendum qui gubernant naves ad pugnam et pugnant et his qui alios incitant, sed non pugnant. Ad haec autem fraternitati tuae taliter respondemus quod nec altare in quo excommunicatus celebrat debet, nisi aliud interveniat, consecrari, nec excommunicato, licet quod stet mandato Ecclesiae juramento firmarit, communicari debet donec fuerit per Ecclesiam absolutus. Alioquin post juramentum non esset absolutio necessaria. Utrum autem si absolutionis beneficium non contemptus religionis sed articulus necessitatis excluserit, tali vel saltem in morte communicare sit licitum, quia minime per tuas litteras requisisti, ad praesens non duximus respondendum. Nullus autem omnino nominatim excommunicato scienter communicare tenetur, nisi quaedam personae quae per illud Gregorii papae capitulum Quoniam multos, specialiter excusantur. Illi autem qui nominatim excommunicatis praesumptuose participant, praeter personas dicto canone denotatas, nisi ab eorum participatione commoniti forte destiterint, excommunicationis sunt vinculo innodandi. Secus autem si ei communicant scienter qui cum participibus suis est vinculo excommunicationis sententialiter innodatus. Tunc enim et ipsi sententiam excommunicationis incurrunt. Quia vero tam sacerdotes qui gubernant naves ad pugnam quam qui personaliter exercent pugnae conflictum et hi qui alios incitant ad pugnandum, omnes quidem enormiter peccant, de rigore canonico eos credimus deponendos. Hi praeterea qui beneficium ecclesiasticum sibi collatum sponte in manum laicam resignantes, illud denuo a laico susceperunt, eodem sunt beneficio spoliandi; licet resignatio talium facta laico nullam obtineat firmitatem. Altare vero in quo tabula cui consecrationis benedictio pontificali ministerio adhibetur, si mota fuerit vel enormiter facta, debet non immerito consecrari. Nec negamus quin oleum non consecratum consecrato possit oleo commisceri. Clerici autem qui excommunicati vel ab excommucatis scienter ad ordines sunt promoti debent ab ordine sic suscepto deponi.
Datum apud civitatem Castellan., VI Idus Oct.
CCCLXXXII. NIDROSIEN. ARCHIEPISCOPO, UNIVERSIS EPISCOPIS, ET ALIIS ECCLESIARUM PRAELATIS IN NORWAGIA CONSTITUTIS, IN FIDELIUM COMMUNIONE MANENTIBUS. De compescendo tyranno, qui eos misere excruciabat. (Apud civ. Castellanam, II Non. Octobris.) In vestrorum et totius populi Norwagiae criminum ultionem, permittente Domino, credimus accidisse quod usque adeo in vos et totum regnum Norwagiae tyrannica Sueri crudelitas et violentia detestanda praevaluit, ut et regnum nec electione principum, prout accepimus, nec ratione sanguinis occuparit et in viros ecclesiasticos ipse quondam ecclesiastico, sicut dicitur, functus officio debacchetur, Ecclesias opprimat, clericos persequatur, affligat pauperes et saeviat in potentes: ita ut divino credatur accidisse judicio, ut qui secundum etiam suam assertionem illegitime natus ad sacros non fuerat ordines promovendus, contra sanctiones canonicas assumptus ad eos, fortius in illos desaeviat qui in ordinatione ipsius statuta canonum non servarunt. Miramur autem, non de Deo, qui ad correctionem vestram ejus tyrannidem hactenus toleravit, nec de ipso, cujus spiritus obstinatus in malo malum dediscere, assuetus iniquitati, non potest; sed de his qui apostatam, sacrilegum et nefandum adhuc etiam sacrilegae temeritatis ausu sequuntur et ei praebent auxilium et favorem, cujus tyrannidem persequi potius pro viribus tenebantur, Licet autem ad edomandam ejus versutiam frequens manaverit ab apostolica sede mandatum, nondum tamen sic ejus potuit perversitas refraenari, quin adhuc quibusdam eum in suarum sequentibus perniciem animarum, in quadam parte Norwagiae dominetur, et in ea rabiem superet aquilonis. Qui ut amplius vos et universum Norwagiae populum circumveniret et auctoritate apostolica regnum sibi ostenderet confirmatum, bonae memoriae Coelestini papae praedecessoris nostri bullam falsare non timuit, qua varias litteras sigillavit. Sed is cui manifesta sunt omnia ejus falsitatem detexit. Ne autem ejus perversitas desaeviat diutius in insontes, universitati vestrae per apostolica scripta districte praecipiendo mandamus quatenus Norwagiae populum diligentius moneatis ne ipsum ulterius sequi praesumant, aut ei praestare auxilium vel favorem. Alioquin universos sequaces ipsius excommunicationis nuntietis sententia innodatos et claudentes Ecclesias et nullum in tota terra Norwagica, quae ipsum sequitur, sacramentum ecclesiasticum, praeter baptisma, parvulorum et poenitentias morientium, celebrantes, fautoribus ejus decedentibus sepulturam ecclesiasticam denegetis. Ad haec, discretionem vestram nolumus ignorare quod cum nuntii ejus ad nostram praesentiam accessissent, a nobis super facto ipsius nihil potuerunt penitus impetrare. Unde si quod pro eo se obtinuisse confinxerint, a falsariis id obtentum esse noveritis, quorum multitudo in nostrae promotionis initiis cum falsis bullis per nostram fuit sollicitudinem deprehensa.
Datum apud civitatem Castellanam, II Nonas Octobris.
CCCLXXXIII. ILLUSTRI REGI DACORUM. Ejusdem argumenti. (Datum, ut supra. ) Tam cleri quam populi Norwagien. promerentibus culpis, permittente Domino, credimus accidisse, etc., usque ad verbum desaeviat in insontes, serenitatem regiam rogamus, monemus et exhortamur in Domino, ac per apostolica scripta mandamus quatenus ac defendendas Ecclesias, clericos in sua libertate tuendos, liberandos pauperes et potentes de manu persecutoris illius, imo etiam ad dejiciendum monstrum illud quod his solis parcit quibus nocere non potest, taliter accingaris, ut et a Deo retributionem aeternam et nostram consequi gratiam specialius merearis; persecutoribus tantae iniquitatis assistas, resistas sequacibus; ita quod membrum illud diaboli non possit in regno Norwagiae denuo debacchari aut persecutionem in Ecclesiis ulterius suscitare.
Datum, ut supra.
In eumdem modum illustri regi Sueciae. In eumdem modum nobili viro comiti Sueciae.
CCCLXXXIV. NIDROSIEN. ARCHIEPISCOPO. Ut Bergensem episcopum tyranni fautorem deponat. (Datum, ut supra. ) Examinatam tuae fidei puritatem et fervoris constantiam, quam nec persecutio, nec gladius, nec fames, nec exsilium diuturnum a charitate Christi separare potuit vel dejicere a statu libertatis ecclesiasticae conservando, quem etiam nec terror coegit, nec minae moverunt, nec demulserunt blanditiae, nec preces nec promissiones potuerunt inducere ut Suero sacrilego et apostatae, qui regnum Norwagiae per effusionem sanguinis et violentiam occupavit, in matris infamiam se asserens de regali progenie descendisse, vel latenter annueres, vel expresse faveres, dignis in Domino laudibus commendamus; et tanto amplius ex hoc tuae fraternitatis fortitudini congaudemus, quanto in te potius persecutor exarsit, sed constantia tua ejus tyrannidem superavit. Unde cum tibi contra tyrannum illum a tuis esset suffraganeis assistendum nec eorum aliquis eidem excommunicato deberet praestare favorem, utpote qui Ecclesias et ecclesiasticos viros servituti subjicere nititur, opprimere pauperes et effundere sanguinem innocentem, ferre non possumus non moleste quod Bergen. episcopus, suffraganeus tuus, contra bonae memoriae Coelestini papae praedecessoris nostri mandatum et contra tuum etiam interdictum, castra ipsius sequi non dubitat, celebrans excommunicato divina et in ejus praesentia universa exercens ecclesiastica sacramenta: qui, licet a te fuerit saepius evocatus, tuo tamen se noluit conspectui praesentare. Quia vero tanta praesumptio severiori debet animadversione puniri, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus episcopum ipsum, si praemissis veritas suffragatur, ab officio beneficioque suspendas, nec prius sententiam suspensionis relaxes quam nostro se conspectui praesentarit. Quod si forsan sententiam tuam servare neglexerit, eum anathematis censura percellas et singulis diebus Dominicis et festivis, pulsatis campanis et candelis exstinctis, excommunicatum facias publice nuntiari, ut quem timor Domini a malo non revocat, rubor saltem et poena compescant. Sciturus quod nos praedictum Suerum absolvere non proposuimus, nisi taliter satisfaceret de commissis, quod ejus esset satisfactio non irrationabiliter admittenda.
Datum, ut supra.
CCCLXXXV. VERONEN. EPISCOPO S. ROMANAE ECCLESIAE CARDINALI. De homicida deponendo ab ordine sacro. (Apud civ. Castellanam, VII Id. Octobris.) Sicut ex tuarum et aliorum multorum accepimus continentia litterarum, cum V. Ecclesiae de Nigrario clericus adversus archipresbyterum et fratres ipsius plebis graves inimicitias concepisset, tu eum propter enormia facinora sua et quia cum sceleratis et iniquis hominibus conversando arma portabat clericis interdicta multaque alia nefaria committebat, ab officio beneficioque suspensum excommunicationis etiam vinculo innodasti. Clericus autem ipse in concepta malitia perseverans, eumdem archipresbyterum, boni testimonii virum, sanguine generosum, amicum religionis, hospitalitatis cultorem et aliorum operum pietatis, a Veronen. civitate, ad quam profectus fuerat pro Ecclesiae suae negotiis peragendis, ad suam Ecclesiam redeuntem, cum complicibus suis saeculari potestate bannitis, diabolo instigante, propriis manibus, sicut dicitur, interemit et in frusta concidere non expavit. Cumque caeteris fugientibus ipse a potestate ac consulibus captus, detrusus fuisset in ca cerem et propter validas probationes et indicia manifesta ferri posset in eum sententia capitalis; ad majorem facinoris evidentiam, licet quod reus esset sanguinis defuncti archipresbyteri a populo clamaretur, ad paucorum tamen instantiam indictum est a potestate personale duellum. Verum in tanto discrimine constitutus et vitae suae pertimescens, utpote perpetrati sceleris conscientia vulneratus, patre medio, qui pro se ac filiis pacem pro morte dicti archipresbyteri dicitur recepisse, mandatis consanguineorum defuncti per omnia parere promisit. Quibus pro illata injuria octingentas libras intercedente pacto promisit pariter et persolvit. Et quoniam amici clerici memorati apud te precibus instare non cessant ut eum officio et beneficio restituere debeas, excommun. vinculo primitus absolutum; aliis e contra clamantibus clericis et laicis rectius sentientibus eum tanquam reum sanguinis restituendum non esse, sed potius perpetuo deponendum: tu in tanta rerum ambiguitate quid tibi foret agendum sedem apostolicam consulere decrevisti. Nos ergo attendentes quod non solum a malo sed etiam ab omni specie mali sit secundum Apostolum abstinendum, nec volentes quod maleficia remaneant impunita, fraternitati tuae taliter respondemus, quod, si praemissis veritas suffragatur, praefatum V. clericum ab omni beneficio ecclesiastico per te fieri volumus alienum ipsumque nihilominus excommunicatum publice nunties et facias tandiu, appellatione remota, ab omnibus evitari, donec cum tuarum testimonio litterarum nostro se conspectui repraesentet animadversione canonica puniendus. Si qui vero se duxerint opponendos quo minus mandatum apostolicum impleatur, tu eos, ut a sua temeritate desistant, per censuram ecclesiasticam cessante appellatione, compellas.
Datum apud civitatem Castellanam, VII Idus Octobris.
CCCXXXVI. B. TITULI SS. MARCELLINI ET PETRI PRESBYT. CARDINALI, MONASTERII CASSINEN. ABBATI. Ut et suos fluxos mores et coenobii sui corrigat. (Apud S. Petrum, XVII Kal. Novembris.) Tacti sumus dolore cordis intrinsecus et cor nostrum gravi moerore tabescit, quoniam odoris suavitas, quae de sancta religione per beati Benedicti meritum ab Ecclesia Cassinen. ad caetera monasteria quondam effluxerat, a qua etiam tanquam a suo fonte per totius orbis climata derivata suae sumpserunt institutionis exordium, ex majori jam parte defecit, verum etiam in fetorem horridum est conversa, ut ad eam adolescentulae jam dicere dedignentur: Curremus in odorem unguentorum tuorum (Cant. I, 3), cui dicere consueverant: Oleum effusum nomen tuum, adolescentulae dilexerunt te nimis (ibid. 2). Super hoc autem tu non videris alienus a culpa, qui cum tibi sit ipsius Ecclesiae cura commissa, culpam negligis corrigere subditorum; quia, juxta verbum Sapientis, ubi non est gubernator, populus corruit, pastoris incuriam dissolutione ovium accusante. Verumtamen licet aliquid asperum tibi scribamus, plus id admonitioni quam redargutioni debes ascribere, cum te per hoc cautum et providum reddere intendamus. Scis etenim, sacra te docente Scriptura, quod pater filium quem diligit, corripit, et amici meliora sunt verbera quam oscula inimici viaque vitae est increpatio disciplinae; quam si diligenter attendas, cum sapiente qui timet et declinat a malo, tuam diriges semitam circumspectus, in viam stulti non abiens, qui transilit et confidit. Ad haec, si quasi ad excusationem in temporalibus tuae studium intentionis expendis, ut Ecclesia tua in possessionibus dilatetur, illas omnibus debes praeferre divitias, quibus inter filias Sion tua supergredi valeat universas, quae videlicet in spiritualibus attenduntur. Primum namque jubemur quaerere regnum Dei et sic nobis adjici omnia promittuntur. Unde si Marthae studium laudabiliter retinens, partem Mariae, quae non auferetur ab ea, tibi eligere voluisses, de spiritualibus sollicitius meditando, scandalum illud potuisses evadere, per quod Casinen. Ecclesia in observantiis regularibus adeo inferior praedicatur, ut quae mater religionis exstiterat et magistra, vix filia sive discipula jam meruerit appellari. Ut igitur amplius in te proficiat manifesta correctio quam amor absconditus, nos ad correctionem tuam haec omnia praelibantes ad excitand. in melius, cum dulcibus amara miscendo, discretionem tuam rogamus, consulimus et in Domino plurimum exhortamur, quatenus ex his dignum capiens intellectum, te, cum Apostolo, ad anteriora posteriorum oblitus extendas et ad observantiam religionis et ordinis, quam taliter excidisse dolemus, in tuo monasterio congrue relevandam eo modo studeas vigilare, ut famae dispendium, quod idem monasterium sub tuae fuit hactenus negligentiae torpore perpessum, per tuae sedulitatis instantiam redimatur, et dissolutionis amota materia, quae tantorum origo malorum exstitit principalis, per tuae informationis exemplum grex tibi commissus sub regularibus institutis arctius restringatur. Unum autem inter caetera debes summopere praecavere, ne, secundum quod dixit Apostolus: Timeo ne cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar (I Cor. IX, 27), in conversatione tua te talem exhibeas, quod a te offendiculum aliquod oriatur, per quod via tuis subditis in corruptionem pateat et ruinam: quin potius in operibus tuis eam munditiam et exemplum ostendas, quod ipsis eadem sint lucerna teque tanquam ducem ovium libere procedentem absque aliqua offensione sequantur. Apostolicum vero tibi non timeas deesse favorem, si ad dissolutionis excessus corrigendos in monachis, ne solito more ulterius evagentur, juxta nostrae instructionis monita duxeris procedendum: in quo laudabiliter ordinando nec parcere sanguini nec alicujus debes gratiam attendere vel timorem. Ut autem in hoc liberior possit haberi processus nec rebellio quorumlibet sive contumacia vires possit ex assuetudine dissolutionis assumere ad sui tuitionem erroris, viros maturos, qui sint et gravitate personarum et morum honestate timendi, prout sanius consilium tibi dictaverit, instituere et aliis praeficere te oportet. Ad eos autem tuae correctionis studium sollicitius debet extendi qui post greges sodalium exterius evagantur, per quorum exempla perversa vita claustralium infamatur, in quibus nondum ex toto religionis scintilla defecit, sed adhuc viret lilium inter spinas. Quantumcunque vero tibi deferre velimus, nisi forte in correctione profeceris, tuae motus volens sequi potius voluntatis quam salubrem exhaurire doctrinam, nulla nos poterit occasio retardare quin in te sive quoslibet alios, quos eadem involutos culpa noverimus, manum correctionis gravissimam apponamus, ita quod ea quae demulcendo proferimus, secundum excessuum quantitatem debitae sequi videbitur austeritatis affectus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, XVII Kal. Novembris.
CCCLXXXVII. NOBILIBUS VIRIS HENRICO, LEONARDO ET MARCO MAURICEN. CIVIBUS VENETIS. Ut severius quoddam contra Andraeam jurisconsultum editum mandatum revocent. (Apud civit. Castellanam, IV Id. Octobris.) Veniens ad praesentiam nostram dilectus filius Andraeas Mengun. lator praesentium humili nobis relatione proposuit quod, cum olim fuisset in praesentia dilecti filii nobilis viri ducis Venet. cum pluribus aliis constitutus pro multarum discussione causarum, accidit ut cum Mauritio Mauricen. alternatim convicia inferendo certaret. Propter quod cum graves inimicitias incurrisset et vos et alii parentes vestri propter hoc fuissetis vehementius excitati, quidam qui partis utriusque amatores exstiterant, se in medium ingerentes turbationem illam ad pacem studuerunt et concordiam revocare, suggerentes et consulentes praedicto A. ut in satisfactionem injuriarum vestro juraret obedire mandato. Cumque idem non credens se tale quid commisisse, propter quod ei grave aliquid imponi deberet, juramentum illud vobis sub tali confidentia praestitisset, ipsi statim sub juramenti debito praecepistis quod a festo beati Michaelis proxime praeterito inantea nunquam curiam dicti ducis intraret, nisi tunc cum omnes per edictum ipsius generaliter ad curiam vocarentur aut nisi per nobilem virum Rog. comitem et Nicolaum Mauricen. qui absentes esse dicuntur, ipsum contingeret relaxari. Verum quia idem Andraeas, qui, sicut asserit, dicti ducis consiliis juramento et in jure suo multis Ecclesiis, quarum est advocatus, promisso tenetur adesse, nequaquam taliter juravisset, si mandatum illud sibi contrarium praescivisset, praesertim cum animae suae timeat obviare saluti, per apostolica vobis scripta mandamus atque praecipimus quatenus mandatum ipsum pro vestrarum remedio animarum penitus revocetis. Quod si mandatum ipsum aut nolueritis aut nequiveritis revocare, noveritis nos venerabili fratri nostro patriarchae Graden. mandasse ut, si mandatum illud priori juramento licite facto repugnat, ipsum auctoritate nostra denuntiet non servandum.
Datum apud civitatem Castellanam, IV Idus Octobris.
Illi scriptum est ut hoc faciat.
CCCLXXXVIII. STRIGONIEN. ET COLOCEN. ARCHIEPISCOPIS SUFFRACANEIS SUIS. Ut Ecclesiarum libertas immunitasque conservetur. Malitia filiorum hominum, qui laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis, adeo apud vos invaluisse proponitur, ut nec sciant vel videant quam periculosum sit eos Dominum reliquisse et ejus apud ipsos non esse timorem; qui ponentes offendicula sua in domo Domini, in qua invocatum est nomen ejus, ita apprehenderunt eam inter angustias, ut libertas ejus in dissipationem jam posita, penitus jaceat conculcata. Cum enim, sicut audivimus, Ecclesia Dei in regno Ungariae in tanta reverentia olim consueverit haberi, ut si etiam publicus latro ad eam ob tutelam sui corporis confugisset, sub ejus consisteret immunitate securus, et quandiu lateret ibidem, tanquam innocens servaretur; nunc evacuata omnino tanta per iniquitatis filios libertate, non tantum nocentes personae, verum etiam res sacrae et aliae ibidem pro securitate depositae, violenter ab Ecclesiis extrahuntur. Unde nos quibus, secundum Apostolum, incumbit omnium Ecclesiarum sollicitudo continua, propter tantum discrimen Ecclesiae vehementer afflicti, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus statum Ecclesiarum, quem taliter periclitari dolemus, ad antiquam studentes omnimodis reducere libertatem, eos quos temerarios violatores earum vobis esse constiterit, tam nostra quam vestra auctoritate suffulti, appellatione cessante, terram illius rigore sententiae compescatis quem secundum canonum instituta in talibus videritis praesumptoribus adhibendum; ita ut per vos ad honorem Dei et Ecclesiae officii vestri debitum exsequentes, quod Ecclesiis sub negligentiae torpore deperiit, laudabiliter relevetur, et studium vestrum apud Deum et homines appareat commendandum.
Datum Laterani, XII Kal. Novembris.
Scriptum est illustri regi Ungariae ut in his quae pro libertate Ecclesiae praedicti archiepiscopi et episcopi duxerint statuenda, suum eis auxilium et consilium impendat pariter et favorem.
CCCLXXXIX. MAGISTRO APOLLINARI CLERICO VENERABILIS FRATRIS NOSTRI ARCHIEPISCOPI STRIGONIENSIS. A juramento quod Ecclesiae jura defendere quis velit, per appellationem non liberatur. (Datum, ut supra. ) Brevi sedem apostolicam sciscitatus es quaestione utrum ille qui jura alicujus Ecclesiae servare ac pro posse defendere juramento tenetur, si necessitate imminente sub debito juramenti ad hoc fuerit requisitus et nolens hoc facere ad sedem apostolicam duxerit appellandum, perjurii reatum incurrat. Nos autem quaestioni tuae taliter respondemus, quod in hoc articulo appellantem a perjurio talis appellatio non excusat; imo, nisi aliqua difficultas obsistat, propter quam non possit requisitus Ecclesiae subvenire, culpa perjurii potius irretitur.
Datum ut supra.
CCCXC. LITTERAE REGIN. ARCHIEPISC. AD DOMINUM PAPAM. Quod causa tribus conjunctim delegata, a duobus, excluso tertio, recte definiti nequiverit. (Panormi, XXV die mensis Augusti, prima indictione.) Excellentissimo domino et beatissimo Patri suo domino Innocentio Dei gratia sacrosanctae Romanae sedis reverendissimo summo pontifici G. humilis et indignus Ecclesiae Regin. minister, salutem et debitae perpetuam devotionis obedientiam. Placuit beatitudini vestrae causam quae vertitur inter venerabiles Montis-Regalis et Russanen. archiepiscopos mihi vestro devoto clerico una cum reverendis patribus Panormitan. et Capuan. archiepiscopis per litteras vestrae sanctitatis committere, quibus debita reverentia et honore susceptis, non multo post susceptionem earum me per aliquot dies languor aliquantulus, non sine meorum exigentia meritorum, invasit; nec tamen ut inde mandatum vestrum minus posset perfici vel adimpleri, cum tam nos quam et partes praesentes omnes Panor. fuerimus, etsi meis sociis onerosum videretur forsitan exspectare quandiu mei apponeret divina clementia misereri et nequivissem tunc pro instanti, debilitate corporis cum ipsis ad hoc exsequendum personaliter interesse, vox tamen et sensus mihi nunquam per Dei gratiam defuit quin possemus deliberatione mutua, juxta mandatum vestrum, diligenti examine causam ipsam inquirere ac fine debito terminare. Verum jam dicti mei socii infra illud aegritudinis meae spatiolum pro eorum voluntatis arbitrio, meam super hoc et eorum sibi sollicitudinem vindicantes, me ignaro et inconsulto, in causam ipsam, secundum quod eorum dictavit consilium, processerunt. Et ne forte in his quae parvitati meae ab apostolicae sanctitatis eminentia injunguntur, in conspectu mei Domini palliata falsitas sub veritatis specie offeratur, processum ipsius causae secundum quod ad diligentem inquisitionem meam certa quorumdam qui interfuerant approbatae opinionis virorum et veridica relatione mihi licuit experiri, paternitati vestrae duxi praesentis textu paginula intimandum. Hinc est quod cum praefati mei socii praenominato Montis-Regalis archiepiscopo ex officio delegationis injungerent ut ad hoc quod sibi ab archiepiscopo Russanen. objicitur, plenius responderet et idem archiepiscopus pro duabus causis non debere se diceret eorum inde stare judicio; tum videlicet quia causa ipsa tribus fuerat delegata, et ab illis duobus tantum, me praesente inconsulto et inscio, nec vice mea super hoc eis commissa, citatus fuerat ad judicium; tum etiam quia ante ipsorum citationem pro eadem causa nuntium suum ad pedes vestrae sanctitatis transmiserat, (in quo decretalis domini Alexandri sibi apertius dignoscitur suffragari) ipsi ejus assertiones nullatenus attendentes, iterum sine mei notitia contra eum, ut responderet, sententiam protulerunt. In quibus omnibus praedictus archiepiscopus gravari se sentiens, ad vestrae beatitudinis audientiam appellavit. Erit igitur, si placet, vestri fontis scientiae, cujus impetus laetificat civitatem Dei, super his juxta summum vestrae immensae discretionis arbitrium providere.
Datum Panormi, XXV die mensis Augusti, prima indictione.
CCCXCI. LITTERAE ARCHIEPISCOPI ET CONVENTUS MONTIS REGALIS AD DOMINUM PAPAM. De eodem argumento. Sanctissimo Patri et totius fidei Christianae magistro domino INNOCENTIO, CA. Montis Regalis humilis minister, ejusdemque Ecclesiae universus conventus, pedum osculum et quod potest peccatorum oratio.
Placuit beatitudini vestrae causam quae vertitur inter Rossanen. archiepiscopum et Ecclesiam nostram, imo vestram, judicibus delegatis committere, videlicet Panormitan. Regin. et Capuan. archiepiscopis, sine debito terminandam. Unde nos in omnibus et super omnia mandatis apostolicis parere cupientes, ad primam duorum tantum citationis vocem accessimus, exceptiones nostras, sicut juris est, peremptorias opponentes, videlicet quod nuntios nostros specialiter pro hac eadem causa ante citationem ad pedes sanctitatis vestrae transmiseramus. Elapsis postmodum tribus aut quatuor diebus, a Panormitan. et Capuan. tantum archiepiscopis, sicut prius, citati, ne vestram videremur contemnere majestatem eorumque conspectui praesentati, quia primam exceptionem nostram frivolam judicabant, aliam exceptionem non minus peremptoriam adjecimus et objecimus quia cum causa fuisset a sanctitate vestra tribus judicibus delegata, praesente tertio et irrequisito, videlicet domino Reginensi, nobis etiam absentibus et ignaris, exceptiones nostras inutiles judicantes, pronuntiaverunt adversae parti nos respondere teneri. Unde ob tam evidentes et suspicionis et gravaminis causas ad sedem apostolicam appellavimus, quae mater est et subsidium omnium oppressorum, cum in omnibus his appellatione opus non esset. Nam prima causa est, quia nuntii nostri ante citationem iter arripuerant ad vos veniendi. Secunda, quia, praesente tertio et ignaro, et citaverunt et decretalem Alexandri quae loquitur in hunc modum frivolam judicarunt: Caeterum cum aliquam causam contigerit tibi appellatione remota commissam fuisse, et adversa pars post factam citationem iter arripuerit ad sedem apostolicam veniendi, non minus poteris in negotii cognitione secundum juris formam procedere. Quod utique si ante citationem iter incoeperit; non est utique observandum. Sed, quod deterius est, nobis nescientibus et irrequisitis pronuntiaverunt praemissas exceptiones nullius fore momenti. Unde prostrati ad pedes sanctitatis vestrae petimus plus affectu quam voce, plus devotione quam verbo, ut Ecclesiam nostram, quae vestra specialis est, nullis patiamini perturbationibus concuti nec aemulorum nostrorum quasi luporum morsibus lacerari. Valeat sanctitas vestra.
CCCXCII. REGIN. ARCHIEPISCOPO ET EPISCOPO CEPHALUDENSI. Causa de qua duae praecedentes epistolae loquuntur, ipsis committitur. (Laterani, Kal. Novembris.) Cum causa quae vertitur inter venerabiles fratres nostros Montis-Regalis et Rossanen. archiepiscopos, super quibusdam decimis, vener. fratribus nostris Panormitano et Capuano archiepiscopis et tibi frater Regin. commissa fuisset a nobis fine canonico terminanda, praedictus archiepiscopus Montis-Regalis, sicut ex litteris ejus accepimus, ad primam praedictorum Panormitan. et Capuan. archiepiscoporum citationem accessit, in quorum praesentia constitutus excipiendo proposuit quod pro duabus causis non deberet eorum stare judicio; tum videlicet quia causa ipsa fuerat tribus delegata et ab illis duobus tantum, te frater Regin. praesente inconsulto et inscio nec vices tuas eis super hoc committente, fuerat ad judicium evocatus; tum etiam quia ante ipsorum citationem pro eadem causa nuntium suum ad apostolicam sedem transmiserat, in quo decretalem felicis mem. Alexandri papae III praedecessoris nostri sibi affirmabat apertius suffragari. At vero iidem archiepiscopi exceptiones ipsius nolentes admittere, contra eum ut responderet interlocutoriam sententiam protulerunt; propter quod idem archiepiscopus sentiens se gravari, sedem apostolicam appellavit. Nos igitur praedictorum inquisitionem et decisionem canonicam vestrae discretionis examini committentes, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, vocatis ad praesentiam vestram qui fuerint evocandi et inquisita super praemissis diligentius veritate, si vobis constiterit praedictos archiepiscopos exceptiones praedictas nullatenus admisisse, non obstante eo quod per ipsos factum est, decimas ipsas, quibus praedictus Montis-Regalis archiepiscopus se, postquam nuntii sui propter hoc ad sedem apost. accesserunt, asserit spoliatum, praecipue cum easdem tam sibi quam Ecclesiae suae a sede apostolica fuisse asserat confirmatas, sive per laicalem potentiam, sive etiam per eosdem judices factum sit, cum fructibus inde perceptis, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, restitui faciatis; audientes postmodum, quantum de jure poteritis, si quid fuerit quaestionis et, appellatione remota, fine debito decidentes.
Datum Laterani, Kalend. Novembris.
CCCXCIII. EPISCOPO, CONSULIBUS, ET POPULO PARMEN De ablata per vim cardinali in itinere pecunia. (Laterani, X Kal. Novembris.) Licet Romana Ecclesia, quae caeterarum mater est et magistra, in delinquentes juxta suorum excessuum qualitatem rigorem severitatis ecclesiasticae consueverit exercere, illis tamen qui a suo resipiscentes errore, humiliter ad ejus obedientiam redeunt, solita est benignitatem et mansuetudinem exhibere et viscera charitatis misericorditer aperire, illius exemplo qui neminem ad se venientem respuit. Accepimus siquidem ex tenore litterarum tuarum, frater episcope, ac dilecti filii P. Sanctae Mariae in Via Lata diac. cardinalis, apostolicae sedis legati, quod medietatem pecuniae nostrae ac suae ac servientium ipsius, quae, dum per Lombardiam iter faceret, illi fuit violenter ablata restituere promisistis, et solutis jam centum marcis, infra octavam proximo venturae Paschae vos firmiter obligastis residuum soluturos; a consulibus, rectoribus, tota credentia vestrae civitatis et ab aliis etiam, prout praedicti card. nuntio visum fuit, super hoc data juratoria cautione. Ipse vero cardinalis sententias interdicti et excommunicationis, quae in quosdam vestrum et civitatem vestram fuerant promulgatae, auctoritate apostolica relaxavit et ecclesiam Sancti Domnini de Burgo, quae propter hoc a jurisdictione Parmen. Ecclesiae fuit exempta, donec esset super hoc congrue satisfactum, ipsi Parmen. Ecclesiae statuit sicut prius de caetero fore subjectam; ita tamen quod si praedicta pecunia infra praescriptum terminum, prout tenemini juramento, non fuerit integre persoluta, ex tunc tam vos quam civitas vestra et Ecclesia Parmen. sitis eisdem sententiis et eidem poenae subjecti. Idem insuper cardinalis in manu vestra, quantum ad medietatem praedictae pecuniae, juri suo cessit omnino et ex parte nostra promisit quod nos juri nostro similiter cederemus, ut repetendi medietatem illam vel agendi adversus quemlibet nomine nostro habeatis liberam facultatem. Nos igitur erga humilitatem vestram benignius agere cupientes, quod a praedicto cardinali, sicut praemisimus, factum est, ratum et firmum habemus et volumus inviolabiliter observari, super illa medietate juri nostro cedentes, prout vobis cardinalis ipse promisit. Porro districte praecipimus ut Palavicinus et caeteri qui cum eo fuerunt perpetratae iniquitatis principales auctores, usque ad plenariam satisfactionem sententiae promulgatae in eos teneantur astricti.
Datum Laterani, X. Kal. Novembris.
CCCXCIV. EPISCOPO CIVITATIS CASTELLAN. Rationem praescribit observandam circa sepulturam mortuorum, inter episcopum et Cistercienses. (Laterani, XII Kal. Novembris) Honestatem Cistercien. ordinis, quae per Dei gratiam longe lateque diffunditur, tanto perfectius cupimus custodiri, quanto ferventius viros religiosos et pia loca diligimus et eos in suis justitiis intendimus propensius confovere. Quia vero non solum illis sed generaliter omnibus sumus in sua justitia debitores, intellecta litis materia quae inter Ecclesiam tuam et monasterium Falaren. super sepultura defunctorum multipliciter agebatur, aequitate suadente mandavimus ut monachi Falaren. nullum de caetero ad sepulturam recipiant, nisi sit eorum oblatus vel alius qui, secundum institutionem Cistercien. ordinis, apud eos valeat sepeliri. Porro tam de oblatis quam de aliis jussimus observandum ut quarta testamentorum reddatur illis Ecclesiis a quibus mortuorum corpora assumentur; nisi talis fuerit oblatus qui habitum eorum susceperit ante mortem vel antequam infirmaretur se offerens, vivus transeat ad eorum monasterium tumulandus, fraudis omnino cessante figmento. Sicut ergo super his quae mandavimus nullum Ecclesiae tuae volumus praejudicium irrogari, sic eidem monasterio nullum gravamen inferri, salvis per omnia Cistercien. ordinis institutis. Quod autem de quarta testamentorum religionis favore mandavimus, nullum consuetudinibus et rationibus aliarum Ecclesiarum volumus impedimentum praestare. Ne vero mandatum nostrum in dubium valeat revocari, ipsum praesenti pagina duximus annotandum.
Datum Laterani, XII. Kal. Novembris.
In eumdem modum scribitur abbati et conventui Falarensi.
CCCXCV. FRATRI RAINERIO. Datur facultas reformandi Ecclesias per quas transitum fecerit. (Datum Laterani, III Kal. Novembris.) Gratus tui nominis odor, et suavis tuae famae dulcedo, per quam tuae religionis honestas dignis undique laudum praeconiis exaltatur, tam ex litteris quam ex relatione plurium ad nos usque pervenit; ex quo tanto ampliori gratulatione animi jucundamur ac spiritus noster in Domino recreatur, qui suorum ministrorum dirigit actus in bonum, quanto tam ex communi fama quam ex confidentia quam de tua gerimus puritate cognoscimus evidentius atque scimus quod per opera quae laudabiliter operaris, ipso duce qui est lucerna pedum tuorum, et ipse Deus glorificatur in terris, et gloria nobis et Ecclesiae Romanae non modicus honor accrescunt. Nos igitur exemplo illius qui, negotiatorem suum fidelem inveniens, ei multo majora commisit, sperantes quod Pater omnium bonorum semper in melius tuas dirigat actiones, ut Ecclesias, quas in locis per quae transitum feceris, invenies a suo statu dilapsas, possis ad statum congruum revocare, statuendo in eis quae secundum Deum videris statuenda et corrigendo, juxta canonicas sanctiones, quae corrigenda fuerint, liberam tibi concedimus auctoritate apostolica facultatem. Volumus autem ut ea propter quae specialiter te direximus, principaliter exsequaris. Nulli ergo, etc.
Datum Laterani, III Kal. Novembris.
CCCXCVI. AQUEN. ARCHIEPISCOPO. Ut resignationem episcopi Forojuliensis recipiat et alium idoneum episcopum elegi curet (Datum, ut supra. ) Cum venerabilis frater noster Forojulien. episcopus recognoscens suam insufficientiam et defectum et timens ex hoc sibi et Ecclesiae suae grave periculum imminere, nobis per suas litteras intimasset quod desiderium haberet ac propositum pontificali cedere dignitati, nos volentes in hoc debita maturitate procedere, statum Forojulien. Ecclesiae ac personae ipsius episcopi tibi commisimus inquirendum, ut per te certi redderemur qualiter esset in negotio procedendum. Sicut autem ex litteris tuis nobis innotuit, tam Ecclesiae Forojulien. quam ipsi episcopo plurimum expedit ut eidem abrenuntiandi pontificali officio licentiam tribuamus; cum ille propter impedimenta tam cordis quam corporis non possit Ecclesiae regimini congrue providere et ipsius administratio potius redundet in ejusdem Ecclesiae detrimentum. Volentes igitur tam saluti ejusdem episcopi, quam necessitatibus ipsius Ecclesiae, prout tenemur ex injuncto nobis officio, praecavere, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus solemniter et publice ipsius recipias auctoritate apostolica cessionem. Facta vero cessione spontanea, canonicos Forojulien. moneas et inducas ut alium episcopum eligant, qui tam spiritualiter quam temporaliter sit idoneus ad gerendam sollicitudinem pastoralem.
Datum, ut supra.
CCCXCVII. NOBILI VIRO R. COMITI TOLOSANO. Ut contra paganos arma suscipiat. (Laterani, II Non. Novembris.) Cum in tantum te olim oriens ex alto respexerit et tenebras tuae mentis lux illa dignata fuerit illustrare, quae illuminat hominem venientem in hunc mundum, ut reconciliatus fueris ecclesiasticae unitati, a qua fueras ob tuorum excessuum multitudinem separatus, deberes resurgere fortior et praeteritorum abundantiam delictorum satisfactione sic plenaria compensare ut novum meriti singularis praeconium veteris nequitiae deleret infamiam et vitiorum notam virtutis titulus aboleret. Ne autem negligentiam tuam possis aliquatenus excusare ac ne non subesse causam alleges in qua militarem valeas industriam in divinis obsequiis exercere, se ipsum Dominus denuo tradi passus est in manibus peccatorum et haereditatem suam se ipso exsule ab impiis occupari, ut quanti eum facias in instantis articulo necessitatis ostendas et an pro ipso te ipsum abneges et tollas crucem ejus et ipsum sequaris, qui pro te semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, omnibus manifestet. Sane si nec timor Domini nec fidei Christianae religio nec communis utilitas populi Christiani ad id tuam industriam commoveret, egregiae tamen recordationis Alphonsi quondam avi tui memoria te ad terrae orientalis subsidium inducere potuisset ut in partibus illis, ejus exemplo, perpetuae tibi laudis titulos comparares et avitae virtutis praeconium in paganorum excidium redoleres. Ut igitur praeter divinam gratiam peccatorum tuorum veniam et apostolicae protectionis praesidium, quae in suis illic expensis proficiscentibus indulgemus et augmentum aeternae coronae, quod insuper pollicemur, a Domino merearis, rogamus nobilitatem tuam, monemus et hortamur in Domino, et in remissionem injungimus peccatorum quatenus signum vivificae crucis assumas et in satisfactionem criminum quae hactenus commisisti ad partes transeas transmarinas, ubi funiculum haereditatis Christi et jura populi Christiani defendas et impugnes barbariem paganorum. Credimus enim et de divina miseratione speramus quod si, quod optamus, in humilitate cordis et corporis iter fueris peregrinationis aggressus, is qui piis aspirat propositis, diriget gressus tuos et de inimicis crucis laudem tibi victoriae, sicut quondam avo tuo, misericorditer largietur. Si autem in persona propria non potueris transfretare, ut aliquod saltem apostolicae remissionis beneficium consequaris, juxta quod tantum principem decet, certum ultra mare dirigas numerum bellatorum, ut vel per alios facias quod per te non poteris adimplere.
Datum Laterani, II Nonas Novembris.
CCCXCVIII. FRATRI FULCONI. Ut cum aliis piis viris ad militiam sacram proficiscatur. (Laterani, Non. Novembris.) Salutiferum tuae doctrinae jampridem audientes exemplum, plurimum gavisi sumus in Domino ejus misericordiam implorantes ut bonum in te corroboret quod incoepit. Ut autem secundum Apostolum, opus evangelistae faciens praedicationis officium fructuosius exsequaris, praesertim in succursu Hierosolymitanae provinciae, ad quam totis viribus aspiramus, et talentum tibi commissum a Domino in populi sui eruditione distribuens, ipsum multiplicatum valeas reportare: nos illius utentes exemplo qui dedit quosdam quidem apostolos, quosdam prophetas, alios vero evangelistas, ut in omnem terram exiret sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum, plenam tibi-auctoritate apostolica concedimus facultatem, ut cum consilio et assensu dilecti filii P. Sanctae Mariae in Via Lata diac. cardinalis, apostolicae sedis legati, quem ad hoc officium exsequendum specialiter destinavimus, tam de monachis nigris quam albis sive canonicis regularibus aliquot, quos ad praedicandum idoneos esse decreveris, nullius contradictione vel appellatione obstante, libere tibi possis coadjutores adjungere qui tecum, juxta verbum propheticum, seminent super aquas, ne frumentum in populis abscondatur.
Datum Laterani, Nonis Novembris.
CCCXCIX. ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS, ET ALIIS ECCLESIARUM PRAELATIS IN REGNO FRANCIAE CONSTITUTIS. Ut usurarii puniantur, non obstante aliqua appellatione. (Laterani, V Kal. Novembris.) Quam perniciosum sit vitium usurarum, discretionem vestram non credimus ignorare, cum praeter constitutiones canonicas, quae in earum odium emanarunt, per prophetam detur intelligi eos qui suam dant pecuniam ad usuram, a tabernaculo Domini repellendos, et tam in Novo quam in Veteri Testamento prohibitae sint usurae, cum Veritas ipsa praecipiat: Mutuum date nihil inde sperantes (Luc. VI, 35); et per prophetam dicatur: Usuram et omnem superabundantiam non accipias (Ezech. XVIII, 17). Inde est quod universitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus manifestos usurarios, eos maxime quos usuris publice renuntiasse constiterit, cum aliquis eos convenerit de usuris, nullius permittatis appellationis subterfugio se tueri.
Datum Laterani, V Kal. Novembris.
CCCC. SIPONTINO ARCHIEPISCOPO. De collegiata Ecclesia in coenobium monachorum convertenda. (Laterani, VII Id. Novembris.) Cum ad ea exsequenda quae religionem sapiunt et opus in se continent pietatis, sollicitudinem tuam excitamus, tanto adimplere debes sollicitius quod mandamus, quanto ea exsequi diligentius ex debito teneris officii pastoralis. Significavit siquidem nobis dilectus filius magister Nicolaus Ecclesiae Trojanae decanus, quod cum Ecclesiam Sancti Nicolai de Regulis possideat et eam sufficientem et idoneam cognoscat ad canonicam regularem, plantare ibidem religionem desiderat, et canonicos instituere in eadem, qui secundum Regulam beati Augustini Domino debeant jugiter deservire. Licet autem hoc a nobis sibi postularet cum instantia indulgeri, nos tamen tuae volentes fraternitati deferre, in cujus dioecesi esse proponitur Ecclesia memorata, negotium ipsum tuae duximus experientiae committendum. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus si praefatam Ecclesiam ad hoc idoneam et sufficientem cognoveris et fratres clerici et laici qui nunc in ea deserviunt in hoc sponte voluerint consentire nec aliud obstiterit per quod negotium ipsum debeat rationabiliter impediri, tu praefato magistro N. ut eamdem Ecclesiam canonicam instituat regularem, liberam tribuas facultatem, ut et ejus pio desiderio satisfiat, et tu de plantanda religione in dioecesi tua possis merito commendari.
Datum Laterani, VII Idus Novembris.
CCCCI. NOBILI VIRO ACERBO PRIORI ET ALIIS RECTORIBUS THUSCIAE ET DUCATUS. Quod persistant in devotione Ecclesiae. Et promittitur eis favor et protectio ipsius. (Laterani, III Kal. Novembris.) Sicut universitatis conditor Deus duo magna luminaria in firmamento coeli constituit, luminare majus, ut praeesset diei, et luminare minus, ut nocti praeesset; sic ad firmamentum universalis Ecclesiae, quae coeli nomine nuncupatur, duas magnas instituit dignitates: majorem, quae quasi diebus animabus praeesset et minorem, quae quasi noctibus praeesset corporibus: quae sunt pontificalis auctoritas et regalis potestas. Porro sicut luna lumen suum a sole sortitur, quae re vera minor est illo quantitate simul et qualitate, situ pariter et effectu: sic regalis potestas ab auctoritate pontificali suae sortitur dignitatis splendorem; cujus conspectui quanto magis inhaeret, tanto majori lumine decoratur; et quo plus ab ejus elongatur aspectu, eo plus proficit in splendore. Utraque vero potestas sive primatus sedem in Italia meruit obtinere, quae dispositione divina super universas provincias obtinuit principatum. Et ideo licet ad universas provincias nostrae provisionis aciem extendere debeamus, specialiter tamen Italiae paterna nos convenit sollicitudine providere, in qua Christianae religionis fundamentum existit et per apostolicae sedis primatum sacerdotii simul et regni praeeminet principatus. Hujus autem provisionis officium laudabiliter exercemus, si per nostrae sollicitudinis studium procuramus ne filii fiant servi neque minores et majoribus opprimantur; ut servata moderaminis aequitate sic isti serviant, quod illi non saeviant; ut nec isti subesse contemnant nec illi contendant praeesse. Volentes ergo vos tanquam speciales filios apostolicae protectionis brachiis amplexari, firmum gerimus in deliberatione nostra propositum, ad divini nominis gloriam et apostolicae sedis honorem, quantum cum nostra possumus honestate, vobis adversus oppressionis incursum et gravaminis insolentiam nostrum patrocinium exhibere; quatenus per apostolicae protectionis auxilium in debito statu perseverare possitis et inita jam concordia semper inter vos de bono in melius perseveret. Sperantes et pro certo tenentes quod vos nobis et Ecclesiae Romanae gratum semper devotionis et fidei debeatis obsequium impertiri; ut, dum vos a nobis protectionis patrocinium susceperitis et nos a vobis devotionis obsequium receperimus, utrinque grata debeat utilitas procurari. Monemus igitur universitatem vestram et exhortamur in Domino, per apostolica scripta mandantes, quatenus certam et firmam de nobis fiduciam obtinentes, qui, sicut apostolicae convenit gravitati, plus facere pro vobis quam promittere vobis intendimus, ea semper agere studeatis quae ad honorem et profectum Ecclesiae Rom. proveniant, ut merito debeatis ipsius favoris dextera communiri.
Datum Laterani, III Kal. Novembris.
CCCCII. EPISCOPO ET CAPITULO AVERSAN. Ut Neapolitano archiepiscopo obtemperent. (Laterani, VI Id. Novembris.) Cum simus singulis in sua justitia debitores fratrum et coepiscoporum nostrorum gravamina nec possumus nec debemus aequanimiter sustinere aut pati quod aliquis a sui superioris obedientia praeter auctoritatem judiciariam qualibet occasione recedat. Hoc siquidem attendentes, cum Ecclesia vestra hactenus ecclesiae Neapolitanae responderit et praedecessores tui, frater episcope, a praedecessoribus venerabilis fratris nostri Neapolitani archiepiscopi consecrationis et confirmationis consueverint beneficium obtinere, ita quod bonae memoriae L. praedecessor tuus (cui felicis recordationis C. papa praedecessor noster ex collata sibi plenitudine potestatis sine praejudicio Ecclesiae Neap. munus consecrationis indulsit) obedientiam et reverentiam sicut metropolitano suo curaverit eidem archiepiscopo exhibere, ne dicta Ecclesia Neapol. suae possessionis commodo, praetermisso juris ordine, privaretur: te, frater episcope, ad obediendum ei nostra mandavimus auctoritate compelli; adjicientes in litteris nostris quod si vos crederetis aliquid juris habere, illud postmodum audiremus. Cum igitur super obedientia dicto archiepiscopo exhibenda mandatum sit apostolicum adimpletum ac nos per vestras duxeritis litteras exorandos ut certum vobis praefigeremus terminum, quo adversus eumdem archiepiscopum vestram proponeretis et persequeremini actionem, discretioni vestrae per apost. scripta mandamus quatenus in octavis Resurrectionis Dominicae proxime venturis nostro vos conspectui praesentetis justitiam recepturi. Nos enim eidem archiepiscopo dedimus in mandatis ut ad eumdem terminum per se vel sufficientem procuratorem ad praesentiam nostram accedat, vobis plenarie responsurus.
Datum Laterani, VI Idus Novembris.
Scriptum est dicto archiepiscopo ut tempore constituto accedat.
CCCCIII. ARCHIPRESBYTERO ET CLERICIS BURGEN. ECCLESIAE. Ut Parmensi episcopo rursus obediant, tanquam absoluto et reconciliato. (Laterani, II Id. Novembris.) Cum civitas Parmen. et cives ejus excommunicationi subjecti fuissent propter violentam invasionem et depraedationem dilecti filii P. Sanctae Mariae in Via Lata diaconi cardinalis, et Ecclesia vestra a jurisdictione venerabilis fratris nostri Parmen. episcopi propter hoc fuisset exempta, donec satisfacerent competenter, ipsi Parmenses memorato vix absolutione per subreptionem obtenta, ob reverentiam beati Petri et nostram praedictum Carnelum in canonicum et fratrem reciperent et ei stallum in choro et locum in capitulo et beneficium sicut uni ex aliis canonicis assignarent. Dilectis etiam filiis nostris M. subdiacono nostro praeposito canonicae Gualteri, Martino, Opizoni, Astario magistris canonicis sancti Michaelis de Papia majoris praecipiendo mandavimus ut inquirerent de praemissis diligentius veritatem, et si rem cognoscerent taliter se habere, canonicos memoratos ad recipiendum eumdem Carnelum et beneficium assignandum, sublato appellationis obstaculo, ecclesiastica districtione compellere non tardarent; quoslibet qui mandato apostolico se ducerent opponendos eadem districtione severius compescentes. Verumtamen, sicut ex litteris eorum accepimus, cum partes ad suam praesentiam convocassent et dictus B. ejusdem Ecclesiae sindicus se ad receptionem ipsius C. diceret non teneri, qui rescriptum obtinuerat ab apostolica sede per mendacia precum; iidem exsecutores, auditis quae fuerunt hinc inde proposita et rationibus et allegationibus partium diligenter inspectis, de prudentium consilio per sententiam praedictis canonicis praeceperunt ut memoratum C. in fratrem et canonicum reciperent et usque ad octavas Apostolorum proximo termino futuras, sicut uni ex aliis canonicis beneficium assignarent, canonicos ipsos, tam receptos quam electos, si eorum sententiae non parerent, ex tunc auctoritate apostolica suspendentes. Verum dictus B. syndicus Ecclesiae supradictae respondit quod cum coram praedictis judicibus constitutus in libello causam petitionis exprimi postulasset et allegasset quod minor sine curatore postulare non posset, et ipsi causam petitionis libello exprimendam non esse et minorem posse sine curatore petere respondissent, ad sedem apostolicam appellavit. Sed judices ipsi nec eorum voluerunt appellationi deferre nec de indignitate ipsius Carneli quam se asserit probaturum cognoscere, dicentes quod causa criminalis sibi non fuerat ab apostolica sede commissa. Asseruit etiam idem B. coram judicibus memoratis quod idem C. falsitatem suggesserat et tacuerat veritatem; cum eos onus paupertatis falso allegasse dixisset, quod et tunc et modo vere poterat allegari, cum sufficienter esset probatum per testes eamdem Ecclesiam tunc 110 et amplius, nunc vero 135 librarum debito praegravari: quam etiam ex indulgentia bonae memoriae L. papae praedecessoris nostri eidem Ecclesiae super senario canonicorum numero servando concessa, fratrum numerositate gravari petebat, cum tunc temporis septem ibi essent canonici constituti. Tacuerat etiam idem C. quod propter indignitatem suam et quia major pars canonicorum in eadem Ecclesia per sedem apostolicam instituta fuisset et quod pro duobus eodem anno idem praedecessor noster suas eis curasset litteras destinare, ab impetitione ipsius fuerant absoluti. In aliis etiam se a praedictis judicibus asseruit fuisse contra justitiam gravatum. Cum autem dictus cardinalis quae coram eo proposita fuerunt nobis fideliter retulisset, intelligentes quod cui principale committitur, totum etiam delegatur sine quo judicium exerceri non potest, causam ipsam vestro duximus examini committendam: discretioni vestrae per apostolica scripta mandantes quatenus caeteris exceptionibus ex canonicorum parte propositis omnino cessantibus, si intra sex menses post harum receptionem litterarum probare poterint eumdem C. criminosum esse vel alias indignum ad praedictum beneficium obtinendum, cum ecclesiastica beneficia non sint indignis concedenda personis, ipsi Carnelo super eadem Ecclesia silentium imponatis. Alioquin omni contradictione et appellatione cessante, ipsum in ea faciatis admitti et tractari charitate fraterna et beneficium ei sicut uni ex aliis canonicis assignari. Volumus autem ut a praedictis canonicis sufficienti prius cautione recepta quod debeant parere justitiae coram vobis, interdictum, appellatione postposita, relaxetis. Si vero latae sentententiae parere noluerint, eos per excommunicationis sententiam compellatis.
Datum Laterani, VI Kalend. Novembris.
CCCCIV. EBREDUNENSI, ARELATENSI ET AQUEN. ARCHIEPISCOPIS ET SUFFRAGANSIS EORUM. Ut in concilio provinciali constituant de acquirendo subsidio ad bellum sacrum contra Saracenos. Si ad excitandos fidelium populos ad subventionem orientalis provinciae, in qua Dominus rex noster ante saecula salutem humani generis dignatus est operari, terrae ipsius miseriam saepius deploramus, si nuntios multiplicamus et litteras, si mandata monitis et mandatis monita frequentius conculcamus, id agimus quod tenemur, volentes ei cujus vicem in terris gerimus exsulanti per Ecclesiae filios subveniri, et fideles Ecclesiae ad subsidium Hierosolymitanae provinciae invitare verbo pariter et exemplo. Quis enim audiens salutis Auctorem quasi captivum ab impiis detineri, se pro liberatione ipsius, si necesse fuerit, non ingerat etiam captioni? Quis pro eo non abneget semetipsum, qui pro nobis semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominis factus et habitus ut homo? Quis non tollat crucem suam et sequatur cum qui pro nobis crucis non dubitavit subire discrimen, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis? Nunquid etiam esse potest aut debet in successore Petri verbum Domini alligatum, ut Ecclesiae filios in ejus subsidium non confirmet qui pro Petro rogavit ne deficeret fides ejus, sed aliquando conversus fratres suos sollicitus confirmaret? Nunquid praeterea terrae illius possumus oblivisci in qua Dominus noster posuit fidei fundamentum, cum Propheta sibi quodammodo imprecando proclacardinali sese obligarunt super restituenda medietate pecuniae quae ipsi cardinali fuit ablata; cujus jam parte soluta, se partem reliquam soluturos praestita cautione juratoria promiserunt, et idem cardinalis excommunicationis et interdicti sententias relaxavit, poenam remittens quae super exemptione Ecclesiae vestrae Parmen. Ecclesiae fuerat irrogata. Nos igitur quod a praedicto cardinali super hoc factum est ratum habentes, vobis per praesentia scripta mandamus atque praecipimus quatenus praefato Parmen. episcopo de caetero consuetam et debitam obedientiam impendatis.
Datum Laterani, II Idus Novembris.
CCCCV. EPISCOPO ROFFENSI, ARCHIDIACONO BATHONIENSI ET MAGISTRO VU. DE SANCTA FIDE CANONICO WELLEN. Qui allegat litteras falsas esse, hoc probare tenetur. (Laterani, XIII Kal. Novembris.) Ex continentia litterarum dilectorum filiorum abbatis sanctae Crucis de Waltham et magistri Simonis de Swelle nobis innotuit quod cum olim quaestio quae vertebatur inter dilectos filios M. Phil. de Ludelewe ex una parte, Robertum et Vincentium clericos ex altera super Ecclesia de Streton, ipsis et quondam abbati de Straford. a bonae memoriae C. papa praedecessore nostro commissa fuisset, eodem abbate pariter et praedicto Vincentio de hac luce subtractis, praenominati duo judices, juxta tenorem rescripti apostolici procedentes, attestationes et allegationes utriusque partis diligentius audierunt, et tandem cum renuntiatum eis ab utraque parte fuisset, et secundum allegata diffinitiva esset sententia promulganda, contra magistrum P. adversa pars litteras apostolicas arguit falsitatis et eas esse falsas sub periculo causae se firmiter asseruit probaturam, sibi legem imponens ut a causa caderet, nisi probaret evidentius falsitatem; et ne ulterius judices in causa procederent, sedem apostolicam appellavit. Saepedicto autem Phil. exhibente illum per quem litteras impetravit, et firmiter promittente quod eas veras esse probaret, memoratus R. ab eisdem judicibus requisitus ut aliquam notam exprimeret falsitatis, popter quam falsas esse litteras proponebat, nihil aliud specificare voluit, nisi quod eas falsas dixit et asseruit a cancellaria nostra nullatenus emanasse. Supradicti vero judices ab ipso R. juratoria cautione recepta quod accusationem falsitatis prosequeretur, sicut superius est expressum, sequentem diem post Dominicam qua cantatur Laetare, Jerusalem proximo praeteritam, ad prosequendum coram nobis appellationem interpositam utrique parti terminum praefixerunt. Caeterum praefatus Robertus in termino praetaxato ad praesentiam nostram accedens, super falsitate litterarum ac processu negotii veritate suppressa, ut dicitur, a nobis ad praedictos judices litteras impetravit et nihil prorsus de falsitatis accusatione proponens a sede apostolica furtive recessit. Verum nos litteras ipsas, quae redargutae fuerant falsitatis, diligentius intuentes, nullum in eis signum falsitatis vel suspicionis invenimus, nisi paucarum litterarum rasuras, quae nequaquam sapientis animum in dubitationem vertere debuerunt. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus inquiratis super his diligentius veritatem, et si vobis constiterit jam dictas litteras a nobis fuisse veritate tacita impetratas, et saepedictum Robertum sese obligasse sub periculo causae quod priores litteras falsas esset probaret, cum inter ipsum et adversarium suum quaestio personalis agatur, et quilibet abrenuntiandi juri suo liberam habeat facultatem, ipsi Roberto super praedicta Ecclesia silentium imponatis. Alioquin, partibus convocatis, audiatis causam et appellatione remota fine debito terminetis.
Datum Laterani, XIII Kal Novembris.
CCCCVI. EPISCOPO ET S. MICHAELIS ET SANCTI EPHIPHANII PRAEPOSITIS PAPIENSIBUS. Ut de canonicorum bonis, numero et de B. collatione inquirant. (Laterani, VI Kal. Novembris.) Accedentibus olim ad praesentiam nostram dilectis filiis Carnelo et Bernardo canonico et sindico Sancti Juventii Papien. dilectum filium nostrum G. tituli Sanctae Mariae trans Tiberim presbyterum cardinalem concessimus auditorem: coram quo fuit ex ipsius Carneli parte propositum quod cum olim canonici sancti Juventii Papien. bonae memoriae Coelestini papae praedecessoris nostri mandatum ipsis pro ejus receptione ac praebendae assignatione porrectum noluissent humiliter adimplere nec bonae memoriae L. quondam Papien. episcopus, qui super hoc litteras ab eodem praedecessore nostro receperat, mandatum fuisset apostolicum exsecutus, ipse ac praedictus Bernar. propter hoc ad sedem apostolicam accedentes, coram dilecto filio Hugone tituli Sancti Martini presbytero cardinale, auditore sibi concesso, aliquandiu litigarunt; qui ad falsam ipsius B. suggestionem, qui praedictam Ecclesiam tam paupertate reddituum quam fratrum asserebat numerositate gravari, ab instantia mandati apostolici et exsecutionis absolvit. Caeterum clerici ejusdem Ecclesiae absolutionis non exspectato rescripto, sex in canonicos elegerunt; tribus eorum integra beneficia, reliquis vero tribus aliquid nomine beneficii annis singulis conferentes. Cum autem ad audientiam nostram id fuisset eodem Carnelo referente delatum, intelligentes ipso facto praedictam absolutionem fuisse per falsam suggestionem obtentam, cum non esset verisimile dictam Ecclesiam paupertate gravari, ad quam ipsi met: Si oblitus fuero tui, Hierusalem, oblivioni detur dextera mea. Adhaereat lingua mea saucibus meis, si non meminero tui (Psal. CXXXVI). Ne autem illud nobis valeat imputari quod in Evangelio legitur: Dicunt enim, et non faciunt, nec rursum onera gravia et importabilia aliis imponere videamur, nos autem ea nolimus digito etiam nostro movere, sed facere pariter et docere volentes, dilectis filiis nostris S. tit. Sanctae Praxedis presbytero et P. Sanctae Mariae in Via Lata diacono cardinalibus, apostolicae sedis legatis, imposuimus signum crucis, quos in expensis propriis cum alio competenti subsidio in ducatum exercitus Christiani ad partes Hierosolymitan., dante Domino, transmittemus. Ut autem Ecclesiarum praelati ad opus tam pium et necessarium subditos suos provocent non minus exemplo quam verbo, de communi deliberatione fratrum nostrorum statuimus ut universi archiepiscopi, episcopi, abbates, priores et alii Ecclesiarum praelati certum numerum bellatorum vel pro certo numero certam pecuniae quantitatem, pensatis facultatibus singulorum, ad expugnandam paganorum barbariem et haereditatem Domini servandam non differant destinare; ad quod etiam minores clerici manum porrigant secundum proprias facultates. Si quis autem, quod non credimus, constitutioni tam piae et necessariae praesumpserit obviare, sicut sanctorum canonum transgressorem decernimus puniendum et usque ad satisfactionem condignam ab officio manere suspensum: peccatorum veniam et apostolicae protectionis praesidium indulgentes, juxta quod in generalibus litteris aperte distinguitur, his qui terrae Nativitatis Dominicae studuerint humiliter et efficaciter subvenire. Ut autem id melius et facilius in vestra provincia compleatur, dilectum filium R. subdiaconum nostrum Massilien. praepositum, virum litteratum, providum et honestum, nobis et fratribus nostris acceptum, ad partes vestras duximus destinandum; universitati vestrae per apostolica scripta mandantes quatenus eum recipiatis humiliter et devote, ac vos, fratres archiepiscopi, provinciale concilium cum eo pariter convocetis et quod quisque vestrum pro subventione terrae in numero militum vel quantitate pecuniae praestare debeat, disponatis; ita quod nihil impediat quo minus congruo tempore, cum necessitas festinationem expostulet, ad partes ultramarinas succursus transeat exoptatus: taliter, ad commonitionem ipsius subdiaconi, mandatum apotolicum impleturi, quod poenam constitutam a nobis et expressam superius evadentes, laudem a nobis et a Deo praemium mereamini sempiternum. Nobiles etiam, comites et barones et universum populum sollicitudini vestrae commissum sedulis exhortationibus inducatis ut ad terrae sanctae subsidium in personis vel rebus in suorum remissionem criminum viriliter accingantur.
CCCCVII. NOBILI VIRO W. COMITI FORCALCARIENSI. [Sine salutatione.] Ut ad bellum sacrum una cum aliis Christianis principibus proficiscatur. Si ad actus tuos Dominus hactenus secundum meritorum tuorum exigentiam respexisset, posuis set te ut rotam et sicut stipulam ante faciem venti, quinimo multiplicasset fulgura, ut iniquitatem tuam de superficie terrae deleret et justus lavaret manus suas in sanguine peccatoris. Nos etiam et praedecessores nostri, si ad iniquitates quas operata est manus tua debitum habuissemus respectum, non solum in te sicut fecimus, anathematis curassemus sententiam promulgare, imo etiam universos fidelium populos in tuum excidium armassemus, ut vel saltem temporali poena compulsus ab errore desisteres, vel ea depressus tam spiritualiter quam temporaliter interires. Verum quoniam justus et misericors Dominus misericordiam superexaltat judicio et miserationes ejus sunt super omnia opera ejus, sustinuit usque modo tuam nequitiam patienter, ut nunc tandem tuam malitiam recognocens, dares gloriam Creatori et reversus ad mentem ardentius jam ultimo in ejus devotione ferveres quam hactenus in his quae ipsius sunt voluntatis contraria ferbuisti. Nos etiam qui, licet insufficientibus meritis, ejus tamen vicem tenemus in terris, qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat, qui non venit salvos facere justos sed peccatores et qui Paulum in sua perseverantem malitia prius caecitate percussit, ut gratius eum postmodum sui luminis aspergeret claritate, exspectavimus hactenus si patientia nostra te ad poenitentiam revocaret et praeteritarum malitiarum oblitus manus extenderes ad virtutes et ei tua novissima devoveres qui pro te hostiam se ipsum non dubitavit offerre. Ecce autem misericors et miserator Dominus, ut te de profundo lacus et tuorum volutabro peccatorum educat, se ipsum tradi denuo passus est in manibus peccatorum, et haereditatem suam ipso exsule ab impiis occupari, ut cum Petro conversus aliquando fratres tuos Ecclesiae filios tua miraculosa conversione confirmes, et arma quae hactenus in fideles Ecclesiae commovisti, in hostes Christi convertas et de persecutore in defensorem conversus te ipsum pro domo Israel murum defensionis opponas et ad defendendam terram Nativitatis Dominicae potenter ac viriliter accingaris. Cum enim nos dilectos filios S. tituli Sanctae Praxedis presbyterum et P. Sanctae Mariae in Via Lata diaconum cardinales, apostolicae sedis legatos, viros providos et discretos, duo videlicet de praecipuis membris Ecclesiae, ad partes Hierosolymitanas in expensis propriis cum alio competenti subsidio destinemus crucis charactere insignitos, cum venerabiles fratres nostros archiepiscopos, episcopos, imo etiam universum clerum ad tam pium opus necessaria de bonis suis statuerimus subsidia secundum facultates proprias ministrare, cum jam fere universi principes Christiani terrae sanctae in rebus subvenerint vel personis aut nunc saltem subvenire disponant, saluti tuae credimus expedire ut et tu cum Maria sepulchrum Domini visites et impios non solum ipsum tulisse defleas et posuisse alias, imo etiam dejecisse, ut eum tandem merearis in coelesti Hierusalem, quae interpretatur pacis visio, intueri. Ut igitur a malo desistas, et quod bonum est toto mentis prosequaris affectu, rogamus nobilitatem tuam, monemus et exhortamur in Domino, et in remissionem tibi injungimus peccatorum quatenus, satisfacto de his pro quibus es nominatim excommunicatione notatus et aliis de quibus conscientia te remordet, signum dominicae crucis accipias, Hierosolymitanam visitaturus provinciam et defensioni ejus pro viribus institurus. Nos enim, ut plenam tibi gratiam faciamus, dilectum filium M. Massilien praepositum subdiaconum nostrum, virum litteratum, providum et honestum, quem nos et fratres nostri sincerae charitatis brachiis amplexamur, ad te misericorditer duximus destinandum, qui tibi beneficium absolutionis impendat, si plene satisfeceris super his pro quibus in te fuerat excommunicationis sententia promulgata; omnium peccatorum tuorum, de quibus veram cordis et oris egeris poenitentiam, veniam indulgentes et aeternae coronae pollicentes augmentum, si ad vindicandam injuriam Crucifixi personaliter, sicut decet tantum principem iter arripias et laudabiliter in orientalis terrae defensione persistas. Revertere igitur ad te ipsum, dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, excute de cervice tua jugum leonis illius qui tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret, induere fidei armaturam et pro Christo, a quo diceris Christianus, te ipso et tuis penitus abnegatis, tollas crucem ejus qui pro te crucis non dubitavit subire discrimen; ne, si Domino tuo persecutionem patienti neglexeris subvenire, notam proditionis incurras et si cum eo non fueris, contra eum esse Evangelii testimonio convincaris. Ille igitur qui ubi vult spirat tibi dignetur misericorditer inspirare ut, postposito consilio vanitatis, salubribus monitis acquiescas et fermento vetustatis penitus expurgato, novum hominem induaris non quae tua sunt sed quae Jesu Christi de caetero quaesiturus; ut vel novissima tua domino consecres et per subsequentem cordis contritionem et satisfactionem operis excessus possis praeteritos expiare. Si vero nostris volueris acquiescere monitis et mandatis, ex quo crucem Domini susceperis, bona tua sub beat. Petri et nostra protectione suscipimus, nec non et sub archiepiscoporum et omnium praelatorum Ecclesiae Dei defensione consistant.
CCCCVIII. NOBILI VIRO R. DE AGOUT Ut comitem Forcalcariensem ad sacrum bellum invitet. Ad meritum tibi profecisse credimus, et ad gloriam proventurum, quod nobilem virum W comitem Forcalcarien. a pluribus, sicut accepimus, revocasti, quae inique meditatus fuerat in corde suo et disposuerat iniquius operari. Licet enim universis malitiis ejus resistere non potueris aut mentem ejus peccatorum suorum mole depressam erigere ad virtutes, magnum tamen et tibi meritorium reputamus ab aliquibus revocasse hominem hactenus pestilentem et in aliquo saltem parvum ejus propositum retardasse. Ne quid ergo tuo studio desit imo ut ex bono principio finem inferas meliorem, nobilitati tuae per apostolica scripta mandamus et in remissionem injungimus peccatorum quatenus comitem memoratum moneas diligentius et inducas ut in manibus dilecti filii R. Massilien. praepositi Subdiaconi nostri, quem ad hoc specialiter destinamus, super his pro quibus est excommunicatione notatus plenam satisfactionem impendat et absolutionis beneficium consecutus, Dominicam crucem assumat et ad vindicandam injuriam crucifixi ad partes se transferat transmarinas. Si enim ipsum Domino potueris tua commonitione lucrari, et ad viam reducere veritatis, in praesenti tibi cedet ad famam et in futuro ad gloriam profificiet sempiternam.
CCCCIX. PISAN. ARCHIEPISCOPO, EPISCOPO URBINATI, CAMALDULEN. ET S. FRIDIANI PRIORIBUS. Quod collectam pecuniam non in suos usus, sed ad utilitatem publicam pontifex convertere velit. (Laterani, XIII Kal. Decembris.) Cum ad exhortandos fidelium populos ad obsequium Jesu Christi et subveniendum orientali provinciae, illius terrae necessitas et utilitas totius populi Christiani, imo etiam causa Christi solummodo nos inducant, non ex hoc propria lucra captantes, in quo potius de nostris proposuimus liberaliter elargiri, nec quae nostra sunt sed quae Jesu Christi quaerentes, non est ab aliquo praesumendum quod ea quae a fratribus et coepiscopis nostris et tam praelatis quam subditis Ecclesiarum in opus tam pium erogari mandavimus, propriis velimus usibus applicare aut aliorum eleemosynas cupiditate qualibet terrae sanctae subtrahere, cui potius de nostris et fratrum nostrorum disposuimus subvenire. Unde si quid forsan in litteris nostris, quas vobis direximus, continetur, per quod congregatam pecuniam ad nos mandaverimus destinari, id non ex intentione nostra, sed nimia occupatione processit, qui quanto intendimus pluribus, tanto minus sollicite possumus de singulis cogitare: licet id non recolamus sic expresse mandasse, sed nostrae potius intentionis fuisse ut summa collectae pecuniae nobis deberet per litteras intimari. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus cum secundum formam litterarum, quas ultimo vobis direximus, pecunia fuerit in praedictae terrae subsidium congregata, ex ea per dioecesanos episcopos, secundum discretionem eorum et duorum fratrum unius militiae Templi et alterius Hierosolymitani Hospitalis, quos ad hoc cum episcopis per vos praecipimus deputari, militibus et aliis cruce signatis, si tamen eguerint, non ad superfluitatem, sed necessitatem potius faciatis stipendia ministrari. Si quid vero residuum fuerit, id secundum dispositionem nostram et consilium aliquorum de fratribus memoratis, vel in stipendia militum, vel alias necessitates terrae Hierosolymitanae, dante Domino convertetur.
Datum Laterani, XIII Kal. Decembris.
CCCCX. CONSTANCIAE IMPERATRICI GLORIOSAE REGINAE SICILIAE AC CHARISSIMO FILIO FRIDERICO ILLUSTRI REGI SICILIAE EORUMQUE HAEREDIBUS IN PERPETUUM. De regum Siciliae erga Romanam Ecclesiam observantia, deque pontificis in illos voluntate. Super gentes et regna divina providentia constituti, ut evellamus noxia et salubria cum Propheta plantemus, sic ad universas provincias nostrae considerationis aciem extendere volumus et circa eas piae sollicitudinis studium exercere, ut sopitis turbinibus tempestatum, quas parit mater diversitas, servent ad invicem mutuae charitatis affectum et in verae pacis vinculo gubernentur. Porro specialiter et praecipue specialem ac praecipuam sollicitudinem circa regnum Siciliae non convenit adhibere, quod in apostolicae sedis ferventius hactenus devotione permansit: ad quod etiam inclytae recordationis R. quondam patris, W. fratris, et W. nepotis tuorum regum Siciliae filia imperatrix, grata memoria nos inducit, qui in apostolicae sedis ac praedecessorum nostrorum dilectione firmius persistentes, ab ejus non potuerunt unitatis firmitate divelli, quin tanto fortius in ipsius obsequio permanerent, quanto adversus eam se amplius impetus extolleret tempestatis. Hac igitur consideratione diligenter inducti ac credentes quod praedictorum regum vestigia vestra regia serenitas in devotione ac obsequiis Ecclesiae imitetur, vobis et haeredibus vestris, qui sicut dictus rex W. quondam frater tuus felicis memoriae Adriano papae praedecessori nostro exhibuit, nobis et successoribus nostris et Ecclesiae Rom. fidelitatem et hominium exhibere ac quae subscribuntur voluerint observare, concedimus regnum Siciliae, Ducatum Apuliae et principatum Capuae cum omnibus pertinentiis suis, Neapolim, Salernum et Amalfiam cum pertinentiis suis, Marsiam et alia quae ultra Marsiam habere debetis et reliqua tenimenta quae tenetis a praedecessoribus vestris hominibus sacrosanctae Rom. Ecclesiae jure detenta et contra omnes homines adjuvabimus honorifice manutenere. Pro quibus omnibus coram venerabili fratre nostro Octaviano episcopo Hostien. apost. sedis legato, quem ad juramentum tuum, filia imperatrix, recipiendum transmisimus, fidelitatem nobis nostrisque successoribus et Ecclesiae Rom. jurasti, sicut continetur in duobus similibus capitularibus, quorum unum penes te sigillo nostro, alterum penes nos sigillo tuo aureo signatum habetur; tirmiter repromittens quod quia praesens praesenti debet hominium exhibere, quandocunque nos aut successores nostri te in aliqua parte regni, quam secure possis adire ad nostram praesentiam vocaverimus, reverenter accedes ligium hominium praestitura, nisi certum impedimentum aut necessitas evidens interveniat: quibus cessantibus, sine fraude venies ad ligium hominium faciendum. Cum autem tu, fili rex, favente Domino ad legitimam aetatem perveneris, nobis et successoribus nostris ac Ecclesiae Rom. fidelitatem et ligium hominium exhiberetis censum vero sexcentorum squifatorum de Apulia et Calabria, quadringentorum vero de Marsia, vel aequivalens in auro vel argento, vos ac haeredes vestros statuistis Ecclesiae Rom. annis singulis soluturos, nisi forte impedimentum aliquod interveniat: quo cessante, census ex integro persolvetur. Electiones autem secundum Deum per totum regnum canonice fiant, de talibus quidem personis quibus vos ac haeredes vestri requisitum a vobis praebere debeatis assensum. Ut autem haec quae supra diximus tam nostro quam successorum nostrorum tempore perpetuam obtineant firmitatem et nec vestris nec haeredum vestrorum temporibus alicujus valeant praesumptione turbari, nos ea de communi consilio et voluntate fratrum nostrorum auctoritate apost. confirmamus, et valitura in perpetuum praesenti pagina communimus et tam a nobis quam successoribus nostris perpetuis temporibus statuimus observanda. Nulli ergo etc. usque ad verbum indignationem incurrat reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat etc. in modum privilegii. Cunctis autem omnia praedicta servantibus, etc.
CCCCXI. CONSTANCIAE IMPERATRICI REGINAE SICILIAE AC CHARISS. FILIO ILLUSTRI REGI SICILIAE. De forma et modo in electionibus pontificum observandis. (Datum Laterani.) Nec novum nec injustum existit si regno Siciliae gratiam facimus specialem, quod, inter universas et singulas regiones in quibus nomen colitur Christianum, fere semper promptius et devotius in Ecclesiae Rom. devotione permansit et ab eo specialius meruit honorari. Reges siquidem et principes ejus in apo. sedis fidelitate fortius roborati, usque adeo ei fideliter et familiariter adhaeserunt, ut ad ipsius exaltationem potenter intenderint et ab ea nullius divelli potuerint impetu tempestatis, se in ipsa et per ipsam exaltari credentes et in ea post Deum suae spei ponentes et gaudii fundamentum. Specialiter autem inclytae recordationis R. quondam pater, W. frater et W. nepos tui, filia imperatrix, reges Siciliae familiari eam venerati sunt devotionis obsequio et praedecessoribus nostris usque adeo non minus in adversis quam prosperis adhaeserunt, ut cum fratribus nostris vobis ob eorum memoriam et constantiam sinceritatis quam ad nos vos habere cognovimus, per effectum, quantum cum Deo et nostra possumus honestate, deferre velimus et salva justitia et Ecclesiarum canonica libertate petitionibus vestris assensum facilem exhibere. Ne igitur ulla de caetero inter nos et successores nostros ac vos et haeredes vestros super electionibus dissensio suscitetur, modum faciendae in posterum electionis praesentibus curavimus litteris explicare: in quibus sic in multis regiae serenitati deferimus, ut libertatem ecclesiasticam non laedamus. Sede vacante, capitulum significabit vobis et vestris haeredibus obitum decessoris. Deinde convenientes in unum, invocata Spiritus sancti gratia, secundum Deum eligent canonice personam idoneam, cui requisitum a vobis praebere debeatis assensum et electionem factam non different publicare. Electionem vero factam et publicatam denuntiabunt vobis et vestrum requirent assensum. Sed antequam assensus regius requiratur, non inthronizetur electus nec decantetur laudis solemnitas quae inthronizationi videtur annexa, nec antequam auctoritate pontificali fuerit confirmatus, administrationi se ullatenus immiscebit. Sic enim honori vestro volumus condescendere, ut libertatem canonicam observemus, nullo prorsus obstante rescripto quod a sede apostolica fuerit impetratum. Rogamus ergo serenitatem regiam et attentius exhortamur, quatenus contra praescriptam electionis formam nec vos veniatis de caetero nec cogatis alios nec patiamini qualibet occasione venire; sed taliter in hoc nobis studeatis et ecclesiasticae libertati deferre, ut timorem ejus habere prae oculis videamini per quem reges regnant et principes dominantur, et sponsam ejus Ecclesiam venerari. Nulli ergo, etc. hanc paginam nostrae dispositionis et constitutionis, etc.
Datum Laterani.
CCCCXII ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS, ET ALIIS ECCLESIARUM PRAELATIS, ET UNIVERSO CLERO IN SICILIA CONSTITUTIS. Ejusdem argumenti cum epistola proecedenti. Si charissimae in Christo filiae nostrae Constanciae imperatrici reginae una cum charissimo filio illustri rege Siciliae in multis gratiam facimus specialem, non est ab aliquibus in admirationem ducendum, cum regnum Siciliae ad jus et proprietatem Ecclesiae Romanae pertineat et in ejus fidelitate perstiterit, ac permanserit unitate. Nostis etenim qualiter inclytae recordationis R. W. et W. Siciliae reges illustres in apostolicae devotionis fere semper permanserint firmitate, qualiter praedecessores nostros fuerint humiliter venerati, qualiter etiam in Ecclesia Rom. post Deum suae spei posuerint et gaudii fundamentum et in ea et per eam se crediderint exaltari. Nostis etiam qualiter praedecessores nostri Romani pontifices reges ipsos ac regnum Siciliae quadam semper praerogativa dilexerint et ad augmentum ipsius, utpote quod peculiare, sicut est, et proprium reputabant, intenderint et quietem. Quia vero quantumcunque velimus eorum honori deferre, libertatem canonicam et honestatem ecclesiasticam intendimus observare. Ne igitur ulla de caetero inter nos et successores nostros et praedictam imperatricem et filium ejus, Siciliae regem illustrem, vel haeredes eorum super electionibus denuo dissensio suscitetur, quae hactenus inter Ecclesiam et regnum rancoris cujusdam et indignationis fomitem ministrabant, modum faciendae in posterum electionis praesentibus curavimus litteris explicare: in quibus sic regiae serenitati deferimus, ut libertatem ecclesiasticam non laedamus. Sede vacante significabit capitulum eis et eorum haeredibus obitum decessoris, etc. usque ad verbum immiscebit. Ideoque universitati vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus, cum aliquam Ecclesiarum vestrarum pastore vacare contigerit, secundum praescriptam electionis formam, omni gratia et timore postpositis, procedatis nec contra eam aliqua praesumatis occasione venire. Alioquin electiones taliter factas diligenti discussione praehabita dante Domino, infirmare curabimus, et eligentium transgressionem animadversione debita castigare. Volumus etiam nihilominus et mandamus ut de caetero ad Rom. Ecclesiam libere, cum opus fuerit, appelletis et, interpositis ad nos appellationibus curetis humiliter et devote deferre. Nos etiam, quoties necessitas postulaverit, apost. sedis legatos ad vos curabimus destinare, qui quae plantanda sunt plantent et evellant quae fuerint evellenda, quorum obediatis monitis et praeceptis. Nullo prorsus in omnibus praescriptis capitulis obstante privilegio vel rescripto quod a sede apostolica fuerit impetratum. Ut autem quae praescripta sunt apud vos nulla possint oblivione deleri, mandamus atque praecipimus quatenus forma litterarum istarum ad perpetuam memoriam in majoribus Ecclesiis transcripta servetur.
In eumdem modum archiepiscopis, Episcopis, abbatibus, prioribus et universo clero in Apulia constituto.
CCCCXIII. ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS, ABBATIBUS, PRIORIBUS ET UNIVERSIS ECCLESIARUM PRAELATIS IN SICILIA CONSTITUTIS. Ut legato apostolico obtemperent et piam illius voluntatem adjuvent. Persecutionis olim olla succensa, dum flantis rabies aquilonis Calabros montes novo dejiceret terrae motu, et per plana jacentis Apuliae pulverem in transeuntium et habitantium oculos suo turbine suscitaret, dum etiam Taurominitana Charybdis sanguinem, quem tempore pacato sitiverat, evomeret caedibus satiata, usque adeo fuit iter maris et terrae praeclusum, ut interjacentis impetus tempestatis mutuum matris ad filios et filiorum ad matrem impediret affectum et naturalis affectum interciperet charitatis. Nunc autem cum eo faciente nobiscum signum in bonum cui venti et mare obediunt, nascentis austri clementia cadentis fugaverit impetum aquilonis, et praeteritae turbationis caliginem aeris per Dei gratiam jam ex majori parte placati claritas serenaverit, ita quod regnum Siciliae reparatum in statum felicitatis antiquae ad devotionem Ecclesiae plene redierit, a qua visum fuerat persecutionis tempore recessisse: beneficium ei volumus gratae visitationis impendere ac in dilectione ipsius praedecessorum nostrorum vestigiis adhaerere. Cum autem ipsum inter universas orbis provincias tanquam Ecclesiae patrimonium specialiter diligamus, volentes mentis affectum, quem circa ipsum gerimus, ostendere plenius in persona legati, eum illuc de fratrum nostrorum consilio duximus destinandum quem inter caeteros fratres nostros speciali charitate diligimus et benevolentia singulari ejus exigentibus meritis amplexamur. Sane eum adhuc in regno ipso remanserint vestigia quaedam dissensionis antiquae, talem et tantam personam hujus legationis officio duximus deputandam, quae auctoritate praemineat, polleat honestate et in opere et sermone sit potens et ex eo quod gratiam nostram plenius obtinet et nostram novit melius voluntatem, eos qui pacem regni turbare forsitan moliuntur liberius comprimere possit, et universum regnum in charissimae in Christo filiae nostrae Constanciae imperatricis reginae ac filii ejus Friderici, Siciliae regis illustris, fidelitate pariter et obsequio stabilire, contumaciam deprimens superborum et colla sublimium commissa sibi potestate conculcans. Venerabilem igitur fratrem nostrum Octavianum Hostien. episcopum, apost. sedis legatum, virum providum et honestum, qui ob gratiam familiaritatis et dilectionis antiquae ac suae dignitatis intuitu primum inter fratres nostros apud nos locum meruit obtinere, in regnum Siciliae duximus destinandum: qui juxta verbum propheticum dissipet et evellat quae noverit evellenda, et aedificet et plantet quae cognoverit esse plantanda; vos etiam de benevolentia quam circa praedictam reginam et filium ejus regem illustrem gerimus, efficiat certiores. Ideoque universitati vestrae per apost. scripta mandamus et districte praecipimus quatenus praedictum legatum sicut personam nostram, imo nos ipsos in eo recipientes humiliter et devote et, sicut condecet vos et ipsum, honorifice pertractantes, quae inter vos corrigenda duxerit seu etiam statuenda recipiatis humiliter et inviolabiliter observetis; ita quod nos, qui honorem ejus proprium reputamus, vobis propter eum respondere gratius quasi ex debito teneamur: scituri quod sententiam quam in contumaces tulerit ratam habebimus et faciemus, auctore Domino, inviolabiliter observari.
In eumdem modum archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus et universis Ecclesiarum praelatis per regnum Siciliae citra Farum constitutis: ita quod ubi ponitur in regnum Siciliae duximus destinandum, ponatur legatum in Siciliam et totum regnum duximus destinandum.
CCCCXIV. AN. NEAPOLITANO ARCHIEPISCOPO. De pluralitate beneficiorum restringenda. (Laterani, Id. Novembris.) Cum, secundum doctrinam Apostoli, non sit conveniens ut unus sit ebrius et alter debeat esurire, nec, juxta instituta canonica, uni personae tantum debeat de redditibus ecclesiasticis assignari unde scrupuloso corde alii moveantur, qui ad dispositionem pontificis sunt pro personarum meritis dividendi, non sufficimus admirari quod, sicut nostris auribus est relatum, in Ecclesiae tibi commissae stipendiis obtinendis, quod iniquum est et absurdum, imperiti magistris, novi antiquis, rudes emeritis praeferuntur. Unde Joannes filius quondam comitis Aliern. Ecclesiae tuae clericus plus potentia patris sui quam praedecessoris tui spontanea voluntate ultra viginti Ecclesias in civitate Neapolitan. et in majori Ecclesia beneficium maximum proponitur obtinere. Cum ergo in nullius persona praetermittendum sit quod in statutis generalibus continetur, fraternitati tuae auctoritate praesentium indulgemus ut non obstante appellationis diffugio superfluitatem ad moderamen reducas, non plus de redditibus ecclesiasticis clerico praefato dimittens quam apud unum de plus habentibus noscitur residere; aliis omnibus beneficiis personis idoneis conferendis, quae cum officiis divinis inserviant, nondum adeptae sunt stipendia clericorum. Nulli ergo etc. concessionis etc.
Datum Laterani, Idibus Novembris.
CCCCXV. AN. NEAPOLITANO ARCHIEPISCOPO. Quod juramentum bonis moribus et juri repugnans non sit obligatorium. (Laterani, XVIII Kal. Decembris.) Ad nostram noveris audientiam pervenisse quod dudum a te quasi per extorsionem tale fuit praestitum juramentum quod in omni causa deberes ordinem judiciarium observare. Verum quoniam secundum traditiones canonicas manifesta accusatione non indigent nec in eis est ordo judiciarius observandus, qui debet in aliis observari, neque tu, quando sub praemisso tenore jurasti, habebas in mente ut propterea venires contra canonicas sanctiones, alioquin non juramentum, sed perjurium potius exstitisset nec aliqua ratione servandum: Nos juramentum tuum benignius interpretari volentes, ita quod consonet canonicis institutis, fraternitati tuae auctoritate praesentium intimamus quod in manifestis et notoriis ratione juramenti praemissi non credimus te teneri servare subtilitatem ordinis judiciarii, quam in his non servari per omnia ipsa quoque juris ratio postulat et requirit. Unde videbitur, nec immerito, subtiliter intuenti de ordine judiciorum procedere ut in praemissis non per omnia ordo judiciarius observetur: quanquam et secundum approbatum intellectum Scripturae divinae recte possit intelligi quod jurasti ut in omnibus causis ordinem judiciarium observares, in illis videlicet in quibus est ordo judiciarius observandus. Sic ergo faciens, et juramenti tenorem servabis et instituta canonica non omittes.
Datum Laterani, XVIII Kal. Decembris.
CCCCXVI. ABBATIBUS, ABBATISSIS ET ALIIS ECCLESIARUM PRAELATIS ECCLESIAE NEAPOLITANAE SUBJECTIS. Ne bona et res Ecclesiae alienentur. (Laterani, XVII Kal. Decembris.) Cum sacris canonibus caveatur ne abbatibus, presbyteris aliisque ministris de rebus ecclesiasticis vel sacro ministerio deputatis absque permissione ac subscriptione sui episcopi aliquid alienare liceat, vel etiam obligare, non possumus non mirari quod, sicut nostro est apostolatui reseratum, possessiones Ecclesiarum donare, vendere praesumitis, et locare, venerabili fratre nostro A. Napolitano archiepiscopo nullatenus requisito. Cum itaque cautum sit jure canonico et humano ut quae contra leges fiunt habeantur pro inutilibus et infectis, universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus ab his quae praemisimus desistentes, bona Ecclesiarum, quarum conditionem meliorem potestis facere, non pejorem, nisi necessitas vel utilitas exegerit manifesta et sine licentia praefati archiepiscopi alienare in praejudicium Ecclesiarum vestrarum nullatenus attentetis. Alioquin eidem archiepiscopo dedimus in mandatis ut si aliter a vobis temere factum fuerit, auctoritate nostra et sua, prout jus expostulat, decernat irritum et inane.
Datum Laterani, XVII Kalend. Decembris.
CCCCXVII. AN. NEAPOLITANO ARCHIEPISCOPO. Propter debita Ecclesiae aliqua vendere licet. (Laterani, Id. Novembris.) Sicut nostris est auribus intimatum, Ecclesia Neapolitana tanto premitur onere debitorum, quod aliter liberari non poterit, nisi de ipsius possessionibus distrahatur: quod tu occasione juramenti post consecrationem, sicut moris est, praestiti, quo inter alia vendi possessiones Ecclesiae prohibentur, absque licentia nostra facere non attentas. Nos igitur attendentes quod hujusmodi sacramenta sint ob favorem Ecclesiarum introducta nec in earum debeant retorqueri laesionem, plenam de tua discretione fiduciam obtinentes, ut pro Ecclesiae tuae debitis persolvendis, de ipsius Ecclesiae possessionibus minus utilibus, cum de mobilibus debita nequeant expediri, secundum instituta canonica, de consilio tuorum vendere valeas clericorum auctoritate tibi praesentium indulgemus.
Datum Laterani, Idibus Novembris
CCCCXVIII. DECANO ET CAPITULO BEATI HILARII PICTAVEN. Ut Petro nepoti Aimerici de Partiniaco praebendam conferant. (Laterani, II Id. Novembris.) Si eam quae apud nos plenitudo residet potestatis, qua non extollimur in superbiam sed ad providentiam excitamur considerassetis attente, et qua facta nostra prosequi perfectione velimus voluissetis subtilius intueri, nunquam cor vestrum in tantae praesumptionis audaciam ascendisset, ut, sicut testimonio multorum accepimus, tam temere nostris praesumeretis institutionibus obviare. Recolimus siquidem quod defuncto quondam in Urbe magistro Aimerico de Partiniaco, erga dilectum filium Petrum nepotem ipsius non potuerimus misericordia non moveri; quem videntes omni consilio et auxilio destitutum, ad provisionem ejus fuimus vehementius excitati; sicque ad desolationis suae remedium, praebendam quam idem avunculus ejus in Ecclesia vestra olim habuerat, sicut de plenitudine potestatis nobis concessae licebat, ei misericorditer duximus conferendam, de ipsa per annulum propriis manibus investientes eumdem eamque ipsi auctoritate apostolica confirmantes, ne investitura nostra sive donatio sperato posset effectu quorumlibet temeritate privari. Unde cum vobis praecepissemus districte ut ipsum ob sedis apostolicae reverentiam ejusque probitatis obtentum, in vestrum fratrem et canonicum admittentes jamdictae praebendae beneficium, sicut illam avunculus ipsius olim noscitur habuisse, contradictione, oc. et ap. cessantibus, sine difficultate qualibet assignare minime differretis, vos id noluistis exsequi, ut decebat, licet venerabilis frater noster Burdegalen. archiepiscopus, sicut ex litteris ejus accepimus, bonae memoriae A. Pictaven. episcopi volens supplere defectum, qui super hoc a nobis datus fuerat, exsecutor, nostrumque tanquam providus et discretus propositum adjuvare, vos ad id cum suis litteris monuisset. Nos igitur, licet ex hoc, nec immerito, contra vos commotionis materiam habeamus, vobiscum in spiritu lenitatis et mansuetudinis adhuc agere cupientes, per iterata vobis scripta mandamus et in obedientiae virtute districte praecipimus quatenus, prout in mandatis nostris, ut dictum est, recepistis, dilationis, occasionis, exceptionis et appellationis summoto diffugio, non obstante etiam si interim propter hoc nuntium ad sedem apostolicam transmisistis, praefato P. dictum beneficium cum fructibus post praesentationem litterarum nostrarum perceptis, tam libenter quam liberaliter, absque difficultate qualibet assignetis. Alioquin noveritis nos venerabilibus fratribus nostris Bituricen. et Burdegalen. archiepiscopis praecipiendo mandasse ut, si infra viginti dies post susceptionem praesentium mandatum nostrum, non duxeritis effectui mancipandum, illos quos contumaces invenerint et rebelles sublato cujuslibet occasionis et appellationis obstaculo, excommunicationis vinculo innodantes. Ecclesiam ipsam subjiciant interdicto. Quod si nec sic infra duos menses poteritis emolliri, iidem nullam sententiarum illarum aliquatenus relaxari permittant; sed tandiu singulis diebus Dominicis et festivis, pulsatis campanis et exstinctis candelis, praedictam excommunicationis sententiam per totam provinciam Burdegalen. publice faciant innovari, donec praedictus P. plenam et pacificam ipsius praebendae possessionem habuerit et pro tanto satisfacturi excessu nostro vos duxeritis conspectui praesentandos; rebelles nihilominus ab omni ecclesistico beneficio suspendentes, ut saltem poena coerceat quos obedientia non emollit. Si quid etiam post receptionem litterarum in Ecclesia vestra ordinatum fuerit vel statutum, per quod mandatum nostrum possit eludi, aut etiam impediri, illud irritum decernimus et inane.
Datum Laterani, II Idus Novembris.
CCCCXIX. ABSALONI LUNDEN. ARCHIEPISCOPO EJUSQUE SUCCESSORIBUS CANONICE SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM. De primatu archiepiscopi Lundensis. (Laterani, IX Kal. Decembris.) In eminenti apostolicae sedis specula, disponente Domino constituti, salubriter injuncti nobis officii exsequimur actionem, si ea quae per antecessores nostros ad salutem fidelium instituta noscuntur, consensu nostro firmamus, et ne cujuslibet temeritatis quatiantur incursu, exactam diligentiam adhibemus. Cum enim Ecclesiae suae promiserit Dominus, dicens, Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram (Psal. XLIV, 17), illi bene videntur patribus successisse atque utiliter impositum genere principatum, qui non potestate laetantur, sed ad salutem eorum qui gubernandi sunt, cum timore ac tremore creditae potestatis auctoritatem exercent, studentes semper antecessoribus suis in bonis actibus conformari et quae laudabiliter ab eis facta sunt et servare in semetipsis, et aliis nihilominus servanda monstrare. Hac itaque nos suscepti officii consideratione inducti, et felicis memoriae Adriani Papae antecessoris nostri vestigiis inhaerentes, quod ipse de confirmatione regni Suetiae cum fratrum suorum consilio et voluntate constituit, nos etiam firmum et illibatum perpetuis temporibus decernimus permanere. Constituit enim quod Lundensis archiepiscopus, qui pro tempore fuerit, super regnum illud primatum semper obtineat et ordine quo subsequitur debeat ei praeesse: qui tanto frequentius et utilius illi terrae quae ad salutem fidelium pertinent ministrabit, quanto necessitatem eorum atque defectum e vicino plenius poterit intueri. Pallium enim antecessori tuo tribuit, ut archiepiscopum in regno Suetiae quam citius opportunitatis occurreret ordinaret et pallium quod nostra ei vice conferret, eo quidem ordine observato, ut videlicet is qui per Lunden. archiepiscopum metropolitanus ibi fuerit institutus gratiam consecrationis per manum archiepiscopi Lunden. adeptus, ipsi et Lunden. Ecclesiae, salva fidelitate Romanae Ecclesiae, fidelitatem et obedientiam juramento promittat. Pallium sane taliter consequetur: Nuntius Lunden. Ecclesiae siquidem cum nuntio illius Ecclesiae pro impetrando pallio ad Ecclesiam Romanam accedat; et cum illud a Romano pontifice impetraverit, ad Lunden. Ecclesiam reportabunt. Lunden. autem archiepiscopus illud accipiens, archiepiscopo Suetiae tribuet, et fidelitatem et obedientiam Rom. Ecclesiae jurejurando promittet. Metropolitano vero ibi ad honorem Dei et decorem domus suae salutemque fidelium constituto, Lundensis archiepiscopus et dignitate primatus in perpetuum praesidebit, et ipse ei reverentiam et obedientiam tanquam suo primati humiliter exhibere curabit. Quod utique in bonae memoriae Stephano quondam Upsalensi, qui a praedecessore tuo piae recordationis Eschillo archiepiscopo tempore felicis memoriae Alexandri Papae, eo praesente, Senonis ratione jamdictae institutionis gratiam consecrationis accepit et sub antecessoribus nostris bonae memoriae Lucio et Clemente secundum praescriptum ordinem in Jo. et Petro supradictae Ecclesiae episcopis, quos tua fraternitas in archiepiscopos consecravit, et pallium vice ipsorum antecessorum nostrorum contulit, dignoscitur adimpletum. Quoniam igitur hoc sicut a praenominato Adriano antecessore nostro statutum est, ita sub te et antecessore tuo effectum accepit, nos memorati Adriani et felicis recordationis Alexandri, Lucii, Urbani, Clementis, et Coelestini praedecessorum nostrorum Rom. pontificum vestigiis in tam laudabili opere inhaerentes, nostro et fratrum nostrorum favore prosequimur et firmum et illibatum perpetuis temporibus decernimus permanere. Nulli ergo, etc. hanc paginam nostrae confirmationis, etc. Salva apostolicae sedis auctoritate. Si qua igitur, etc.
Datum Laterani, per manum Rainaldi domini papae notarii, cancellarii vicem agentis, IX Kalend. Decembris, indictione II, incarnationis Dominicae anno 1198, pontificatus vero domini Innocentii papae tertii anno primo.
CCCCXX. PRAEPOSITO DE SERAND. ET UNIVERSIS ECCLESIARUM PRAELATIS IN UTLANDIA CONSTITUTIS. De gravibus quibusdam abusibus mature corrigendis. (Laterani, Id. Novembris.) Nostris fuit auribus intimatum, quod cum propter inundationem aquarum in terra vestra impedimentis fossatorum obstantibus sit accessus difficilis et regressus, ab eo tempore quo ibidem fuit fidei novella plantatio est statutum, et usque ad haec tempora observatum ut praepositus qui ibidem, quantum licet, vices gerit episcopi, temporibus illis quibus facilior patet ingressus, apud unamquamque Ecclesiam propter magnitudinem parrochiae et universitatem delinquentium quatuor diebus, si voluerit, maneat, synodum ibi celebraturus indictam. Ubi si quis accusatus fuerit et reatum suum confessus in publico, condigna ei poenitentia injungitur pro excessu, poena pecuniaria pro eo de quo fuit sponte confessus postmodum puniendo. Si vero crimen inficiatur objectum, cum duodecim parochianis suis denominatis innocentiam suam praestito juramento purgabit. Si qui vero in purgatione defecerint, vel ad synodum venire contempserint, ad proximam Ecclesiam secundae synodi vocantur pro contumacia corrigendi; qui si forte non venerint vel incorrigibiles ibi apparuerint, ad tertiam Ecclesiam tertiae synodi legitime citabuntur et si incorrigibiles adhuc exstiterint, pro contumacia sua anathematis sententia ferientur. Nunc autem populi ejusdem terrae volentes sua colla subtrahere synodalibus institutis, cum majoribus, qui praeficiuntur aliis jure fori consilio inito, eis non modicam quantitatem pecuniae promiserunt, ut eorum auxilio et favore suffulti, si fuerint in synodo accusati quod excommunicatis communicare praesumpserint, non teneantur super hoc respondere, et quantumcunque legitime quis ad synodum sit citatus, si venire noluerit, propter contumaciam non possit vinculo excommunicationis astringi. Illud etiam valde reprehensibile de novo inter alias consuetudines perniciosas obrepsisse dolemus, quod quantumcunque quis deliquisse noscatur, non nisi ad satisfactionem unius marcae solvendae compelli possit; licet quandoque damna Ecclesiis vel aliis locis religiosis illata longe majoris aestimationis existere videantur. Est etiam aliud quod Deo videtur et sacris canonibus inimicum, videlicet quia nituntur introducere violenter, ut quicunque de equestri ordine aliquam se in quinta vel sexta consanguinitatis linea contingetem duxerit in uxorem, episcopo vel praeposito gerenti vices episcopi marcham argenti persolvat et sic eam, quoad vixerit, sibi invito episcopo etiam valeat retinere. Si vero pedestrium fuerit consortio deputatus, dimidiam marcam argenti persolvat episcopo et sic consanguineam suam quoad vixerit non dimittet. Vestrae igitur universitati per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus id quod a prima fidei plantatione super synodis celebrandis et corrigendis excessibus noscitur rationabiliter introductum et laudabiliter hactenus observatum faciatis inviolabiliter observari, quoslibet temere resistentes per districtionem ecclesiast., app. postposita, compescentes. Perniciosam vero consuetudinem de satisfactione unius marcae, quantuscunque videatur excessus et de matrimoniis, quae licet minus legitime contracta inter consanguineos, dato pretio, stare consueverunt, episcopo renitente, facientes penitus aboleri, si quos ita conjunctos esse noveritis aut tueri volentes sub hujus praetextu consuetudinis matrimonia contrahenda vel quae taliter sunt contracta, nisi tantam praesumptionem secundum canonicas institutiones ad monitionem vestram digna satisfactione correxerint, sublato appellationis obstaculo, excommunicatione notetis et tanquam excommunicatos usque ad satisfactionem condignam auctoritate apostolica nuntietis ab omnibus arctius evitandos. Nullis litteris obstantibus veritate tacita, etc.
Datum Laterani, Idibus Novembris.
CCCCXXI. ABSALONI LUNDENSI ARCHIEPISCOPO Nostris fuit auribus intimatum, etc. ut supra fere in eumdem modum usque ad verbum arctius evitandos. Quocirca fraternitati tuae per apost. scripta mandamus quatenus si dicti praepositus et praelati mandatum nostrum noluerint vel contempserint adimplere, tu eos ad hoc monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellas. Nullis litteris, etc. ut supra.
CCCCXXII. A. ARCHIEPISCOPO ET CAPITULO LUNDENSI. De modo res Ecclesiae donandi in Dacia. (Laterani, XVI Kal. Decembris.) Ex litteris quas tu nobis, frater archiepiscope, destinasti intelleximus manifeste quod regnum Daciae, quantum ad ea quae jus fori contingunt, consuetudinibus suis et institutionibus regum suorum omnino regatur; unde nullum usum testamentorum illius provinciae habere contingit, qui alibi in ultimis decedentium voluntatibus secundum legalem observantiam custoditur. Si vero aliquis possessiones aliquas claustris vel aliis religiosis locis in bona valetudine vel voluntate ultima constitutus vult pro suorum remedio peccatorum conferre; hanc Ecclesiae conferendi formam esse proponis, quod in hujusmodi donationibus modicum terrae consuevit assumere aut in extremitate pallii quod manu episcopi vel cujuslibet alterius praelati Ecclesiae sustinetur, aut super ipsum altare aliquo involutum panniculo cum debita humilitate ponendum, sub testimonio videntium et audientium, forma donationis hujusmodi subsequente, quae scotatio vulgariter appellatur. Verum quia hujusmodi donatio malitiose a quibusdam cavillatoribus, sicut asseris, impeditur, a nobis humiliter postulasti ne loca religiosa et Ecclesiae, quibus multae possessiones sub scotatione hujusmodi sunt collatae, ab aliquibus possint vel debeant temere per turbari paterna debemus [ l. debeamus] sollicitudine providere. Nolentes igitur ut tales constitutiones, quas diuturnitas temporis, ut asseris, observavit, et usus consuetudinis hactenus approbatae retinuit, temeritate qualibet infirmentur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus donationes eorum quae sub obtentu consuetudinis claustris, ecclesiis vel quibuslibet locis religiosis pie ac provide conferuntur vel etiam sunt collatae, faciatis irrevocabiles observari, cum hujusmodi signum, quod scotatio dicitur, non tam factae donationis quam traditae possessionis sit evidens argumentum, si quos contradictores inveneritis aut rebelles, auctoritate freti apostolica, per censuram ecclesiasticam, monitione praemissa, sublato appellationis obstaculo, compescentes.
Datum Laterani, XVI Kal. Decembris.
CCCCXXIII. S. PRAEPOSITO DE STRAND. Praeposituram ipsi collatam confirmat (Laterani, XVI Kal. Decembris.) Cum a nobis petitur, etc., usque ad verbum assensu, praeposituram sitam in locis qui vulgariter appellantur Strand et Ford, sicut eam praedecessores tui juste et canonice possederunt, et tu eamdem a venerabili fratre nostro W. episcopo Slethuicen. canonice tibi concessam juste ac sine controversia possides cum omni jure ac pertinentiis suis auctoritate tibi apostolica confirmamus, etc. Nulli ergo, etc.
Datum Laterani, XVI Kal. Decembris.
CCCCXXIV. ABSALONI LUNDEN. ARCHIEPISCOPO. Ut praeposito de Strand ablatae Ecclesiae restituantur. (Laterani, VIII Kal. Decembris.) Transmissa nobis dilectus filius S. praepositus de Strand conquestione monstravit, quod dilectus filius E. praepositus de Scelsuvig. duas Ecclesias, videlicet de Henestbl. et de Stuntabl. ad suam praeposituram de jure spectantes, eidem injuste subtraxit. Nolentes igitur eumdem praepositum aliquod in suo jure dispendium sustinere, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus praefatum praepositum de Scelsvig. ad restitutionem Ecclesiarum illarum per censuram ecclesiasticam monitione praemissa, sublato appellationis obstaculo, justitia mediante, compellas.
Datum Laterani, VIII Kal. Decembris.
CCCCXXV. JOFFRIDO ABBATI MONASTERII DE SORE EJUSQUE FRATRIBUS TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS, REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. Privilegia ipsorum atque donationes confirmat. (Laterani, IX Kal. Decembris.) Religiosam vitam eligentibus, etc., usque ad verbum vocabulis. Locum ipsum de Sore, in quo praefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis. Grangias Slahglose, Luinge, Guthem, Biarby, Wendelose, Wethlebi, Asuvardabothe, Egby cum adjacentibus sylvis, pratis et pascuis, piscariis et molendinis; et grangiam in Hallandia, quae dicitur Toacher, cum sylvis et caeteris pertinentiis suis; Nytorp cum adjacentibus agris, sylvis et pascuis; Gotstorp cum adjacenti sylva; et exteriores similiter mansiones, videlicet Snartinge, Glostorp, Winnige, Quercheby, Scupinge, Tornelef cum adjacentibus terris et concoloniis suis; et partem decimarum quam habetis in parochiis Oleseh, Harastald, Finnatorp, Gelet; et illud quod habetis in Leoghe, Sundetorp, Sunuarthatorp, Biarby et Gerlef; et illud quod habetis in proventibus apud memoriam sanctae Margaritae Ecclesiae beatae Mariae Roschildis. Praeterea donationem sive concessionem ab inclytae memoriae Waldemaro quondam rege Danorum et charissimo in Christo filio nostro Canuto rege, filio ejus, super libertate et immunitate colonorum vestrorum vobis pia devotione factam, sicut in eorumdem regum scriptis authenticis continetur, auctoritate vobis apo. confirmamus et praesentis scripti privilegio communimus. Sane laborum, etc. Liceat quoque vobis clericos vel laicos, etc. Prohibemus insuper ut nulli vestrorum fratrum post factam, etc. Discedentem, etc. Illud districtius inhibentes ne terras, etc. Si quae vero, etc. Ad haec etiam prohibemus ne, etc. Quod si facere, etc. Licitum praeterea sit vobis in causis, etc. Insuper auctoritate apostolica inhibemus ne ullus, etc. Si vero episcopus in cujus parochia, etc. Illud adjicientes ut in recipiendis proc., etc. Pro consecrationibus vero etc. Alioquin liceat, etc. Quod si sedes, etc. Quia vero, etc. Porro si episcopi vel alii, etc. Paci quoque, etc. Praeterea omnes libertates etc. Decernimus, etc. Si qua igitur, etc.
Datum Laterani, per manum Rainaldi, domini papae notarii, cancellarii vicem agentis, IX Kal. Decembris, indictione II incarnationis Dominicae anno 1198 pontificatus vero domini Innocentii papae tertii anno primo.
CCCCXXVI. CONSULIBUS ET POPULO TUDERT. Recipit illos in protectionem apostolicam, confirmatque vetera ipsorum privilegia. Sacrosancta Romana Ecclesia, quae omnium fidelium mater est et magistra, illos propensius diligere consuevit, quos in devotione ac fidelitate sua novit ferventius permanere, et ut liberius possint ab omnium incursibus manere securi, eos tanquam pia mater protectionis suae munimine confovere. Eapropter, dilecti in Domino filii, devotionem quam erga nos et Romanam Ecclesiam habere noscimini attendentes, vestris quoque precibus inclinati, civitatem Tudertinam, quae ad jus et proprietatem apostolicae sedis pertinere dignoscitur, quam et nos ad manus nostras semper volumus retinere, ita quod ei cui vices nostras commiserimus, secundum mandatum nostrum debeatis integre respondere, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti pagina communimus. Consulatum autem cum jurisdictione sua vobis auctoritate apostolica confirmamus: concedentes ut his qui sunt ipsius jurisdictioni subjecti liberum sit ad consules, qui pro tempore fuerint, legitime appellare; ita tamen quod appellationi ad sedem apostolicam interpositae humiliter deferatur. Consuetudines quoque antiquas vestras et rationabiles et communiter observatas duximus approbandas. Salva in omnibus apostolicae sedis auctoritate pariter et justitia et Ecclesiarum omnimoda libertate. Nulli ergo, etc., nostrae protectionis, conf. et conc., etc.
CCCCXXVII. ABBATI ET MONACHIS MONTISSACRI. Diuturnam litem de superioritate et obedientia inter coenobium Montis sacri et Calanense definit. (Laterani, IV Id. Novembris.) Cum super libertate ac subjectione abbatiae vestrae a multis retro temporibus inter ipsam et monasterium Calanen. controversia fuerit agitata, et pro ipsa tu, fili abbas, cum quibusdam de fratribus suis ad nostram praesentiam venissetis, quod dicta Ecclesia vestra subjecta esse debeat Calanen. per authenticum felicis recor. Anastasii praedecessoris nostri dictus abbas Calanen. ostendere nitebatur: qui rationibus et scriptis utriusque partis prolatis in medium et coram ipso et fratribus suis qua decuit subtilitate discussis, sicut ibidem plenius continetur, tam scripturarum inspectione quam utriusque partis attestatione cognovit locum Montis sacri et jure fundi et ratione dispositionis ad jus et proprietatem Calanen. monasterii spectavisse, cellamque ipsius fuisse propriam ab antiquo. Verum quia religione recedente paulatim ab ipso monasterio Calanen. status sui sentiente jugiter detrimentum, locus Montis sacri et religiosorum virorum numero et terrenis coepit facultatibus ampliari, orta est inter dicta monasteria de praelatione ac subjectione dissensio: fratribus Montis sacri Calanensibus, in quibus fervor religionis pro magna parte defecerat, subesse nolentibus; aliis vero antiquum jus suum in loco Montis sacri laborantibus retinere. Unde, sicut in ejusdem Anastasii praedecessoris nostri authentico reperitur, cum piae record. Honorius praedecessor suus ad partes accessisset Apuliae et causa ipsa per utramque partem ad ejus notitiam devenisset, intellectis partium rationibus eam taliter terminavit, ut si habitum et ordinem Calanen. monasterii acciperent, monachi Calanenses in loco Montis sacri tanquam in cella sua plenam dispositionem et dominium obtinerent et fratres Montis sacri Calanensi abbati tanquam proprii monachi obedirent. Si vero vel non susciperent, vel susceptum non etiam servarent, monachi Montis sacri duos romanatos annuatim solvendo monasterio Calanensi, plenam libertatem ulterius obtinerent; sic tamen ut si ad locum Montis sacri quandoque abbas accederet Calanensis, tanquam abbas proprius reciperetur ibidem; et quamvis ejusdem Honorii praedecessoris sui mandatum de recipiendo Caven. monasterii ordine, sicut in eodem dicitur instrumento, a Calanen. aliquandiu fuerit intermissum, quia tamen ibi postea receptus fuit et servatus, idem A. praedecessor noster juxta institutionem sanctae recordationis Innocentii antecessoris sui. in eadem controversia taliter diffinivit ut locus Montis sacri per se abbatia semper existeret; et abbate proprio laetaretur et Calanen. abbas primus existeret, Montis sacri secundus et fraterna se invicem charitate tractarent et monasterium Montis sacri, ob reverentiae signum, et demonstrandum quod ad jus pertinuerit coenobii Calanensis, praedictum censum et sine qualibet contradictione persolveret annuatim, et cum abbatem Montis sacri mori contingeret, monachi ejusdem loci eligendi sibi abbatem haberent liberam facultatem, electum vero Calanen. abbati qui foret pro tempore praesentarent, ab eo, si persona esset idonea et electio facta regulariter, sine malitia et pravitate qualibet, confirmandum. Obeunte vero Calanen. abbate, abbas Montis sacri electioni fratrum interesse deberet; et ut celebraretur electio, consilium et operam adhibere. Si autem Calanen. abbas ad monasterium Montis sacri accederet, tanquam primus et major abbas reciperetur, ibidem reverenter et honeste tractandus. Abbas vero Montis sacri futurus pro tempore in festo beatae Mariae veniens ad coenobium Calanen. censum memoratum deferret et in festo inibi remaneret, a Calanen. fraterna charitate tractandus. Intentionem itaque suam de subjectione monasterii vestri Calanen. probare praemissis rationibus conabantur. Contra quos fuerunt ex parte vestra proposita quae sequuntur: Quod cum tempore bonae memoriae Adriani papae praedecessoris nostri pro utroque monasterio partes essent in sua praesentia constitutae, Calanen. subjectionem sibi deberi proponentibus a fratribus Montis sacri, aliis vero e contrario respondentibus eos nullo tempore praelationem ibidem habuisse de jure et si aliquam habuerunt ipsos fuisse per bonae memoriae praedecessores suos Honorium, Innocentium, Eugenium penitus absolutos, ipse utriusque partis allegationibus et instrumentis auditis et plenarie intellectis, sicut in ejus authentico reperitur, eorumdem praedecessorum suorum vestigiis inhaerendo, de fratrum consilio diffinivit ut fratres Montis sacri omnimodam obtinerent de caetero libertatem; ita quod neque ipsi neque successores eorum Calanen. subjectionem aliquam exhiberent nec illi obedientiam et reverentiam ab eis exigere aliquatenus attentarent, salvo censu duorum solidorum Papien. monetae annis singulis Calanensi monasterio persolvendo. Illo etiam superaddito, quod si Calanen. abbas ad coenobium Montis sacri aliquo casu accederet, sicut hospes reciperetur ab eis, honeste et humiliter tractaretur. Idem quoque Adrianus praedecessor noster juxta tenorem privilegii memorati Innocentii, praedecessoris sui, instituit ut de caetero in eodem loco Montis sacri futuris temporibus sedes consisteret abbatiae et electus abbas pro tempore ad pont. Romanum accederet benedictionis gratiam recepturus. Nihilominus etiam statuit praefatus pont. Adrianus quod si qua praecedentia scripta essent suae diffinitionis adversa, nullius haberent roboris firmitatem sententia sua stabilitatem debitam obtinente. Per hujus ergo diffinitionis paginam, tanquam posterioris, vos praemissis Honorii et Anastasii diffinitionibus dicebatis penitus derogatum, si exhibitae fuerunt in judicio a Calanen. pariter et ostensae. Alioquin sibi debent penitus imputare, si tempore latae a dicto Adriano praedecessore nostro sententiae, ipsas in medium producere non curarunt; cum sub praetextu novorum instrumentorum postea repertorum grave sit exemplo res judicatas ulterius restaurari. Longinquitatem quoque temporis, per quam in quasi possessione libertatis fuistis, pro parte vestra proponebatis in medio et tam Lucii quam Anastasii et Honorii Rom. pontificum privilegia, quorum primus confirmavit sententiam Adriani, secundus Calanen. in loco Montis sacri censum tantum duorum solidorum, de quo praedicitur, reservavit, tertius, quando idem locus erat simpliciter prioratus, de solvendo censu constituto ab I. seniore Calanen. abbate et ejusdem benigna receptione apud Montem sacrum, cum illuc accederet, facit in suo privilegio mentionem. Ad id quoque probandum induxistis bonae memoriae Coelestini papae, praedecessoris nostri, sententiam et rescriptum: qui cum, sicut ipsius authentico reperitur, per privilegia praedecessorum suorum Rom. pont. tam antiquorum quam etiam modernorum, quae in sua fecerat praesentia recitari, plenius cognovisset monasterium vestrum ad Rom. Ecclesiam nullo medio pertinere et ab omni jure ac subjectione saepedicti Calanen. monasterii fore liberum et immune, nisi quod duo solidos Papien. monetae de mandato bonae memoriae Adriani papae, praedecessoris nostri, sibi solvere tenebatur, volens inter praedicta monasteria omnis dissensionis et scandali materiam resecari, et ne monachi propter causarum strepitum a divinis revocarentur obsequiis contra observantiam monasticae disciplinae, in recompensationem duorum solidorum aliquem locum certum, unde redditus ipse perciperetur, ad eorum arbitrium quibus super hoc sua scripta direxit, praecepit Calanen. assignari a fratribus Montis sacri, qui, sicut ex rescriptis judicum delegatorum innotuit, licet in quibusdam aliis locis recompensationem obtuleritis congruentem, apud Sipon. tamen areas quasdam faciendi salis officio deputatas, de quibus ad minus unius unciae auri redditus habebatur, quemadmodum iidem judices rescripserunt, qui hoc ipsum sub testimonio bonorum virorum subtiliter indagarunt, spontanee contulistis. Unde idem praedecessor noster meliorationem Calanen. monasterii considerans in hac parte, de communi fratrum suorum consilio statuit ut Calanen. coenobium praedicta esset recompensatione contentum. A cujus exactione ac subjectione fratres Montis sacri prorsus absolvens, decrevit ut in nullo ei tenerentur de caetero respondere. Statuens insuper ut si qua praecedentia scripta invenirentur praemissao constitutioni contraria, ea in sua stabilitate manente, nullum robur, nullam obtinerent penitus firmitatem. Ejusdem etiam Coelest. Alex. praedecessorum nostrorum privilegia, quibus et Adr. papae, de qua praemisimus, sententia confirmatur et monasterium vestrum ad jus et proprietatem Ecclesiae Ro. ostenditur pertinere, ad probandam intentionem vestram in medium produxistis. Praemissis ergo et similibus coram nobis et fratribus nostris prudenter a vobis et aliis allegatis, nos volentes parcere utriusque partis laboribus et expensis, doloris etiam et indignationis materiam amputare, ut observare deberetis quod de ipsa quaestione pro bono pacis citra diffinitionis calculum diceremus, vos et saepedictos abbatem et monachos Calanen. monuimus diligenter. Cum itaque utraque partium hoc se facturam promisisset spontanea voluntate, nos provida deliberatione statuimus quod coenobium vestrum restitutis sibi areis faciendi salis officio deputatis, quas de mandato dicti Coelest. papae praedecessoris nostri juxta bonorum virorum arbitrium in recompensationem praedicti census Calanen. monast. assignavit, Ecclesiam S. Jacobi Melphiten. ad ipsum spectantem cum domibus, hortis et duobus trapetis, et insuper tot olivas dicto mon. Calanen. conferat et assignet, ex quibus possit idem mon. Calanen. secundum bonorum virorum arbitrium, quibus hoc committimus, arbitrantium, 16 saumas olei annis singulis obtinere. Illa videlicet moderaminis aequitate servata, ut olivarum assignatio nec fiat secundum tempus nimiae ubertatis nec secundum nimiae sterilitatis eventum, sed juxta quod saepius accidere consuevit, post factam assignationem et receptionem earum, tam commodo quam incommodo ad Calanen. mon. pertinente. Dictum vero Calanen. monast. renuntiet omni subjectioni, juri ac censui, quod in loco Montis sacri aliquo unquam tempore habuisset, nec ibidem occasione juris praeteriti futuris temporibus aliquid audeat postulare: quod utraque partium acceptavit. Hoc ergo statutum, sicut a nobis provide factum est, et ab utraque receptum, volentes in posterum irrefragabiliter observari, de communi fratrum consilio auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti privilegio communimus. Non obstantibus privilegiis vel rescriptis super subjectione praedicti monasterii vestri hactenus impetratis; cum ex certa scientia inter praefata monasteria de voluntate partium, quae praescripta sunt, statuerimus in perpetuum observanda. Decernimus ergo, etc., nostrae constitutionis et confirm., etc.
Datum Laterani, IV Idus Novembris.
CCCCXXVIII. CAMERACEN. CAPITULO. Ut de ipsorum electi vitiis inquiratur, statuaturque, antequam alium eligant. Ad audientiam apostolatus nostri multorum relatione pervenit quod H. Ecclesiae Cameracen. electus, cum ita incurvus sit ut promoveri de jure non possit, in minoribus ordinibus constitutus fuit a vobis ad Ecclesiam vestram electus, et a venerabili fratre nostro W. Remen. archiepiscopo sanctae Sabinae card. ejus fuit electio confirmata: quem post electionem et confirmationem venerabilis frater noster Atrebaten. episcopus de mandato ipsius archiepiscopi acolythum et subdiaconum ordinavit; et sicut communis habetur opinio, dictus electus duxit viduam in uxorem, de qua suscepit filium in praepositura Sancti Petri Duacen. sibi nullo medio succedentem. Cum igitur, si vera sunt quae praemisimus, relinqui non debeant impunita, cum et praesumpta sint contra canonicas sanctiones et propterea decor honestatis ecclesiasticae confundatur, venerabili fratri nostro Parisiensi episcopo per scripta nostra praecipiendo mandavimus ut, vocatis quos propter hoc viderit evocandos, de praemissis omnibus et etiam fama publica inquirat plenius veritatem, et quidquid super his invenerit, sub suarum testimonio litterarum nobis studeat fideliter intimare; ut per relationem ipsius sufficienter instructi, securius in ipso negotio procedere valeamus. Dedimus etiam eidem episcopo in mandatis ut vobis ex parte nostra districte prohibeat ne ad nominationem vel electionem alicujus personae aliquatenus procedatis, si etiam dictus electus vellet spontanee resignare, donec super hoc nostrae receperitis beneplacitum voluntatis, et si contra prohibitionem nostram et suam aliquid praesumpseritis attentare, illud decernimus irritum et inane. Dignum est enim et consentaneum rationi ut in eo puniamini in quo peccastis, si circa praemissam electionem inventi fueritis culpabiles exstitisse. Nullis litteris obstantibus, si quae apparuerint a sede apost. impetratae. Quocirca per apostolica vobis scripta mandamus atque praecipimus quatenus contra tenorem mandati apostolici non praesumatis aliqua ratione venire vel aliquid etiam attentare.
CCCCXXIX. PARISIEN. EPISCOPO. Committitur inquisitio et examen super vita et moribus electi Cameracensis. Eam de discretione tua fiduciam obtinemus, ut si quando tibi committimus quae ad honorem divinum et utilitatem ecclesiasticam pertinere noscuntur, gratia et timore postpositis, satagas promovere: in hac parte nobis coadjutor existens, qui ex injunctae servitutis officio, secundum Prophetam, debemus evellere et plantare quae in Ecclesia Dei evellenda fuerint et plantanda. Et cum non possimus omnia personaliter adimplere, per fratres et coepiscopos nostros cogimur supplere defectum, quos apostolica sedes in partem sollicitudinis evocavit. Sane ad audientiam apostolatus nostri multorum relatione pervenit quod H. Cameracen. electus, etc., ut supra, fere usque ad verbum impetratae.
CCCCXXX. ATREBATEN. EPISCOPO. Ut ipse de electi Cameracensis vita et moribus sententiam ferat. Ad audientiam apost. nostri multorum relatione pervenit quod H. Cameracen electus, etc., fere ut supra usque ad verbum praecipiendo mandamus quatenus, cum propter vicinitatem locorum et de forma electionis et de qualitate ipsius electi dicaris habere notitiam pleniorem, tam de fama publica quam etiam de praemissis omnibus per litteras tuas nobis intimare studeas veritatem; ut per relationem tuam et venerabilis fratris nostri Parisiensis episcopi, cui hoc ipsum commisimus inquirendum, sufficienter instructi, securius in ipso negotio procedere valeamus.
CCCCXXXI. ABBATI ET CONVENTUI COMPENDIEN. Episcopus Silvanectensis datur judex in omnibus causis eorum. (Laterani, II Kal. Decembris.) Paci et tranquillitati vestrae paterna volentes sollicitudine providere, cum ad hoc specialiter teneamur ex co quod vestrum monasterium ad nos et Romanam Ecclesiam nullo pertinet mediante, ad vestrae oppressionem et necessitatem Ecclesiae relevandam venerabilem fratrem nostrum Sylvanecten. episcopum in causis vestris et aliis necessitatibus, pro quibus vobis est ad quos malueritis episcopos generaliter recurrendum, quemadmodum in vestris privilegiis continetur, per litteras quas super his exsequendis specialiter ipsi dirigimus, de benignitate sedis apost. vobis duximus deputandum. Unde cum pro singulis necessitatibus vestris ad Romanam Ecclesiam et ad nos, qui specialius id exsequi deberemus, facilem et sine dispendio non potestis habere recursum, volumus ut ad eumdem episcopum qui in partem nostrae sollicitudinis est evocatus tam pro injuriis vobis et Ecclesiae vestrae a malefactoribus quibuslibet irrogatis et deinceps irrogandis, quam pro chrismate, oleo sancto, consecratione basilicarum vestrarum et clericorum vestrorum ordinatione specialiter accedentes, exsecutionem eorum quae praesentialiter per nostrum ministerium vobis impendi non possunt ab eo suscipiatis humiliter et devote.
Datum Laterani, II Kalend. Decembris.
CCCCXXXII. HUBERTO CANTUARIEN. ARCHIEPISCOPO. Ut a constructione et prosecutione capellae de Lamhei cesset atque abstineat. (Laterani [G. XII] Kal. Decembris.) Cum ex injuncto nobis apostolatus officio locum ejus, licet immeriti, teneamus qui juxta verbum propheticum liberavit pauperem a potente et inopem cui non erat adjutor, diligenti studio satagere nos oportet ne minores a majoribus opprimantur, sed ut praelati sic exerceant acceptam jurisdictionem in subditos, ut prodesse probentur potius quam praeesse. Haec ergo secundum officii nostri debitum attendentes districta dudum tibi jussione mandavimus ut in negotio capellae de Lamhee juxta formam litteris apostolicis comprehensam ab oppressione monachorum Cantuariensium omnino cessares. Super quo venientes ad praesentiam nostram dilecti filii R. de Boxleia et W. de Ponte Roberti abbates, nuntii tui, fraternitatem tuam nitebantur multipliciter excusare. In primis siquidem proponentes quod cum bonae memoriae Theobaldus Cantuarien. archiepiscopus et gloriosus Thomas successor ipsius, attendentes quod nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus et nolentes monachos Cantuarien. relictis divinis officiis ad negotia saecularia se transferre, ad honorem protomartyris Stephani aedificandi Ecclesiam voluntatem et propositum habuissent et in ea saeculares clericos ordinandi, de suis proventibus et Ecclesiis eis redditibus assignandis, per quos tam apud apo. sedem quam apud curias saeculares sua possent negotia expedire laudabile primi propositum obitus festinatus, secundi longum exsilium impedivit; sicut in litteris ven. fratris nostri I. quondam Lugdunen. archiepiscopi plenius continebatur expressum, quae in nostra et fratrum nostrorum fuerunt praesentia recitatae. His bonae memoriae Balduinus Cantuarien. archiepiscopus ita proposito ut officio, voluntate ut dignitate succedens, prope suburbium civitatis Cantuarien., quasi per stadia tria vel quatuor ad honorem praefati protomartyris et beati Thomae construere coepit ecclesiam, felicis record. Urbani papae praedecessoris nostri super hoc indulgentia primitus impetrata. Cujus sibi fuit auctoritate concessum ut in honorem ipsorum martyrum et aedificare posset ecclesiam et de personis idoneis ordinare, quibus in ecclesiasticis beneficiis canonice provideret; sic tamen quod Ecclesiae debitis obsequiis et necessariis stipendiis minime fraudarentur. Et licet idem Urbanus adversus dictum B. praedecessorem tuum super demolitione operis suas saepius litteras destinasset, quia in eis non faciebat de concessa jam indulgentia mentionem, ei dicebant per rescripta frequentia nullatenus derogatum, quae praeterea proponebant et per falsi suggestionem et veritate tacita impetrata, et ad ipsius archiepiscopi notitiam minime devenisse; unde, si eis non paruerat, de jure non poterat reprehendi. Rescriptum quoque sanctae memoriae Gregorii papae, praedecessoris nostri, pro se pariter producebant; qui cum per litteras indulserit generales ut rescripta quae a tribus mensibus ante obitum praedicti Urbani praedecessoris sui fuerant impetrata, eamdem firmitatem haberent, non obstante obitu mandatoris quam obtinere, si tunc viveret, debuissent, negotia quae ipsum archiepiscopum et ejus clericos contingebant, sub praemissa noluit generalitate concludi: per quod nimirum rescriptum praedecessoris sui dicebant litteris derogatum, quas adversus archiepiscopum direxerat ad instantiam monachorum. Quibus siquidem litteris et etiam bonae memoriae Clementis successoris sui, qui ejus in hac parte fuerat imitator, per factam tunc temporis amicabilem compositionem de partium voluntate inter archiepiscopum et monachos memoratos per charissimum in Christo filium nostrum R. Anglorum regem illustrem et venerabilem fratrem nostrum Walterum, Rothomagen. archiepiscopum, et quosdam episcopos et abbates, dicebant penitus derogatum. Cum enim tempore praefati B. Cantuarien. archiepiscopi praemissi rex, archiepiscopus, et episcopi et abbates Cantuariam accessissent in eos fuit tam de constructione ipsius Ecclesiae quam institutione prioris et quibusdam aliis quaestionibus a partibus compromissum. Ipsi autem diligenti deliberatione praemissa pariter judicarunt quod ipse archiepiscopus rationabiliter aedificaverit Ecclesiam memoratam. Ipse tamen pro bono pacis concessit ad praedicti regis instantiam et etiam aliorum, quod canonicorum collegium ad locum transferret alium quem eligeret competentem. Per hanc ergo compositionem dicti nuntii tui renuntiasse dicebant monachos rescriptis praecedentibus a sede apostolica impetratis, cum exinde dictus archiepiscopus loco priore dimisso, ubi aedificare non potuerat sine scandalo monachorum, ad locum de Lamhee per quinquaginta miliaria distantem a civitate Cantuariae, suum propositum transtulisset, ubi et Ecclesiam, sicut prius fecerat, aedificare coepit ad honorem martyrum praedictorum, ut sic propter nimiam locorum distantiam nulla remaneret monachis materia conquerendi. Cui postea tu succedens, quod ab ipso minus factum fuerat perficere voluisti et quod ipsum tibi liceret ex rescripto litterarum bonae memoriae Coelestini papae praedecessoris nostri ostendere nitebantur: qui anno pontificatus sui septimo et extremo ad omnem inter Ecclesias Cantuarien. et de Lamhee discordiam sopiendam et ne canonici de Lamhee facultatem haberent contra cathedralem Ecclesiam insurgendi, disponendi de ipsa Ecclesia de Lamhee interius et exterius, non obstantibus litteris ad venerabilem fratrem nostrum Cicestren. episcopum et dilectos filios de Waltham et de Radinges abbates obtentis, concessit tibi liberam facultatem. Per has ergo litteras praecedentia scripta sua quae his videbantur adversa, dicebant penitus revocata. Intentionem ergo suam probare dicti tui nuntii satagebant per laudabile propositum Theobaldi et gloriosi Thomae martyris pontificum praemissorum et per Urbani, Gregorii et Coelestini Romanorum pontificum indulgentias et rescripta et praemissam compositionem factam de partium voluntate. Verum praemissis rationibus ex parte monachorum fuit ex ordine taliter obviatum: Quod de occultis hominum voluntatibus, quas sibi tantum Dominus reservavit, qui renes et corda scrutatur, a nobis judicari non poterat nec debebat nec ipsi valebant ad talia respondere, quae proponere in judicio nihil aliud erat quam de secretis cordium divinare. Sane per indulgentiam Urbani papae, praedecessoris nostri, de qua praemisimus, juri suo in nullo dicebant penitus derogatum; quia canonica beneficiorum assignatio per eam Cantuarien. archiepiscopo servabatur, qui juxta constitutionem canonicam sine tractatu et assensu monachorum procedere non valebat, qui nedum quod ipsius facto in hac parte consenserint, verum etiam contradixerint expresse, sicut sequentia docuerunt, et adhuc in eodem proposito perseverant. Eis ergo contradicentibus, superioris fuerat judicium exspectandum. Idem etiam ea ratione ostendere nitebantur, quia juxta sanctiones legitimas, si quando alicui conceditur beneficium principale, puta libera factio testamenti, nihil videtur aliud indulgeri quam ut modo testetur legitimo et etiam consueto. Ille quoque qui ut in loco publico aedificare posset a principe similiter impetravit, aedificare cum alterius incommodo non valebit, nisi et hoc ipsum a principe postulatum fuerit et concessum. Per sequentes etiam ipsius Urbani litteras exsecutorias, quibus opus ipsum maledictum haberi voluit et profanum, asserebant praescriptae indulgentiae derogatum: quae sive coram eodem Urbano fuerit ostensa, proponebant eam penitus abrogatam, cum ea non obstante demolitio ipsius Ecclesiae fuerit demandata; sive fuerit praetermissa, sibi debuit imputari, cum jure civili etiam caveatur quod sub praetextu instrumentorum postea repertorum lites non debeant restaurari. Id ipsum per litteras piae recordationis Clementis papae praedecessoris nostri probare volebant: in cujus praesentia nuntiis partium constitutis, cum dictus B., praedecessor tuus, opus maledictum et profanum voluisset contumaciter et pertinaciter consummare, ad exemplum Urbani papae praedecessoris sui praefato archiepiscopo de consilio fratrum districte praecepit ut quidquid fecerat in Ecclesia nominata curaret sine dilatione qualibet demoliri; quod de instituendis canonicis et aliis fuerat perperam attentatum in irritum penitus revocato: ubi sive omissa fuerit praemissa indulgentia vel etiam allegata, eorum non poterat ratione praemissa propositum impedire. Per ipsam vero compositionem, de qua praemisimus, tanquam regio metu violenter extortam, partem suam in nullo gravari posse dicebant. Cum enim dictus Clemens papa praedecessor noster pro sedanda discordia inter archiepiscopum et monachos Cantuarien. exorta bonae memoriae Joannem Anagninum, tunc temporis tt. Sancti Marci presbyterum cardinalem, apostolicae sedis legatum, postea vero episcopum Praenestinum, in Angliam specialiter destinasset, postquam illuc transfretavit, factum fuit, dicto B. Cantuarien. archiepiscopo procurante, quod apud portum Dovoriae contra voluntatem suam per dies plurimos teneretur, quod in gravem Ecclesiae Rom. injuriam redundavit nec ante permissus fuit Cantuariam proficisci, quam per dictum regem Anglorum, qui eodem tempore cum episcopis suis Cantuariam venerat, in pace quam fecerunt cum archiepiscopo monachi vim passi fuerunt et compulsi sunt omnia sustinere. Quod ideo cum prope positus audisset et postea praesens apud Cantuariam cognovisset, scripto mandare curavit, ut rei veritas omnibus innotesceret, et quod factum fuerat non generaret praejudicium justitiae monachorum et, si archiepiscopus ipse vel aliquis de successoribus ejus scripturam super forma pacis quandoque proferret, sciretur ab omnibus eam fratribus jam dictae Ecclesiae nec consentientibus nec scientibus fuisse confectam nec sibi exhibitam postulanti, qui ad causam fuerat a summo pontifice destinatus. Unde vel rem gestam confirmare debuerat, si justitiae concordaret; vel, si aliter facta fuerat, infirmare. Sic ergo cognoscens intercessisse illi facto violentiam manifestam, auctoritate qua fungebatur apostolica statuit quod nec concordia sic facta valeret neque compromissio violenter extorta neque scriptum aliquod sic conceptum et quod ipsis monachis in posterum praejudicium non afferret, cum omnia eo praesente ac contradicente fuerint adimpleta, sicut in suis litteris patentibus continetur, quas coram nobis fecimus recitari. Post haec, cum bonae memoriae Coelestinus papa praedecessor noster omnia quae per memoratum B. archiepiscopum circa monachos vi vel metu acta fuerant, auctoritate apostolica in irritum revocaret, nominatim ea quae legato Rom. Ecclesiae praesente et contradicente contra mandatum sedis apostolicae facta proponebantur, sicut in authentico ejusdem legati, I. videlicet Anagnini quondam presb. cardin., ob causam ipsam in Angliam destinati, continebantur expressa, viribus carere decrevit et quaecunque contra jus monachorum vel tenorem privilegiorum apost. sedis idem archiepiscopus impetrarat. Insuper statuens ut nullus hominum quae male gesserat ad consequentiam traheret nec ea quae a sede apostolica obtinuerat tacita veritate, juri monachorum vel privilegiis ullo unquam tempore in aliquo praejudicium generarent; quemadmodum nobis et fratribus nostris ex ipsarum constitit continentia litterarum. Ex ipsa quoque majore loci distantia sibi asserebant monachi maius praejudicium generatum; quia cum in eorum defectum, sicut a tuis nuntiis dicebatur, saeculares clerici fuerint evocati, vix possent per eos vicinos Cantuariensis Ecclesiae negotia monachis absentibus procurari, quae ipsis procul positis et captata eorum absentia, sine monachorum conscientia tractarentur et eis penitus inconsultis. Unde Cantuarien. Ecclesia dispendium incurreret et jacturam. Sic ergo per hoc nihil eis accessit, eadem contradictionis causa manente. Ultimum quoque rescriptum dicti Coelestini papae praedecessoris nostri carere viribus asserebant, utpote per suppressionem veritatis surreptum: quoniam in eo nulla fiebat mentio mandatorum quae ab Urbano papa et Clemente processerant nec etiam confirmationis illius quam ipsemet super cassatione compositionis praedictae concessit; et praesertim cum rescriptum illud indulsisse dicatur eo tempore quo eum infirmitas admodum praegravabat. Ad fundandam sane intentionem suam, praedictorum Urbani, Clementis et Coelestini, Rom. pontificum, rescripta necnon et nostrum post illa, iidem monachi producebant: quibus urgentissime mandabatur, ut quidquid de praefata capella fuerat attentatum haberetur irritum et inane. Cum autem quae permissimus et similia in nostra fratrumque nostrorum praesentia prudenter essent a nuntiis allegata, Nos, qui tempus accepimus justitiam judicandi, volentes illius vestigiis inhaerere apud quem non est acceptio personarum, cujus locum, licet indigni, tenemus in terris et ita via regia prudenter incedere, ut non declinemus ad dexteram vel sinistram, praedecessores quoque nostros Urbanum, Clementem et etiam Coelestinum credentes amplius imitandos, in illis maxime quae deliberatione praevia statuerunt, de communi consilio fratrum nostrorum fraternitati tuae per apost. scripta mandamus et in virtute obedientiae districte praecipimus quatenus, omni contradictione et excusatione et appellatione cessantibus, infra triginta dies post receptionem praesentium, quidquid aedificatum est in Eccl. memorata expensis tuis facias penitus demoliri, eo non obstante si etiam absens ab Ecclesia tua exstiteris; (cum cautum sit etiam legitima sanctione ut, si is cui fuerat opus novum nuntiatum, ante remissionem aedificaverit, deinde agere coeperit jus sibi esse ita aedificatum habere, sibi debeat actio denegari) reducens prorsus in irritum quidquid de instituendis ibidem canonicis et aliis ad ipsam ecclesiam pertinentibus a te vel a praedecessore tuo cognoscitur ordinatum, eorum redditibus ad statum pristinum revocatis quos ab obligatione praestiti juramenti, pro eo quod ibidem instituti fuerunt, auctoritate nostra per te denuntiari praecipimus absolutos. Cum enim amodo non teneat principale, quidquid ex eo vel ob id secutum est, sub praemissa districtione decernimus irritandum, sicut sancitum est traditione canonica et civili. Clericos praeterea qui in capella ipsa post inhibitiones apostolicas divina officia celebrarunt, sicut nos per alia scripta nostra mandavimus, tandiu habeas pro suspensis, quousque super hoc satisfecerint competenter; et universa quae in praedictorum monachorum sunt attentata gravamen, xeniorum videlicet et Ecclesiarum et aliorum invasione quae ante appellationem habuerant, non differas dictis monachis resignare; ac de caetero circa statum monasterii contra prohibitionem nostram hujus occasione negotii non praesumas aliquid innovare. Si vero, quod non credimus, praeceptum nostrum, sicut praemissum est, vel contempseris vel distuleris adimplere, a pontificali officio ex tunc noveris te suspensum et pro contemptu mandati apost. ad nostram venire te volumus praesentiam responsurum. Venerabilibus quoque fratribus nostris Cantuarien. Ecclesiae suffraganeis de consilio fratrum nostrorum in virtute obedientiae districte praecipiendo mandamus quatenus, nisi tu infra praemissum tempus mandatum nostrum duxeris ad effectum, ipsi nullam tibi impendant obedientiam vel reverentiam; quia justum est quod ei non obediatur a subditis, qui suo contemnit obedire praelato. Quod si forte nec sic te poterimus ad bonum obedientiae revocare, propter quod malum nunquam committitur, bonum autem debet saepius intermitti, majorem tibi animadversionem noveris imminere; cum ferro sint abscindenda vulnera, quae fomentorum non sentiunt medicinam. Sane super praemissis, in quibus salva conscientia non poteramus alio modo procedere, fraternitatem tuam rogamus nullatenus contristari: quia, teste Deo, non ex indignatione aliqua processerunt, sed quia cum simus, licet insufficientes, in sede justitiae constituti, unde jura sua servare tenemur singulis illibata, fraternitati tuae quam sincerius amplexamur, cum te inter fratres et coepiscopos nostros honorabile membrum et in domo Domini columnam immobilem habeamus, non potuimus sine gravi offensa Creatoris deferre. Nec nobis in hac parte potes aliquid imputare; cum secundum traditionem canonicam, quando non nisi peccando alicui consuli potest, tunc aestimare debet homo quid faciat non habere. In ipsis etiam legibus saecularibus invenitur ut quae facta laedunt pietatem, aestimationem, verecundiam nostram et generaliter quae bonis moribus adversantur nec posse nos facere sit credendum. Super eo quoque non sufficimus admirari quod cum dicta Ecclesia jamdudum quasi lapis offensionis fuerit et petra scandali, pro qua nos et praedecessores nostri adversus te tuosque praedecessores ita graviter sumus moti et viri religiosi pariter et prudentes monachi Cantuarienses, qui omnia dimiserunt pro Christo, tot laboribus et doloribus, tot mortibus et periculis personas et res non dubitaverunt frequenter exponere (quod procul dubio tam illi quam isti, ut dictum est, non fecissent, nisi cognoscerent praemissa respicere in grave Cantuarien. Ecclesiae detrimentum, ut de aliis omittamus), tu saltem pro vitando tam gravi scandalo proximorum ab hujusmodi etiam tibi prohibitis non cessasti, cum sacrae Scripturae testimonio debueris didicisse quod licet opera illa quae sine mortali peccato dimitti non possunt, non sint pro vitando scandalo dimittenda nec ea debeant pro vitando scandalo committi quae sine mortali peccato committi non possunt, ab his tamen quae committi possunt sine mortali peccato pariter et dimitti, sit pro scandalo tollendo cessandum et eis etiam pro vitando scandalo insistendum. Unde Apostolus dicit: Si scandalizaretur frater, carnem non comederem in aeternum (I Cor. VIII, 13). Et Dominus in Evangelio contra eos qui scandali praesentant materiam. Vae, inquit, homini illi per quem scandalum venit. Melius est ei ut suspendatur mola asinaria ad collum ejus et demergatur in profundum (Matth. XVIII, 6). Et licet majorum scandalum sit vitandum, praecipue tamen vitandum est scandalum pusillorum, juxta testimonium Veritatis: Qui scandalizaverit, inquit, unum de pusillis istis minimis qui in me credunt, etc. (ibid.). Finis ergo his quae praemissa sunt a te de caetero taliter imponatur, quod praeteritae contradictionis rebellio per virtutem sequentis obedientiae valeat non immerito expiari.
Datum Lateran., Kal. Decembris, pontificatus nostri anno primo.
CCCCXXXIII. CANTUARIEN. ECCLESIAE SUFFRAGANEIS. Ne archiepiscopo suo obtemperent, qui summo pontifici obedire contemnit. (Datum, ut supra. ) Cum ex injuncto nobis apostolatus officio, etc., fere in eumdem modum usque ad verbum innovare, etc. Sane super praemissis, etc., fere in eumdem modum usque ad verbum non immerito expiari, ut supra. Si vero, quod non credimus, etc. usque ad verbum responsurum. Quocirca universitati vestrae de consilio fratrum nostrorum in virtute obedientiae districte praecipimus quatenus, nisi saepedictus Archiepiscopus infra praemissum tempus mandatum nostrum duxerit ad effectum, vos ei nullam obedientiam vel reverentiam impendatis: quia justum est ut ei non obediatur a subditis, qui suo contemnit obedire praelato: pro certo scituri quod si praecepto apostolico in hac parte praesumpseritis obviare, nos, auctore Deo, inobedientiae vestrae curabimus animadversione debita respondere. Quod si forte nec sic eumdem Archiepiscopum poterimus ad bonum obedientiae revocare, etc. usque ad verbum medicinam.
Datum, ut supra.
( Apud Gervasium monachum Cantuariensem sic legitur: Innocentius episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus Cantuariensis Ecclesiae suffraganeis salutem et apostolicam benedictionem. Cum ex injuncto nobis apostolatus officio, etc. sicut superius scriptum est usque fraternitatis vestrae litteras super facto ejusdem Ecclesiae nobis sub sigillis omnium pariter destinatas cum debita benignitate recepimus; super eo non modicum admirantes quod, sicut earum nobis serie intimastis, quibusdam vestrum visum fuit nos fuisse multipliciter circumventos, quando litteras nostras eidem archiepiscopo et vobis ipsis super eodem negotio curavimus destinare. Sane, sicut litterae vestrae continebant, in praemissam opinionem eos qui de nobis talia aestimabant, quatuor induxerant quae sequuntur. Quorum primum, secundum, et ultimum erant indulgentiae piae recordationis Urbani, Gregorii et Coelestini pontificum Romanorum, quae in nostra et fratrum nostrorum fuerunt praesentia recitatae. Tertium, compositio facta per charissimum in Christo filium nostrum Ricardum illustrem regem Anglorum et venerabilem quoque fratrem nostrum W. Rothomagensem Archiepiscopum et quosdam alios inter Archiepiscopum et monachos memoratos. Quibus et aliis quae a nuntiis praefati Archiepiscopi allegata fuerunt, qualiter ex parte monachorum ratione praevia fuerit obviatum, ut cognoscatis et approbetis plenius veritatem, universitati vestrae praesentibus litteris duximus explicandum. In primis siquidem praefati nuntii, etc. ex ordine sicut superius scriptum est in litteris archiepiscopi. In fine vero istarum additum est ita. Quocirca, etc. ut supra in Regesto, usque ad verbum revocare, propter quod malum nunquam committitur, bonum autem debet saepius intermitti, majorem sibi animadversionem noverit imminere; cum ferro sint abscindenda vulnera, quae fomentorum non sentiunt medicinam.
Datum, Laterani XII Kal. Decembris, pontificatus nostri anno primo.)
CCCCXXXIV. LINCOLNIENSI ET HELIEN. EPISCOPIS ET ABBATI S. EDMUNDI. Ut ablata ab archiepiscopo Cantuariensi monachis restituant cum fructibus perceptis. (Laterani, XI Kal. Decembris.) Inter alia quae venerabili fratri nostro Cantuariensi Archiepiscopo super negotio capellae de Lamhee de fratrum consilio, felicis recordationis Urbani Clementis et Coelestini praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum vestigiis inhaerentes, per apostolica scripta mandamus, illud specialiter continetur quod Ecclesias monachorum cum fructibus medio tempore perceptis, xeniis et aliis injuste ablatis, infra triginta dies post receptionem litterarum nostrarum, etiamsi absens ab Ecclesia sua fuerit, eis restituere non moretur. Volentes autem ut mandatum apostolicae sedis debitam obtineat firmitatem nec alicujus negligentia retardetur, discretioni vestrae per apostolica scripta districte praecipimus quatenus, nisi dictus Archiepiscopus infra praefixum sibi tempus curaverit quod mandavimus adimplere, vos omni contradictione, dilatione et appellatione cessantibus, ecclesias ipsas cum perceptis fructibus dictis monachis restituere non tardetis; detentores ipsarum, si vobis in hac parte, imo nobis ipsis praesumpserint obviare, poena suspensionis et excommunicationis etiam, si opus fuerit, percellentes. provisuri ut Deum habentes prae oculis, sine personarum acceptione mandatum apostolicum taliter exsequamini, quod devotionem vestram et nos commendare possimus et Deus debeat acceptare. Quod si omnes his exsequendis nequiveritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exsequantur.
Datum Laterani, XI Kal. Decembris.
CCCCXXXV. RICARDO ILLUSTRI REGI ANGLORUM. Ne rex istam restitutionem monachorum impediat. (Laterani, XII Kal. Decembris.) Inter alia quae nos hortantur celsitudinis regiae titulis congaudere, illud tanquam memoriale, quia personam tuam sincera charitate diligimus, multa gratiarum actione prosequimur, quod jamdudum nos regiis apicibus rogavisti ut pro nullo deberemus in his quae agimus a justitiae tramite deviare; nec illud fuit in eisdem litteris praetermissum, unde circumspectionem regiam dignis laudibus commendamus, ut si forte a nobis interdum aliquid postularet quod esset obvium rationi, nolebat aliquatenus exaudiri. Nos ergo, praeter officii nostri debitum, ex quo cum, licet indigni, tempus acceperimus justitiam judicandi, universis et singulis in jure suo existimus debitores, regiae prudentiae salutaribus exhortationibus invitati et volentes regia via prudenter incedere nec declinare ad dexteram vel sinistram, nuper in praesentia nostra nuntiis venerabilis fratris nostri archiepiscopi et dilectis filiis . . . et . . monachis Cantuarien. constitutis, in facto capellae de Lamhee de communi consilio fratrum nostrorum processimus sicut nobis fuit divinitus revelatum et litterae quas eidem archiepiscopo et venerabilibus fratribus nostris Cantuarien. Ecclesiae suffraganeis destinamus continent evidenter. Ut autem mandatum nostrum, quod de pura conscientia, Deo teste, processit; liberius valeat adimpleri, serenitatem regiam prece qua possumus et affectione rogamus quatenus his quae a nobis facta sunt benignius annuendo, non sit impedimento quo minus debeant juxta rescripti nostri seriem effectui mancipari; quin potius, si quis se, quod vix credimus, duceret opponendum, ejus audacia quaesumus potestate tibi tradita reprimatur; ut mandata sedis apostolicae debitam obtineant firmitatem. Alioquin, quantumcunque magnificentiam tuam in Domino diligamus, et sibi velimus, quantum cum Deo possumus, honeste deferre, contemptum apostolicae sedis et nostrum non poterimus aequanimiter sustinere; sed eos qui se opponere nostris in hac parte jussionibus attentabunt, poena magistra docere curabimus quam durum sit contra stimulum calcitrare. Provideat igitur regia celsitudo quod ita preces apostolicas in hac parte diligenter exaudiat, sicut petitiones suas apud sedem apostolicam cupit etiam in majoribus exaudiri: procurans attentius ut praefatos monachos, quos sub protectione nostra suscepimus, ne minores a majoribus opprimantur, dextera suae potentiae protegat, et defendat; ut apud eum aeternae retributionis praemia consequatur qui juxta propheticum testimonium liberavit pauperem a potente, et inopem cui non erat adjutor.
Datum Laterani, XII Kal. Decembris, pontificatus nostri anno primo.
CCCCXXXVI. RIORI ET CONVENTUI CANTUARIEN. Consolatoria epistola in causa archiepiscopi et monachorum. (Laterani, XII Kal. Decembris.) Nisi viri prudentes essetis et sacrarum, haberetis scientiam Scripturarum, pro tribulationibus quae invenerunt vos nimis egeretis forsitan consolationibus aliorum. Sed imitatores apostolorum effecti, ut relictis omnibus liberius sequi possitis Christum pauperem et egenum, amissionem temporalium, quae debetis cum Apostolo reputare tanquam stercora, ut Christum lucrifacere valeatis, excipere cum gaudio vos oportet, nec pro ea, sicut caeteri hominum contristari, ne per immoderatum dolorem, postquam manum misistis ad fortia, retro aspicere comprobemini et manna contempto ad Aegypti pepones et allia et ollas carnium aspirare. Cum itaque non sint condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis, monemus universitatem vestram et exhortamur in Domino quatenus ad memoriam revocantes quod tribulatio patientiam operatur, patientia vero spem, spes autem, secundum Apostolum, non confundit, ex hoc ipso gratias agatis Altissimo, quod illi de quibus indubitatam fiduciam habebatis, retribuentes mala pro bonis vobis non cessant detrahere, quia sequimini bonitatem; et quanto mundus qui vos odit, quia de mundo non estis, (alioquin quod suum esset diligeret) persecutiones vobis excitat graviores, tanto amplius Patri luminum, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum, in gratiarum actionibus assurgatis, qui vobis dedit patientiam in adversis. Despecta est enim confessio quam facit prosperitas, teste Scriptura, quae dicit: Confitebitur tibi, cum benefeceris ei (Psal. XLVIII, 19). Sed illa magni momenti debet existere, quam non adimit vis doloris, ejus exemplo qui ait: Si bona suscepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? Sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum (Job II, 10). Nos autem, qui locum ejus, licet indigni, tenemus qui juxta propheticum testimonium liberavit pauperem a potente, et inopem cui non erat adjutor, affectu paterno vestris doloribus condolentes, non attendimus contra vos vultum potentis, sed ut oppressionibus vestris finis debitus imponatur, spe sola retributionis aeternae Petri gladium exeruimus ad justitiam faciendam; discretionem vestram rogantes attentius et obsecrantes in Domino quatenus hanc nobis retribuatis mercedem ut apud misericordissimum judicem pro peccatis nostris preces et lacrymas effundatis, puras ad eum manus sine disceptatione levantes, ut injuntum nobis apostolatus officium ad laudem et gloriam nominis sui, ad honorem et profectum Ecclesiae et redemptionem et salutem animae nostrae concedat et faciat adimplere.
Datum Laterani, XII Kal. Decembris.
CCCCXXXVII. AIMERICO ILLUSTRI REGI ET A. REGINAE HIEROSOLYMITAN. Regnum Hierosolymitanum sub protectione apostolica recipit. (Laterani, IV Non. Decembris.) Cum terra sancta, in qua pedes Christi steterunt et salutem nostram Deus Rex ante saecula dignatus est operari, sub protectione semper debeat sedis apostolicae permanere, quae Domino disponente mater esse meruit generalis; licet omnibus ad vindicandam injuriam Jesu Christi et ipsius terrae succursum accedentibus munimen protectionis apostolicae largiamur, vobis tamen qui terrae illi temporaliter praeesse noscimini, tanto libentius favorem et gratiam apostolicam impertimur, quanto patrocinio et auxilio nostro amplius indigetis et tam regnum vestrum quam vos habemus inter alios mundi principes chariores. Eapropter, charissimi in Christo filii, vestris justis petitionibus grato concurrentes assensu, personas vestras, regnum Hierosolymitanum et caetera omnia quae nunc rationabiliter possidetis vel in antea justis modis, praestante Domino, poteritis adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti pagina communimus. Decernimus ergo, etc.
Datum Laterani, IV Nonas Decembris.
CCCCXXXVIII. COMITI TRIPOLITAN. Ut regi Cypri contra Saracenos decertanti in conservando et gubernando regno auxilio sit. (Datum, ut supra. ) In afflictione terrae sanctae, quam Dominus pretioso sanguine comparavit, nos vehementer affligimur et dolor noster quotidie innovatur, donec eam pristinae restitutam cognoverimus libertati. Sane licet instantia nostra quotidiana sit omnium Ecclesiarum sollicitudo continua, praecipuum tamen ad liberationem Dominici sepulcri nos et fratres nostri sollicitudinis studium exercemus, ad subventionem ipsius cunctos assiduis exhortationibus invitantes. Nuper autem cum litteris plurium de partibus transmarinis sedi fuisset apostolicae nuntiatum quod charissimum in Christo filium nostrum Aimericum illustrem regem Cypri tu et alii unanimiter elegeratis in regem, per quem transmarinae terrae tam ex districtione personae quam affluentia, rerum creditis posse salubrius provideri, eum a quo bonum omne procedit humiliter exoravimus ut regem ipsum de inimicis Christiani nominis faciat triumphare. Cum igitur praedictus rex, sicut etiam in litteris nobis transmissis perspicitur contineri, quietem regni Cypri dimiserit et pro Christi nomine labores subierit transmarinos et tibi et aliis omnibus summa sit sollicitudine satagendum ut regnum Cypri non debeat aliqua tempestate turbari, sed tranquillitate gaudere, cum de regno illo Hierosolymitano, ut proponitur, multa subventionis commoda ministrentur, nobilitatem tuam rogamus, monemus ac per apostolica scripta mandamus quatenus praescripto regi, si quando necesse habuerit, ad defensionem regni Cypri sic libenter et efficaciter, quantum salva defensione terrae sanctae potueris, auxilium tuum impendas, quod idem rex gratum merito habere debeat et acceptum, et tu tanquam catholicus princeps ad ea quae terrae Hierosolymitanae commodum respiciunt et augmentum, videaris sollicitus et attentus.
Datum, ut supra.
In e. m. nobili viro principi Antiocheno. In e. f. m. magistro et fratribus militiae Templi. In e. f. m. magistro et fratribus Hospitalis Hierosol.
CCCCXXXIX. UNIVERSIS HABITATORIBUS HIEROSOLYMITANAE PROVINCIAE. Ut hi quibus votum adeundi Hierosolymam adimitur, aliquam pecuniam ad bellum sacrum nihilominus dare teneantur. (Datum, ut supra. ) Licet quisque teneatur Domino votum reddere quod emittit, voventis tamen est attendendus affectus potius quam effectus, cum ab exsecutione voti necessitate retrahitur quod devote disposuerat adimplere. Cum enim ad vindicandam injuriam Jesu Christi, et terrae sanctae succursum, universos assiduis exhortationibus invitemus et illuc accedentibus de Dei confisi misericordia omnium peccatorum suorum veniam et vitam promittamus aeternam, nullatenus reputamus indignum, si habitatoribus ipsius, qui vovent sanctorum limina visitare, de benignitate sedis apostolicae in terra ipsa, quae peccatis exigentibus et rerum penuria premitur et assiduis indiget defensoribus, damus licentiam remanendi, ne, quod absit! dum personis terra ipsa minuitur et expensis etiam vacuatur, contra Christianos praevaleant Philistaei et diu detineant sanctuarium Domini quod ceperunt. Quia igitur votum, cum requirit necessitas, potest et debet in pietatis opus aliud commutari, universitati vestrae auctoritate praesentium duximus indulgendum, ut si qui vestrum voverint sanctorum limina visitare, de auctoritate sedis apostolicae a voti exsecutione taliter se noverint absolutos, ut expensas, quas facturi erant in via, de religiosorum virorum consilio pro reaedificatione murorum et stipendiis militum sine diminutione qualibet largiantur et pro labore itineris dignum aliquid Domino recompensent.
Datum, ut supra.
In eumdem modum universis habitatoribus Antiochen. provinciae.
CCCCXL. EPISCOPO ACCONEN. Ne canonicorum numerus augeatur ultra facultates. (Datum, ut supra. ) Licet ad ampliandum divini nominis cultum in singulis Ecclesiis teneamur pastoralem sollicitudinem adhibere, illum tamen modum in his sequi nos convenit et servare, ne minoratis Ecclesiarum facultatibus et multiplicatis expensis, ministrorum in eis numerus augeatur. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis precibus annuentes, auctoritate praesentium fortius inhibemus, ne Acconen. Ecclesia, priusquam integritati, quam ante provinciae orientalis occupationem habuerat, fuerit restituta, per quemquam majori fratrum numerositate gravetur quam tempore suae felicitatis habebat. Nulli ergo omnino, etc., nostrae inhibitionis, etc.
Datum, ut supra.
CCCCXLI. SANCIO ILLUSTRI REGI PORTUGALENSI. Recipitur ipse et regnum et omnia bona sua sub protectione sedis apostolicae. (Datum, ut supra. ) In eminenti sedis apostolicae specula, disponente Domino, constituti, sic nos convenit ad universos et singulos aciem nostrae considerationis extendere, ut propinqui et longe positi non remaneant apostolicae benignitatis expertes, qui ab ea protegi cum devotione requirunt. Cum enim Rom. Ecclesia te quadam dilectionis praerogativa inter alios mundi principes amplexetur, et tu et praedecessores tui ei semper fideles exstiteritis et devoti, petitionibus tuis, quoties offeruntur nobis, quantum cum Deo possumus, tanto libentius favorem apostolicum impertimur, quanto et personam tuam et regnum tibi commissum, utpote quod est Rom. Ecclesiae censuale, sinceriori charitate diligimus. Eapropter, charissime in Christo fili, tuis justis precibus grato concurrentes assensu, personam tuam et regnum Portugalen. cum omnibus quae inpraesentiarum rationabiliter possides aut in futurum justis modis praestante Domino poteris adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti pagina communimus. Decernimus ergo ut nulli omnino, etc.
Datum, ut supra.
CCCCXLII. DECANO ET CAPITULO ABRINCEN. Ut lite et appellatione pendente attentata revocentur. (Laterani, VII Id. Decembris.) Accedens ad apostolicam sedem dilectus filius . . . de Aquila magister scholarum Abrincen. sua nobis insinuatione monstravit quod cum olim coram vobis nostram audientiam appellasset, ne ad alicujus electionem personae nobis procederetis aliquatenus inconsultis, vel quia nihil certum statutum erat a nobis super translatione magistri W. Abrincen. electi, vel quia vos metu saecularium in praejudicium libertatis ecclesiasticae timebat aliquid attentare, aliasque causas rationabiles assignasset, appellatione ipsa in praesentia venerabilis fratris nostri archiepiscopi et dilectorum filiorum capituli Rothomagen. in scriptis et per nuntios postea innovata, cum illuc accedere in persona propria non auderet, vos W. Tollermen. clericum Senescalci Normanniae infra sacros ordines tunc temporis, sicut dicitur, constitutum in fraudem ordinari fecistis et in octavis sanctae Crucis elegistis ipsum postquam dictus magister iter arripuit ad nos veniendi, licet contra ipsum W. coram te, fili decane, et quibusdam aliis de ipso capitulo a dicto magistro fuerit specialiter appellatum; quia et prorsus illiteratus erat et propter alia multa minus idoneus pontificali officio videbatur et in eadem Ecclesia per intrusionem eligi laborabat. Cum autem appellatione rationabiliter interposita secundum constitutiones canonicas nihil sit innovandum, nos apostolicae sedis contemptum et nostrum nolentes sicut nec debemus, surdis auribus pertransire, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus aliquos ex vobis usque ad Dominicam qua cantatur Laetare Jerusalem proxime venturam, remoto appellationis obstaculo, ad nostram praesentiam transmittatis, de praemissis excessibus responsuros: attentius provisuri ne circa praemissum factum procedere praesumatis, donec de his quae praemisimus cognoscentes, de nostro beneplacito vos curaverimus reddere certiores.
Datum Laterani, VII Idus Decembris.
CCCCXLIII. ROTOMAGEN. ARCHIEPISC. Ejusdem fere argumenti. (Laterani, Non. Decembris.) Accedens, etc., usque ad verbum innovandum; fraternitati tuae, de qua plenam fiduciam obtinemus, per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus circa praemissum negotium ad confirmationem cujusquam vel consecrationem appellatione remota procedere non attentes, donec a nobis deliberatum fuerit quid sit de his quae praemisimus faciendum; cum sine contemptu apostolicae sedis et nostro contrarium fieri non valeret, nec nobis injurias velimus a nostris fratribus et coepiscopis irrogari, qui jura eorum servare cupimus illibata.
Datum Laterani, Nonis Decembris.
CCCCXLIV. UPSALEN. EPISCOPO. De illegitimis non ordinandis, nec ad dignitates eligendis. (Laterani, Non. Decembris.) Ad nostram noveris audientiam pervenisse quod cum quamplurimi Suetiae clerici non sint de legitimo toro suscepti, qui ob suae generationis erubescentiam altioris gradus culmen appetere nulla praesumptione deberent, contra constitutionem in Lateran: concilio provida deliberatione innovatam venire nullatenus metuentes, episcopatuum dignitates inverecunde nimium obtinere contendunt, cum id fieri districtius in concilio ipso vetetur; et quamvis adversus hujusmodi praesumptores, sicut accepimus, venerabilis frater noster archiepiscopus Lundensis saepe comminationes intenderit, et arctius inhibuerit ne tale quid praesumeretur ulterius, nihilominus praesumunt agere perniciosius quod vetatur. Nuper etiam, sicut nostris est auribus suggestum, cum tres clerici de legitimo matrimonio non suscepti, in tribus Ecclesiis cathedralibus adversus ea quae superius annotavimus electi fuissent, bonae memoriae praedecessori tuo, cujus erant Ecclesiae illae jurisdictioni subjectae, districtius vetuit ne illorum electionem ratam haberet vel eis consecrationis munus impendere attentaret. Verum ille constitutioni praedictae ac inhibitioni ejusdem archiepiscopi obviare non metuens, duos eorum in episcopos consecravit. Quod praefatus archiepiscopus nolens relinquere impunitum, episcopos illos ab officio inique recepto et consecrationem tertii a complemento suspendit. Quia vero illius terrae homines sunt adhuc rudes in fide ac inter eos pro hujusmodi clericorum excessibus antiqui hostis invidia stimulante, scandalum non modicum, sicut dicitur, est exortum, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus inquiras super praemissis omnibus veritatem; et si rem noveris ita esse, episcopos illos a pontificali officio, sublato appellationis et contradictionis obstaculo, servato juris ordine, nostra fretus auctoritate deponas et electionem tertii decernas irritam et inanem: ex parte tua et nostra districtius inhibens ne aliqui personas hujusmodi in pontifices praesumant aliquatenus nominare. Quod si forte praesumpserint, tam electores quam eos qui electionem praesumptuose susceperint, ab officiis et beneficiis sine qualibet dilatione suspendas; et si restiterint contumaciter, ab eis reddas penitus alienos. Si vero mandatum nostrum non duxeris effectui mancipandum, noveris nos praedicto archiepiscopo dedisse firmiter in mandatis ut, te in praedictorum exsecutione cessante, ipse auctoritate nostra quod mandamus exsequi sublato appellationis obstaculo non omittat.
Datum Laterani, Nonis Decembris.
Scriptum est super hoc Lunden. archiepiscopo.
CCCCXLV. EPISCOPO PETRAGORICEN. Datur illi potestas visitandi coenobia et ecclesias constituendi, corrigendi abusus, etc. (Datum, ut supra. ) Cum nobis, licet immeritis, in specula sedis ap. constitutis omnium Ecclesiarum sit generalis cura commissa, nos attente convenit ac sollicite providere ut per studium nostrae sollicitudinis in statu debito valeant conservari. Et quoniam ubique praesentia corporali adesse non possumus, per fratres et coepiscopos nostros, qui sunt in partem sollicitudinis evocati, ad rectum ordinem reduci volumus quae in eis inordinate fuerint attentata, et in statum congruum reformari; ut personae constitutae in eis ad ad ecclesiastica obsequia prosequenda juxta doctrinam canonicam divinae servitutis cultibus vigilanter intendant, et cunctis recto progredientibus ordine Dominus et propitiator noster digne in ministrorum suorum operibus collaudetur. Nos igitur, venerabilis in Christo frater, tuis justis precibus grato concurrentes assensu, ut in ecclesia Sancti Stephani, in qua pontificalis administrationis officium assumpsisti et in ecclesia Beati Frontonis, in qua curam geris abbatis, super correctione ordinis et aliis ecclesiasticis constitutionibus cum majori parte capituli, prout ipsis ecclesiis expedierit, valeas ordinare seu statuere quod fuerit statuendum et corrigere corrigenda, liberam tibi sublato appellationis obstaculo auctoritate apostolica tribuimus facultatem, nisi a paucioribus juxta constituta Lateranen. concilii rationabile aliquid objectum fuerit et ostensum. Nulli ergo etc.
Datum, ut supra.
CCCCXLVI. EIDEM. Ut vagi monachi in coenobia retrudantur. (Laterani, VI Id. Decembris.) Ad audientiam apostolatus nostri pervenit quod quidam monachi et canonici regulares singuli per cellas singulas contra Lateranensis interdictum concilii per tuam dioecesim in Ecclesiae scandalum demorantur. Super quo prudentiae tuae auctoritate praesentium indulgemus ut tales, nullius contradictionis vel appellationis obstaculo, auctoritate nostra compellendi liberam habeas potestatem ut ad claustrum suum redeant, vel tres aut duos ad minus de fratribus suis assumant secum, sicut in eodem concilio institutum esse dignoscitur, permansuros. Super eo vero quod praeterea postulasti, ut cum saepius inter quoslibet sub examine tuo controversia suscitata, pro parte altera senes aut valetudinarii producantur et timeatur ne deficientibus illis, partis illius debeat justitia deperire, tibi hujusmodi admittere liceat, fraternitati tuae nihilominus duximus concedendum ut tales, sive partes praesentes fuerint vel altera forte contumaciter absens, sicut juris ratio postulat, contradictione et appellatione cessante, ad perhibendum testimonium veritati recipias et admittas.
Datum Laterani, VI Idus Decembris.
CCCCXLVII. TURONEN. ARCHIEPISCOPO. Quod episcopos ad aliam Ecclesiam transferre nemini liceat nisi Rom. pontifici. (Laterani, III Non. Decembris.) Cum fortius sit spirituale vinculum quam carnale, dubitari non debet quin omnipotens Deus spirituale conjugium quod est inter episcopum et Ecclesiam suo tantum judicio reservaverit dissolvendum, qui dissolutionem carnalis conjugii, quod est inter virum et feminam, suo tantum judicio reservavit, praecipiens ut quos Deus conjunxit, homo non separet. Non enim humana sed divina potius potestate conjugium spirituale dissolvitur, cum per translationem vel depositionem aut etiam cessionem auctoritate Rom. pontificis, quem constat esse vicarium Jesu Christi, episcopus ab Ecclesia removetur. Et ideo tria haec quae praemisimus non tam constitutione canonica, quam institutione divina soli sunt Romano pontifici reservata. Sicut autem episcopus consecratus sine licentia Rom. pontificis suam non debet Ecclesiam derelinquere, sic electus confirmatus praeter ejus assensum suam deserere nequit ecclesiam, cui est matrimonialiter alligatus; cum non debeat in dubium revocari quin, post electionem et confirmationem canonicam, inter personas eligentium et electi conjugium sit spirituale contractum. Quia licet inveniatur in canone quod si electus ultra quinque menses per suam negligentiam retinuerit viduatam Ecclesiam nec ibi nec alibi consecrationis donum percipiat, non tamen intelligitur Ecclesia viduata quasi sponsum non habeat; sed quia cum sponsus ejus nondum sit consecratus, adhuc quoad quaedam quasi viri manet solatio destituta. Nos ergo, qui, sacra docente Scriptura, monemur ne nostrum alii demus honorem, quoniam apostolatui nostro multis referentibus innotuerat quod tu magistrum W. de Chimeleio, qui electus fuerat in Abrincen. episcopum, et per metropolitanum suum postea confirmatus, diutius tam in spiritualibus quam in temporalibus ministrarat, in Andegaven. Ecclesiam praeter apostolicae sedis auctoritatem praesumpsisti transferre et episcopum consecrare, quem et venerabilis frater noster Rothomagen. archiepiscopus praeter apostolicae sedis mandatum absolvit et ei tribuit licentiam transeundi: venerabili fratri nostro Bituricen. archiepiscopo, de quo plenam fiduciam obtinemus, dedimus in mandatis ut, inquisita super hoc plenius veritate, si rem gestam taliter inveniret, te et Rothomagen. archiepiscopum, qui saltem apostolicam sedem super hoc consulere debuistis, a confirmatione pariter et consecratione pontificum, memoratum vero W. ab exsecutione pontificalis officii, nostra fretus auctoritate, suspenderet. Qui mandati nostri diligens exsecutor, super quo devotionem ejus digna gratiarum prosequimur actione, cum per confessionem spontaneam ei de veritate negotii constitisset, te et dictum archiepiscopum juxta tenorem apostolici mandati suspendit. Quia vero tu et dictus archiepiscopus nobis humiliter et devote per nuntios et litteras supplicastis ut veniam dantes errori, quia non ex malignitate sed ex simplicitate peccastis, cum id etiam et urgens necessitas et evidens utilitas Andegaven. Ecclesiae postularet, quoniam in aliam personam idoneam non poterant convenire, vestris canis misericorditer parceremus, ne vitam in confusione ullatenus finiretis. Nos, qui personam tuam sincera charitate diligimus et tuo, quantum cum Deo possumus, intendimus honori deferre, cum te inter fratres et coepiscopos nostros membrum honorabile reputemus et confessionem spontaneam et supplicationem devotam benignius attendentes, de consueta Rom. sedis clementia poenam inflictam duximus relaxandam; venerabili fratri nostro Bituricen. archiepiscopo per apostolica scripta mandantes quatenus te et praefatum Rothomagen. archiepiscopum a poena suspensionis publice denuntiet absolutos.
Datum Laterani, III Nonas Decembris.
In eumdem fere modum Rothomagen. archiepiscopo. Scriptum est super hoc Bituricen. archiepiscopo.
CCCCXLVIII. REGI PORTUGALLIAE. Ut promissum Rom. Ecclesiae censum persolvat. (Laterani, V Id. Decembris.) In eo sumus proposito constituti, ut personam tuam inter alios mundi principes praerogativa dilectionis et gratiae velimus, quantum cum Deo possumus, honorare. Ad quae nimirum illud nec immerito specialiter nos inducit, quod regnum tibi commissum ab inclytae recordationis progenitoribus tuis Ecclesiae Romanae constitutum est censuale. Unde per dilectos filios Joannem Ovezi et Egeas Petri fratres Hospitalis Hierosolymitani pro annuo censu quatuor unciarum auri, quas magnitudo regia recognovit ratione temporis a Lateran. concilio jam elapsi, quingentos et quatuor morabatinos ad suggestionem dilecti filii fratris Rainerii nuntii nostri nobis regia serenitas destinavit: quod debita prosequimur gratiarum actione. Quia vero de mille aureis a dicto patre tuo bonae memoriae Alexandro praedecessori nostro donatis et de centum censualibus annuatim solvendis, es nescire professus veritatem, sed omnia discutienda nostro examini reservabas: nos volentes omnem ambiguitatem a tuo pectore penitus amovere, rescriptum inclytae memoriae Alphonsi patris tui, sicut in registro ejusdem praedecessoris nostri cui donatio facta fuit de verbo ad verbum invenimus, celsitudini tuae praesentibus inclusum litteris fideliter destinamus. Quocirca nobilitatem regiam rogamus attentius et monemus, quatenus parentum inhaerens vestigiis, ut sicut es successor in regno, ita et voti successor existas, quae pro salute sua pariter et suorum Christi vicario concesserunt, liberaliter et sine difficultate qualibet persolvas. Ex quo, praeter aeternae remunerationis praemium, temporaliter quoque tibi et regno tuo per apostolicae sedis protectionem et gratiam multa provenire poterunt incrementa; neque contrarium posses sine offensa Creatoris efficere: qui, etsi de aliarum Ecclesiarum injuriis graviter offendatur, tanto gravius adversus eos qui apostolicae sedis jura illicite detinent commovetur, quanto fortius peccare videntur qui ejus quae caput est omnium et magistra non sine praesumptione sacrilega jura invadere non formidant.
Datum Laterani, V Idus Decembris.
CCCCXLIX. FRATRI RAYNERIO. Ut regem Portugalliae ad persolvendum Romanae Ecclesiae annuum censum adhortetur. (Datum, ut supra. ) Sicut nobis per tuas litteras intimasti, charissimus in Christo filius noster illustris rex Portugalliae nuper nobis pro annuo censu quatuor unciarum auri, quas coram te recognovit, quingentos et quatuor morabatinos fratri A. magistro Hierosolymitani Hospitalis in Hispania nostro nomine assignavit, quos idem hospitalarius nobis nuper sine diminutione transmisit. Super aliis vero de quibus idem rex se nescire professus est veritatem et quae nostro examini discutienda commisit, per rescriptum donationis bonae recordationis Alexandro papae praedecessori nostro factae ab inclytae memoriae Alphonso patre ipsius regis, quod ipsi nostris inclusum litteris destinamus, eum reddimus certiorem. Tu autem eumdem diligentius moneas et inducas ut sicut in regno ita et in voto patri succedens, oblatum vicario Jesu Christi sine qualibet diminutione persolvat quod non posset sine grandi sacrilegio retinere.
Datum, ut supra.
CCCCL. ARCHIEPISCOPO LUNDEN. Ut eleemosynarum collectores pii et boni ordinentur, rejectis illis qui populum offendebant. (Datum, ut supra. ) Tuarum nos tenor litterarum edocuit quod fratres Hospitalis sancti Joannis laici et illiterati ad partes illas mittuntur pro eleemosynis colligendis quas populus ex devotione pro sustentatione pauperum praefato loco mittere consuevit. Quia vero non sufficiunt per se loca omnia circumire, sibi clericos, sacerdotes, laicos, etiam rudes, non religiosos, sed in nequitiis exercitatos assumunt, eorum pectoribus crucis characterem imponentes. Cumque gulae et ebrietati deserviant, se valde inhonestos in aliis ostendentes, clerum et populum graviter scandalizant, cum ipsi laici prioratuum fungantur officiis et tam clericis quam sacerdotibus praeponantur; et non solum episcopis inobedientes existunt, verum etiam quasdam immunitates, tanquam ab apostolica sede sibi indultas praesumunt sibi temere vindicare. Cum enim in quadam Ecclesia baptismali eis a tuo praedecessore collata quidam nuper percutiens vicarium sacerdotem, ipsam Ecclesiam sanguinis effusione foedasset, usque ad reconciliationem divina ibidem interdixisti officia celebrari. Sed nihilominus ipsi divina in ea officia celebrarunt. Sacerdotes insuper undecunque venientes ad eos, de quorum etiam conversatione et ordinatione nulla certitudo prorsus habetur, ad divinum officium sibi celebrandum recipiunt, episcoporum assensu minime requisito; alios etiam presbyteros ab officio suspensos per episcopos suos pro suorum exigentia meritorum, iidem, cum sint laici, ad officia restituunt exsequenda. Quidam praeterea cum uxoribus suis in domibus propriis commorantur; quos, eo quod eis de suis aliquid conferunt annuatim, ita emancipare contendunt, ut aliis secundum leges terrae de sibi objectis respondere minime teneantur. Verum quia privilegium meretur amittere qui permissa sibi abutitur libertate, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus si quos clericos seu sacerdotes aut laicos a praedictis fratribus pro colligendis eleemosynis cruce falso signatos inveneris, his a quibus ipsos missos fuisse constiterit, per totam provinciam tuam, nostra fretus auctoritate, exhortationis hujusmodi officium interdicas; missos etiam, si laici fuerint, excommunicationis mucrone percellas; si clerici vel presbyteri fuerint, ab officio beneficioque suspendas, nullo prorsus privilegii beneficio vel appellationis refugio praevalente. Eos vero quos in praedicta ecclesia lege tibi dioecesana subjecta post interdictum tuum divina celebrasse cognoveris, ejusdem poena suspensionis involvens, in ea, donec reconciliata fuerit, quemadmodum sacra praecipiunt instituta, officia non permittas divina celebrari. Presbyteros etiam suspensos ab episcopis suis et per dictos fratres ad officia sua temere restitutos, in eamdem suspensionis sententiam nostra fretus auctoritate reducas. Alios vero quos ad respondendum aliis secundum leges terrae pro praemissa causa asserunt non teneri, nolumus excusari, quin eos ad respondendum, sublato appellationis impedimento, compellas.
Datum, ut supra.
CCCCLI. CANONICIS NOVARIEN. Significat se confirmasse sententiam pro ipsis latam contra Albertum Siccum. (Laterani, VI Id. Decembris.) Causam quae inter vos et dilectum filium Albertum Siccum clericum super praebenda Novarien. Ecclesiae vertebatur, quae quondam fuit venerabilis fratris nostri P. Novarien. episcopi, de qua se dicebat idem Albertus per bonae memoriae C. papam praedecessorem nostrum fuisse per annulum investitum, coram nobis diutius ventilatam, venerabili tandem fratri nostro Lauden. episcopo de consensu partium appellatione remota commisimus terminandam. Qui, sicut ex litteris ejus accepimus, utriusque partis rationibus plenius intellectis, pro vobis contra dictum Albertum diffinitivam sententiam promulgavit: a qua fuit ad nostram audientiam appellatum. Dicto igitur Alberto et magistro I. et V. procuratoribus ecclesiae vestrae in nostra propter hoc praesentia constitutis, idem Albertus probare multipliciter nitebatur sententiam ipsam inique latam fuisse ac propter hoc debere non immerito retractari: dictis procuratoribus vestris defendentibus sententiam et eam petentibus confirmationis nostrae praesidio communiri. Nos igitur, auditis quae fuerant hinc inde proposita et diligentius intellectis, habito etiam cum fratribus nostris super hoc diligenti tractatu, licet ex parte ipsius Alberti fuisset propositum quod contra formam mandati nostri dictus episcopus sententiam promulgaverat, sicut per attestationes nitebatur probare, quia tamen judicis animus non semper ad unam probationis speciem inclinatur et ipsa sententia nihil continebat iniquum, et eidem judici de communi assensu partium causa fuerat appellatione remota commissa, qui, ut sententiam ferret, post examinationem causae ab utraque partium fuerat requisitus, sententiam ipsam de fratrum nostrorum consilio auctoritate curavimus apostolica confirmare ac eam per venerabilem fratrem nostrum P. Portuen. episcopum diffinivimus observandam. Decernimus ergo ut nulli omnino, etc.
Datum Laterani, VI Idus Decembris.
CCCCLII. URGELLEN. EPISCOPO. Renuntiationem episcopatus approbat. (Datum Laterani.) Sicut venerabiles fratres nostri Terraconen. archiepiscopus et suffraganei ejus suis nobis litteris intimarunt, inter multas tribulationes et angustias quae invenerunt nos nimis temporibus tuis et propter insufficientiam tuam, Ecclesiam Urgellensem, nec possent facile propter multitudinem enarrari, culpae tuae illud imputari et poterat et debebat quod cum episcopatum ipsum, ut fama testatur, minus canonice fueris assecutus, quod male coeperas, deteriori exitu conclusisti; cum difficile sit ut bono peragantur exitu quae sunt malo inchoata principio. Verum cum tempore procedente mala publicarentur in terra nec imminentibus periculis opponere te auderes, ut tanquam murum te ipsum pro domo Israel ponens ascenderes ex adverso et, in die Domini, sicut athleta Christi fortiter dimicares, insalutatis fratribus clanculo recessisti; ut ex ipsis operibus mercenarium qui videns lupum venientem dimittit oves et fugit, te ostenderes, non pastorem; et ingressus monasterium de Aspirano ab apostolica sede licentia non petita, cui soli episcoporum depositio, cessio et translatio reservatur, Urgellen. canonicis per litteras indicasti quod propter insufficientiam et occultam tui corporis aegritudinem non posses ulterius ministrare; quibus, de rebus tuis condito testamento, et facta renuntiatione in scriptis, eligendi pontificem et providendi Ecclesiae suae facultatem liberam tribuisti. Post haec autem ad suggestionem et instantiam quorumdam militum et etiam clericorum, te ad episcopatum denuo proprio motu reverso, cum in parte ipsius dioecesis tanquam episcopus ministrares, Aragones et Brabancones cum vicinis militibus in manu forti ad Urgellen. ecclesiam et hostiliter accedentes, eam bonis omnibus spoliarunt, pannos sericos, ornamenta omnia, calices et cruces argenteas asportantes et parochianis ducentis et amplius, clericis et canonicis de gremio ipsius violenter eductis et etiam captivatis, ecclesiam ipsam homicidiis, adulteriis et aliis variis immunditiis feritate diabolica polluerunt: quibus omnibus propter inutilitatem tuam te opponere minime potuisti. Porro videns his malis praevenientibus quod ecclesia eadem denuo ad extremam inanitionem penitus devenisset et sentiens te ad ipsius Ecclesiae regimen inutilem et insufficientem existere, iterato renuntians renuntiationem ipsam bonae memoriae Coelestino papae praedecessori nostro et Terraconensi ecclesiae per litteras indicasti et, quantum in te fuit, canonicis Urgellen. eligendi sibi pastorem tribuisti denuo facultatem. Unde pro his et aliis multis praefati episcopi nobis per suas litteras supplicarunt ut cessionem tuam ratam habentes, sicut etiam tu ipse a nobis per litteras proprias postulasti, canonicis saepedictis liberam daremus licentiam eligendi. Cum itaque secundum Apostolum instantia nostra quotidiana sit omnium Ecclesiarum sollicitudo continua, nos et necessitatibus Urgellen. Ecclesiae inclinati, quae per te non posset de lacu miseriae liberari, et tam ejus quam praemissorum archiepiscopi et episcoporum petitione devicti, renuntiationem tuam urgente necessitate suscepimus et te a pontificali onere pariter et honore, quae secundum traditionem canonicam non sunt ab invicem regulariter separanda, sicut tu minus provide facere satagebas, qui rejecta oneris sarcina honorem tibi retinere volebas, auctoritate praesentium de consilio fratrum nostrorum decernimus absolutum, ut in Ecclesia de Aspirano Deo valeas, sicut a nobis ex parte tua petitum, amodo deservire, facultatem tibi liberam concedentes. Nulli ergo omnino, etc.
Datum Laterani.
CCCCLIII. CAPITULO URGELLEN. Ut novum Ecclesiae suae episcopum praeficiat. (Datum, ut supra. ) Sicut venerabilis frater noster Terraconen., etc. fere in eumdem modum ut supra usque ad verbum concedentes. Nolentes igitur ut Ecclesia vestra, in medio nationis perversae posita, pro defectu praelati maneat ulterius desolata et gregi Dominico diu desit cura pastoris, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus convenientes in unum et Spiritus sancti gratia invocata, talem vobis personam in episcopum et pastorem animarum vestrarum canonice praeficere studeatis, qui clero et populo sibi commisso et praeesse noverit et prodesse.
Datum, ut supra.
CCCCLIV. TERRACONEN. ARCHIEPISC. Ut curet per canonicos Urgellenses dignum aliquem virum eligi in episcopum. (Datum, ut supra. ) Sicut ex tenore tuarum litterarum et suffraganeorum tuorum nobis innotuit, inter multa, etc. fere in eumdem modum ut supra usque ad verbum prodesse. Volentes igitur ut ipsi Urgellen. Ecclesiae metropolitico tibi jure subjectae per sollicitudinem et vigilantiam tuam salubrius consulatur, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus capitulum ejus ad concordem electionem et canonicam faciendam nostra tuaque auctoritate studiosius moneas et inducas; ne, quod absit! si eligentium se vota diviserint in diversa, Ecclesiae afflictae dudum major addatur afflictio et sic contritione multiplici conteratur.
Datum, ut supra.
CCCCLV. PISANO ARCHIEPISCOPO. De anno probationis monachorum et quatenus in coenobia conjuges recipiantur. (Laterani, IX Kal. Decembris.) Ad apostolicam sedem, quae disponente Domino cunctorum fidelium mater est et magistra, super diversis articulis quaestiones dubiae referuntur; ut quod ab ea fuerit super earum solutione responsum indubitanter ab omnibus teneatur. Ex parte siquidem tua tales nuper suscepimus quaestiones, quod cum monachum fieri ante unius anni probationem regularis institutio interdicat, monachi et moniales in tua dioecesi constituti tam clericos quam laicos utriusque sexus, sanos pariter et infirmos, religionis habitum volentes assumere, nutu etiam aliquo profitentes interdum absque omni professione recipiunt, quandoque professionem illico facientes. Unde multa mala noscuntur saepius provenire, cum infirmi ad monasterium jam translati et emissa professione, postquam de infirmitatibus convaluerint, habitum religionis abjiciant et ad propria revertantur. Contingit etiam tales in propriis domibus remanere, cum monachi per eos, dum vivunt, nolint sua monasteria praegravari. Sani etiam sic absque probatione recepti, retro aspicientes, matrimonia contrahunt, rejecto habitu regulari. De quibus, si habitum religionis assumant ante unius anni probationem vel temporis competentis, utrum facta professione a talibus vel omissa, monachi debeant reputari, et si conjugatus converti desiderans sit recipiendus in monachum, nisi uxor perpetuam continentiam repromittat, certificari a sede apostolica postulasti. Nos ergo quaestionibus tuis taliter ex ordine respondemus, quod licet tempus probationis a sanctis Patribus sit indultum, non solum in favorem conversi, sed etiam monasterii, ut et ille asperitates istius et istud mores illius valeat experiri (quod utrinque diligenter est observandum, praesertim cum ab utroque de reliquo certa notitia non habetur); quia tamen ante tempus probationis regulariter praefinitum, is qui converti desiderat habitum recipit et professionem emittit, abbate per se vel per alium professionem recipiente monasticam et monachalem habitum concedente, uterque renuntiare videtur ei quod pro se noscitur introductum, ideoque obligatur quidem per professionem emissam pariter et acceptam ad observantiam regularem et vere monachus est censendus: quia multa fieri prohibentur quae, si facta fuerint, obtinent firmitatem. Prohibendum est tamen abbatibus ne passim ante tempus probationis quoslibet ad professionem recipiant; et si contra formam praescriptam quoslibet indiscrete receperint, animadversione sunt debita corrigendi, cum in subsidium fragilitatis humanae spatium probationis sit regulariter institutum. Cum autem vir et uxor una caro sint per copulam conjugalem effecti nec una pars converti possit ad Dominum et altera in saeculo remanere: profecto non est alter conjugum recipiendus ad observantiam regularem, nisi reliquus perpetuam continentiam repromittat; neque vitam quoque debet mutare, nisi forte ejus sit aetatis ut sine suspicione incontinentiae valeat remanere.
Datum Laterani, IX Kal. Decembris.
CCCCLVI. SIPONTINO ARCHIEPISCOPO. De poena eorum qui falsis litteris utuntur. Accedens ad praesentiam nostram P. presbyter lator praesentium sua nobis insinuatione monstravit quod cum olim missus ab archipresbytero et clericis de Casali novo pro quibusdam causis, super quibus a te se fatebantur indebite praegravari, ad nostram praesentiam accessisset nec posset, pro eo quod tunc temporis nos eramus infirmitate gravati, suas litteras obtinere, moram apud sedem apost. faciendo, post paucos dies contigit ipsum etiam infirmari. Dum autem esset in lecto aegritudinis constitutus, accessit ad eum quidam clericus de Casali novo, Azo nomine, qui tunc temporis morabatur in urbe et sub spe dilectionis et gratiae promisit ei se quas a nobis postulabat litteras obtenturum; qui credidit verbo ejus et expensas tribuit quas pro litteris ipsis se expensurum praefatus clericus proponebat. Tandem ad eum quasdam commissionis litteras ad venerabilem fratrem nostrum Tranensem archiepiscopum et dilectum filium abbatem de Coronata portavit; quas praedictus presbyter credens veras esse et de nostra conscientia emanasse, ad judices detulit delegatos. Cumque in praesentia ipsorum judicum tu litteras argueres falsitatis et sacerdos ipse et alii clerici de Casali novo eas veras esse proponerent, tu easdem litteras sub sigillo praedictorum judicum ad nostram praesentiam direxisti, quas utique falsas esse deprehendimus manifeste; pro quo tibi per scripta nostra mandavimus ut illum qui praefatas litteras impetravit, officio beneficioque suspensum, ad nostram praesentiam dirigeres puniendum. Verum cum sacerdotem praedictum sua redderet conscientia innocentem, postquam tu eum officio et beneficio suspendisti, ad nostram festinanter accessit praesentiam, ad suam innocentiam excusandam. Sed cum apud nos moram faceret longiorem et a nobis misericordiam postularet, praefatae falsitatis omnimodam ignorantiam proponendo, ipsum tamen cum litteris nostris ad te duximus remittendum, ut misericordiam inveniat quam precatur. Inde est quod fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus, si praefatae litterae, in quibus fuit falsitas deprehensa, formam de simplici justitia habuerunt, cum praesumi non debeat quod pro talibus litteris, quae de facili possunt a quibuslibet obtineri, fraudem commiserit falsitatis, ab ipso presbytero canonica purgatione recepta quod conscius non fuerit falsitatis, nec litteris illis usus est postquam eas falsas esse cognovit, tu ei divinae pietatis intuitu officium beneficiumque restituas et eum super hoc ulterius non molestes; quia sicut justum est excessus corrigere delinquentium, sic iniquum merito reputatur si severitas poenae puniat innocentes.
CCCCLVII. ABBATI ET CONVENTUI SANCTI EDMUNDI. De consecratione ecclesiae ipsorum. (Laterani, Kal. Decembris.) Cum Ecclesia vestra Ecclesiae Romanae sit filia specialis et ad eam nullo pertineat mediante, vos, unde prudentiam vestram dignis laudibus commendamus, ad apostolicam sedem tanquam ad caput vestrum in arduis ducitis recurrendum. Et quia Ecclesia ipsa nondum munus dedicationis accepit, super dedicatione ipsius a nobis licentiam postulastis. Nos ergo petitionibus vestris grato concurrentes assensu, postulatam licentiam indulgemus; concedentes etiam quod cruces et sanctorum imagines, quae prae magnitudine sui de ipsa Ecclesia non possent absque dispendio amoveri, in suis locis valeant remanere. Episcopis autem, quos ad dedicationem duxeritis invitandos, per apostolica scripta mandamus ut ad vocationem vestram veniant, quemadmodum postulastis.
Datum Laterani, Kal. Decembris.
CCCCLVIII. CLERICIS SANCTI PAULI DE CASTRO CERVARII, Confirmat sententiam pro illis latam circa jus baptisterii. (Laterani, V Kal. Decembris.) Ea quae auctoritate apostolica ratione praevia statuuntur, ne in recidivae quaestionis scrupulum relabantur, apostolico sunt munimine fulcienda. Ex litteris siquidem dilecti filii nostri R. tituli Sanctorum Marcellini et Petri presbyteri car. Casin. abbatis nuper accepimus quod cum olim causam quae vertebatur inter vos et ecclesiam Sanctae Mariae de Castro Cervarii super baptismate, de communi assensu partium ipsi duxerimus committendam, idem visis utriusque partis rationibus et plenius intellectis, pro vobis sententiam promulgavit; clericis praedictae ecclesiae Sanctae Mariae firmiter inhibens ne vobis molestiam vel gravamen inferrent quo minus pueros parochianorum vestrorum libere sic baptizare possetis cum vestra ecclesia ipsi ecclesiae Sanctae Mariae in nullo subjaceat et iidem parochiani in Ecclesia vestra caetera percipiant ecclesiastica sacramenta. Nos igitur quod a praedicto abbate factum est ratum habentes sententiam ipsam sicut rationabiliter lata est vel legitimae appellationis remedio sublevata, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti pagina communimus. Decernimus ergo ut nulli, etc.
Datum Laterani, V Kal. Decembris.
CCCCLIX. PRIORI ET CONVENTUI ECCLESIAE DUNELMEN. Ut majoribus in rebus abbatis semper consensum requirant (Laterani, VI Id. Decembris.) Is est praelatorum ad subditos et subditorum ad praelatos suos dilectionis et concordiae servandus affectus, ut nec illi qui praesunt, subjectorum jura perturbent nec qui subsunt, justitiae derogent praesidentium vel attentent praeter eorum assensum quae cum ipsorum tenentur conscientia pertractare. Sane cum venerabilis frater noster P. Dunelmen. episcopus inter vos vices gerat abbatis nec ei nocere debeat quod episcopali praeminet dignitate, in his ejus est a vobis requirendus assensus quae praeter abbatis assensum vobis agere non liceret. Eapropter auctoritate praesentium districtius inhibemus ne praeter conniventiam ejus vicem super hoc gerentis abbatis ecclesias assignare, alienare possessiones vel conficere super alienationibus instrumenta, priores instituere vel ministros et alia quaelibet in quibus abbatis esset necessarius assensus, attentare aliquatenus praesumatis contra consuetudinem regularem. Quod si praeter consensum ipsius et inhibitionem praesentem aliquid quod non credimus super his duxeritis praesumendum, id irritum decernimus penitus et inane. Nulli ergo, etc., nostrae inhibitionis, etc.
Dat. Laterani, VI Idus Decembris.
CCCCLX. PHILIPPO DUNELMEN. EPISCOPO. Quo tempore conferenda sint beneficia et quando ad superiorem devolvantur. (Datum, ut supra. ) Ut negligentium quorumdam desidiam praedecessores nostri Romani pontifices ad sollicitudinem excitarent, et obviarent fortius cupiditati multorum, qui vacantes ecclesias suis usibus applicabant, tam antiquis temporibus quam modernis certum tempus canonicis et conciliis praefixerunt ultra quod nec ecclesiae debeant nec ecclesiastica beneficia seu praebenda vacare; non approbantes quod tandiu vacent, sed praecaventes ne diutius ecclesia quaelibet solito ministrorum obsequio defraudetur. Nos etiam ipsorum ac praesertim felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri statuta sequentes, auctoritate tibi praesentium indulgemus ut si monachi Dunelmen. vel alii quilibet lege dioecesana tibi subjecti ecclesias vel praebendas ad suam donationem spectantes ultra tempus in Lateranen. concilio diffinitum vacare permiserint, ex tunc, monitione praemissa, sublato appellationis obstaculo, eas tibi liceat idoneis conferre personis. Nulli ergo, etc.
Datum, ut supra.
CCCCLXI. EPISCOPO CESENAT. De relaxando interdicto. (Laterani, Id. Decembris.) Rediens de partibus Marchiae dilectus filius C. tt. Sancti Laurentii in Lucina presbyter cardinalis, in quibus legationem sedis apostolicae habuerat, apostolatui nostro exposuit quod pro eo quod Cesenates cum Marchoardo juraverant, et saepius requisiti ad fidelitatem Ecclesiae redire noluerunt, terram ipsam interdicto supposuit. Quia vero, sicut tam per litteras tuas quam etiam populi Cesenat. nobis praesentatas accepimus, Marchoardi societatem penitus reliquerunt, cum aliis civitatibus Romandiolae conjurantes; tuis et ipsorum precibus inclinati, fraternitati tuae per apost. scripta mandamus · quatenus recepto a tot et talibus quot et quales pro societate Ravennat. de Cesenat. juraverunt, secundum formam Ecclesiae juramento quod super his pro quibus interdicti fuerunt nostro debeant parere mandato, interdictum auctoritate nostra relaxes, reservans mandatum usque ad nostrae beneplacitum voluntatis.
Datum Laterani, Idibus Decembris.
CCCCLXII. RAD. PETRAGORICEN. EPISCOPO. Quod laici decimas a clericis exigere non possint. (Laterani, XVIII Kal. Januarii.) Quoniam indignum est et rationi contrarium ut laici, qui personis ecclesiasticis decimas tenentur exsolvere, eas a clericis rerum ordine praepostera confusione turbato extorquere praesumant, ad petitionem tuam universis monasteriis, ecclesiis et clericis tuae dioecesis duximus indulgendum ut, si forte quilibet laici suo nomine decimas ab eis amodo consuetudinis obtentu longaevae vel aliis occasionibus duxerint exigendas, sit eis liberum quod ita postulabitur denegare. Si vero laici, suae animositatis spiritu concitati, violenter aliquid voluerint adversus praesentis indulti beneficium attentare, tua fraternitas appellatione remota eos ecclesiastico interdicto supponat.
Datum Laterani, XVIII Kal. Januarii.
CCCCLXIII. CAPITULO ARELATENSI. Quaedam statuta super vita ipsorum mittuntur. (Laterani, IV Id. Decembris.) Quanto recentior est in Ecclesia vestra religionis introducta plantatio, tanto diligentius in ipsis primordiis est cavendum ne aliquid honestati contrarium nutriatur; quod cum ex consuetudine fuerit confirmatum, ordinis claritatem obtenebret et difficilius, postquam invaluerit, exstirpetur. Cum autem ubi regularis ordinis professio antecessit, una esse debeat mensa fratrum et unum dormitorium eorumdem, nisi aliquem quandoque infirmitas vel alia justa causa excludat, praesentis scripti pagina prohibemus ne aliquis vestrum, post factam professionem, nec etiam aliquis canonicorum seu clericorum saecularium, obtentu alicujus consuetudinis cibos, qui sibi ex administratione quotidiani stipendii apponuntur, extra claustrum vestrum de caetero audeat exportare; sed intra in locis ad hoc specialiter deputatis simul dormiant et manducent. Statuimus insuper et auctoritate apostolica prohibemus ne aliquis canonicus vel clericus capitulis vestris aliqua occasione nolentibus vobis intersit nec quisquam ex ipsis vestibus rubeis vel viridibus seu capis manicatis vel aliis religioni contrariis uti, aliqua insolentia seu temeritate praesumat, quod abjectae saecularitatis saperet vetustatem, et scandalum in populo generaret. Illi vero qui super praemissis culpabiles de caetero potuerint inveniri, secundum archiepiscopi vestri arbitrium canonicam subeant appellatione postposita ultionem. Constituimus etiam et praesentium auctoritate sancimus ut clerici Ecclesiae vestrae, qui non possunt, prout optarent, in ipsa canonici fieri saeculares, postquam fuerint ad alias translati ccclesias et in eis praebendas seu alia ecclesiastica beneficia consecuti, occasione attitulationis seu alia causa nihil sibi juris in ecclesia vestra valeant vindicare nec provisionem exposcere, nisi habitu religionis assumpto, cum aliis fratribus ibidem assidue servituri. Nulli ergo, etc., prohibitionis atque constitutionis, etc.
Datum Laterani, IV Idus Decembris.
CCCCLXIV. ARELATENSI ARCHIEPISC. Ut abbatem S. Gervasii ad obedientiam atque officium reducat. (Laterani, Non. Decembris.) Incumbit nobis ex debito pastoralis officii ut justa postulantibus audientiam cum efficacia praebeamus, maxime ubi eorum vota et pietas adjuvat et explorati juris veritas non relinquit. Ad audientiam siquidem nostram te significante pervenit quod abbas sancti Gervasii de Fos excommunicatos et interdictos tuos pariter ad divina et sepulturam admittit, procurationes debitas, obedientiam et reverentiam, prout de jure tenetur et debet, exhibere tibi penitus contradicit. Nolentes igitur ut juri tuo per eumdem abbatem super hoc valeat derogari, auctoritate tibi praesentium indulgemus ut in ipsum abbatem, si in hac parte [ f. pertinacia] duxerit persistendum, nullius contradictionis vel appellationis obstaculo censura possis ecclesiastica coercere. Nulli ergo, etc.
Datum Laterani, Nonis Decembris.
CCCCLXV. RICARDO ABDATI ET CAPITULO COMPENDIEN. Ipsorum jurisdictio et privilegia confirmantur. (Laterani, XVIII Kal. Januarii.) Cum a nobis petitur, etc., usque ad verbum assensu jurisdictionem et potestatem quam super clericos infra terminos compendii habitantes usque ad haec tempora rationabiliter habuistis et nunc etiam juste et pacifice possidetis, vobis et per vos Compendien. monasterio auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti pagina communimus. Statuentes ut nulli, etc.
Datum Laterani, XVIII Kal. Januarii.
CCCCLXVI. ARELATENSIS ECCLESIAE SUFFRAGANEIS. Ut archiepiscopo suo obediant. (Laterani, IV Id. Decembris.) Cum secundum doctrinam evangelicam, quaecunque vultis ut faciant vobis homines et vos eis eadem facere debeatis, eam reverentiam vos convenit praestare praelatis quam vobis vultis a subditis exhiberi. Sane cum venerabilis frater noster Arelaten. archiepiscopus, metropolitanus, vester illis studiis et meritis adjuvetur ut commendationibus non indigeat aliorum, fraternitati vestrae duximus auctoritate praesentium injungendum, per apostolica scripta praecipiendo mandantes quatenus ei tanquam patri et episcopo animarum vestrarum devote studeatis et humiliter obedire, ad vocationem ipsius, nisi evidens necessitas contradicat, secundum traditionem canonicam sine difficultate qualibet accedentes.
Datum Laterani, IV Idus Decembris.
CCCCLXVII. ARCHIEPISCOPO ET CAPITULO ARELATEN. Ut in ecclesia Arelat. nullus recipiatur in canonicum, nisi qui profiteri voluerit ordinem canonicorum S. Augustini. (Laterani, Non. Decembris.) Nihil magis esse religioni contrarium credimus vel absurdum, quam si in eadem Ecclesia in professione et ordine et religione ac moribus et vita et habitu servitorum diversitas nutriatur. Ne igitur in Ecclesia vestra, in qua regularis ordo noscitur institutus, hujusmodi ultra confusio se perniciose valeat immiscere, auctoritate praesentium districtius prohibemus ne in Ecclesia vestra de caetero cujuslibet meriti vel nobilitatis instinctu aliquis in canonicum vel in clericum admittatur, vel praepositum, aut decanum, aut aliquem officialium penitus eligatur, nisi professione et habitu se regularem ostendat, et secundum beati Augustini regulam in claustro et capitulo regulariter conversetur; ne status religionis, qui jam ibi per Dei gratiam confirmatus esse dignoscitur, alicujus mutabilitatis dispendio subvertatur et resilire paulatim a religionis proposito cujuslibet praetextu malitiae compellatur.
Datum Laterani, Nonis Decembris.
CCCCLXVIII. CENADIEN. EPISCOPO. De infirmis excommunicatis ad cautelam absolvendis, donec revalescant. (Laterani, XVII Kal. Januarii.) Licet ecclesiasticis institutis, quae provida deliberatio sanctorum Patrum instituit, a nullo debeat obviari; tamen cum justa contingit impedimenta concurrere, quae institutorum ipsorum ex necessitate processum impediunt, juxta discretionem in medio residentis rigor est ecclesiasticus temperandus. Unde nos tuae justae petitioni faventes, ut valetudinariis, senibus et infirmis dioecesana tibi lege subjectis, qui pro injectione manuum in personas ecclesiasticas in canonem latae sententiae inciderunt, juxta formam Ecclesiae beneficium absolutionis possis impendere, ita tamen quod postquam infirmi suae restituti fuerint sanitati, ad apost. sedem accedant et alii pro itineris labore sibi dimisso dignum aliquid recompensent, plenam tibi usque ad triennium auctoritate praesentium concedimus facultatem.
Datum Laterani, XVII Kalend. Januarii.
CCCCLXIX. EIDEM. Ut clerici in majoribus ordinibus constituti assumptas mulieres abjiciant. (Datum, ut supra. ) Quidam clerici tuae dioecesis manifeste dicuntur doctrinae Apostoli obviare, qui candorem ecclesiasticae puritatis, quae sine omni ruga et macula esse debet et omne quod est irreprehensibile sibi eligit, suis spurcitiis depravantes, et dantes offensionem in populo, ministerium suum in vituperium damnosa praesumptione convertunt. Quidam etenim ex ipsis in diaconatus et subdiaconatus ordine constituti, uxores sibi, si tamen uxores sunt nominandae, contra instituta canonica, ut dicitur, copularunt: qui postmodum dignitates ecclesiasticas assecuti curae student domesticae potius quam ecclesiasticae imminere. Volentes igitur id per tuae fraternitatis industriam emendari, fraternitati tuae auctoritate praesentium indulgemus quatenus, si praedicti clerici ad commonitionem tuam mulieres ipsas non prorsus ejecerint, et de tanto excessu satisfecerint congruenter, licitum tibi sit ipsos auctoritate nostra ecclesiasticis redditibus, remoto appellationis obstaculo, spoliare. Nulli ergo, etc.
Datum, ut supra.
CCCCLXX. DUNELMEN. EPISCOPO. Confirmatur institutio praebendarum facta in Ecclesia sua. (Datum, ut supra. ) Ea quae ad ampliandum cultum divini nominis in locis Deo dicatis a fratribus nostris et coepiscopis statuuntur, praesertim cum pietas praebet causam proposito et ardor intimae charitatis flagrat exterius, in effectu servare volumus illibata et munimine confirmationis apostolicae roborare. Ex charitatis siquidem, sicut credimus, fonte processit, quod bonae memoriae praedecessor tuus, et tu post eum ipsius exempla secutus, in Ecclesia de Deluton. [de Dunelmo] praebendas et personatus provide statuistis; ut in eo honorabilius de caetero Domino serviatur, et Ecclesia ipsa in se ministrantibus liberius possit et melius providere. Nos igitur propositum tuum dignis laudibus in Domino commendantes, institutionem tam personatuum quam praebendarum in eadem Ecclesia per te et eumdem praedecessorem tuum hactenus factam, sicut rationabiliter et sine quorumlibet praejudicio facta est et servata, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti pagina communimus. Nulli ergo, etc.
Datum, ut supra.
CCCCLXXI. ARCHIEPISC. ARELATENSI. De cavenda beneficiorum pluralitate. (Laterani, IV Id. Decembris.) Cum secundum traditionem canonicam non liceat aliquem in duabus Ecclesiis titulari, sed quilibet debeat in Ecclesia, in qua ordinatus est perpetuo permanere, ut secundum Apostolum unusquisque maneat in ea vocatione, in qua dignoscitur esse vocatus, grave gerimus et indignum quod, sicut accepimus, praepositus et canonici Arelatenses, qui professi sunt observantiam regularem, mutationes reddituum cupiunt et in diversis laborant Ecclesiis praebendari; unde contingit quod et claustrum ipsum et episcopatus limites saepius exeunt sine licentia praelatorum. Cum itaque nolimus ea viris religiosis permittere quae in Ecclesiis etiam saecularibus canonica reprobant instituta, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus praefatis praeposito et canonicis ex parte nostra et tua studeas districtius inhibere ne beneficia sibi multiplicari satagant, vel in aliis Ecclesiis se faciant titulari, et ne limites episcopatus vel claustri sine licentia tua vel illius cui fratrum curam commiseris, exire temeraria facilitate praesumant. Alioquin tu eos ad id, appellatione frustratoria non obstante, per censuram ecclesiasticam compellere non postponas.
Datum Laterani, IV Idus Decembris.
CCCCLXXII. ARCHIEPISC. ET CAPITULO ARELATEN. Ne praepositus absque consensu capituli mutuum recipiat, vel fidejussionem praestet. (Datum, ut supra. ) Cum ex apostolatus officio, quod licet indigni suscepimus, Ecclesiarum omnium curam et sollicitudinem gerere debeamus, nobis est attentius providendum, ne circa spiritualia vel etiam temporalia ulla detrimenta suscipiant, per illorum incuriam clericorum qui quae sua sunt, non quae Jesu Christi quaerentes, utilitati communi praeferunt specialem Sane, sicut nostro est apostolatui reseratum, nonnunquam in partibus vestris propter insolentiam praelatorum contingit ecclesias debitis intolerabilibus praegravari, pro eo quod earum negotia tanquam propria pertractantes, clericorum assensum non exigunt in agendis. Cum ergo quod omnes tangit, ab omnibus debeat approbari, auctoritate praesentium districtius inhibemus ne praepositus vester sine omnium vel majoris partis et sanioris assensu pecuniam recipiat mutuo vel pro ea praestet fidejussoriam cautionem. Si vero, quod non credimus, contra prohibitionem nostram ecclesiam praesumpserit aggravare, quod ab eo factum fuerit, decernimus non tenere. Nulli ergo, etc.
Datum, ut supra.
CCCCLXXIII. ARCHIEPISC. ET CAPITULO ARELATEN. Ut praepositus accepti et expositi rationem reddat. (Datum, ut supra. ) Cum instantia nostra quotidiana sit, secundum Apostolum, omnium Ecclesiarum sollicitudo continua, summo studio satagere nos oportet quod status earum in spiritualibus et temporalibus suscipiat incrementa et in deterius, quod absit! aliquorum desidia non labatur. Sane, sicut nostris est auribus intimatum, in Arelaten. Ecclesia id consuetudinis noscitur obtinere, quod praepositus ipsius Ecclesiae coram archiepiscopo et capitulo administrationis suae reddat statutis temporibus rationem, sicut a suis praedecessoribus fuit hactenus observatum. Cum itaque consuetudinis ususque longaevi non sit vilis auctoritas, et praesertim quando rationi non obviat et canonicis institutis, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus praefatum praepositum ad praemissam consuetudinem observandam, appellatione remota, sicut justum fuerit, compellatis. Quod citra mandatum nostrum deberet efficere, si famam suam vellet servare apud homines illibatam; ne Judae notam sinistrae suspicionis incurreret, unde facta sua vellet fratribus et sociis occultare.
Datum, ut supra.
CCCCLXXIV. ARCHIEPISC. ARELATEN. Ut de personatibus pro sua voluntate ordinare possit. (Datum, ut supra. ) Cum Arelaten. Ecclesiae personatus praedecessores tui dicantur de pontificalis mensae redditibus statuisse, usque ad tempora ista ordinatio ipsorum ad pontifices, qui fuerunt pro tempore, sicut nostro est apostolatui reseratum, noscitur spectavisse. Cum autem personam tuam sincera diligamus in Domino charitate, nec velimus pontificalia jura tuis temporibus minui sed augeri; ut de jam dictis personatibus, sicut et praedecessores tui sine contradictione qualibet habuerunt, liberam habeas potestatem secundum Deum et profectum commissae tibi Ecclesiae ordinandi, appellatione frustratoria non obstante, fraternitati tuae auctoritate praesentium indulgemus. Nulli ergo, etc.
Datum, ut supra.
CCCCLXXV. PRAEPOSITO S. JOANNIS DE CIMITERIO EJUSQUE FRATRIBUS TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS CANONICE SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM. Suscipit eos sub protectione apostolica. (Laterani, XVIII Kal. Januarii.) Effectum justa postulantibus, etc. usque ad verbum annuimus, et praefatam ecclesiam Sancti Joannis de cimiterio in Papien. suburbio sitam, in qua divino mancipati estis obsequio, ad exemplar felicis recordationis Lucii papae praedecessoris nostri sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti pagina communimus. Statuentes, etc., usque ad verbum vocabulis. Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis. ecclesiam Sancti Marci, quae in parochia vestra fundata est, cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam Sanctae Mariae, positam in porta aurea cum pertinentiis suis; ecclesiam Sanctae Mariae, positam in castello Lanfranci cum omnibus pertinentiis suis; et plebem quae dicitur Rete cum omnibus pertinentiis suis. Sane cum generale, etc. Sepulturam quoque, etc. Obeunte vero, etc. Decernimus ergo, etc. Salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum, etc.
Datum Laterani, per manum Raynaldi domini papae notarii, cancellarii vicem agentis, XVIII Kalend. Januarii, indictione secunda, Incarnationis Dominicae anno 1198, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno primo.
CCCCLXXVI. ARELATEN. ARCHIEPISCOPO. Ut monasterium S. Gervasii instauret. (Laterani, IV Id. Decembris.) Gravem lapsum monasterii Sancti Gervasii de Fos nostro noveris apostolatui reseratum, quod cum collegium ipsius propter insolentiam monachorum ad binarium sit redactum, duo monachi, qui supersunt, Dei timore prorsus abjecto, non tanquam in monasterio, sed velut in prostibulo impudice cum duabus mulieribus conversantur; de quorum conversatione religioni detractio evenit et in populo grave scandalum generatur; et cum monasterium ipsum de redditibus et possessionibus archiepiscopalis mensae fundatum sit et ditatum, debitam tibi obedientiam dicti monachi denegant exhibere; quin potius etiam adversus Rom. Ecclesiam calcaneum erigentes, interdictos et excommunicatos passim recipiunt ad divina, defunctis in excommunicatione sepulturam etiam impendentes: propter quod in partibus illis et contemptibiles habentur sententiae praelatorum et justitia penitus non servatur. Cum autem in dicto monasterio et jus habeas patronatus, et lege tibi sit dioecesana subjectum (unde ipsius commodis et profectibus debes propensius imminere), fraternitati tuae, quam sincerius amplexamur, auctoritate praesentium indulgemus ut praefatum monasterium ad observantiam regularem et statum religionis antiquae, vel, si poteris, meliorem, remoto appellationis obstaculo, valeas reformare. Abbates quoque tibi subjectos ad debitam obedientiam Arelaten. Ecclesiae nunc et in posterum exhibendam compellendi tibi nihilominus concedimus facultatem. Decernimus ergo etc.
Datum Laterani, IV Idus Decembris.
CCCCLXXVII. ABBATI AUREAE VALLIS, ARCHIDIACONO PICTAVENSI ET MAGISTRO G. DECANO ASIANEN. Ut precarios pontificis in beneficiorum suorum possessione defendant, nisi statutum de certo canonicorum numero repugnet. (Laterani, XIV, Kal. Januarii.) Cum simus omnibus ex injuncto nobis officio debitores, iis specialiter et praesertim providere tenemur qui vel a sede apostolica ordinem susceperunt, vel apud eam in obsequio nostro et fratrum nostrorum laudabiliter permanentes, nostram plenius meruerunt gratiam et favorem. Unde cum pro ignotis etiam Ecclesia Romana consueverit a personis ecclesiasticis in suis precibus tam celeriter quam efficaciter exaudiri, non possumus non mirari si non audiamur pro illis quibus ad obtinendum quod petitur scientia suffragatur et mores, et qui nobis sunt et fratribus nostris accepti et his quibus scribimus non ignoti. Sane cum pro dilectis filiis W. Rofio sub diacono nostro, clerico dilecti filii nostri Cent. S. Luciae diaconi cardinalis, qui videlicet subdiaconus ex eo quod felicis recordationis C. papae praedecessoris nostri tempore in camera nostra diutius laudabiliter deservivit, et magistro Const. Natal. qui, quoniam bonae memoriae I. Malabrancae tunc Sancti Theodori diacono cardinali diutius obsequium suae devotionis impendit, nostram et fratrum nostrorum gratiam nec immerito meruerunt, idem praedecessor noster venerabili fratri nostro episcopo et capitulo Xanctonen. primo ac secundo scripsisset ut eos in canonicos suos reciperent, et stallum in choro et locum in capitulo assignarent; quia capitulum ipsum preces et mandata ipsius semel et iterum implere contempsit, bonae memoriae Ad. episcopus, tunc archidiaconus Pictavensis, et dilecti filii decanus, et cantor Sanctae Radegundis Pictavensis, quibus exsecutio mandati apostolici fuerat diligenter contradictione et appellatione postposita delegata, post frequentem commonitionem, cum nihil proficerent monitis apud ipsos, procuratorem eorum de canonica Ecclesiae Xanctonen. curaverunt auctoritate apostolica investire; dictis episcopo et capitulo eadem auctoritate mandantes ut eos permitterent canonicam ipsam pacifice possidere. Caeterum quia canonici ejusdem Ecclesiae se contra hoc contumaces exhibebant in omnibus et rebelles, iidem exsecutores, sicut ex eorum litteris accepimus manifeste, in eos excommunicationis et in Xanctonen. Ecclesiam interdicti sententiam protulerunt; quam dicti canonici nullatenus observantes, praesumpserunt divina nihilominus celebrare: licet idem episcopus Xanctonensis, sicut ex litteris suis nobis innotuit, apostolicis nolens contraire mandatis, super receptione ipsorum promptam habeat voluntatem. Iidem etiam canonici ad sedem apostolicam nuntium destinantes, suggesto quod in Xanctonen. Ecclesia quadragenarius erat canonicorum numerus institutus et per sedem apost. confirmatus (de quo nulla penitus habita mentione dictus subdiac. noster et magister Const. super receptione sua litteras obtinuerant ab apost. sede impetratas a nobis, praedictarum sententiarum processu nequaquam expresso), causam ipsam abbati Sylvae majoris et decano Burdegalen. committi, sic videlicet ut si constaret litteras non habita mentione de constitutione et confirmatione praedictis pro eisdem subdiacono nostro et magistro Const. ab eodem praedecessore nostro manasse, quidquid factum invenirent occasione litterarum illarum post appellationem ad nos legitime interpositam vel statutum denuntiarent penitus non tenere, injungentes ipsis districtius ne occasione litterarum illarum Xanctonen. Ecclesiam indebite de caetero molestarent. Cumque litterae hujusmodi ad praedictos judices pervenissent, dictus subdiaconus noster ad ipsorum citationem in eorum praesentia constitutus proposuit quod cum excommunicati essent, illis respondere minime tenebatur et quod voluntatem nostram volebat super hoc praesentialiter experiri; et ne ulterius in negotio ipso procederent, sedem apostolicam appellavit. Quia vero labori eorum compati volumus et debemus, ad devotionem et servitium ipsorum nec immerito paternum respectum habentes, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus nisi infra quadraginta dies a commonitione nostra auctoritate praesentium viva voce vel litteris sibi facta, vobis per testes omni exceptione majores constiterit praefatum quadragenarium canonicorum numerum fuisse in praefata Ecclesia institutum, vel si non habent plenum, ut duo desint de quadragenario constituto, vel post factam institutionem habuerint quandoque majorem, cum ipsi factam institutionem non observaverint, ipsos in corporalem possessionem canonicae ipsius appellatione postposita, auctoritate freti apostolica, inducentes, stallum in choro et locum in capitulo secundum Ecclesiae consuetudinem assignetis et canonicos memoratos ad receptionem ipsorum per excommunicationis in personas et interdicti sententias in Ecclesiam Xanctonen., sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, cogatis, revocantes in irritum quidquid post susceptionem mandati ejusdem praedecessoris nostri in elusionem ipsius et eorumdem subdiaconi et magistri praejudicium in canonicis vel praebendis inveneritis attentatum. Taliter autem mandatum apostolicum impleatis, ut obedientiam vestram commendare non immerito debeamus et vestro et Ecclesiarum vestrarum profectui sollicitius imminere, ac cardinalis praedictus, quem inter fratres nostros speciali diligimus in Domino charitate, et idem subdiaconus et magister propter hoc libentius intendant vestris commodis et honori: scituri quod sicut gratum habebimus si mandatum apostolicum fueritis efficaciter exsecuti, sic ferre non poterimus non moleste si, quod non credimus, in hoc negligentes fueritis vel remissi Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio, vel timore subtraxerint, ut testimonium perhibeant veritati, per districtionem ecclesiasticam appellatione remota cogatis. Nullis litteris obstantibus, si quae apparuerint harum tenore tacito a sede apostolica impetratae. Quod si omnes, etc., duo vestrum ea nihilominus exsequantur.
Datum Laterani, XIV Kal. Januarii.
CCCCLXXVIII. DECANO ET CAPITULO EBORACEN. Ut M. Petro de Corbolio praebendae et archidiaconatus possessio tradatur. (Laterani, XVI Kal. Januarii.) Si eorum petitionibus apostolicum gratanter impertimur assensum, quos gratiosos inter alios clericos orbis et litterarum scientia et morum reddit honestas, officii nostri, sicut credimus, debitam prosequimur actionem, et Deo in hoc et hominibus complacemus. Sane licet dilectum filium magistrum P. de Corbolio, de cujus litteratura et scientia in longinquis et remotis partibus praedicatur, suae tantum probitatis et honestatis intuitu habere debeamus in visceribus charitatis: cum tamen ad memoriam reducimus nostram nos aliquando sub ipsius magisterio exstitisse et ab eo divinarum audisse paginam Scripturarum (quod utique non pudet nos dicere, imo reputare volumus gloriosum), ad dilectionem ipsius efficimur promptiores et ejus libentius augmento intendimus et honori. Cum igitur venerabilis frater noster Eboracen. archiepiscopus praebendam Eboracen. Ecclesiae cum archidiaconatu eidem magistro contulerit, sicut nobis per suas litteras, ut proponitur, intimavit, nec vos unquam deceat talem ac tantum clericum a societate vestra repellere, sed vocare, cum de litteratis et discretis personis Ecclesiis multa provenire consueverint incrementa, devotionem vestram rogamus, monemus ac per apostolica scripta districte praecipiendo mandamus, quatenus praefatum magistrum ad praebendam et archidiaconatum sibi concessum tam libenter quam liberaliter admittentes, faciatis eumdem vel procuratorem suum praebendam et archidiaconatum pacifice possidere; ut et idem magister in vobis se gaudeat fraternae dilectionis solatium invenisse, et nos, qui pro ipso puro corde et voluntate sincera scripta nostra dirigimus, devotionem vestram valeamus in Domino merito commendare. Alioquin nos venerabili fratri nostro Elien. episcopo noveritis injunxisse ut praefato magistro praebendam et archidiaconatum, non obstante contradictione vel appellatione cujuslibet, si ei de canonica concessione constiterit, nostra fretus auctoritate non differat assignare et faciat pacifice possidere; illos censura ecclesiastica percellens qui se duxerint mandato nostro temere opponendos.
Datum Laterani, XVI Kal. Januarii.
CCCCLXXIX, ELIEN. EPISCOPO. Ejusdem argumenti. (Datum, ut supra ) Si eorum petitionibus, etc., fere in eumdem modum ut supra, usque ad verbum commendare. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus praefato magistro praebendam et archidiaconatum, non obstante contradictione vel appellatione cujuslibet, si tibi de canonica concessione constiterit, nostra fretus auctoritate non differas assignare et facias pacifice possidere, illos censura ecclesiastica percellens, qui se duxerint mandato nostro temere opponendos.
Datum, ut supra.
CCCCLXXX. RICARDO ILLUSTRI REGI ANGLORUM. Ejusdem argumenti cum duabus praecedentibus. (Datum, ut supra. ) Cum regnorum status per virorum prudentum consilia de bono semper consueverit in melius prosperari, qui ad ipsorum regimen, Domino disponente, vocantur, viris prudentibus et discretis favorem debent et gratiam libenti animo impertiri, et ipsorum, prout convenit, intendere incrementis. Cum enim sicut credimus, magnificencia regia non ignoret qualiter dilectus filius magister P. de Corbolio inter alios clericos orbis scientia litterali praefulgeat et sua probibate et discretione sit admodum commendandus, ad dilectionem ipsius prompta debes voluntate concurrere et eum tam libenter quam efficaciter exaudire. Cum igitur venerabilis frater noster Eboracen. archiepiscopus ei praebendam Eboracen. Ecclesiae cum archidiaconatu contulerit, super cujus possessione per dilectos filios decanum et capitulum Eboracense, prout dicitur, impeditur; pro ipso, sub cujus magisterio nos aliquando exstitisse recolimus et ab eo audivisse sacrarum paginam Scripturarum, puro corde, conscientia bona et voluntate non ficta serenitatem regiam duximus litteris apostolicis exhortandam, rogantes attentius et monentes quatenus praedictum magistrum nostrarum precum intuitu et suae probitatis obtentu diligas propensius et honores, et ad habendam possessionem pacificam archidiaconatus et praebendae auxilium regiae serenitatis exhibeas; ita quod ipse magister ad servitium magnitudinis regiae fortius accendatur, et nos, cum preces nostras, praesertim quas de tam puro corde proferimus, cognoverimus exauditas, ad audiendum petitiones tuas possimus magis favorabiles inveniri.
Datum, ut supra.
CCCCLXXXI. JOANNI MINISTRO ET FRATRIBUS S. TRINITATIS. Conceditur regula juxta quam vivere debeant. (Laterani, XVI Kal. Januarii.) Operante divinae dispositionis clementia, in sedis apostolicae specula constituti piis debemus affectibus suffragari, et eos, cum a charitatis radice procedunt, perducere ad effectum, praesertim ubi quod queritur, Jesu Christi est, et privatae cummunis utilitas antefertur. Sane cum tu, dilecte in Christo fili, frater Joannes minister, ad nostram olim praesentiam accessisses et propositum tuum quod ex inspiratione divina creditur processisse nobis humiliter significare curasses, intentionem tuam postulans apostolico munimine confirmari: Nos ut desiderium tuum fundatum in Christo, praeter quem poni non potest stabile fundamentum, plenius nosceremus, ad venerabilem fratrem nostrum episcopum et dilectum filium abbatem Sancti Victoris Parisien. cum nostris te duximus litteris remittendum; ut per eos, utpote qui desiderium tuum perfectius noverant, de intentione tua et intentionis fructu ac institutione ordinis et vivendi modo instructi, assensum nostrum tibi possemus securius et efficacius impertiri. Quia igitur, sicut ex eorum litteris cognovimus evidenter, Christi lucrum appetere videmini plus quam vestrum, volentes ut apostolicum vobis adsit praesidium, regulam juxta quam vivere debeatis, cujus tenorem dicti episcopus et abbas suis nobis inclusum litteris transmiserunt, cum his quae de dispositione nostra et petitione tua, fili minister, duximus adjungenda, praesentium vobis et successoribus vestris auctoritate concedimus, et illibata perpetuo manere sancimus. Quorum tenorem, ut evidentius exprimatur, inferius jussimus annotari.
In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Fratres domus Sanctae Trinitatis sub obedientia praelati domus suae, qui minister vocabitur, in castitate et sine proprio vivant. Omnes res, undecunque licite veniant, in tres partes dividant aequales, et in quantum duae partes sufficient, exsequantur ex illis opera misericordiae, cum sui ipsorum et eis necessario famulantium moderata sustentatione. Tertia vero pars reservetur ad redemptionem captivorum qui sunt incarcerati pro fide Christi a paganis, vel dato pretio rationabili pro redemptione ipsorum, vel pro redemptione paganorum captivorum, ut postea rationabili commutatione et bona fide redimatur Christianus pro pagano secundum merita et statum personarum. Cum vero pecunia data fuerit, vel aliquid aliud, licet specialiter et proprie detur ad aliquid, semper de consensu illius, qui dederit, tertia pars separetur, et aliter non recipiatur; exceptis terris, pratis, vineis, nemoribus, aedificiis, nutrituris et hujusmodi. Fructus enim inde exeuntes, deductis expensis, scilicet medietate remota pro expensis, in tres partes dividentur aequales; sed quae paucas vel nullas recipiant expensas omnes dividantur. Cum vero panni vel calciamenta vel minuta hujusmodi, quibus necesse sit uti, quae vendi vel conservari non expedit, data fuerint vel a se ipsis habuerint, non dividantur, nisi ministro domus et fratribus visum fuerit expedire, de quibus singulis Dominicis, diebus si fieri potest, in capitulo deliberetur. Si tamen praedicta, ut panni, terrae, nutriturae, sive minuta venderentur, pretium inde proveniens in tres partes ut supra dividatur.
Omnes Ecclesiae istius ordinis intitulentur nomine sanctae Trinitatis et sint plani operis. Fratres possunt esse in una cohabitione, tres clerici et tres laici et praeterea unus qui procurator sit, qui non procurator, sed minister, ut dictum est, nominetur, ut Frater N. minister domus sanctae Trinitatis, cui fratres repromittere ac impendere obedientiam teneantur. Omnibus fratribus suis, sicut sibimet, minister fideliter administret. Vestimenta sint lanea et alba; et liceat eis habere pellicias singulis singulas, et bracas, quas jacentes non deponant. Jaceant in laneis; ita quod plumea fulcra vel culcitras, nisi in aegritudine laborantes, in domibus propriis minime habeant. Cervical vero ad sustentationem capitis permittantur habere. In cappis fratrum imponantur signa. Equos non ascendant nec etiam habeant; sed asinos tantum liceat ascendere datos vel accommodatos vel de propriis nutrituris susceptos.
Vinum sumendum a fratribus taliter temperetur, ut sobrie sumi valeat. Jejunent ab Idibus Septembris secunda, quarta et sexta feria et Sabbato, nisi solemnis festivitas intervenerit, usque ad Pascha: sic tamen ut ab Adventu usque ad Nativitatem Dominicam et a Quinquagesima usque ad Pascha, exceptis Dominicis diebus, in cibo quadragesimali jejunent, et alia similiter jejunia quae consuevit Ecclesia celebrare. Potest tamen quandoque minister jejunium cum discretione relaxare propter aetatem vel viam et aliam justam causam, vel facultate inspecta etiam augmentare. Carnibus datis ab his qui foris sunt vel sumptis de propriis nutrituris vesci liceat tantum in Dominicis diebus a Pascha usque ad Adventum Domini, et a Natali usque ad Septuagesimam, et in Nativitate et Epiphania Domini, et in Ascensione Domini et Assumptione et Purificatione beatae Mariae, et in festivitate Omnium Sanctorum. Nihil emant ad victum, praeter panem et pulmentum, scilicet fabas et pisa et hujusmodi legumina, olera, oleum, ova, lac, caseos et fructus. Sed neque carnes neque pisces sive vinum liceat emere, nisi ad necessitatem infirmorum, vel minutorum, vel pauperum, aut in magnis solemnitatibus. Liceat tamen nutrituras emere, et nutrire. Cum vero in itinere sive peregrinatione fuerint, liceat eis, sed parce, vinum emere, et pisces in Quadragesima, si necesse fuerit; et si quid eis datum fuerit, inde vivant, et residuum in tres partes dividant. Tamen si fuerint in via profecti ad redimendum captivos, quidquid eis datum fuerit totum debent ponere in redemptionem captivorum, praeter expensas. In civitatibus, in villis, sive castellis, in quibus proprias domos habuerint, nihil omnino extra domos illas, nisi forte in domo religionis, etiamsi a quovis rogentur, comedant vel bibant, nisi forte aquam in domibus honestis; nec pernoctare praesumant extra hujusmodi domos. Nunquam in tabernis vel in hujusmodi locis inhonestis habitent, comedant vel bibant. Qui autem hoc praesumpserit, juxta arbitrium ministri gravi vindictae subjaceat.
Talis sit charitas inter fratres, clericos et laicos, ut eodem victu, vestitu, dormitorio, refectorio et eadem mensa utantur. Infirmi seorsum dormiant et comedant: ad quorum curam habendam conversus aliquis, laicus sive clericus, deputetur, qui ea quae necessaria fuerint inquirat et ministret sicut fuerit ministrandum. Moneantur tamen infirmi, ut lauta sive nimium sumptuosa cibaria non requirant, commoda potius et salubri moderatione contenti. Cura hospitum et pauperum et omnium euntium et redeuntium uni de discretioribus et benignioribus fratribus injungatur, qui audiat eos, et ut expedire viderit, charitatis solatium administret. Requirat tamen ab illis quos crediderit admittendos, si eis quae fratribus apponuntur velint esse contenti. Ad lauta quidem et sumptuosa cibaria non oportet quemquam admitti. Quaecunque tamen praestanda sunt cum hilaritate praestentur, et nulli maledictum pro maledicto reddatur. Si quis, et maxime religiosus, ad hospitandum advenerit, benigne suscipiatur et charitative juxta posse domus illi subministretur. Avena tamen vel aliud in loco avenae hospitibus non detur, si fuerint in civitate vel oppido, vel ubi venalis inveniatur; nisi forte religiosi sint hospites vel tales qui ad manum non habeant et non emere possint. Si autem hospites venalem non invenerint et in domo qua suscepti fuerint inveniatur, congruenter eis praebeatur. Nullus frater laicus vel clericus sit, si fieri potest, sine proprio officio. Si quis vero laborare noluerit et potuerit, locum ipsum deserere compellatur, cum Apostolus dicat: Qui non laborat, non manducet (II Thess. III, 10).
Silentium observent semper in ecclesia sua, semper in refectorio, semper in dormitorio, De necessariis tamen liceat loqui in aliis temporibus aptis, et remissa voce, humiliter et honeste; et extra praedicta loca ubique sermo eorum sit honestus et sine scandalo. Similiter et eorum omnis status, gestus, vita, actio, et omnia alia honesta in eis reperiantur. Capitulum, si fieri potest, singulis Dominicis diebus in singulis domibus minister cum fratribus suis teneat, et de negotiis domus et domui sive fratribus datis, ut ad redemptionem captivorum tertia pars deputetur, fratres ministro et minister fratribus rationem fideliter reddant. Non solum fratribus, sed et familiae domus pro capacitate sua similiter singulis Dominicis diebus, si fieri potest, exhortatio fiat; et quid credere aut agere debeant simpliciter moneantur. De omnibus rebus et clamoribus in capitulo fratres judicentur. Nullus fratrum fratrem suum in publico accuset, nisi bene possit probare. Qui autem hoc fecerit, poenam subeat, quam reus subiret si convinci potuisset, nisi minister ex causa cum eo dispensare voluerit. Si qui scandalum vel aliquid hujusmodi fecerint, vel, quod absit! se invicem percusserint, juxta arbitrium ministri majori vel minori vindictae subjaceant. Si quis frater in fratrem peccaverit, id est, contra fratrem, id est, eo solo sciente qui injuriam passus est, sustineat patienter, licet sit innocens; et cum quieverit commotio animorum, benigne et fraterne commoneat et corripiat eum usque ter inter se et ipsum solum, et poenitentiam agere de commisso et a similibus in posterum abstinere. Quod si non audierit, dicat ministro, et ille corripiat eum secreto secundum quod viderit saluti ejus expedire. Qui vero scandalum movit et per se emendare voluerit, totum ante pedes scandalizati petens veniam se extendat; et si semel non sufficit, usque ter illud idem faciat. Si vero hoc in publicum venerit, quaecunque secutura fuerit poenitentia haec sit prior, scilicet ante pedes ministri petendo veniam totius corporis extensione, et postea secundum ejus arbitrium emendetur. Generale capitulum semel in anno celebretur, quod fieri debet in octavis Pentecostes. Si pro necessitate domus debitum aliquod fuerit contrahendum, prius in capitulo fratribus proponatur, et cum eorum fiat consilio et assensu; ut sic et suspiciones et murmurationes evitentur. Si quisquam de substantia domus violentiam fecerit et ad judicem oportuerit referri, non ante hoc fiat quam charitative ille a fratribus primo, post ab aliis vicinis similiter moneatur.
Electio ministri per commune fratrum consilium fiat, nec eligatur secundum dignitatem generis, sed secundum vitae meritum et sapientiae doctrinam. Ille vero qui eligitur, sacerdos sit vel clericus ordinibus aptus et sit professus. Minister vero, sive major sive minor, sacerdos sit. Major minister confessiones fratrum omnium congregationum ejusdem ordinis audire potest. Minor vero minister omnium fratrum suae domus audiat confessiones; dummodo verecundia repetiti excessus occasionem minime praebeat tardius praelatis suis vel minus pure quam deceat confitendi. Sollicite vero minister provideat ut praecepta regulae, sicut caeteri fratres, per omnia teneat. Postquam vero electus fuerit, si ex culpa deponi meruerit, per majorem ministrum convocatis tribus vel quatuor ministris minoribus deponatur, et alius qui dignus sit, loco ejus subrogetur. Si vero pro remotione terrarum vel alia causa rationabili major minister hoc facere non poterit, ministris minoribus magisque religiosis committat; et quod illi fecerint auctoritate majoris ratum habeatur. Major vero minister si pro excessibus corrigendus vel deponendus sit, per quatuor aut quinque ministros ejusdem ordinis magis religiosos hoc fiat, qui tunc auctoritate generalis capituli ad hoc eligi debent.
Si quis hujus ordinis frater esse voluerit, primo per annum cum expensis suis praeter victum, habitu suo et omnibus suis retentis, in ordine pro Deo serviat; et post annum, si bonum et conveniens videatur ministro domus et fratribus et illi, et locus vacaverit, recipiatur; nihil tamen pro receptione sua exigatur. Si quid tamen gratis dederit, recipiatur; dum tamen tale sit de quo non videatur Ecclesiae litigium imminere. Si vero de cujusquam moribus visum fuerit dubitandum, prolixior de eo probatio habeatur. Si ante receptionem aliquis se intemperanter habuerit et impatiens disciplinae, et ad arbitrium ministri non emendaverit mores suos, tribuatur ei modeste licentia cum omnibus quae attulit recedendi. In ordine vero aliquis non recipiatur antequam annum videatur vigesimum complevisse. Professio vero in arbitrio ministri relinquatur.
Pignora non accipiant, nisi decimas cum licentia sui episcopi, de manu laici. Juramenta non faciant, nisi in magna necessitate et cum licentia ministri, vel jussi ab episcopo suo vel ab alio vices apostolicas gerente, et hoc pro honesta et justa causa. Si quod vitium in re quae venditur notum fuerit, indicetur emptori. Depositum auri vel argenti vel pecuniae non liceat eis suscipere. Ipsa die qua infirmus venerit vel apportatus fuerit, de peccatis suis confiteatur et communicet. Omni secunda feria (praeterquam in octavis Paschae, et Pentecostes, et Nativitatis, Domini et Circumcisionis, et Epiphaniae, et praeterquam in festivitatibus quae ad colendum pronuntiantur), finita missa pro fidelibus, fiat absolutio fidelium defunctorum in caemeterio. Singulis quoque noctibus ad minus in hospitali coram pauperibus pro statu et pace sanctae Romanae Ecclesiae et totius Christianitatis, et pro benefactoribus et pro his pro quibus generalis Ecclesia consuevit orare, communis fiat oratio.
In regularibus horis morem beati Victoris observent; nisi forte pausationes vel aliae prolixitates vel vigiliae, occasione laboris et paucitatis servientium, de consilio piorum et religiosorum virorum fuerint remittendae. Propter paucitatem etenim suam tantas pausationes in psallendo facere non tenebuntur nec ita tempestive surgere. In rasura similiter ordinem Sancti Victoris sequantur clerici. Laici vero barbas non radant, sed eas crescere modeste permittant.
Nulli ergo, etc., nostrae concessionis et constitutionis, etc.
Datum Laterani, XVI Kal. Januarii, anno Incarnationis Dominicae 1198, pontificatus nostri anno primo.
CCCCLXXXII. G. PRAEPOSITO ALBENSI. Datur illi potestas conferendi custodiam Albensem. (Laterani, XII Kal. Januarii.) Innotuit apostolatui nostro per petitionem nobis ex tua parte porrectam, quod cum in Alben. Ecclesia quaedam dignitas, quae custodia dicitur, ad tuam donationem pertinens habeatur, cujus curae ac sollicitudini ornamenta ac privilegia ipsius Ecclesiae et diadema etiam regium committuntur, eam personae idoneae conferre desideras; ne forte, per imperitiam aut infidelitatem vel negligentiam custodis ipsius, Ecclesia incurrat aliquod detrimentum aut honor patriae de corona aliquam laesionem sustineat. Volentes igitur indemnitati Ecclesiae praecavere, et tibi tuam justitiam conservare, ut custodiam ipsam, sicut tui juris existit, idoneae personae nullius appellatione obstaculo conferas et assignes, liberam tibi damus auctoritate apostolica facultatem.
Datum Laterani, XII Kal. Januarii.
CCCCLXXXIII. PICTAVIEN. EPISCOPO. Ut monasteria per suam dioecesim visitet atque reformet. (Datum, ut supra. ) Si super commisso tibi grege sic vigilare procuras ut esse de illis pastoribus qui nato Domino super grege suo noctis vigilias custodiebant merito comproberis, in tui exsecutione officii semper cum discretione procedes et de subditis tuis, tanquam de eis redditurus Domino rationem, plantare virtutes et exstirpare vitia procurabis. Ad audientiam siquidem nostram noveris pervenisse quod in Pictavien. dioecesi pro diutina pastoris absentia in religiosorum collegiis et aliis personis ecclesiasticis multa quae statum perturbant religionis et ordinis sunt praesumpta, ad quorum correctionem te oporteat propensioris sollicitudinis studium exercere. Volentes igitur ut excessus liberius valeas corrigere delinquentium, cum nostra fueris auctoritate suffultus, tibi pagina praesenti mandamus quatenus ad abbatias et alia loca religiosa et ecclesias tuae dioecesis quae tibi sunt dioecesana lege subjectae personaliter accedens, quae tam in capite quam in membris in eis corrigenda inveneris, secundum Deum corrigas et emendes et reformationi eorum taliter procures insistere, quod de bona possis provisione laudari, et Ecclesiarum status per te studiosius reformetur.
Datum ut supra.
CCCCLXXXIV. FULCONI ABBATI MONASTERII SANCTI PETRI CORBEIEN QUOD IN PAGO AMBIANEN. SITUM EST EJUSQUE FRATRIBUS, TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS, REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. Eos in protectionem recipit, et elegantia vitae atque morum praecepta relinquit. (Laterani, XV Kal. Januarii.) Apostolicae sedis auctoritate debitoque compellimur pro universarum statu Ecclesiarum satagere et earum maxime quae specialius eidem sedi adhaerent ac tanquam proprio jure subjectae sunt utilitatibus providere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et ad exemplar praedecessorum nostrorum felicis memoriae Nicolai, Benedicti, Leonis, Urbani, Paschalis, Innocentii, Eugenii, Adriani, Alexandri, Clementis, Coelestini Ro. Pont. praefatum Corbeien. monasterium in pago Ambianen. situm, quod ad jus et proprietatem beati Petri specialiter pertinet, in quo estis divino obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti pagina privilegia communimus. In primis siquidem statuentes, etc., usque ad verbum vocabulis. Omnes parochias Corbeiae et parochiam pratorum, parochiam de Naurs, parochiam de Bus, parochiam du Thanes et parochiam de Uscia. Ad haec adjicientes interdicimus ut possessiones ipsius ecclesiae et beneficia absque abbatis et fratrum consensu nullus hominum in vita sive in morte aliis ecclesiis dare vel alio quolibet modo alienare praesumat ab ipsa. Nec liceat Remen. archiepiscopo nec Ambianen. nec alicui episcopo in abbate et fratribus vel clericis sive famulis aut in laicis infra praefatas parochias constitutis dominationem aliquam exercere aut eos excommunicare vel interdicere aut appellationes ab eis vel invicem vel contra eos ab extraneis factas aliquo modo recipere vel pro emendatione criminum actiones quaerere praemiorum, neque potestatem aliquam in possessionibus ad ipsum monasterium vel cellas ejus pertinentibus vel in posterum juste et rationabiliter acquirendis sibi audeant vindicare. Prohibemus quoque ne Remen. archiepiscopi vel Ambianen. episcopi aut alii, vel eorum oeconomi vel archidiaconi seu eorum nuntii absque vestra vel vestrorum fratrum gratuita vocatione ad monasterium vestrum vel loca praedicta accedant, aut molestationem aliquam seu perturbationem inferant, aut consuetudines pravas seu novas imponant. Chrisma vero, etc. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem tantum fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Deum et beati Benedicti regulam de eodem collegio vel alterius coenobii, si ibi aliquis ad hoc regimen dignus repertus non fuerit, providerint eligendum: qui, juxta antiquam Ecclesiae vestrae consuetudinem, a quocunque malueritis episcopo consecretur. Apostolica insuper auctoritate statuimus et sub interminatione anathematis prohibemus ne abbates vestri, qui pro tempore fuerint, altaria, decimas, praebendas monachales, aliquo titulo alienare praesumant, nec alias possessiones monasterii seu thesauros vendere, obligare aut infeudare, sine communi consensu capituli vel majoris aut sanioris partis aliquatenus audeant. Ad haec autem adjicimus ne aliqui monachi seu conversi sub professione domus vestrae astricti sine consensu abbatis et majoris ac sanioris partis capituli vestri pro aliquo fidejubeant, vel ab aliquo pecuniam mutuo accipiant ultra pretium capituli vestri rationabili providentia diffinitum, quod si facere praesumpserint, non teneatur conventus pro his aliquatenus respondere. Indictum autem, sicut hactenus Corbeien. monasterium celebrare consuevit, vobis confirmamus; et ne quis eos qui ad ipsum convenerint, in eorum bonis vel in personis, offendere vel molestare praesumat auctoritate apost. prohibemus. Illis vero qui locum ipsum in hac die devotionis intuitu visitaverint et beneficia ei contulerint, de injuncta eis poenitentia quadraginta dies auctoritate apostolica relaxamus. Hospitali autem vestro, quod Portaria dicitur, decimas a catholicis ipsius loci abbatibus et aliis Dei fidelibus rationabiliter concessas, auctoritate ap. confirmamus. Decernimus ergo, etc. Salva sedis ap. auctoritate. Ad indicium autem quod monasterium vestrum ad jus et proprietatem beati Petri pertineat et perceptae a Rom. Ecclesia libertatis, unciam auri nobis et successoribus nostris annis singulis persolvetis. Si qua igitur, etc.
Datum Later., per manum Raynald domini papae notarii, cancellarii vicem agentis, XV Kal. Januarii, indictione secunda, Incarnationis Dominicae anno 1198, pont. vero domini Innocentii papae III anno primo.
CCCCLXXXV. R. ILLUSTRI REGI ANGLORUM. Ne Cantuarienses monachos contra jus contraque rem judicatam et Romani pontificis auctoritatem opprimat. (Laterani, XI Kal. Januarii.) Cum inter alios mundi principes personam tuam sicut charissimi filii disposuerimus praerogativa dilectionis et gratiae honorare et tam tuis quam tuorum utilitatibus paterna provisione diligenter intendere, miramur plurimum et dolemus quod hoc propositum nostrum, ex quo nimirum quantum magnitudini tuae valeat honoris et utilitatis afferri, serenitatem regiam non credimus ignorare, pravis quorumdam suggestionibus niteris impedire. Cum enim negotium Cantuariensis Ecclesiae dudum, solum Deum habentes prae oculis, studuerimus secundum divinum beneplacitum terminare (in quo, si personas vellemus accipere vel munera forsitan acceptare, partem Cantuariensis archiepiscopi procul dubio praetulissemus partibus monachorum), credebamus quod factum nostrum celsitudo deberet regia gratiarum prosequi actione, quae nos hactenus de justitia facienda saepius exoravit nec sustineret aliqua ratione quod quisquam deberet in hac parte apostolicis jussionibus obviare; quin potius, si aliter fecissemus, praeter offensam divinam et conscientiae laesionem, plurimum verebamur ne diceremur oppressores pauperum, et justitiae contemptores. Verum secus contigit quam vellemus vel etiam credere deberemus. Nuper enim accedentes ad praesentiam nostram dilecti filii nostri prior et socii sui monachi Cantuarien. lacrymabili nobis et deflenda conquestione monstrarunt quod, cum regia sublimitas mandavisset de thesauro Ecclesiae Cantuarien. redigendo in scriptis et sigillo tam regio quam archiepiscopi necnon et monachorum signando, neque hoc, unde ipsos in Domino commendamus, facere voluissent, sicut erat prius in ipsorum perniciem cogitatum, spreta sedis apostolicae reverentia, suis sunt rebus et possessionibus spoliati; unde ad sedem apostolicam eos laborare oportuit invitos pariter et dolentes. In quorum adventu renovatus est dolor noster: quia sustinuimus cum Propheta pacem, et non venit; quaesivimus bona, et ecce turbatio. Cum enim veterem, sed nondum inveteratam et perlatam quaestionem saepius ad apost. sedem crederemus nos penitus exstinxisse (cujus occasione et religiosi viri et Deum timentes Honorius quondam prior et nonnulli Cantuarien. monachorum pro libertate ipsius Ecclesiae animas posuerunt, et hi qui nuper ad nos venerunt praedecessorum nostrorum [suorum] vestigiis inhaerentes, malunt mori pro eadem quam videre mala gentis suae et sanctorum), ecce quasi morbus pullulat recidivus, et facta sunt novissima ejus deteriora prioribus: quod tristes referimus et dolentes. Porro quoniam auctoritatem apost. sedis cui, licet immeriti, praesidemus, vigorem volumus obtinere debitum nec sustinere possumus nec debemus in suggillationem ejus aliquid debeat attentari, magnificentiam regiam de puro corde rogamus, monemus, hortamur, et in remissionem injungimus peccatorum quatenus, revocatis omnibus quae contra eosdem monachos attentata noscuntur et in pristinum statum reductis quos pro reverentia sedis apost. apud sublimitatem tuam haberi volumus plurimum commendatos, mandatum nostrum in ea causa quae inter ipsos et praefatum archiepiscopum vertebatur emissum non sustineas ab aliquo praeteriri. Quod tanto fortius brachio potentiae tuae credimus effectui mancipandum, quanto amplius in tuis negotiis et tuorum a nobis desideras etiam in majoribus exaudiri. Neque super hoc circumspectionem tuam volumus dubitare quin, si praemissa studueris liberaliter adimplere, majorem ex hoc gratiam et favorem apud sedem valeas apostolicam promereri. Alioquin, quantumcunque personam tuam in Domino diligamus et honori tuo velimus, quantum cum Deo possumus et honore nostro, deferre, contemptum nostrum, imo Dei, cujus locum, licet indigni, tenemus in terris, non poterimus ulterius aequanimiter sustinere, sed in eos, quicunque fuerint, et terras eorum qui nostrae dispositioni praesumpserint obviare, eam animadversionem sine differentia personarum curabimus exercere, quod per exhibitionem operum ostendemus nos velle regia via prudenter incedere, nec cujusquam gratia vel favore declinare ad dextram vel sinistram, cum omnem inobedientiam secundum Apostolum prompti sumus ulcisci. Si quis autem regiae serenitati suggesserit quod de ipsa quidquam sinistri a dictis monachis pro positum fuerit coram nobis, fidem non adhibeas; cum potius afflictiones et molestias suas plus altero procurante quam de voluntate credant regia processisse:
Datum Laterani, XI Kal. Januarii.
CCCCLXXXVI. ROTHOMAGEN. ARCHIEPISC. ET EPISCOPO ELIEN. Ut pontificis litteras Anglorum regi offerant et interpretentur causamque monachorum commendent. (Datum, ut supra. ) Lacrymabilem afflictionem dilectorum filiorum prioris et monachorum Cantuarien. et miserabilem apud sedem apost. toties replicatam referre sine multa cordis amaritudine non valemus, cum eis apost. sedis subsidium nihil videatur commodi attulisse; quin potius quanto eis ratione praevia magis adesse voluimus et prodesse, tanto adversus manus hostilis in contemptum apostolicae sedis est diutius [durius] aggravata. Et cum per charissimum in Christo filium R. Anglorum regem illustrem oppressiones hujusmodi crederemus et violentias pro reverentia sedis apost. refrenari, cujus saepius super hoc scripta recepit, econtra nunc ultimo in tantum profecimus quod prior et monachi, spreta sedis apost. reverentia, suis rebus et possessionibus spoliati, emisso edicto de thesauro Ecclesiae consignando, quod hactenus fuit penitus inauditum. Volentes autem adhuc maternis insistere lenimentis et nolentes illius exemplo cujus vicem, licet indigni, tenemus in terris, per singulos dies irasci, adhuc semel super eodem facto praefato regi nostras litteras destinamus. Ut autem preces et mandata nostra cordi regio tenacius quam hactenus imprimantur, rogamus fraternitatem vestram attentius et per apost. scripta praecipimus, quatenus litteras nostras super hoc sibi transmissas, omni dilatione cessante, curetis ei fideliter explanare; quas si aure surda transierit, praeter animadversionem debitam, quam in contemptores Ecclesiae Ro. ac nostros non differemus ulterius jaculari, ejus instruemur exemplo qualiter suas suorumque petitiones debeamus etiam in majoribus exaudire. Quod si ambo, etc.
Datum, ut supra.
CCCCLXXXVII. AIMERICO ILLUSTRI REGI JEROSOLYMITANO. Illum ad pietatem et modestiam hortatur, auxiliaque sua promittit. (Laterani, XII Kal. Januarii.) Venientem ad nos dilectum filium magistrum I. clericum et nuntium serenitatis regiae, qua decuit benignitate recepimus, et in his quae nobis proposuit ex parte magnitudinis tuae curavimus, quantum cum Deo potuimus, exaudire. Verum quia, sicut Domino placuit, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum, manum misisti ad fortia et illius terrae administrationem et regimen assumpsisti in qua Dominus et redemptor operatus salutem nostram dorsum posuit ad flagella et humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, regiae magnitudini est summopere satagendum ut exemplo ejus qui coepit facere et docere, in tribulationibus non deficiat quae terram illam, nimis exigentibus peccatis, invenerunt; in quibus adjutor tibi aderit, si sustinueris patienter, fidelis Deus, qui neminem patitur tentari supra id quod poterit sustinere, sed facit cum tentatione proventum. Ejusdem quoque humilitatem studeas, quantum poteris, imitari; ut quanto major es, tanto te amplius in conspectu Domini humilies, ut exaltet te in tempore visitationis. Qui enim se humiliat, juxta Scripturae testimonium, exaltabitur, et qui se exaltat, humiliabitur. Neque devotio [tua] debet aliquatenus dubitare quin, si per opera virtutum praemissarum et etiam aliarum studueris in lege Domini ambulare, tribuat tibi Dominus secundum cortuum, et mittat tibi auxilium de sancto et de Sion te tueatur; et cum sit misericors et miserator, non continebit in ira misericordias suas; qui etiam in ulciscendo non obliviscitur misereri; qui si pro nobis fuerit et nobiscum, quis contra nos? Alioquin cum renes et corda scrutetur, nisi conversus ad eum fueris, nec ipse ad te convertetur: sine quo nec tu quidquam facere poteris, nec nos tecum, qui quantum pro subsidio terrae sanctae dudum laboraverimus et laboremus indesinenter, serenitatem tuam non credimus ignorare, cum idipsum fere noverint universi et praedictus magister magnitudini regiae poterit plenius indicare. Ut autem de sollicitudine et labore nostro fructus proveniat exoptatus, rogamus magnificentiam tuam, monemus et exhortamur in Domino, quatenus in spiritu humilitatis et animo contrito susceptae potestatis officium ita procures irreprehensibiliter exercere, quod per auxilium gratiae divinae loca nativitatis et resurrectionis Dominicae, pristinae valeant temporibus nostris restitui libertati. Nos enim sumus in eo proposito constituti ut, quantum cum Deo poterimus, auxilio tuo et terrae adesse velimus jugiter et prodesse. Latorem autem praesentium, virum providum et fidelem, magnificentiae tuae reddimus commendatum.
Datum Laterani, XII Kal. Januarii.
CCCCLXXXVIII. NOVIOMEN. EPISCOPO, S. MEDARDI SUESSIONEN. ET COMPENDIEN. ABBATIBUS. Ut injurias monasterii Corbeiensis prosequantur et privilegia defendat. (Datum, ut supra. ) Significantibus dilectis filiis abbate et monachis Corbeien. nos accepisse noscatis quod, cum ecclesia de Uscia in pago Tornacen. sita, sicut in eorum privilegiis continetur, ab episcopali sit jurisdictione exempta nec debeat alii nisi praefato monasterio respondere, venerabilis frater noster episcopus et dilecti filii capitulum Tornacen. eam nituntur suae jurisdictioni supponere et presbyterium ejusdem ecclesiae, cum eis non liceat, excommunicare praesumunt et in hoc monasterium ipsum molestatione indebita fatigare. Super quo licet per eosdem abbatem et monachos praedictus episcopus ad sedem apostolicam fuerit appellatus et terminus festum sancti Remigii appellationi prosequendae praefixus, per eum nec per alium appellationem prosequi procuravit. Unde nos eisdem per scripta nostra praecipimus ut ab ipsius molestatione indebita penitus desistentes, super Ecclesia memorata contra privilegia sedis apostolicae non praesumant ipsum laedere quomodolibet vel turbare. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus eos a molestatione ipsius contra privilegia Romanorum pontificum districtione qua videritis expedire, sublato appellationis obstaculo, compescatis. Nullis litteris, etc. Quod si omnes, etc., tu frater episcope cum eorum altero, etc.
Datum, ut supra.
CCCCLXXXIX. EPISCOPO ET CAPITULO TORNACEN. Ut ab injuriis dicto monasterio inferendis abstineant. (Datum, ut supra. ) A molestatione indebita monasterii Corbeien. vestram etiam sine mandato nostro deberetis taliter compescere voluntatem, quod non videremini illud in suis justitiis contra privilegia sedis apostolicae fatigare. Significantibus siquidem nobis, etc., fere in eumdem modum ut supra usque ad verbum turbare. Alioquin noveritis nos venerabili fratri nostro Noviomen. episcopo et dilectis filiis Compendien. et Sancti Medardi Suessionen. abbatibus dedisse firmiter in mandatis ut vos a molestatione ipsius contra privilegia Romanorum pontificum, appellatione remota, qua expedire viderint districtione compescant. Nullis litteris, etc.
Datum, ut supra.
CCCCXC. MAURICIO EPISCOPO NANNETEN. Ipsum transfert ad Ecclesiam Pictaviensem. (Datum, ut supra. ) Cum sedes apostolica a Deo plenitudinem susceperit potestatis, nos qui ei, licet immeriti, divina favente clementia praesidemus, sic convenit omnium Ecclesiarum provisionibus cogitare, quod illi qui supra se ipsum petram stabili soliditate fundavit, de commissis nobis dignam valeamus reddere rationem, quia super nos alium judicem non habemus. Licet autem inter Ecclesiam et episcopum esse spirituale matrimonium cognoscamus, quod non potest nec debet humano judicio separari; ipse tamen Dominus noster et magister soli beato Petro vicario ejus et per ipsum successoribus suis et nobis ipsis qui, licet indigni, locum tenemus ipsius, transferendi et deponendi pontifices et eorum cessiones recipiendi, Ecclesiarum necessitate vel utilitate pensata, sicut testatur antiquitas et sacrorum canonum asserunt sanctiones, speciali privilegio tribuit potestatem. Quod quidem provida et sancta dignoscitur deliberatione statutum, ut quos Deus spirituali conjunctione ligavit, non homo, quia non vicarius hominis, sed Deus, quia Dei vicarius, separaret; ut non videatur contra doctrinam evangelicam attentari, in qua dicitur: Quod Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX, 6). Intelleximus siquidem per litteras venerab. fratrum nostrorum Bituricen. et Burdegalen. archiepiscoporum et episcopi Xanctonensis et dilectorum filiorum decani et capituli Ecclesiae Pictaviensis, necnon abbatum et aliorum praelatorum Ecclesiarum Pictavien. dioecesis nostro apostolatui praesentatas, quod defuncto bonae memoriae Ademaro quondam Pictavien. episcopo, praedicti decanus et capitulum in personam tuam unanimiter convenerunt, te ipsis in episcopum concedi a sede apostolica postulantes. Nos vero cum fratribus nostris deliberato consilio, ad nostram memoriam reducentes quantum Pictavien. Ecclesia post decessum felicis recordationis Willelmi quondam Pictavien. episcopi pro substitutione pontificis laboraverit, credentes etiam quod per sollicitudinis tuae prudentiam, Ecclesia ipsa in spiritualibus et temporalibus assiduum suscipiat auctore Domino incrementum, cum in talibus secundum instituta canonum evidens utilitas et urgens necessitas considerari debeat et attendi, utile cognovimus et necessarium ut de minori civitate ad majorem, de populosa dioecesi ad populosiorem et de nobili ad nobiliorem Ecclesiam apostolica debeas auctoritate transire, ubi talentum tibi creditum Domino tuo valeas reddere duplicatum. Sanctorum igitur Patrum institutionibus et praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, qui translationes hujusmodi, consideratis Ecclesiarum utilitatibus et necessitutibus, facere saepius consueverunt; supradictorum decani et capituli et cleri Pictavien. petitioni clementer annuimus et ut a Nanneten. ad Ecclesiam transeas Pictavien. de benignitate sedis apostolicae liberam indulgemus tibi auctoritate praesentium facultatem.
Datum, ut supra.
CCCCXCI. BURDEGALEN. ARCHIEPISC. De eadem re. (Datum, ut supra. ) Cum sedes apostolica, etc., ut supra fere in eumdem modum usque ad verbum facultatem. Quocirca fraterninati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus ipsum episcopum sicut venerabilem in Christo fratrem habeas, et fraterna benignius charitate pertractes; ut ipse te in doctrina patrem et pastorem suum et in mansuetudine fratrem agnoscat.
Datum, ut supra.
CCCCXCII. DECANO ET CAPITULO PICTAVIEN. Ejusdem argumenti cum praecedentibus. (Datum, ut supra. ) Cum sedes apostolica, etc., ut supra fere in eumdem modum usque ad verbum facultatem. Ideoque universitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus eidem episcopo tanquam praelato et pastori animarum vestrarum debitam obedientiam et reverentiam impendatis; ut, cum ipse in vobis filialem devotionem invenerit, benignus vobis et mansuetus existat, et vos et Ecclesiam vestram paterno benignius amplexetur affectu.
Datum, ut supra.
CCCCXCIII. ABBATIBUS, ET PRIORIBUS, PRAEPOSITIS ET ALIIS ECCLESIARUM PRAELATIS, ET UNIVERSIS CLERICIS PICTAVIEN. ECCLESIAE DIOECESANA LEGE SUBJECTIS. Ut episcopo suo obtemperent. (Datum, ut supra. ) Cum sedes apostolica, etc., ut supra fere in eumdem modum usque ad verbum facultatem. Cum itaque praedicto episcopo vestros debeatis tanquam membra capiti cohaerere et ipsius salubribus monitis et mandatis devote ac humiliter obedire, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus ei cum devotione obedientiam et reverentiam impendatis et de rationibus episcopalibus curetis plenarie respondere, sicque ipsi ad relevanda onera debitorum quibus Pictavien. Ecclesia, sicut dicitur, praegravatur, grata subventionis auxilia ministretis, quod ipse vos tanquam bonos filios habeat semper in visceribus charitatis et vestris valeat utilitatibus imminere.
Datum, ut supra.
CCCCXCIV. NARBONEN. ARCHIEPISCOPO, ET FRATRI RAINERIO. Episcopi Carcassonensis resignationem approbat. (Laterani, X Kal. Januarii.) Hanc inter corporalia et spiritualia constat existere differentiam quod corporalia facilius destruuntur quam construantur; e contrario vero spiritualia facilius construuntur, quam destruantur. Unde juxta canonicas sanctiones episcopus solus dare honorem potest, solus autem non potest auferre. Ex parte siquidem venerabilis fratris nostri Carcassonen. Episcopi fuit in audientia nostra propositum quod in suis adeo processit diebus et propter senium vigor naturalis in ipso defecit, quod omnino est inutilis et insufficiens ad portandam curam Carcassonen. Ecclesiae, imo ejus administratio, sicut proponitur, animabus sibi commissis perniciosa est potius et damnosa; praesertim cum non solum in temporalibus, imo etiam in spiritualibus, Ecclesia suae curae commissa cum caeteris dioecesanis tantum lapsum incurrerit, quod humani generis inimicus fere universorum corda iniquitatis gladio penetravit, ut eos secum in ignem perpetuae gehennae retrudat, et in tantum in ea dioecesi virus praevaricationis haereticae penetravit, quod diversas et inauditas sectas ministri diabolicae fraudis ibidem adinveniunt et publice profitentur et populum qui sibi credat habent, ita ut vox eorum angelica reputetur nec sit inter eos qui ab ore ministri verbum affectet quinimo non dedignetur evangelicae praedicationis audire. Propter quod idem episcopus suam insufficientiam recognoscens a nobis humiliter postulavit ut ei cedendi licentiam praeberemus. Nos igitur tam super lapsu Ecclesiae quam interitu animarum, quae per incuriam pastoris in laqueum damnationis incidisse creduntur, pio condolentes affectu et volentes super hoc congruae provisionis remedium adhiberi, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, si praefatum episcopum propter impedimentum cordis vel corporis insufficientem esse noveritis ad gerendam sollicitudinem pastoralem, vos auctoritate nostra cessionem ejus admittere minime postponatis; et ea libere ac sine pravitate recepta, canonicis Ecclesiae Carcassonen. tribuatis licentiam idoneum episcopum eligendi, qui opere ac sermone fidei praevaricatores ad fidei revocet unitatem et eradicato penitus zizaniorum germine, frumentum cum multiplicato fructu faciat, inspirante divina clementia pullulare. Vobis autem in virtute obedientiae districte praecipimus ut per vos ipsos et quoscunque alios ac praefatos haereticos de Narbonen. provincia penitus excludendos omne studium et operam, quam poteritis, tribuatis.
Datum Laterani, X Kalend. Januarii.
CCCCXCV. ARCHIEPISC. ET DECANO SENONEN. Ut Ecclesiam S. Martini Turonensis ab injuriis defendant. (Datum, ut supra. ) Potestatis apostolicae plenitudo longe lateque diffusa, licet ubique praesens potentialiter habeatur, tamen quia ea quae ad tantum officium pertinent, per se, prout singulis expediret, non valet praesentialiter exercere, tam vos quam alios ministros Ecclesiarum in partem sollicitudinis advocavit, ut sic tanti onus officii per subsidiarias actiones commodius supportetur. Inde est quod cum Ecclesia beati Martini Turonen. nostra filia specialis existat nec ei possimus in quibuslibet necessitatibus suis praesentialiter, prout tenemur, adesse, nos ministerium nostrum quod eidem impendi non potest vestrae sollicitudini committentes, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus dilectis filiis canonicis ipsius Ecclesiae, quoties ad vos pro irrogatis sibi injuriis duxerint recurrendum, de malefactoribus suis constitutis in terra charis. in Christo filii P. illustris regis Franciae appellatione remota, nullatenus differatis justitiae plenitudinem exhibere: ad id liberius faciendum, quemadmodum videritis expedire, monitione praemissa rigorem ecclesiasticum prout justum fuerit adhibentes.
Datum, ut supra.
Scriptum est in eumdem modum episcopo et decano Pictavien.
CCCCXCVI. PICTAVIEN. ET CENOMANEN. EPISCOPIS ET ABBATI DE FONTANA. Ejusdem argumenti. (Datum, ut supra ). Potestatis apostolicae, etc., ut supra usque ad verbum committentes, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus ad eamdem Ecclesiam accedentes, ea quae tam in vestimentis canonicorum inordinatis quam divinis obsequiis, meditationibus et firmis tempore residentiae faciendae et aliis tam spiritualibus quam temporalibus videritis corrigenda, cum consilio eorum quos in ipsa Ecclesia maturioris et sanioris consilii esse noveritis, auctoritate apostolica, sublato contradictionis et appellationis obstaculo. Deum solum habentes prae oculis, corrigentes eos quos vestris institutionibus contrarios inveneritis aut rebelles, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescatis; ita in hoc provisione sollicita procedentes, quod studium vestrum apud Deum et homines multipliciter appareat commendandum. Quod si omnes, etc., duo vestrum, etc.
Datum, ut supra.
CCCCXCVII. CONVENTRENSI EPISCOPO. De poena Simoniacorum. (Datum Laterani.) Vitium Simoniacae pravitatis quantum Deo sit odiosum et quanta ex eo sequatur pernicies animarum fraternitatem tuam credimus non latere. Inde est quod cum, sicut audivimus, plures clerici de tua dioecesi sua sint beneficia Simoniace assecuti, ita quod ex hoc magnum scandalum in populo generetur, tibi praesentium auctoritate duximus injungendum ut illis qui legitime convinci potuerint ecclesiastica beneficia taliter obtinere amotis, tibi ea liceat, appellatione remota, personis idoneis assignare; alios vero qui canonice convinci non potuerint, si fama publica noveris laborare, ad purgationem canonicam, subl. appellationis diffugio, nostra possis auctoritate compellere, ne scandalum in populo generetur. Vellemus autem quod circa primordia promotionis tuae majorem nobis et Ecclesiae Romanae reverentiam impendisses.
Datum Laterani.
CCCCXCVIII. LITTERAE GUIDONIS COMITIS ALVERNIAE AD DOMINUM PAPAM. Romanae Ecclesiae castrum donat fratrisque sui causam commendat pontifici. Domino INNOCENTIO divina bonitate sanctae Romanae Ecclesiae summo et universali episcoporum episcopo GUIDO comes Alverniae, salutem cum omni reverentia et hominii fidelitatem debitam.
A parentum meorum fide non degenerare laborans, qui quoddam suum proprium castellum nomine Uteo, Deo et sanctis apostolis et Ecclesiae sanctae Romanae sibique praesidentibus domino Alexandro papae videlicet et successoribus suis delegarunt, aliud non minus praecipuum castrum, a me noviter aedificatum et meo nomine nominatum, praefatae sanctae Rom. Ecclesiae dono et concedo, aurique unciam pro mea recenti mutatione transmitto. Vestram itaque protectionem et defensionem super fratrem meum R. Claromonten. episcopum exorare, sicut videtur, decrevi: quoniam idem frater meus praefatus episcopus, conjunctis et adunatis sibi Coterellorum et Basclorum ruptis diversis, in praejudicium sui ordinis et praevaricationem totius juris terram meam incendiis, homicidiis et rapinis et quibuscunque potest malitiis devastat. Vestrae itaque sanctitatis pedibus prostratus, preces fundo ut eum a tanta injuria revocetis et sententiam excommunicationis quam in terram meam praeter praefata mala tulit amoveatis, et judices vel examinatores causae nobis constituatis dominos archiepiscopum Burdegalen. et praepositum Evaunen. qui ab universis abbatibus vicinis veritate cognita, remota appellatione, tantam injuriam terminare studeant. Precamur etiam ut latori praesentium super his et aliis quae intimaverit credatis.
CCCCXCIX. COLOCEN. ARCHIEPISCOPO. De reformatione monasterii S. Stephani de Ken. (Laterani, XI Kal. Januarii.) Cum nobis, licet immeritis, in apostolicae sedis specula consistentibus sit universarum Ecclesiarum sollicitudo commissa, de statu illarum sollicitudinem nos convenit gerere diligentem et providere attente ut per fratres et coepiscopos nostros, cum non possimus ubique nostram praesentiam corporaliter exhibere, possint in melius reformari. Ex parte siquidem tua nostris est auribus intimatum quod cum bonae memoriae Andreas antecessor tuus monasterium S. Stephani protomartyris, situm in loco qui dicitur Keu, concessisset fratribus S. Abrahae de Valle Ebron, monachis nigri ordinis propter dissolutionem suam remotis, et iidem fratres S. Abrahae bona ejus dilapidando et ducendo vitam nimium dissolutam, ipsum deduxissent ad nimiam paupertatem, bonae memoriae Coelestinus papa praedecessor noster et nos etiam tibi dedimus in mandatis ut restitutioni ejusdem monasterii provideres: tuo committentes arbitrio utrum praedicti fratres S. Abrahae tolerandi, an monachi nigri essent in ipso monasterio reducendi. Tu vero, sicut accepimus, fratres S. Abrahae propter dissolutionem suam inde penitus abjecisti, et nos per petitionem tuam duxisti super provisione ipsius monasterii requirendos. Ideoque fraternitati tuae per praesentia scripta mandamus quatenus, si per monachos Ecclesiam illam videris reformari non posse, in ipsa Ecclesia canonicos instituas regulares, qui secundum regulam beati Augustini devotum ibi Domini famulatum impendant, et per eorum religionem locus ipse in melius tuo faciente studio reformetur.
Datum Laterani, XI Kal. Januarii.
D. ILLUSTRI REGI UNGARIAE. Ut compellat Sclavos decimas persolvere. (Datum, ut supra. ) Significante venerabili fratre nostro Colocen. archiepiscopo, ad audientiam apostolatus nostri noveris pervenisse quod, cum in dioecesi sua sint quamplures villae in quibus Sclavi habitant, iidem Sclavi praefato archiepiscopo decimas exhibere contemnunt. Quoniam igitur de regia serenitate confidimus et speramus ut Ecclesias et earum ministros diligas et earum commodis exemplo progenitorum tuorum diligenter intendas, excellentiam tuam rogamus atque monemus, per apostolica scripta mandantes, quatenus memoratos Sclavos ut decimas debitas praefato archiepiscopo sine diminutione persolvant, tradita tibi potestate compellere non omittas.
Datum, ut supra.
DI. ABBATI ET CONVENTUI S. PETRI CARNOTEN. Beneficia ecclesiastica nemini promittenda ante quam vacent. (Laterani, III Kal. Januarii.) Cum monasterium vestrum multorum gravetur onere debitorum, ut vix ejus redditibus fratribus valeant necessaria ministrari, abbates qui fuerunt pro tempore, sicut nostris est auribus intimatum, occasione promissionum de beneficiis non vacantibus tantis se pensionibus obligarunt, quod, si etiam ut dudum monasterium in temporalibus abundaret, eas solvere vix valeret. Cum autem, secundum instituta canonum, antequam vacent non sint ecclesiastica beneficia promittenda, et quae contra leges fiunt, haberi debeant pro infectis; vos et monasterium vestrum a praemissis promissionibus et pensionibus denuntiamus auctoritate praesentium absolutos; cum nec regulariter valeat accessorium, ubi non obtinet principale.
Datum Laterani, III Kal. Januarii.
DII. EPISCOPO TRIPOLITANO. Eum transfert ad Ecclesiam Tripolitanam. (Laterani, II Kal. Januarii.) Cum ex naturalis legis praecepto, quod Dominus in Evangelio declaravit, quaecunque volumus ut faciant nobis homines et nos eis facere debeamus, et ex eo quod legitur in Tobia, Quod tibi odis fieri, alii ne feceris (Tob. IV, 16), ab aliorum teneamur injuriis temperare, nos, qui sacra docente Scriptura monemur ne alii nostrum demus honorem, et ex apostolatus officio quod, licet indigni, suscepimus, aliorum jura et praesertim fratrum et coepiscoporum nostrorum tenemur propensius defensare, ab eisdem nolumus nobis injurias irrogari. Sane cum ad apostolatus nostri notitiam luce clarius pervenisset quod venerabilis frater noster Antiochenus patriarcha, praedecessoris sui exempla secutus, qui motu propriae voluntatis N. Tharsen. in Mamistan. dicitur transtulisse, te quondam Apamen. electum in Tripolitanam Ecclesiam transtulisset, non potuimus non moveri; praesertim cum nec ei suffecerit dicti praedecessoris sui praesumptionem solummodo imitari, quin potius in injuriam nostram ipsius transgresus excessum, novo quodam mutationis genere parvificavit majorem et magnum quodammodo minoravit, episcopare archiepiscopum, imo potius dearchiepiscopare praesumens, cum dictus praedecessor ejus dictum archiepiscopum de Tharsen. Ecclesia in Ecclesiam transtulerit similis dignitatis. Licet enim tu nondum fuisses consecratus, confirmationis tamen munus receperas et archiepiscopalia, quantum tibi licuerat, ministraras; sicut tua nobis relatione innotuit, qui te Valenien. asseruisti episcopum, cum nuper constitutus esses apud sedem apostolicam, confirmasse. Verum cum fortius sit spirituale vinculum quam carnale, dubitari non debet quin omnipotens Deus spirituale conjugium quod est inter episcopum et Ecclesiam, suo tantum reservaverit judicio dissolvendum: qui dissolutionem carnalis conjugii quod est inter virum et feminam suo tantum judicio reservavit, praecipiens ut quos Deus conjunxit, homo non separet. Non enim humana sed divina potius potestate conjugium spirituale dissolvitur, cum per translationem vel depositionem, aut etiam cessionem auctoritate Romani pontificis, quem constat esse vicarium Jesu Christi, episcopus ab Ecclesia removetur. Et ideo tria haec quae praemisimus non tam institutione canonica quam institutione divina soli sunt Romano pontifici reservata. Sicut autem episcopus consecratus sine licentia Romani pontificis suam non debet Ecclesiam derelinquere, sic et electus confirmatus praeter ejus assensum suam deserere nequit Ecclesiam, cui est alligatus; cum non debeat in dubium revocari quin, post electionem et confirmationem canonicam, inter personas eligentium et electi conjugium sit spirituale contractum. Quia, licet inveniatur in canone quod si electus ultra quinque menses per suam electionem retinuerit viduatam Ecclesiam, nec ibi nec alibi consecrationis donum percipiat, non tamen intelligitur Ecclesia viduata quasi sponsum non habeat, sed quia cum sponsus ejus nondum sit consecratus, adhuc quoad quaedam viri manet solatio destituta. Quamvis autem eidem patriarchae et aliis fratribus et coepiscopis nostris, ut praemissum est, quantum cum Deo possumus, deferre velimus, praesertim cum Ecclesia Rom. sit Antiochenae plus caeteris quasi quadam germanitate conjuncta; ne tamen jure patriarchatus ad eum credatur episcoporum mutatio pertinere et hoc ipsum trahatur ad posteros in exemplum per quod apostolicae sedis privilegio, cujus jura tenemur prae caeteris conservare, posset plurimum derogari, pro praemissis excessibus eum ab electorum confirmationibus et consecrationibus episcoporum et te ab administratione pontificalis officii de communi fratrum nostrorum consilio duximus suspendendos, donec super hoc curaremus aliud ordinare. Per quod idem patriarcha honori suo asseruit per litteras suas plurimum derogatum, cum usque ad tempora ista patriarchae Antiocheni suspensio fuerit inaudita: quoniam et praedecessor noster Leo papa sanctissimus Anatolium patriarcham Constantinopolitanum, quamvis patriarcham Antiochenum praesumpserit consecrare nec suspendit nec excommunicavit, sed redarguit et ad melius mutavit. Ad excusandum quoque quod fecerat, nonnulla in eisdem litteris suis exprimere procuravit, quibus nos plus ad misericordiam quam ad judicium suppliciter invitabat: ignorantiam scilicet, cum nusquam expressum fuerit, usque ad nostra tempora, de electo quod de episcopis fuerat institutum; perturbationem mentis, quae pro tribulationibus quae terram illam nimis peccatis exigentibus invenerunt, rationis acumen intueri acutius non sinebat; idoneitatem personae tuae, quae litteratura et honestate caeteris illius terrae clericis praeminebat; et quod canonicorum vota in alium non poterant de facili convenire: qui si aliquatenus discordassent a domino terrae, parato ad praedam, et de scissuris mentium exsultante, bona ecclesiastica essent mirabiliter desolata. Et sicut venerabilis frater noster Conradus Maguntinus archiepiscopus, episcopus Sabinensis, cujus testimonium praemissis rationibus concordabat, suis nobis litteris intimavit, tua prudentia circumspecta totius terrae statui plurimum poterat existere fructuosa. Propter quae circa factum tuum facilius poterat dispensari. Nos ergo super facto tuo cum fratribus nostris communem tractatum habentes et subtiliter attendentes quod consecratio tibi collata nec prioris Ecclesiae te pontificem fecerit, cum ad eam non fueris consecratus, nec secundae ad quam, prioris vinculo perdurante, non poteras canonice consecrari, cum adhuc esses alteri conjugaliter alligatus, praedictis tamen rationibus ad dispensationis gratiam inclinati, quamvis secundum sacrorum canonum instituta utraque carere deberes, de plenitudine potestatis a prioris vinculo te solventes, auctoritate tibi praesentium duximus concedendum ut de benignitate sedis apostolicae quasi novo consensu Tripolitanam Ecclesiam de caetero tanquam proprius pontifex ad honorem Dei, utilitatem ipsius Ecclesiae tuamque salutem et cleri populique tibi commissi studeas gubernare, quatenus praeveniente divina gratia et sequente plus prodesse velis et valeas quam praeesse; praesertim temporibus istis, cum vix sit qui faciat bonum usque ad unum, opus est non mercenario, sed pastore.
Datum Laterani, II Kal. Januarii.
DIII. PATRIARCHAE ANTIOCHENO. Ejusdem fere argumenti. (Datum, ut supra. ) Cum ex naturalis legis, etc., ut supra, fere in eumdem modum usque ad verbum dispensari. Et quoniam suspensionis sententiam in te prolatam, sicut ex tuarum intelleximus continentia litterarum, humiliter observasti: Nos, qui personam tuam sincera charitate diligimus et tuo, quantum cum nostro possumus, intendimus honori deferre, cum te inter fratres nostros honorabile membrum et in domo Domini columnam immobilem reputemus, confessionem spontaneam et supplicationem devotam benignius attendentes, de consueta Rom. sedis clementia poenam inflictam duximus relaxandam, a suspensionis sententia fraternitatem tuam auctoritate praesentium denuntiantes penitus absolutam.
Datum, ut supra.
DIV. LINGONEN. EPISCOPO. Ipsum ab officio suspendit, donec capitulo suo super dilapidatione bonorum Ecclesiae respondeat. (Datum, ut supra. ) Sine dolore tibi et pudore scribere non valemus, cum sedes apost. quod olim in te dignoscitur approbasse, nunc peccatis exigentibus cogitur improbare. Cum enim ab ipso tuae promotionis principio inter te et dilectos filios canonicos Lingonen. multae pullulaverint quaestiones nec unquam, postquam tuo commissa fuit regimini, pacem habuerit Ecclesia Lingonensis, sicut fama refert publica, et quamplurium praelatorum et religiosorum ipsarum partium litteris nostro est apostolatui suggestum, non solum mobilia sed etiam immobilia ipsius Ecclesiae adeo distraxisti, quod quae olim inter Gallicanas Ecclesias nobilis fuerat et famosa nunc habeatur ab his, qui in circuitu ejus sunt, in opprobrium et contemptum. Super quibus cum a Lingonen. capitulo coram venerabili fratre nostro Lugdunen. archiepiscopo metropolitano tuo delatus fuisses, ut ejus judicium declinares, apostolicae sedis audientiam invocasti, festum beati Lucae proxime praeteritum terminum appellationi prosequendae praefigens; quem Lingonen. capitulum ad Dominicam qua cantatur Jubilate Deo, proxime praeteritam, coarctarunt. Quae utique cum tam per litteras quam nuntios utriusque partis ad nostram audientiam pervenissent, volentes tibi et eis pro intemperie aeris et caloris distemperantia paterna sollicitudine providere, tibi per scripta nostra mandavimus ut hujus occasione discordiae bona Lingonen. Ecclesiae minime dilapidare praesumeres: festum beati Michaelis proxime praeteritum sub peremptorio terminum assignantes, quo te nostro conspectui praesentares objectionibus capituli responsurus et propositurus contra ipsos si quid velles proponere quaestionis. Cum autem canonici Lingonenses et illi praesertim quos personaliter ad petitionem tuam litteris fecimus apostolicis evocari, ad nostram accessissent praesentiam et nos tuae volentes fraternitati deferre, ipsos diu detinuerimus, adventum tuum aliquandiu exspectantes, comparuerunt tandem in praesentia nostra duo nuntii tui, quibus, licet procuratores non essent, in consistorio nostram dedimus audientiam et quae ab eis proposita fuerunt, audivimus diligenter, facientes litteras nobis pro [ f. per] te transmissas in nostro et fratrum nostrorum auditorio recitari: in quibus continebatur expressum, quod in Cistercien. capitulo, in multorum religiosorum et aliorum praesentia, signum vivificae crucis acceperas, vovens pro amore Jesu Christi ad partes accedere transmarinas; quod tamen post edictum peremptorium a te procuratum constitit esse factum. Et licet ipsi canonici saepius reclamarent quod in exspectando plus debito gravarentur, sententiam tamen nostram usque in vigilia Nativitatis Domini proferre distulimus, credentes quod tu venires vel saltem sufficientem mitteres responsalem. Quantumcunque vero nobis sit molestum te in aliquo molestari, quia tamen nobis incumbit ex injunctae administrationis officio corrigenda corrigere et reformare in melius quae circa Ecclesiarum statum noscuntur minus licite attentata, volentes etiam in judiciis juris ordinem observare, habito cum fratribus nostris super negotio ipso consilio, te pro contumacia manifesta et dilapidatione vulgata, quam non solum ad aures nostras fama publica detulit, imo etiam archiepiscoporum, episcoporum et aliorum religiosorum virorum testimoniales litterae demonstrarunt, te ab administratione totius Lingonen. episcopatus, tam in spiritualibus quam in temporalibus, omnino suspendimus; auctoritate tibi praesentium injungentes districtius ut suspensionem procures inviolabiliter observare. Volentes autem, nisi forte cedere forte malueris, quod saluti tuae magis credimus expedire, causam quae inter te et dilectum filium decanum Lingonen. pro Ecclesia vertitur, super dilapidatione et insufficientia et aliis multis injuriis et gravaminibus per te ipsi Ecclesiae irrogatis, examinari celerius et canonico fine decidi (ne, si fuerit diutius prorogata, cadat irreparabiliter Ecclesia Lingonen. quae jam videtur ex parte maxima cecidisse), ipsam venerabili fratri nostro Parisien. episcopo duximus committendam; per apostolica tibi scripta mandantes quatenus, cum ab eo fueris requisitus, ipsius adire praesentiam non postponas, responsurus objectis et objecturus quae volueris contra decanum agentem pro Ecclesia memorata. Si vero de utriusque partis voluntate processerit quod per ipsum episcopum diffinitiva sententia proferatur, ipse auditis hinc inde propositis et ascitis sibi viris prudentibus quos tanto negotio cognoverit expedire, causam ipsam fine canonico terminabit. Alioquin gesta utriusque partis redacta in scriptis et sigilli sui munimine roborata ad praesentiam nostram transmittet, praefigens partibus terminum competentem, quo recepturae sententiam nostro se conspectui repraesentent. Interim autem per dictum Parisien. episcopum de procuratore idoneo Lingonen. Ecclesiae praecipimus provideri.
Datum, ut supra.
Scriptum est super hoc episcopo Parisien.
DV. PATRIARCHAE JEROSOLYM. ET CANONICIS DOMINICI SEPULCRI. Jerosolymitanum patriarcham hortatur ut Antiocheno patriarchae de certis querelis satisfaciat, vel causam coram pontifice Romano prosequatur. (Laterani, III Non. Januarii.) Quanto Antiochenam et Jerosolymitanam Ecclesias purius diligimus et intendimus amplius honorare, tanto ad amovenda ea quae inter ipsas controversiae atque rancoris cujusdam scrupulum pariunt diligentius intendere volumus ac quaestiones earum judiciali calculo diffinire; ut earum sopita discordia, servent ad se invicem mutuae dilectionis affectum et in suis sibi curent necessitatibus subvenire. Sane cum inter praedictas Ecclesias super Tyren. et Peterten. archiepiscopatibus quaestio fuerit diutius agitata, quae, sicut ex litteris felicis recordationis Lucii papae praedecessoris nostri didicimus, vobis et praedecessoribus vestris quodammodo per negligentiam procurantibus finem non potuit debitum obtinere, cum peremptorio multoties fueritis evocati ac idem praedecessor noster bonae memoriae praedecessori tuo, frater patriarcha, cum proficisceretur in Galliam, mandaverit viva voce ut vel sufficientem responsalem transmitteret vel ipse rediret ad ejus praesentiam responsurus: quia idem patriarcha mandatum apostolicum non implevit, dictus praedecessor noster utrique parti peremptorium terminum assignavit; ad quem, sicut accepimus, nec venistis nec misistis idoneos responsales. Quia vero, quantumcunque Jerosolymitanam Ecclesiam diligamus, quantumcunque etiam vobis et ipsi velimus in instanti necessitate deferre, quia tamen Antiochenae Ecclesiae justitiae deesse non possumus nec debemus, quae etiam non est Saracenicae persecutionis immunis, licet aliud statuere contra vos de juris rigore possemus, necessitatem tamen terrae orientalis diligentius attendentes, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus a festo Omnium Sanctorum proximo venturo usque ad annum, quod vobis peremptorio assignamus, ad respondendum sufficienter instructi, nostro vos conspectui praesentetis per sufficientes et idoneos responsales. Quod si nec ad praesentiam nostram accesseritis termino constituto nec transactioni steteritis quae per felicis recordationis Eugenium papam praedecessorem nostrum inter easdem Ecclesias intercessit vel alias cum venerabili fratre nostro patriarcha et dilectis filiis canonicis Antiochen. curaveritis convenire, nos, concedente Domino, sicut justum fuerit, procedemus.
Datum Laterani, III Nonas Januarii.
DVI. FRATRIBUS MILITIAE TEMPLI. Certorum bonorum emptionem auctoritate apostolica confirmat. (Laterani, IV Non. Januarii.) Justis petentium, etc., usque ad verbum assensu, stagnum de Cucullo cum omnibus pertinentiis suis, et totum mansum de Granoliis, quae a Fulcrando Magalonensis Ecclesiae praeposito de consilio et assensu venerabilis fratris nostri Magalonen. episcopi rationabiliter comparastis, sicut ea juste ac pacifice possidetis, et in venditionis scripto continetur, devotioni vestrae auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti pagina communimus. Statuentes ut nulli, etc.
Datum Laterani, IV Nonas Januarii.
DVII. COMMENDATORI ET FRATRIBUS DOMUS MILITIAE TEMPLI SITAE APUD MONTEM PESSULANUM. Transactionem inter ipsos et praepositum atque capitulum Magalonen. olim initam confirmat. (Laterani, II Kal. Januarii.) Ea quae de mandato sedis apostolicae concordia vel judicio statuuntur, firma debent et illibata consistere, et ne in recidivae contentionis scrupulum relabantur, apostolico convenit patrocinio communiri. Sane cum controversiam quae inter vos et dilectos filios G. praepositum et capitulum Magalonen. super diversis capitulis vertebatur, bonae memoriae Coelestinus papa praedecessor noster venerabili fratri nostro archiepiscopo Arelatensi commiserit fine canonico decidendam, ipse, tanquam vir providus et discretus, partibus in sua praesentia constitutis, communicato multorum consilio, controversiam ipsam amicabili compositione sopivit. Nos itaque ad exemplar ejusdem praedecessoris nostri, compositionem ipsam, sicut ipsa sine pravitate facta est et ab utraque parte recepta et in instrumento authentico exinde confecto plenius continetur, ratam habentes et firmam, eam auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti pagina communimus. Et ut majorem obtineat firmitatem, ipsam de verbo ad verbum huic praesenti paginae duximus inserendam, cujus tenor talis est: In nomine Domini nostri Jesu Christi. Anno incarnationis ejusdem 1197, mense Aprili. Cum omne profuturae rei stabilimentum, ne transeunte tempore evanescat, litterarum oporteat testimonio praesignari, praesentium et futurorum memoriae per hujus praesentis paginae instrumentum dignum fuit demonstrare quod causa quae inter Guidonem praepositum et capitulum Magalonen. ex una parte et P. de Caprespina commendatorem domus militiae Templi sitae apud Montem Pessulanum et fratres ejusdem domus ex altera parte, super multis et variis capitulis, videlicet super oblationibus, vigiliarum perceptionibus, coemeterii obventionibus, decimis, ecclesiarum novarum constructionibus, possessionibus, damnis, injuriis et invasionibus et aliis multis querelis, coram domino Hymberto Dei gratia archiepiscopo Arelaten. a domino Coelestino bonae memoriae Papa tertio delegato hinc inde vertebatur, post multas et varias contentiones et altercationes ab eodem archiepiscopo amicabili compositione de utriusque partis assensu et auctoritate Deodati de Breisaco tunc temporis magistri domorum militiae Templi in Narbonen. et Arelaten. et aliis provinciis, in hunc modum fuit decisa. Praedictus itaque archiepiscopus, assidentibus ei magistro Michaele Arelaten. sacrista, P. Alberto causidico Aquensi, magistro Nicolao, R. de Montiliis, P. Petito, communicato eorum et utriusque partis consilio definivit quod de caetero prior sancti Firmini et canonici Magalonen. tertiam partem omnium oblationum denariorum, candelarum, panis, vini et aliorum, cujuscunque modi sint sive sint oblatae ad manum sacerdotis sive ad altare in ecclesia domus praedictae, integre et sine diminutione percipiant. In praecipuis vero solemnitatibus, scilicet Natalis Domini, beati Stephani, beati Joannis evangelistae, Epiphaniae, Ramis palmarum, Sancti Paschae, Ascensionis, Pentecostes, Assumptionis et Purificationis beatae Mariae et Omnium Sanctorum, medietatem percipiant. In candelis autem vigiliarum nihil accipiant. In omnibus vero coemeterii obventionibus et mortuorum legatis seu relictis, cum apud eos elegerint sepulturam, omnium rerum tam mobilium quam immobilium vel se moventium, cujuscunque modi vel generis sint, prior et canonici Magalonen. tertiam partem integre percipiant, exceptis armis et armaturis et equis. Si vero decedens pro armis vel equis emendis pecuniam vel terram vel aliam quamlibet rem praedictae domui legaverit vel reliquerit, in his omnibus et etiam in obventionibus illorum quibus infirmantibus Templarii signum suae religionis imposuerint, pallium scilicet cum cruce, vel aliud, nihilominus dicti canonici tertiam partem percipiant; nisi tales fuerint qui voto solemni et perpetuo cum voluntate morandi, si evaserint, se domui Templi pro fratribus tradiderint, et qui ad domum sine alterius personae sustentaculo pedites vel equites venire poterunt. In quorum obventionibus, etiamsi in illis aegritudinibus decesserint, et in obventionibus familiae domus Templi ibi morantis, dicti canonici nihil accipiant. Decimas quoque totius bladi et leguminum, cujuscunque generis sint, et vini in integrum in pace et sine contradictione canonici Magalonen. percipiant; et his contenti nihil aliud quaerere possint. In decimis vero novalium, in hortis et arboribus et pratis et animalium nutrimentis, cujuscunque generis sint, dicti canonici nihil percipiant. Item diffinivit dominus archiepiscopus cum assessoribus praedictis, quod Templarii apud Lunellum vel in tota dioecesi Magalonensi ecclesiam vel oratorium non construant, nec coemeterium habeant sine voluntate episcopi et assensu Ecclesiae Magalonensis et illud oratorium, quod apud Lunellum incoeptum esse videbatur, omnino removeatur. Possessiones vero stagni de Cucullo cum pertinentiis suis et mansum de Granolet cum pertinentiis suis, quae quondam emerunt a Fulcrando quondam Praeposito Magalonensi, Templarii sine inquietatione et vexatione aliqua in pace habeant et possideant. De damnis datis super abductione pecorum et animalium domus militiae Templi a canonicis Magalonensibus et aliis damnis, injuriis et invasionibus hinc inde illatis, bonum finem et mutuam remissionem inter se tam Templarii quam canonici Magalonen. fecerunt. Praeterea excommunicatos vel interdictos Magalonen. Ecclesiae ad ecclesiam vel sepulturam Templarii nullo modo recipiant. Etsi episcopus vel prior parochialis Ecclesiae populum ab aliis Ecclesiis convocare decreverit, tunc Templarii ad Ecclesiae officium nullum admittant, donec aliae Ecclesiae populum recipiant. Et ego G. Magalonen. praepositus, et ego P. de Agrifolio archidiaconus, et ego Michael, et ego G. de Altiniaco, voluntate et assensu Magalonen. capituli missi, omnia supradicta in perpetuum valitura laudamus et confirmamus et in proximo generali capitulo Magalonen. laudari et confirmari faciemus, et hoc idem pro posse nostro faciemus a summo pontifice confirmari. Et ego frater Deodatus de Breisaco magister domorum Templi in Narbonen. et Arelaten. et aliis provinciis, et ego frater P. de Caprespina commendator domus Montispessulani, et ego frater G. de Solario commendator domus Arelatensis, voluntate et assensu fratris Pontii de Rigaudo magistri in citramarinis partibus, omnia supradicta in perpetuum valitura laudamus et confirmamus, et in proximo generali capitulo Templi ea laudari et confirmari faciemus, et hoc idem pro posse nostro faciemus a summo pontifice confirmari. Acta apud Arelatum in palatio domini archiepiscopi, in praesentia et testimonio P. Malaurae caputscholae, Privati vestiarii, W. Heliae infirmarii, G. Enguiramni eleemosynarii, G. de Berra, P. Hysnardi, B. de Monins, Rost. capellani domini archiepiscopi, pon. prioris capellani ejusdem, Hysnardi de Sancto Amantio, Michaelis clerici domini archiepiscopi, B. de Olivario, Aldeberti de Novis, G. Raymundi de Mol. P. Bruni, Pont. scutarii, Franceschi, Jacobi, Columbi notarii regis Aragonen. P. notarii domini archiepiscopi, qui scripsit haec.
Nulli ergo, etc.
Datum Laterani, II Kalendas Januarii.
DVIII. SYRACUSANO EPISCOPO ET ABBATI DE SAMBUCINO, De subsidio terrae sanctae. (Laterani, Non. Januarii.) De vestra discretione ac sinceritate confisi, etsi negotium laboriosum, meritorium tamen et, sicut credimus, vobis propter Christum acceptum duximus committendum, sperantes quod illud tanto libentius impleatis, quanto per ipsum, ut sic loquamur, et restitutio Jesu Christi exsulis et communis Christiani populi utilitas amplius procuratur. Vos autem mandati apost. tenore suscepto nec parcentes laboribus, nec expensis, proposuistis populis Siciliae causam Christi. Nec fuit labor vester inanis; cum et multi de manibus vestris susceperint signum crucis et plures tam in victualibus quam aliis parati sint pro necessitatibus signatorum congruentia subsidia destinare. Verum, sicut ex literis quas tu, fili abbas, ad sedem apostolicam destinasti, didicimus, hi circa subsidium terrae orientalis negligentiores existunt, qui subditos sibi populos ad id deberent exemplo et exhortationibus invitare; et liberalitas laicorum, quos ad succursum terrae orientalis mandavimus simpliciter commoneri, eos in devotione praecedit quibus id districte praecipimus, certam poenam eorum negligentiae comminantes. Non enim sicut per easdem accepimus archiepiscopi et episcopi redditus suos ab aliis sustinent aestimari nec ipsi eos aliquatenus taxant, ne secundum proprias facultates necessitatibus Jerosolymitanae provinciae juxta tenorem litterarum nostrarum congruentia destinare subsidia jubeantur. Scripsisti etiam quod de consilio religiosorum virorum procedit ut in missa singulis diebus in singulis ecclesiis pro peregrinis dicatur oratio specialis et semel in hebdomada pro tribulatione missa populo decantetur. Insuper, quod multi limina beati Jacobi apostoli visitare se voverint intimasti: qui praeter oblationem altari beati Jacobi deputatam, quam illuc devote transmittent, universas expensas itineris libenter, impenderent vel in stipendia signatorum vel alias necessitates ultramarinae provinciae, dummodo a voto emisso auctoritate ap. solverentur; et, quod de consilio procedit quorumdam, ut redditus vacantium praebendarum in usum orientalis provinciae convertantur usque ad biennium adjecisti, salva vicariis solita pensione, ne interim Ecclesia suo servitio defraudetur. Ut monachi praeterea et alii religiosi extra claustra vagantes, auctoritate nostra reducantur ad claustrum et peculium quod inventum fuerit apud eos erogetur in stipendia signatorum procedere dixisti de consilio non paucorum. Volentes igitur quod de subventione terrae orientalis incoepimus, quantum in nobis fuerit, Domino concedente complere, discretioni vestrae per ap. scripta mandamus quatenus tam archiepiscopos et episcopos quam alios ecclesiarum praelatos, ut secundum proprias facultates terrae sanctae justa aestimatione subveniant, diligenter inducere procuretis. Quod si monitis vestris acquiescere forte noluerint, vos ipsi per viros idoneos et discretos eorum faciatis redditus justa aestimatione pensari; et nisi postmodum secundum facultates suas et discretionem vestram terrae orientali curaverint subvenire, per vestras nobis litteras intimetis. Volumus autem ut per universam Siciliam singulis diebus in missa pro peregrinis oratio Domino porrigatur et semel in hebdomada pro tribulatione missa publice decantetur. Eos autem qui se visitaturos lumina beati Jacobi devote voverunt, si salva oblatione altaris reliquas expensas in signatorum voluerint subsidium erogare, dummodo laborem etiam redimant quem sustinerent in via, auctoritate nostra suffulti, ab eo quod voverant absolvatis. Redditus vero praebendarum vacantium, si de assensu dioecesani episcopi et clericorum illius ecclesiae, in qua praebenda vacaverit, processerit voluntate, ut usque ad biennium convertantur in subsidium terrae sanctae, salvis vicariorum stipendiis, sustinemus. Volumus nihilominus et mandamus ut monachos et alios religiosos extra claustra vagantes ad fratrum redire consortium qui eos recipiant, salva ordinis disciplina, cogatis, et proprium quod inventum fuerit apud ipsos, nisi eis ex ea causa propter quam oporteat illud restitui forsan provenerit, in terrae orientalis subsidium convertatis. De his qui manus injecerint in clericos temere violentas, quia severitatem canonicam nolumus enervare, nihil aliud vobis ad praesens duximus concedendum, quam per priores vobis litteras est concessum. Super capitulis autem pro quibus inclytae recordationibus Constanciae imperatrici nos scribere postulastis, ipsa sublata de medio votum vestrum non potuimus adimplere.
Datum Laterani, Nonis Januarii.
DIX. SYRACUSANO EPISCOPO. Ut pullulantes haereses exstirpare conetur. (Datum, ut supra. ) Vergente jam in senium saeculo et supercrescente malitia temporis, friget charitas et in agro evangelici patrisfamilias zizania pullulant et polluunt messes tritico rarescente, ac vulpes parvulae jam in aperto praesumunt vineam Domini demoliri. Ecce etenim haereses antiquae suscitantur ac innovatis veteribus, novi adinveniuntur errores et fidem catholicam pravi nituntur interpretes depravare; non se conformantes legi divinae, sed in favorem propriae perversitatis doctrinam evangelicam, propheticam et apostolicam pervertentes; ita ut novissimi dies videantur instare, secundum apostolum, qui in novissimis diebus mente prophetica talia praevidens eventura, cum multa de hujusmodi praedixisset, adjecit: Quemadmodum autem Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistent veritati; homines corrupti mente, reprobi circa fidem (II Tim. III, 8). Utinam autem, sicut ipse subjunxit, non proficiant ultra, sed insipientia eorum, sicut et illorum, fiat omnibus manifesta! Aliud etiam inconveniens specialiter in Siciliae partibus dicitur evenire; cum hi qui olim ex abnegato gentilitatis errore sacri baptismatis unda renati, fidem catholicam receperunt, nunc abeuntes retro et ad vomitum redeuntes, pristinis involvuntur erroribus et Christianae fidei, quam professi fuerant, imo Christo potius adversantur. Cum autem ad capiendas hujusmodi vuldes parvulas, species quidem habentes diversas, sed caudas adinvicem colligatas, quia de vanitate conveniunt in idipsum, Salomon nos inducat in Canticis canticorum, ne mutis canibus latrare non valentibus comparemur aut deformitatem vineae Domini Sabaoth, ad quam etsi in hora fere undecima, sumus tamen inter operarios, imo potius in operariorum magisterio deputati, negligere videamur, vel sub dissimulatione transire, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus ob timorem Domini et reverentiam apostolicae sedis contra haereticos, tanquam fidei Christianae zelator assurgas; et si apud eos monitis obtinere non poteris ut redeant ad Ecclesiae unitatem, ipsos, fautores, defensores et receptatores eorum, pulsatis campanis, candelis accensis, per totam dioecesim in qua fuerint, imo etiam per totam provinciam, singulis diebus Dominicis et festivis excommunicatos publice nuntiari facias et bona eorum a principibus publicari. Ad haec, quia oblatum exigit quod non exegerat offerendum, nec impune conceditur cuiquam a fide catholica resilire, volumus, et sub eadem tibi districtione mandamus ut eos qui post susceptum sanctificationis lavacrum redire ad ritus Saracenicos praesumpserunt, ut a suo revertantur errore et catholicam fidem observent, frequenti ac diligenti exhortatione praemissa et per te ipsum quacunque poteris districtione compellas et compelli facias per principes saeculares.
Datum, ut supra.
DX. S. COLOCEN. ARCHIEPISCOPO V. GEVRIEN. ET D. ZAGABRIEN. EPISCOPIS. Cassatur electio archiepiscoporum Hydruntin. et Spalat. (Laterani, III Kal. Januarii.) Ad nostram noveritis audientiam pervenisse quod, cum omnes communicantes in aliquo A. fratri charissimi in Christo filii nostri Ungarorum regis illustris, qui scilicet vel litteras sibi dirigerent aut ab eo reciperent destinatas, vel eidem aliquod consilium vel auxilium exhiberent vel ei in aliquo communicare praesumerent, de mandato bonae memoriae Coelestini papae praedecessoris nostri excommunicationis fuerint vinculo innodati, N. et A. post excommunicationem et inhibitionem apostolicam eidem communicare scienter, consilium et auxilium impertiri et divina praesumpserunt etiam celebrare. Unde propter hoc in Hydruntin. et Spalatin. archiepiscopos, quamvis et illi excommunicationi subjaceant, ab eodem, loco remunerationis contra juris ordinem in regiae dignitatis praejudicium sunt promoti. Quia vero tantae praesumptionis audaciam in injuriam Dei et contemptum sedis apostolicae attentatam, impunitam relinquere non possumus nec debemus, fraternitati vestrae per apostolica scripta districte praecipiendo mandamus quatenus super praemissis inquirentes diligentius veritatem, si rem ita noveritis se habere, praefatos N. et A. eorum electionibus, imo verius intrusionibus penitus irritatis, excommunicatos publice nuntietis et usque ad condignam satisfactionem faciatis ab omnibus arctius evitari; districtius inhibentes ne quis eis obtentu electionum fidelitatem, obedientiam vel reverentiam audeat exhibere. Nullis litteris, etc. Quod si omnes, etc.
Datum Laterani, III Kalend. Januarii.
DXI. ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS, ET CAETERIS ECCLESIARUM PRAELATIS IN UNGARIA CONSTITUTIS. Ne quis in Ungariae regis consiliarios facile excommunicationis sententiam proferat. (Laterani. VI Id. Januarii.) Cum inter alios mundi principes personam charissimi in Christo filii H. Ungariae regis illustris et regnum sibi commissum praerogativa dilectionis et gratiae disposuerimus honorare, in admittendis petitionibus regiis, quoties nostro apostolatui porriguntur, tanto nos faciliores, quantum cum Deo possumus, volumus exhibere, quanto ad promovenda universa et singula quae regia debeat serenitas acceptare, volumus existere proniores. Sane postulavit nuper concedi sibi a nobis ad instar bonae memoriae Clementis papae praedecessoris nostri regia celsitudo ut nullus archiepiscopus vel praelatus quilibet in familiares et consiliarios suos, de quorum absentia et privatione tam regnum Ungariae quam persona regis possit incurrere detrimentum, et praesertim in Geurien. episcopum dilectum et familiarem suum, qui, post mortem inclytae recordationis B. progenitoris ejus, tam in guerra quam in pace, in omnibus et prae omnibus fidelis sibi exstitit et devotus et inter fideliores fidelissimus est inventus, unde ipsum dignis in Domino laudibus commendamus, excommunicationis sententiam promulgaret. Quod si fuisset ab aliquo forsitan attentatum, per quem mallet archiepiscopum vel episcopum usque ad decem absolvi faceret, cujuslibet contradictionis et appellationis obice non obstante. Nos ergo de benignitate sedis apostolicae magnificentiae regiae uberiorem volentes favorem et gratiam impertiri, universitati vestrae auctoritate praesentiam duximus inhibendum, ut in consiliarios et familiares ipsius, quorum in hac tempestate consilio et familiaritate sine magno sui dispendio carere non potest, nullus vestrum, nisi pro manifesta et rationabili causa et canonica monitione praemissa, excommunicationis vel interdicti sententiam audeat promulgare. Quod si aliter fuerit in elusionem mandati apostolici perperam per praesumptionem cujuslibet attentatum, decernimus non tenere. Nulli ergo, etc.
Datum Laterani, VI Idus Januarii.
DXII. PATRIARCHAE ANTIOCHENO. De conservanda ecclesiastica libertate et ne a laicis Ecclesiae exactiones imponantur et talliae (Laterani, Non. Januarii.) Ne laedatur libertas ecclesiastica vel ministri Ecclesiarum a perversis hominibus opprimantur, nobis, qui omnibus sumus ex injunctae servitutis officio secundum apostolum specialiter debitores effecti, sollicitius imminet providere. Nostris siquidem fuit auribus intimatum quod, cum expensas in Antiochena civitate fieri pro aliqua necessitate contingit, communia ipsius civitatis ecclesias, clericos et eorum homines, cujuscunque conditionis vel linguae sint, in exactione talliae contra antiquam consuetudinem aggravant, quam et recipere ac pro sua expendere voluntate praesumunt. Praeterea tam te quam Ecclesias tuas in multis aliis infestantes, omnes clericos Antiochen. ad justitiam cuilibet laico exhibendam nituntur sub praetexu sui compellere juramenti. Possessiones etiam ecclesiasticas per judicium et consuetudines Graecorum tractare conantes, jura Ecclesiae Latinorum consuetudinibus abusive pervertunt. Nos igitur excessus hujusmodi in patientia sustinere nolentes, auctoritate praesentium districtius inhibemus ne aliquis tibi, Ecclesiis seu clericis vel hominibus vestris hujusmodi violentias vel gravamina de caetero inferre praesumat. Quod si quis facere aliqua temeritate praesumpserit, licitum tibi sit in eum auctoritate apostolica censuram rigoris ecclesiastici promulgare. Nulli ergo, etc.
Datum Laterani, Nonis Januarii.
DXIII. TYREN. ARCHIEPISCOPO. Quatenus testes ad exceptionem probandam adhibiti, in causa principali testimonium dicere cogantur. (Laterani, IV Non. Januarii.) De testibus qui ad exceptionem probandam a partibus inducuntur, tua nos duxit fraternitas consulendos utrum cogendi sint super principali etiam negotio ferre testimonium veritati, et an illi sint, sicut caeteri testes, examinandi stricte, qui ad purgandam alicujus infamiam inducuntur. Super hoc igitur fraternitatem tuam plurimum in Domino commendantes, quae in dubiis apostolicae sedis vult certificari rescripto, taliter ad proposita respondemus: Quod si testes inducti jam sint ad exceptionem solummodo comprobandam, cum super ea tantum juraverint dicere veritatem, super principali nec debent audiri nec cogi testimonium perhibere, utpote super quo deponerent non jurati. Si vero cum ad probandam exceptionem peremptoriam ab alterutra partium inducuntur, reliqua pars super principali etiam eos deponere forte petierit et ut cogantur super toto negotio dicere veritatem sacramento eos postulaverit obligari, ad id sunt sine dubitatione cogendi; nisi forsan sufficiens productio testium super principali facta jam fuerit vel renuntiatum a partibus, vel dispositiones testium fuerint publicatae. Illi vero qui ad purgandam alicujus infamiam inducuntur, id solum tenentur juramento firmare, quod veritatem eum credant juramento dicere qui purgatur.
Datum Laterani, IV Nonas Januarii.
DXIV. ARCHIEPISC. ET CAPITULO TYREN. Ne infideles conjuncti gradu prohibito, post baptismum separentur. (Laterani, III Kal. Januarii.) De infidelibus ad fidem conversis nos consulere voluistis, utrum si ante conversionem suam, secundum legis veteris instituta vel traditiones suas, citra gradus consanguinitatis a canone denotatos conjuncti fuerint, separari debeant post baptisma. Super hoc igitur devotioni vestrae duximus respondendum quod matrimonium sic ante conversionem contractum, non est post baptismi lavacrum separandum; cum a Judaeis Dominus requisitus, si licet uxorem ex qualicunque causa relinquere, ipsis responderit: Quod Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX, 6), per hoc innuens esse matrimonium inter eos.
Datum Laterani, III Kal. Januarii.
DXV. TYREN. ARCHIEPISCOPO. Quod patriarchae et primates archiepiscoporum et episcoporum subditos judicare in prima instantia non debeant. (Laterani, Non. Januarii.) Duo simul, consultationem scilicet et querimoniam, unica tuae fraternitatis petitio continebat: per quam a venerabili fratre nostro Jerosolymitano patriarcha querebaris clericos tuos tecum injuste gravari, qui eos, spreto tuo judicio coram quo parati sunt de se querentibus justitiam exhibere, licet ad eum per appellationem causa minime deferatur, coram se respondere compellit: et utrum ad id possint de jure compelli per nostras postulabas litteras edoceri. Volentes igitur tibi super gravaminibus providere praedictis et consultationibus tuis quod canones sanciunt respondere, cum sit in canonibus diffinitum primates vel patriarchas nihil privilegii habere prae caeteris episcopis, nisi quantum canones sacri concedunt et prisca consuetudo illis contulit ab antiquo, ita ut secundum Nicaenas regulas sua privilegia serventur Ecclesiis, praeterquam si apostolica sedes aliquam Ecclesiam vel rectorem ipsius quolibet speciali privilegio decreverit honorare, de fratrum nostrorum consilio respondemus quod quandiu clerici tui coram te voluerint stare juri, compelli non debent judicium ejusdem patriarchae subire, nisi causa forsitan per appellationem ad ejus audientiam perferatur aut, quod non credimus, aliquid ei a sede apostolica sit indultum.
Datum Laterani, Nonis Januarii.
In eumdem fere modum Acconensi episcopo.
DXVI. EPISCOPO SIDONIENSI, BERITEN. ET BIBLIEN. EPISCOPIS. De decimarum solutione. (Laterani, X Kal. Januarii.) Significavit nobis venerabilis frater noster Acconen. episcopus quod, cum post recuperationem civitatis Acconen ad inhabitandum in ea se contulissent quidam qui ante generalem occupationem terrae sanctae in aliis civitatibus regni Jerosolymitani perpetuam elegerant mansionem et in ea residentiam fecerant aliquantam et adhuc etiam resideant in eadem, praelati praedictarum civitatum eos ad solvendum sibi ecclesiastica jura ecclesiastica districtione compellunt. Quia vero transgredi non debemus terminos a patribus constitutos aut falcem in messem mittere alienam, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus praedictorum locorum praelatos ut sibi nullam in praedictos Acconen. habitatores jurisdictionem usurpent, nec ab eis temporalia exigant quibus spiritualia non ministrant, monitione praemissa, districtione qua convenit compellatis: ita tamen quod si de agris in eorum parochia constitutis fructus percipiunt et in ultramarinis partibus ratione praedictorum decimae persolvuntur, de ipsis eis decimas cum integritate persolvant. Dicto vero Acconen. tanquam dioecesano suo de caeteris respondere cogantur Quod si omnes, etc.
Datum Laterani, X Kalend. Januarii.
DXVII. ACCONEN. EPISCOPO. Ut professus religionem eam ingredi et servare compellatur. (Datum, ut supra. ) Sicut nobis est ex tua parte propositum, quidam clericus cum aegritudine nimia laboraret, quasi de morte securus, et de recuperanda sospitate desperans, habitum canonicorum regularium petiit et accepit, ea in susceptione habitus exprimens ac promittens quae solent in hujusmodi repromitti; sed nec ad Ecclesiam transiit, utpote infirmitate gravatus nec bonis suis uti cessavit. Postmodum vero sospitate recepta, post XV annos et ultra, videntibus et scientibus venerabili fratre nostro archiepiscopo et dilecto filio priore et canonicis Ecclesiae Nazarensis, a quibus habitum susceperat regularem, tu, licet eo tempore quo habitum susceperat in Ecclesia Nazaren. prioris sollicitudinem exerceres, immemor eorum quae facta fuerant circa ipsum, in Acconen. eum canonicum suscepisti. Quia vero quid super hoc facere debeas per nostras postulas litteras edoceri, fraternitati tuae duximus respondendum quod si regularem habitum se postulante suscepit et ad observationem religionis canonicae sua se professione ligavit, ad resumendum habitum ecclesiastica est districtione cogendus; cum quod tanto tempore extra canonicam mansit, non in excusationem ejus, sed in majoris transgressionis augmentum merito valeat allegari.
Datum, ut supra.
DXVIII. JEROSOLYMITANO PATRIARCHAE. Illum officii sui pie admonet et propter sua delicta in ipsum jure animadversurum significat. (Datum, ut supra. ) Tacti sumus dolore cordis intrinsecus et medullas etiam doloris immensitas penetravit, certis indiciis agnoscentes quod laici, clerici, subditi et tu ipse adhuc in vos ac transmarinam provinciam, imo etiam totum populum Christianum ultionem Domini odio, malevolentia et detractionibus assiduis provocatis, quem potius orationibus, vigiliis, jejuniis et aliis operibus charitatis, quantum in vobis esset, deberetis ad misericordiam inclinare. Super quo tibi tanto fortius condolemus quanto subjectos tibi populos ad viam rectitudinis verbo invitare debueras et exemplo, non doctrinam contrariam sermone vel facto eorum oculis vel auribus instillare. Recepimus enim litteras illas quas in derogationem famae venerabilis fratris nostri Tyren. episcopi edere ac in quibus personam ipsius turpiter depingere voluisti, quia non expetita a te licentia navigarat in Cyprum. Sicut autem ex tenore litterarum illarum perpendimus, cum idem archiepiscopus navigasset in Cyprum, et chariss. in Christo filium nostrum Aimericum tunc Cypri regem illustrem ad chariss. in Christo filiae nostrae Jerosolymitanae reginae conjugium et Jerosolymitani regni regimen de consilio et voluntate fere totius Christiani exercitus evocasset, ut eorum matrimonium impedires, affinitatis et incestus impedimentum, sero tamen, objiciens consentire in ejus copulam noluisti, postmodum vero voluntate mutata eos in regem et reginam coronasti conjunctos: in quo te tibi contrarium fuisse dolemus et vel male prius contradixisse convincimus, vel male postmodum consensisse. Super quibus cum veritas nobis plenius innotuerit, contra te non poterimus non moveri, imo etiam statuere quod jus exegerit statuendum.
Datum, ut supra.
DXIX FULCONI ABBATI CORBEIEN. Conceditur usus annuli. (Laterani, III Kal. Januarii.) Ad hoc in Ecclesia Dei visibilis est sacramentorum species instituta, ut per exteriora quae cernimus, ad interiora quae intelligimus transmittamus. Inter caeteros siquidem sacramentales ornatus, praelatis Ecclesiarum conceditur annulus, qui est signaculum fidei, juxta quod pater filio revertenti dari annulum in manu praecepit, ut videlicet Ecclesiam sibi commissam praelatus ipsius intemerata fide custodiat, ad quam fideliter observandam per visibilem speciem jugiter admonetur. Cum igitur monasterium Corbeiense, quod ad Ro. Ecclesiam nullo respicit mediante, sincera diligamus in Domino charitate, volentes ipsum in te alicujus dignitatis privilegio decorare, ut et Ecclesiae Ro. magis existas obnoxius et devotus et fortius et efficacius regimini commissi tibi monasterii debeas imminere, usum tibi annuli de benignitate sedis apostolicae indulgemus. Nulli ergo, etc.
Datum Laterani, III Kal. Januarii.
DXX. G. CONVENTREN. EPISCOPO. Ut a decessoribus alienata revocet. (Laterani, VI Id. Januarii.) Sicut nostro est apostolatui reseratum, nonnulli de praedecessoribus tuis non attendentes quod conditionem Ecclesiae meliorem facere poterant, non pejorem, possessiones ad tuum episcopium pertinentes injuste alienare pro suae voluntatis arbitrio praesumpserunt; unde ipsa Ecclesia grave dispendium proponitur incurrisse. Nos ergo nolentes quod delictum personae in damnum Ecclesiae debeat redundare, fraternitati tuae auctoritate praesentium indulgemus ut quae a dictis praedecessoribus tuis minus legitime alienata fuerunt, ad jus et proprietatem Ecclesiae tuae tibi liceat, appellatione remota, legitime revocare. Nulli ergo, etc.
Datum Laterani, VI Idus Januarii.
DXXI. EIDEM. Ut patronis in praesentando clericum idoneum discordantibus, episcopus vicarium durante lite instituat. (Laterani, III Id. Januarii.) Cum propter laicorum discordias non debeat Ecclesiis praejudicium generari, grave gerimus et indignum quod, sicut nostro est apostolatui reseratum, occasione dissensionis quae de jure patronatus vertitur inter eos, Ecclesiae plus debito remanent rectoribus viduatae: quod in ipsarum grave dispendium noscitur redundare. Verum quia, secundum Apostolum, instantia nostra quotidiana est omnium Ecclesiarum sollicitudo continua, volentes his quae praemisimus ex debito pontificalis officii obviare, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus si de jure patronatus quaestio emerserit inter aliquos, et cui competit, infra quatuor menses non fuerit diffinitum, ex tunc Ecclesiam ipsam appellatione remota, de persona non differas idonea ordinare: ita quod illi ex hoc non debeat in posterum praejudicium generari, qui jus evicerit patronatus.
Datum Laterani, III Idus Januarii.
DXXII. ARELATEN. ARCHIEPISCOPO. Injungitur illi ut inquirat de statu episcopi Regensis qui episcopatui renuntiare cupiebat. (Datum, ut supra. ) Hanc inter spiritualia et corporalia constat existere differentiam, quod corporalia facilius destruuntur quam construantur; e contrario vero spiritualia facilius construuntur quam destruantur. Unde juxta canonicas sanctiones episcopus solus honorem dare potest, solus autem auferre non potest. Nimirum venerab. frater noster Regen. episcopus, sicut ex ipsius et ven. fratris nostri Aquen. archiepiscopi litteris quas nostro apostolatui destinarunt, nobis innotuit evidenter, quoniam Ecclesiae suae propter manifesta impedimenta non sufficit providere, unde ipsi Ecclesiae populoque sibi commisso non leve timet imminere periculum, omnino cedere ac deponere onus sollicitudinis pontificalis affectat; super quo humiliter postulavit a nobis sibi licentiam indulgeri. Cum igitur inter sacros ordines dignitatis pontificalis excellat, de qua soli Petro reservatum est privilegium, volentes in hoc deliberatione provida et debita maturitate procedere, fraternitati tuae per apost. scripta mandamus quatenus de statu Regen. Ecclesiae ac personae ipsius episcopi veritatem indagatione sollicita perscruteris et utrum ejus persona propter impedimentum cordis vel corporis insufficiens sit ad gerendam sollicitudinem pastoralem veridica nobis relatione rescribas; ut per te certiores effecti securius in negotio procedamus.
Datum, ut supra.
DXXIII. BISUNTINO ARCHIEPISC. ET SUFFRAGANEIS EJUS. Ne quis in abbatem Luxoviensem eligatur, nisi fuerit monachus istius coenobii. (Laterani, III Id. Januarii.) Cum ad nostram nuper notitiam devenisset quod Hu. qui se pro abbate Luxovien. gerebat, non antea fuerit monachus quam electus, nos attendentes quod contra regulares traditiones istud fuerit attentatum, cum nullus spem vel promissionem habens ut abbas fiat, debeat monachari, electionem de ipso factam de consilio fratrum nostrorum curavimus irritare. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus tam monachis quam aliis fidelibus monasterii memorati studeatis ex parte nostra districtius inhibere ne praefato H. ullam obedientiam vel reverentiam propter jamdictam electionem audeant exhibere; et si quid in eodem monasterio disponendo jam perperam attentavit, nullius robur habere volumus firmitatis, sed penitus irritari. Quod si contra interdictum nostrum curam monasterii usurpare praesumpserit, ipsum et qui ei faverint in hac parte, per censuram ecclesiasticam, remoto appellationis obstaculo, compescatis.
Datum Laterani, III Idus Januarii.
DXXIV. ABBATI DE FLORE. Quod professio absque habitu edita obliget. (Datum, ut supra. ) Porrectum nobis ex parte tua petitorium continebat quod I. canonicus Acheruntinus, infirmitate gravatus, votum ut fieret monachus se asseruit emisisse. Unde metuens ne voto decederet non completo, junctis manibus tibi se reddidit in monachum et in fratrem. Alii quoque in absentia tua sese in sacerdotum manibus monachos fieri devoventes, sani facti ad vomitum redierunt. Et cum familiares monasterii tui antea exstitissent, quia non fuerunt ad antiquam familiaritatem admissi, adversarii facti sunt pro amicis. Utrum ergo talium facta dissimulare valeas, ne fiant deteriores, an compellendi sint ad complenda promissa, per nos postulas edoceri. Nos ergo inquisitioni tuae taliter respondemus quod cum monachum faciat non habitus sed professio regularis, ex quo a convertendo emittitur et recipitur ab abbate, talis ut fiat monachus et reddat Domino quod promisit erit utique non immerito compellendus.
Datum, ut supra.
DXXV. CAPELLANO ET S. SUBDIACONO NOSTRIS, APOSTOLICAE SEDIS LEGATIS. Illos ad regem Dalmatiae legatos facit. (Laterani, VI Id. Januarii.) Apostolicae sedis auctoritas, quae per diversas mundi partes plenitudinem obtinet potestatis, illius sequens vestigia qui beato Petro Pasce oves meas (Joan. XXI, 17) tertio replicavit, in partem sollicitudinis viros evocat providos et discretos qui gregem Domini et pabulo salutis reficiant et viam eis aeternae felicitatis ostendant. Ad quorum siquidem auxilium et juvamen, ut ecclesiasticae potestatis auctoritas in sua semper maneat firmitate, cum requirit necessitas, aliquos a suo latere dirigit et transmittit, quibus legationis injungit officium exercendum. Hac itaque consideratione diligenter inducti et charissimi in Christo filii V. illustris regis Dalmatiae et Diocliae precibus inclinati, qui ut ad eum legatos mittere deberemus instantissime postulavit, vos, de quorum probitate nos et fratres nostri plenam fiduciam obtinemus, ad Dalmatiam et Diocliam provinciam duximus transmittendos, in provinciis ipsis vobis auctoritate praesentium legationis officium injungentes; ut quae inveneritis corrigenda corrigatis, destruatis et evellatis superflua et nociva, aedificetis et plantetis utilia et honesta; quatenus cum, Domino dante, reddetis talenta, vobis reddat is credita duplicata et a nobis et fratribus nostris valeatis in Domino multipliciter commendari.
Datum Laterani, VI Idus Januarii.
DXXVI. VULCANO ILLUSTRI REGI DALMATIAE ET DIOCLIAE. Ut legatos apostolicos reverenter accipiat et officium suum exsequi permittat. (Datum, ut supra. ) Ut evidentius evangelica doctrina pateret et in omnem terram, juxta verbum propheticum, sonus apostolorum exiret et in fines orbis terrae verba diffunderentur ipsorum, noster Dominus et magister, qui praebuit nobis exemplum ut sequamur vestigia ejus, discipulos suos per universas mundi partes ad praedicandum direxit, dicens eis juxta evangelicam veritatem: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. XVI, 15). Quam siquidem observantes constitutionem providam et salubrem Rom. pontifices, vicarii Jesu Christi, qui in beato Petro apostolorum Principe ab ipso Domino receperunt plenitudinem potestatis et constituti sunt super gentes et regna, ut juxta verbum propheticum evellant et destruant, aedificent et plantent, quia suam non possunt ubique praesentiam exhibere, per varia mundi climata a suo latere aliquos dirigunt et transmittunt, qui fideles in fide consolident, corrigenda corrigant, de agro Domini nociva destruant et utilia plantare procurent. Intelligentes igitur per litteras tuas nostro apostolatui praesentatas tuae devotionis ardorem, quod videlicet Rom. Ecclesiam matrem tuam super omnia post Deum diligere et honorare proponis et mandatis nostris omnimodis inhaerere, juxta quod a nobis tua nobilitas postulavit, dilectos filios Jo. capellanum et Simonem subdiaconum nostros, de quorum scientia et probitate nos et fratres nostri plenam fiduciam obtinemus, de fratrum nostrorum consilio ad partes tuas duximus dirigendos; per apostolica tibi scripta mandantes quatenus eos tanquam apostolicae sedis legatos benigne recipias et honeste pertractes, et quae secundum Deum in partibus ipsis duxerint statuenda suscipias humiliter et sine refragatione conserves; ut cum ad nos, Domino dante, redierint, nobis referre valeant tuae devotionis affectum, et Rom. Ecclesia tuis efficacius possit intendere incrementis. Nos enim eis dedimus in mandatis ut apostolicam in te confirmantes doctrinam, reforment quidquid invenerint reformandum et tanquam membra capiti apostolicae sedi conforment, in ipsius devotione pariter et obedientia solidantes: per quos etiam pallium, plenitudinem scilicet pontificalis officii, venerab. fratri nostro Dioclien. archiepiscopo transmittimus, ut in partem nostrae sollicitudinis evocatus, sine defectu valeat officii sui debitum adimplere.
Datum, ut supra.
Scriptum est super hoc in eumdem fere modum uxori ejusdem regis. In e. f. m. nobili viro S. magno Jupano. In e. f. m. uxori ejusdem S. magni Jupani.
DXXVII. In eumdem fere modum Dioclien. archiepiscopo, usque ad verbum adimplere. Quibus etiam pro nobis et successoribus nostris fidelitatis juramentum, quod tibi sub bulla nostra mittimus inclusum, devote studeas et humiliter exhibere.
DXXVIII. In eumdem fere modum archiepiscopis, episcopis, abbatibus, Ecclesiarum praelatis et aliis clericis per Dalmatiam et Diocliam in regno charissimi in Christo filii nostri Vulcani illustris regis Diocliae et Dalmatiae constitutis, usque ad verbum solidantes.
DXXIX. EPISCOPO ET CAPITULO TRIPOLITAN. Ut Raimundo primo vacaturum canonicatum et praebendam conferant. (Laterani, II Kal. Januarii.) Cum ex apostolatus officio quod, licet indigni, suscepimus, ad universos extendere curam provisionis apostolicae teneamur, specialius illis adesse volumus et debemus qui clericali militiae deputantur: inter quos illos duximus non immerito praeferendos, de quorum meritis laudabilis conversatio et contracta nobiscum familiaritas, dum essemus in minori officio constituti, nos efficit certiores. Hinc est quod dilectum filium Raimundum clericum Ecclesiae vestrae, quondam familiarem nostrum, universitati vestrae sollicite commendantes, rogamus attentius et per apostolica vobis scripta mandamus atque praecipimus quatenus eum pro reverentia beati Petri et nostra in canonicum vestrum et fratrem tam libenter quam liberaliter admittatis, cum praebenda stallum eidem in choro et locum in capitulo tanquam uni de vestris canonicis, occasione, contradictione et appellatione cessantibus, assignantes, Sic autem has primitias precum nostrarum reverenter admittere studeatis, ut devotionem vestram debeamus proinde commendare et vos in vestris petitionibus efficacius exaudire. Alioquin venerabili fratri nostro patriarchae Antiocheno dedimus in mandatis ut, vobis cessantibus, efficere quod mandamus, ipse id, remoto appellationis obstaculo, exsequatur, contradictores quoslibet ecclesiastica censura percellens.
Datum Laterani, II Kal. Januarii.
Scriptum est super hoc patriarchae Antiocheno.
DXXX. UNIVERSO CLERO ET POPULO CREMONENS. De S. Homoboni vita, miraculis, et canonizatione. (Laterani, II Id. Januarii.) Quia pietas promissionem habet vitae quae nunc est et futurae, justus et misericors Dominus fideles suos, quos praedestinavit ad vitam, frequenter in hac vita glorificat et semper in futura coronat; quibus et per Prophetam promittit: Dabo vos in laudem, gloriam et honorem in cunctis populis (Sophon. III, 10), et per se pollicetur: Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII, 43). Mirabilis enim in se ipso Dominus, mirabilis in sanctis, mirabilis in omnibus operibus suis, verum nobis exhibet suae virtutis indicium et frigescentem jam in pluribus charitatis igniculum, mirabilium suorum signis accendit, assumptis in gloriam suam qui certaverunt legitime in hoc mundo, ad memorias eorum innovat signa et mirabilia, juxta Prophetam, immutat; ut qui sanctus est apud ipsum sanctus etiam ab hominibus habeatur et in hoc praesertim haereticorum confundatur perversitas, cum ad catholicorum tumulos viderint prod gia pullulare. Licet autem, juxta testimonium Veritatis, sola finalis perseverantia exigatur ad sanctitatem animae in Ecclesia triumphanti, quoniam qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit; duo tamen, virtus videlicet morum et virtus signorum, opera scilicet pietatis in vita et miraculorum signa post mortem, ut quis reputetur sanctus in militanti Ecclesia requiruntur. Nam quia frequenter angelus Satanae se in lucis angelum transfigurat et quidam faciunt opera sua bona, ut videantur ab hominibus, quidam etiam coruscant miraculis, quorum tamen vita merito reprobatur (sicut de magis legitur Pharaonis), et etiam Antichristus, qui electos etiam, si fieri potest, inducet miraculis suis in errorem, ad id nec opera sufficiunt sola nec signa, sed cum illis praecedentibus ista succedunt, verum nobis praebent indicium sanctitatis; nec immerito nos ad ipsius venerationem inducunt quem Dominus suus ostendit miraculis venerandum. Haec autem duo ex verbis Evangelistae plenius colliguntur, ubi de apostolis loquens ait: Illi autem profecti praedicabant ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis (Marc. XVI, 20); in eo namque quod ait cooperante, eos operatos esse demonstrans; et in eo quod sequitur sequentibus signis eos exponens imo Dominum in eis miraculis claruisse. Hoc etiam Dominus usque hodie operatur in sanctis et potentiam suam signis evidentibus manifestat, dum vivorum curat aegritudines ad memoriam mortuorum, et eos plus posse post mortem et felicius vivere mortuos, qui in Domino moriuntur quam qui vivunt in mundo demonstrat. Sane veniens ad praesentiam nostram venerabilis frater noster episcopus vester, multis viris religiosis et aliis honestis personis de sua dioecesi comitatus, cujusdam beati viri, et re et nomine Homoboni, vitam et actus necnon et modum transitus ejus humiliter nobis aperuit: in quibus et sanctae ipsius degustavimus conversationis odorem, Deumque mirabilem et omnia opera ejus in fide cognovimus et praedicavimus gloriosa. Idem etenim sanctus, tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dat in tempore suo, prout eorumdem nobis assertio facta tam viva voce quam aliorum plurium honestorum litteris patefecit, adeo in lege Domini meditabatur die ac nocte, ut ei serviens in timore et secundum Prophetam media nocte surgens ad confitendum ei, matutinis semper laudibus interesset. Missae quoque officium et alias horas cum summa devotione frequentans, ita assiduis orationibus insistebat, ut in certis horis aut incessanter oraret aut horas ipsas aliquando praeveniret; nisi forte ipsum sollicitudo, quam super pace reformanda per civitatem tanquam pacificus vir gerebat, aut occasio eleemosynae pro pauperibus acquirendae, seu alia justa causa in aliis operibus misericordiae detineret. Qui nimirum ante crucem Dominicam ex assuetudine se prosternens, opus quodlibet faciendo, stando, sedendo, jacendo, ad orationem labia movere continuo videbatur. Inter alia vero pietatis opera quae tam circa pauperes, quos secum in domo propria tenebat, curabat et pariter procurabat, quam circa alios indigentes, quibus viventibus humanitatis officium, mortuis sepulturae beneficium consueverat devotus impendere, diligentius exercebat, ipse a saecularium hominum consortio segregatus, inter quos virebat quasi lilium inter spinas, haereticorum quorum pernicies partes illas infecit austerus exstitit aspernator. Deducto autem sic vitae sanctae curriculo, cum ad matitunale officium, prout dictum est, in festivitate sancti Brictii surrexisset, circa missae primordia idem se ante crucem Dominicam more solito in oratione prosternens, dum cantaretur hymnus angelicus, beato fine quievit. Quae vero, quot et quanta miracula fuerint subsecuta, et quot advenientibus ad sepulchrum ejus sanitatis beneficia sint impensa, cum, longum sit enumerare per singula, unum inter caetera ad assertionem catholicae fidei duximus expressius annotandum. Cum enim quaedam daemoniaca mulier ad sepulchrum ejus deducta fuisset, ne aliqua fraus lateret, eadem primo fuit aqua non benedicta respersa; quae se patienter aspergi permittens, aquam secundo respuit benedictam. Et ut res evidentiori experimento pateret, oblatam non consecratam absque aliqua praescientia sibi recipiens praesentatam, eucharistiam consecratam subsequenter abhorruit nec recepit; quae et meritis ejusdem sancti liberata recessit. Ut autem virtus morum, prout est superius praelibatum, licet omnis dubitatio amoveri ex subsecutione signorum per divinum judicium videretur, fide apud nos claresceret pleniori, ne miraculorum etiam virtus aliqua fraude posset vel figmento juvari, veritatem rei sollicitius duximus inquirendam. Fidem namque, quam super conversatione ipsius absque figmento hypocrisis fraudulento divinum judicium, ut dictum est, manifeste ostendere videbatur, per testimonium dilecti filii Osberti presbyteri Sancti Aegidii Cremonensis praesentis cum episcopo memorato, recepto ab eo firmavimus juramento; sub cujus obtestatione videlicet juramenti ipse, qui patrinus ejus existens per XX annos et amplius confessionem ejus saepe receperat, quae de illius sancti conversatione praemisimus, cum ipso episcopo et aliis supradictis juratis similiter asseruit esse vera et de obedientia quam in orationibus, vigiliis et aliis poenitentiae fructibus, quae sibi ab eo imposita erat plus injuncto satisfaciens exhibebat, nos reddidit certiores. Ea etiam quae de miraculis ipsis fuerant nobis exposita, per juramentum omnium praedictorum qui propter hoc venerant, fide suscepimus pleniori; assertione ipsius episcopi sub firmo verbo sacerdotis requisita in virtute obedientiae concurrente: ut sic divinum et humanum secuti judicium cum majori procedere securitate possemus. Cum igitur haec omnia tam de probitate morum quam virtute signorum, ad favorem petitionis, pro qua episcopus memoratus et alii supradicti ex parte vestra vehementer instabant, concurrere videremus, de fratrum nostrorum consilio, post multam deliberationem habitam cum eisdem archiepiscopis et episcopis, quos super hoc ad consilium nostrum admisimus, de divina misericordia et ejusdem sancti meritis confidentes, ipsum sanctorum catalogo duximus ascribendum; statuentes ut in die depositionis ipsius, ejusdem festivitas devote a vobis et aliis Christi fidelibus annis singulis de caetero celebretur. Inde est quod universitatem vestram rogamus in Domino et monemus, per apostolica scripta praecipiendo mandantes quatenus ejusdem sancti memoriam, prout dictum est, cum celebritate debita venerantes, ejus apud Deum suffragia humiliter imploretis; per cujus merita ad gaudia aeterna pertingere valeatis.
Datum Laterani, II Idus Januarii.
DXXXI ARCHIEPISCOPO SIPONTINO. Habens litteras falsas ignoranter venia dignus est. (Laterani, XIX Kal. Februarii.) Ex litteris dilectorum filiorum I. archipresbyteri, P. et L. primiceriorum Ecclesiae Sipontinae accepimus quod cum super accusatione quam contra abbatem Sancti Benedicti Sipont. falso R. clericus, Joannes sacerdos et Bartholomaeus diaconus intendebant, ad eos mandatum apostolicum emanasset, licet iidem eum nomine monachorum et oblatorum ipsius monasterii Sancti Benedicti super multis criminibus, videlicet super dilapidatione, adulterio, perjurio et falsitate impeterent; proponentes quod super his omnibus fuerat coram te convictus et causa ipsa usque ad sententiam diffinitivam deducta, ipsos tamen clericos mendaces et abbatem innocentem in his omnibus invenerunt. Verumtamen idem abbas fuit in tua praesentia proprio ore confessus quod quasdam litteras, quas a sede apostolica impetrarat, in manu tua resignavit: quas cum falsas esse constaret, tu ipsum ab officio tandiu decrevisti manere suspensum, donec nostro se conspectui praesentaret, mandato nostro per omnia pariturus. Unde videlicet dicti clerici eumdem abbatem, licet nec monachi sint ejusdem monasterii nec oblati, sumpserunt materiam accusandi. Sed ipse abbas illius falsitatis innoxium et inculpabilem se ostendit, constanter affirmans quod nunquam ad conscientiam vel notitiam ejus de illarum litterarum falsitate pervenerat, sed eas pro veris habuerat usque ad tempus quo ipsas, ut dictum est, resignavit. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus ab eodem abbate cum tertia manu purgatione recepta quod ei de falsitate litterarum illarum non constitit, ipsum ab hujusmodi infamia denunties absolutum et eidem officium auctoritate nostra restituere non omittas; praedictos clericos per censuram ecclesiasticam, appellatione cessante, monitione praemissa, compellens ut ab ipsius abbatis de caetero molestatione indebita conquiescant.
Datum Laterani, XIX Kal. Februarii.
DXXXII. DECANO ET CAPITULO ANDEGAVEN. Translatio episcoporum ad solum Romanum pontificem jure pertinet. (Laterani, XII Kal. Februarii.) Inter corporalia et spiritualia eam cognovimus existere differentiam, quod corporalia facilius destruuntur quam construantur, spiritualia vero facilius construuntur quam destruantur. Unde juxta canonicas sanctiones episcopus solus honorem dare potest, solus autem auferre non potest. Episcopi quoque a metropolitanis suis munus consecrationis recipiunt, qui tamen non possunt nisi per Romani pontificis sententiam condemnari. Cum ergo fortius sit spirituale vinculum quam carnale, dubitari non debet quin omnipotens Deus spirituale conjugium quod est inter episcopum et Ecclesiam, suo tantum judicio reservaverit dissolvendum, qui dissolutionem carnalis conjugii, quod est inter virum et feminam, suo tantum judicio reservavit, praecipiens ut quod Deus conjunxit, homo non separet. Non enim humana sed divina potius potetestate conjugium spirituale dissolvitur, cum per translationem vel depositionem aut etiam cessionem, auctoritate Romani pontificis, quem constat esse vicarium Jesu Christi, episcopus ab Ecclesia removetur. Et ideo tria haec quae praemisimus non tam constitutione canonica quam institutione divina soli sunt Romano pontifici reservata. Sicut autem episcopus consecratus sine licentia Romani pontificis suam non debet Ecclesiam derelinquere; sic et electus confirmatus praeter ejus assensum suam deserere nequit Ecclesiam, cui est matrimonialiter alligatus; cum non debeat in dubium revocari quin post electionem et confirmationem canonicam, inter personam eligentium et electi conjugium sit spirituale contractum: cui profecto episcopalis dignitas nihil addit, cum quis episcopali praeditus dignitate, nullius tamen Ecclesiae possit episcopus esse; quemadmodum de illo contingit qui oneri pontificali renuntiat, non honori. Unde cum non majus sit vinculum episcopi ad Ecclesiam quam electi, maxime cum fuerit confirmatus, imo idem penitus et non aliud, idem juris obtinet in utroque. Sicut ergo episcoporum translatio vel etiam depositio, sic et electorum cessio post confirmationem ratione spiritualis conjugii soli est Romano pontifici reservata. Licet usque ad tempora ista quod cautum fuerat de episcopis expressum non fuerit de electis, propter expressam tamen similitudinem vel identitatem potius, nemini poterat videri dubium subtiliter intuenti, cum idem judicium de similibus sit habendum. Sed neque illud quod in canone legitur de electo, ut si ultra quinque menses per suam negligentiam retinuerit viduatam Ecclesiam, nec ibi nec alibi consecrationis donum percipiat, imo metropolitani sui cedat judicio, aliter intelligentibus poterat suffragari, cum non intelligatur Ecclesia viduata, quasi sponsum non habeat, sed quia cum sponsus ejus nondum sit consecratus, adhuc quoad quaedam quasi viri manet solatio destituta: sicut juxta communem modum loquendi illa dicitur Ecclesia viduata, quae licet episcopum habeat, inutilem tamen perhibetur habere. Nec quod de cessione subsequitur et statutum fuit ad poenam trahi debet ad gratiam; ut sicut metropolitani judicio electus dejicitur, ita etiam ad aliam Ecclesiam possit transferri; praesertim cum nec sine auctoritate Romani pontificis fiat cessio vel dejectio memorata, qui, ut possent ex canone illo, metropolitanis indulsit. Unde si circa translationem idem fieri voluisset, quod de cessione dixerat et de translatione poterat expressisse, et quod non est sanctorum Patrum decreto sancitum, superstitiosis non est adinventionibus praesumendum; praesertim cum nonnunquam intelligatur prohibitum quod non invenitur expressum. Sane nos, qui sacra docente Scriptura monemur ne nostrum alii demus honorem, quoniam apostolatui nostro multis referentibus innotuerat quod venerabilis frater noster Turonen. archiepiscopus magistrum W. de Chimeleio, qui electus fuerat in episcopum Abrincensem et per metropolitanum suum postea confirmatus, qui aliquandiu tam in spiritualibus quam in temporalibus ministrarat, in Ecclesiam vestram praeter apostolicae sedis auctoritatem transferre praesumpsit et episcopum consecrare, quem et venerabilis frater noster Rothomagensis archiepiscopus praeter apostolicae sedis mandatum absolvit et ei tribuit licentiam transeundi, venerabili fratri nostro Bituricen. archiepiscopo, de quo plenam fiduciam obtinemus, dedimus in mandatis ut inquisita super hoc plenius veritate, si rem gestam taliter inveniret, tam memoratum Turonensem quam ipsum Rothomagensem archiepiscopos, qui saltem apostolicam sedem super hoc quod novum emerserat, praesertim cum juxta traditiones canonicas majores ecclesiasticae causae ad sedem apostolicam sint referendae, consulere debuerunt, a confirmatione pariter et consecratione pontificum, memoratum vero W. ab exsecutione pontificalis officii nostra fretus auctoritate suspenderet. Qui mandati nostri diligens exsecutor, super quo devotionem ejus digna gratiarum prosequimur actione, cum per confessionem spontaneam eidem Bituricen. archiepiscopo de veritate negotii constitisset, dictos archiepiscopos et episcopum juxta tenorem mandati nostri suspendit. Et quamvis iidem archiepiscopi Turonen. et Rothomagen. tanquam majores plus excesserint in praemissis, praefatus vero episcopus minus, utpote illorum tanquam majorum errorem secutus; nos tamen intellecta per litteras et per nuntios eorumdem archiepiscoporum confessione spontanea et supplicatione devota, veniam errori dedimus, quia non ex malignitate sed ex simplicitate peccarunt. Et quoniam praefatus episcopus qui et minus peccaverat, et, sicut ex praemissis apparet, severius fuerat castigatus, ad apostolicam sedem licet spontanea voluntate, non tamen sine multis laboribus et expensis accessit, reatum suum recognoscens, humiliter et devote misericordiam postulans et judicium non requirens; nos super facto ejus cum fratribus nostris communiter tractatum habentes et subtiliter indagantes quod licet munus sibi consecrationis impensum nec prioris Ecclesiae ipsum pontificem fecerit nec secundae, cum ad primam non fuerit consecratus et ad secundam, prioris vinculo perdurante, non potuerit canonice consecrari adhuc alteri alligatus conjugaliter; illud tamen provide attendentes quod et urgens necessitas et evidens utilitas Ecclesiae vestrae, quoniam non poteratis in aliam personam idoneam convenire, dispensationis gratiam requirebant, eo de plenitudine potestatis tam a vinculo prioris Ecclesiae quam a poena suspensionis penitus absoluto, de benignitate sibi apost. sedis duximus concedendum ut priore consensu hactenus perdurante, sicut per litteras personarum Ecclesiae vestrae nobis est intimatum, Andegaven. Ecclesiam tanquam proprius pontifex ad laudem et gloriam nominis Dei, ad honorem et exaltationem ipsius et ad salutem et utilitatem suam et tam cleri quam populi sibi commissi studeat gubernare; ut praeveniente divina gratia et sequente plus prodesse velit et valeat quam praeesse; praesertim temporibus istis quibus, cum abundet iniquitas et peccatis exigentibus multorum charitas refrigescat, opus est non mercenario sed pastore. Quocirca vobis per apost. scripta praecipiendo mandamus quatenus ipsum episcopum tanquam patrem et pastorem animarum vestrarum recipientes humiliter et devote, reverentiam ei debitam, honorem et obedientiam impendatis, ut ipse in vobis filialem devotionem inveniat et vos in eo paternum reperiatis affectum.
Datum Laterani, XII Kal. Februarii.
DXXXIII. MONTANARIO [ in vel. cod. ms. Colbert. MONTANO] SUBDIACONO NOSTRO. Ipsi prioratum Sancti Savini ad quem electus erat confirmat. (Laterani, X Kal. Februarii.) Cum super prioratu Sancti Savini de Plano Spoleti inter te et Philippum Joannis Pelagalli quaestio verteretur et ob hoc ad sedem apostolicam venissetis, dilecto filio nostro G. Sancti Adriani diacono cardinali causam ipsam commisimus fine debito terminandam; in cujus praesentia quod prioratus ipse ad te pertineret probare per electionem canonicam satagebas; cum a canonicis ipsius Ecclesiae primo fuisses electus, qui ab annis quinquaginta priores in dicta Ecclesia sine contradictione qualibet elegerunt. Verum praefatus Philippus quod idem prioratus sibi potius deberetur ea nitebatur ostendere ratione, quia per venerab. fratr. nostrum Matthaeum Spolet. episcopum ibidem fuerat institutus, ad quem institutionem ipsam spectare firmiter asserebat. Ad haec ergo probanda testibus utriusque partis receptis et eorum depositionibus publicatis, cum super eis sufficienter esset utrinque, prout jus expostulat, disputatum, antequam diffinitiva sententia proferretur, praefatus cardinalis pro Ecclesiae negotiis fuit a nobis in regnum Siciliae destinatus, in cujus locum substituimus dilectos filios nostros Augonem Sancti Eustachii et G. Sancti Nicolai in Carcere diaconos cardinales. Qui cum, rationibus et allegationibus partium diligenter inspectis et de causae meritis habita notitia pleniore, quae praemissa sunt nobis fideliter retulissent; quia constitit nobis, per confessionem etiam praefati episcopi, quod dictus Philippus in praescripta Ecclesia per eum non fuerat institutus, tibi adjudicavimus ipsius Ecclesiae prioratum, ab impetitione praefati Philippi, cui super quaestione praemissa silentium perpetuum imposuimus, te sententialiter absolventes. Nulli ergo, etc., nostrae diffinitionis, etc.
Datum Laterani, X Kal. Februarii.
DXXXIV. PETRO COLIMBRIENSI EPISCOPO. Ea quae decessores juste hactenus possederant, ipsi confirmat. (Laterani, VII Kal. Januarii.) Sacrosancta Romana Ecclesia, etc., usque ad verbum inclinati, personam tuam et Colimbriensem ecclesiam, cui auctore Deo praeesse dignosceris, cum omnibus bonis, etc., usque ad verbum suscipimus. Specialiter autem ecclesias de Covilian. et de terminis ejus ad exemplar bonae memoriae C. papae praedecessoris nostri et omnes possessiones laicales quas tam praedecessor tuus quam tu in praedictis villis et ejus terminis acquisistis, sicut ea juste possidetis et quiete, tibi et per te praefatae Colimbriensi ecclesiae auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti pagina communimus. Decernimus ergo, etc.
Datum Laterani, VII Idus Januarii.
DXXXV. I. CAPELLANO ET S. SUBDIACONO, FAMILIARIBUS NOSTRIS, APOSTOLICAE SEDIS LEGATIS. Pallium non conceditur nisi metropolitanis. (Laterani, VII Kal. Februarii.) Post dies aliquot ex quo a nostra praesentia recessistis, ex relatione quorumdam et inspectione libri censualis camerae nostrae nobis innotuit quod Antibaren. Ecclesia inter suffraganeas Ragusan. metropol. numeretur. Unde cum tu, fili I., librum illum inspexeris, miramur quod facta tibi copia libri praemissi, nobis non aperuisti expressius veritatem. Quia vero non est nostrae intentionis statum ecclesiarum evertere, devotioni vestrae auctoritate praesentium districtius inhibemus ne Antibaren. electo pallium aliquatenus concedatis, nisi vobis constiterit ejus praedecessores fuisse palliis decoratos et dignitatem metropoliticam habuisse. Ne autem iter vestrum et legationis processus valeat aliquatenus impediri, eisdem personis, quibus per vos apostolica scripta dirigimus, sub eodem tenore litteras nostras transmittimus, dempto capitulo quod faciebat de pallio mentionem; ut utrasque penes vos habentes, vel primas vel secundas, prout opus fuerit, praesentetis.
Datum Laterani, VII Kalend. Februarii.
DXXXVI. ARCHIPRESBYTERO ET CANONICIS BASILICAE PRINCIPIS APOST. Suam erga illos benevolentiam et munificentiam declarat. (Laterani, XV Kal. Februarii.) Derivata in nos ab apostolorum principe per ipsius merita potestatis ecclesiasticae plenitudo et apostolatus successio, non ratione carnis per hominem legitime procreata, sed per Deum ipsius gratia canonice facta, inter caeteras sollicitudines cordis nostri et occupationes, quibus quotidie premimur, utpote quibus sollicitudo universarum ecclesiarum incumbit, ad honorandam ejusdem Principis apostolorum basilicam specialiter nos inducunt, ut cum Propheta psallamus: Domine, dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae (Psal. XXV, 8). Sane cum Dominus noster in beato Petro, cui nos, licet immeritos, constituit successores, in spiritualibus praetulerit universis, et Ecclesiam in temporalibus etiam dilatarit, conveniens esse dignoscitur ut eidem beato Petro in vobis, imo Christo in eo qui nobis exhibuit universa, etsi modicum, tamen aliquid tribuere studeamus, affectum nostrum in effectum humiliter perducentes. Dignum est etenim ut quia variis pressi negotiis, dum circa lapsum religionis nobis propositum in melius reformandum intendimus, dum justitiae consulimus oppressorum, dum singulorum consultationibus respondemus, dum ad reformandam inter discordantes pacis concordiam et pro diversis ecclesiarum et provinciarum necessitatibus legatos a latere nostro dirigimus, dum de terrae orientalis subventione pensamus, Principis apostolorum basilicam dignis obsequiis frequentare non possumus, aliquibus munusculis honoremus; nihil in hoc apostolorum Principi largientes de proprio, sed de suo potius rependentes. Verum cum decor ecclesiarum et earum thesaurus praesertim pendeat ex personis quae ipsis deserviunt et Domini laudes horis intonant constitutis, psallentes ei tam ore quam corde; vos, qui ad honorem apostolorum Principis in ejus ecclesia Domino jugiter deservitis, invocantes nomen ipsius et voce consona modulantes laudes ejus, imo beatum Petrum in vobis tenui devotionis nostrae munusculo decrevimus honorare; sperantes quod qui minuta viduae pauperis acceptavit, nostrae quoque humilitatis acceptabit affectum, non quid, sed ex quo potius tribuamus attendens. Eapropter, dilecti in Domino filii, tam redditum, quem de signis plumbeis sive stagneis apostolorum Petri et Pauli imaginem praeferentibus, quibus eorum limina visitantes in augmentum propriae devotionis et testimonium itineris consummati seipsos insigniunt, praedecessores nostri et nos ipsi percipere consuevimus, quam auctoritatem fundendi ea vel quibus volueritis fusoribus concedendi, qui vobis tantum de ipsis respondeant, vobis et per vos canonicae vestrae praesentium auctoritate concedimus et praesentis scripti pagina communimus. Ad haec, sub poena excommunicationis districtius inhibemus ne quis ea praeter assensum et concessionem vestram aliquatenus formare praesumat. Decernimus ergo, etc., nostrae confirmationis, concessionis, et inhibitionis, etc.
Datum Laterani, XV Kal. Februarii.
DXXXVII. PHAREN. EPISCOPO. Ut cum aliquot canonicis Romam, causam sua translationis dicturus, veniat. (Laterani, III Non. Decembris.) Mirari cogimur et moveri quod, sicut a multis accepimus, tu regimen ecclesiae Jadertin. sine mandato sedis apostolicae irreverenter assumere praesumpsisti. Licet enim clerici ecclesiae Jadertinae cum suae civitatis nuntiis ad nostram praesentiam accessissent et nobis tam ex relatione ipsorum quam litterarum inspectione quas tulerant patuisset quod in Jadertin. archiepiscopum electus fueras, imo verius postulatus; quia tamen etsi de modo postulationis possemus reddi per easdem litteras certiores, de persona tua nobis non poterat fieri certa fides nec examinare debebamus absentem, eis de consilio fratrum nostrorum decrevimus respondere ut aliqui de canonicis ejusdem ecclesiae nostro se conspectui praesentarent, ut de studiis postulantium et de meritis postulati certiores effecti securius in ipso negotio procedere valeremus; adjicientes, quod licet episcoporum translatio ad solum pertineat Rom. pontificem, quia tamen ad venerab. fratrem nostrum patriarcham Graden. consecratio Jadertin. electi noscitur pertinere, cum de beneplacito nostro procederet ut tibi pallium conferremus et tu nobis juramentum fidelitatis praestares, te proculdubio faceremus dicto patriarchae Graden. professionem canonicam et debitam obedientiam exhibere. Sed ipsi nuntii tales noluerunt litteras reportare; quibus reversis, sine mandato nostro ecclesiae Jadertinae diceris regimen assumpsisse et in ea tam temporalia quam spiritualia ministrare. Quia vero grave nimis est quod de tua praesumptione proponitur, nec subito volumus damnationis sententiam jaculari, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus infra duos menses post susceptionem praesentium cum competenti numero canonicorum ecclesiae Jadertinae iter arripias ad sedem apostolicam veniendi, redditurus nobis super excessu, quem praediximus, rationem; ita quod si culpabilis inventus non fueris, cum nobis de postulatione canonica et personae tuae idoneitate constiterit, translationis gratiam et usum pallii recipere merearis; postmodum debitam nobis fidelitatem et dicto patriarchae professionem canonicam impensurus. Alioquin ex tunc te noveris ab officio pontificali suspensum, et nos canonicis Jadertinae ecclesiae dedisse firmiter in mandatis ut aliam personam idoneam canonice sibi eligant in pastorem.
Datum Laterani, III Nonas Decembris.
DXXXVIII. (Datum, ut supra. ) Scriptum est Jadertinis Canonicis in eumdem fere modum usque ad verbum suspensum Quocirca universitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus si praedictus episcopus praeceptum nostrum contempserit adimplere, vos aliam personam idoneam vobis eligatis canonice in pastorem.
Datum, ut supra.
DXXXIX. DUCI ET POPULO VENETORUM. Ne Saracenis arma et subsidium subministrent praetextu mercaturae. (Datum, ut supra. ) In favorem orientalis provinciae, praeter peccatorum veniam quam in suis illuc expensis proficiscentibus pollicemur et apostolicae protectionis gratiam, quam eidem terrae subvenientibus indulgemus, illud etiam Lateranen. concilii constitutum curavimus innovare, quod eos qui Sarracenis arma, ferrum, lignamina galearum ministrare praesumpserint et in galeis et piraticis eorum navibus curam gubernatoris et regimen exercere, ab Ecclesiae communione praecidi et excommunicationi pro sua iniquitate subjectos rerum, suarum per principes saeculi catholicos et consules civitatum privatione mulctari et capientium servos, si capti fuerint, fore decernit, ad exemplar felicis recordationis Gregorii papae praedecessoris nostri omnes illos excommunicationis sententiae supposuimus qui cum eis de caetero habere consortium vel per se, vel per alios, navibus seu alio quocunque ingenio aliqua rerum suarum subsidia impendere vel transmittere attentaverint, quandiu inter nos et ipsos guerra durarit. Verum accedentes nuper ad apostolicam sedem dilecti filii nobiles viri Andraeas Donatus et Benedictus Grilion nuntii vestri, nobis exponere curaverunt quod ex constitutione hujusmodi civitati vestrae proveniret non modicum detrimentum, quae non agriculturis inservit sed navigiis potius et mercimoniis est intenta. Nos igitur paterno dilectionis affectu quem ad vos specialiter habemus inducti, sub districtione anathematis prohibentes ne in ferro, stupa, pice, acutis pironibus, funibus, armis, galeis, navibus et lignaminibus paratis vel imparatis, vendendo, donando vel commutando Sarracenis ministrare subsidium praesumatis, sustinemus ad tempus, donec super hoc aliud dederimus vobis in mandatis, ut in regnum Aegypti vel Babylonis alia inituri commercia, cum necesse fuerit, transfretetis; sperantes quod propter hanc gratiam in subsidium Hierosolymitanae provinciae debeatis fortius animari; provisuri ne quid in fraudem circa statutum apostolicum praesumatis: quia dubium esse non debet eum divina ligari sententia, qui contra propriam conscientiam in elusionem hujus mandati fraudulenter aliquid attentabit.
Datum, ut supra.
DXL. EPISCOPO GEVRICENSI ET ABBATI DE BOCCAN. De poena eorum qui crimen falsi commiserunt. (Laterani, III Kal. Februarii.) Inauditum falsitatis genus tam novitate nocendi quam praesumptionis audacia universa fere hactenus inventa genera falsitatis excedens, perpetratum praedecessorum nostrorum temporibus, nostris est auribus revelatum. Sane proposuerunt nobis dilecti filii magister R. praepositus Colocen. et magister I. archidiaconus Seghedien. quod magister L. Tarvisinus olim ad apostolicam sedem accedens, de regesto felicis recor. Alexandri papae praedecessoris nostri quamdam chartam dolose subripuit, quam in ea parte dolose abscidit, qua tribus aliis chartulis, quia fuerat in quaterno medio, jungebatur, filo integro remanente. Cum autem idem praepositus eamdem nobis chartulam praesentasset, ex eo rem sic se habere cognovimus, quod in proximo praecedenti chartula ejusdem regesti quorumdam habebatur principium litterarum, quas eadem pagina terminabat, et rursum circa finem ipsius paginae quaedam litterae fuerant inchoatae, quae finiebantur in folio subsequenti. Cum igitur hujusmodi falsitatis vitium tanto amplius persequi debeamus, quanto majus posset scandalum generare, cum pro litteris de quibus dubium est an a sede apostolica emanarint, ad regestum de consuetudine recurratur, cum etiam vix posset aliquis amplius Rom. Ecclesiam offendere quam si ei regesta et alios libros surriperet in quibus tam ipsius quam aliarum Ecclesiarum privilegia continentur, discretioni vestrae per apost. scripta mandamus atque praecipimus quatenus magistrum P. Strigonien. praepositum et magistrum Robertum Anglicum et Azonem presbyterum, quos hujus iniquitatis consocios [conscios] esse audivimus, ad vestram praesentiam evocantes, ab eis sub jurejurando veritatem diligentius exquiratis, quo mandante, cujus consilio, quo conscio et quo procurante tantae falsitatis crimen fuerit attentatum. Confessionem autem ipsius sub jurejurando factam, redactam in publicam manum ac vestris sigillis signatam, ad nos sine dilatione aliqua transmittatis. Volumus autem et sub eadem districtione mandamus ut tam eos quam alios qui hujus iniquitatis participes fuisse dicuntur ad veritatis assertionem, monitione praevia, per suspensionis et excommunicationis sententiam appellatione postposita, compellatis.
Datum Laterani, III Kalendas Februarii.
Scriptum est super hoc fere in eumdem modum patriarchae Gradensi.
DXLI. P. DE CASTRONOVO ARCHIDIACONO MAGALONENSI Ipsi archidiaconatum confirmat. (Laterani, IV Kal. Februarii.) Cum olim bonae memoriae Magalonensis episcopus, habito dilectorum filiorum P. de Agrifolio archidiaconi et B. prioris claustralis assensu, te ad vacantem archidiaconatum ejusdem Ecclesiae nominasset, praeposito ut nullus ibi, nisi prius duplici voce sibi concessa, institueretur per appellationem interpositam inhibente, episcopus, tum quia contra antiquam Magalonen. Ecclesiae consuetudinem et commune jus canonum esse dicebat aliquem sibi vocem duarum personarum in eadem Ecclesia vindicare, tum quia ex indulgentia bonae memoriae Celestini papae praedecessoris nostri, quam in capitulo praesente praeposito legi fecit, sibi probabat indultum ut vacantem archidiaconatum vel sacristiam, si contra personam ab ipso nominatam aliquid rationabile et canonicum non posset legitime objici et probari, non obstante contradictione vel appellatione, conferret, te de praefato archidiaconatu per annulum investivit, in locum ejusdem corporaliter te inducens. Unde nominatus praepositus invidiae stimulis agitatus, alium ad eumdem archidiaconatum praesumpsit postmodum nominare. Cujus facti occasione te et dicto praeposito ad sedem apostolicam accedentibus, nos in minori tunc officio constitutos et dilectum filium nostrum B. tituli Sancti Petri ad Vincula et bonae memoriae M. tituli Sanctorum Joannis et Pauli presbyterum cardinales habuistis in vestris quaestionibus auditores. Cumque multa hinc inde allegata fuissent, tandem dictus praedecessor noster quod ab utraque parte factum fuerat, pro sua Voluntate cassavit, sententiando pronuntians quod aliquibus de provincia scriberet ut tam episcopum quam personas ad ordinandum concorditer archidiaconatum monerent, et, eorum forte monitis non admissis, hoc ipsi auctoritate apostolica exsequi non differrent. Post haec vero Geraldo Joannino, qui nondum ad diaconatus erat promotus officium, praeter conscientiam tuam, cum tunc apud sedem apostolicam pro episcopo morareris, ipsum archidiaconatum contra propriam pronuntiationem, sicut credimus, contulit circumventus. Nos igitur inhaerentes vestigiis praedecessorum nostrorum dicentium sententiam Romani pontificis posse in melius commutari, cum aliquid fuerit subreptum, quod de praedicto G. factum fuerat, non obstante donatione quam a venerabili fratre nostro Magalonen. episcopo in illusionem donationis apostolicae dicitur recepisse, de communi fratrum consilio in irritum revocavimus et ei, licet absenti, cum liquido nobis de subreptione constaret et in manifestis juxta canonicas sanctiones non sit rigor judiciarius observandus, super dicto archidiaconatu perpetuum silentium imponentes, praedicto episcopo et dilectis filiis archidiacono et sacristae Magalonen. dedimus in mandatis ut nullius contradictione vel appellatione obstante, infra unius mensis spatium post litterarum nostrarum susceptionem saepedictum archidiaconatum de persona cui nihil obviaret de canonicis institutis, plena omnium qui praesentes essent interveniente concordia, ordinarent; ne, si forte iterum suboriretur discordia, fierent novissima deteriora prioribus et error novissimus esset pejor priore. Venerabili etiam fratri nostro archiepiscopo et dilecto filio decano Arelaten. dedimus in mandatis ut ipsis in exsecutione mandati nostri cessantibus, iidem nullius contradictione vel appellatione obstante illud exsequi non tardarent. Cumque praedicti episcopus, archidiaconus et sacrista mandatum nostrum infra dictum terminum differrent et negligerent adimplere, praedictus Arelaten. archiepiscopus attendens personam tuam ad hoc officium non indignam, tibi, sicut ex litteris ejus accepimus, archidiaconatum ipsum auctoritate nostra canonice contulit et te de ipso per annulum investivit. Cum igitur nobis de tuae constet idoneitate personae, quod de te per eumdem archiepiscopum auctoritate mandati nostri legitime factum esse dignoscitur, ratum et firmum habentes, archidiaconatum ipsum tibi auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti pagina communimus. Decernimus ergo, etc.
Datum Laterani, VI Kal. Februarii.
DXLII. PRIORI ET FRATRIBUS DE GRANDIMONTE. Ipsos ad concordiam et mutuam charitatem hortatur. (Laterani, III Kal. Februarii.) Cum dilectus filius noster B. frater vester, orta olim inter fratres Grandismontis dissensione non modica, cum. . . tunc priore suo et aliis multis fratribus ad sedem apostolicam accessisset, quia tunc controversia ipsa non potuit plene sopiri, idem B. se transferens ad partes provinciae, in Avinionensi dioecesi, in terra dilecti filii nobilis viri R. comitis Tolosani, de concessione bonae memoriae R. Avinionen. episcopi, ordinis vestri domum construxit et in ea cum . . . fratre vestro tunc et suo et aliis quos de novo recepit fratribus est moratus; quanquam a morte praedicti prioris, et post substitutionem alterius, lite quoque per auctoritatem sedis apostolicae jam sopita, non videatur posse rationabiliter excusari quod usque nunc ad obedientiam vestram accedere non curavit. Volentes autem, sicut tenemur, matri filiam et membra capiti counire, cum et vos circa receptionem fratrum vestrorum vos non debeatis exhibere difficiles sed benignos, ut eos Christo lucrifacere valeatis, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus eumdem B. ad vos humiliter redeuntem et fratres quos ipse recepit suscipiatis humiliter, et fraterna charitate tractetis et inter ecclesias vestras suscipiatis ecclesiam quam construxit. Verum quia de voluntate venerabilis fratris nostri Avinionen. episcopi et patroni ejusdem Ecclesiae procedit affectu ut eidem Ecclesiae in priorem clericus praeferatur, cum et vos quibusdam cellis vestris clericos duxeritis praeferendos, volumus nihilominus et mandamus ut vel eidem Ecclesiae clericum praeferatis, per quem secundum regularem observantiam vestri ordinis salubriter gubernetur, vel dictum B. et memoratum fratrem ipsius, qui ex facta vobis professione tenentur, a jugo obedientiae absolvatis, ut ibi de caetero absque inobedientiae culpa valeant Domino famulari Quod si neutrum facere volueritis, ne ipsis perditionis materiam praebeamus, aliter saluti eorum curabimus dante Domino providere.
Datum Laterani, III Kal. Februarii.
DXLIII. CONSTANTIEN. EPISCOPO. Nisi appellatio intra decem dies interponatur, sententia transit in rem judicatam. (Laterani, III Id. Januarii.) Quid ad consultationem quam nobis nuper fecisti de duabus partibus decimae frugum feudalium, quas laici tanquam feudum suum religiosis domibus volunt conferre, presbyteris reclamantibus et invitis et ad suas Ecclesias unde laici percipiunt sacramenta decimas ipsas asserentibus pertinere, debeat responderi per decretalem epistolam ad aliorum postulationem in simili casu dudum a nobis emissam, cujus rescriptum fraternitati tuae de verbo ad verbum duximus transmittendum, perpendere poteris evidenter. Ei autem quod a nobis similiter postulasti, utrum appellationi sit clerici deferendum, qui purgationem indictam sibi per sententiam et ad ipsius receptionem terminum competentem, puta viginti dies vel amplius, sine contradictione recipiens et ad diem veniens, consequenter appellat, causam non exprimens appellandi, nec sit locus nisi suscipiendae purgationi et exsecutioni sententiae, a cujus latione ac purgatione injuncta ultra decennium [ f. decem dies] dicitur effluxisse, taliter credimus respondendum, quod cum post decem dierum spatium sententia in auctoritatem rei transeat judicatae, qui ad provocationis subsidium infra id temporis non recurrit, appellandi sibi aditum denegavit, cum per hoc videatur per interpretationem juris latae sententiae paruisse; praesertim ubi causa non redditur appellandi, sed nec exsecutionem ipsius sententiae ideo convenit retardari, licet ad hoc agendum quadrimestre tempus regulariter sit statutum; quia id arctari potest nonnunquam a sedente in medio et etiam prorogari; et qui ab initio sponte recepit terminum breviorem, imputare sibi potest et debet, cum ex hoc videatur amplioris beneficium contempsisse; unde talis non audietur appellans, nisi forte adversus eum modus exsecutionis canonicus excedatur.
Datum Laterani, III Idus Januarii.
DXLIV. WACIEN. ET CENADIEN. EPISCOPIS, ET ABBATI SIRICEN. Committit cognitionem controversiae inter episcopum et abbatem. (Laterani, III Kal. Februarii.) Cum dilecti filii S. abbas de Felduar et magister Obertus nuntius venerabilis fratris nostri Quinquecclesien. episcopi pro quaestione quae vertitur inter eumdem episcopum et ipsum abbatem, ad nostram praesentiam accessissent, nos eis dilectum filium nostrum G. Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diaconum card. concessimus auditorem. In cujus audientia abbas proposuit memoratus, quod cum esset in procinctu itineris ad Romanam Ecclesiam veniendi et supradictus Quinquecclesien. episcopus ad monasterium suum hospitandi causa venisset, privilegium quod clarae memoriae B. quondam rex Ungariae super Ecclesiae suae libertate concesserat, quam a jurisdictione prorsus episcopi exemptam esse proponit, et pecuniam quam paraverat ad expensas itineris, illi abstulit violenter ipsumque in quodam claustro Cistercien. ordinis carceri mancipavit, ne posset vel ad regem ire vel Romanam Ecclesiam visitare. Subsequenter vero cum ad abbatiam suam eum dictus episcopus remisisset et coram rege proposita super hoc querimonia fuisset inficiatus se privilegium ejus et pecuniam accepisse, dictus abbas, ut suis et Ecclesiae suae gravaminibus provideret, vocem ad nos appellationis emisit, et festum sancti Lucae proxime praeteritum appellationi praefixit: quam appellationem licet episcopus ipse admiserit et promiserit se venturum in termino constituto, post multos dies in eum excommunicationis sententiam promulgavit. E contrario praefatus magister Obertus respondit quod memoratus episcopus, pro eo quod dictus abbas super falsitate duorum privilegiorum apud eum accusatus fuerat et convictus et crimen suum ore proprio manifeste confessus, eum non appellantem nec contradicentem deposuit et misit ad monasterium de Sicodor ad poenitentiam peragendam: de quo cum fuisset egressus poenitentia non peracta, monasterium de Felduar invasit per potentiam laicalem et Ecclesiam quamdam ad ipsum episcopum pertinentem parochianis propriis spoliavit, clericos ejus ejiciens domibus propriis verberando; super quibus cum pluries citatus fuisset, quia contumax apparebat, episcopus eum excommunicationi subjecit; sed ipse post excommunicationem divina officia celebrare et bona monasterii violenter rapere ac dilapidare praesumpsit. Cum igitur praedictus card. nobis haec omnia retulisset, de consensu partis utriusque negotium ipsum vestro duximus examini committendum et memoratum abbatem ad majorem cautelam de benignitate sedis apostolicae fecimus juxta formam Ecclesiae a vinculo excommunicationis absolvi. Verum quia idem abbas ex duplici causa se proposuit injuste gravatum, quoniam et propter monasterii libertatem illius jurisdictioni non suberat et propter appellationis remedium ab eo tutus esse debebat, cum super his nobis plena fides facta non fuerit, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus inquisita super praemissis et aliis, si qua forte alterutra partium duxerit proponenda, diligentius veritate, si legitime vobis constiterit de libertate monasterii memorati, praefato episcopo super hoc silentium imponatis, ad ablatorum restitutionem et privilegii maxime, auctoritate ipsum apostolica per censuram ecclesiasticam, sublato appellationis obstaculo, compellentes et reformantes in statum debitum quidquid post recessum abbatis circa monasterium invencritis immutatum. Alioquin cum dictum monasterium in Quinqueclesien. dioecesi sit constructum, ad exhibendam eidem episcopo debitam reverentiam compellatis et sententiam depositionis quam idem episcopus in praefatum abbatem asseruit protulisse, nisi post appellationem ad nos legitime interpositam vel ex alia causa constiterit inique prolatam, sicut rationabiliter lata est, appellatione remota faciatis inviolabiliter observari. Si vero post appellationem ad nos interpositam jamdictum episcopum in memoratum abbatem condemnationis et excommunicationis sententiam inveniretis in contemptum sedis apostolicae dictavisse, ipsum tandiu nuntietis ab officio pontificali suspensum, donec super hoc per nos aliud fuerit ordinatum. Nullis litteris obstantibus, praeter assensum partium, si quae apparuerint a sede apostolica impetratae. Quod si omnes, etc., duo vestrum etc.
Datum Laterani, III Kal. Februarii.
DXLV. CANONICIS S. LAURENTII DE SPELLO. Confirmat sententiam cardinalis super prioratu S. Laurentii. (Kal. Februarii.) Quaestionem prioratus inter vos et Albericum priorem Sancti Laurentii de Spello diutius agitatam dilectis filiis nostris C. tituli Sancti Laurentii in Lucina et I. tituli Sanctae Priscae presbyteris cardinalibus jamdudum commisimus terminandam; qui cum eidem non possent intendere, majoribus occupati, duobus judicibus de Spello eam de consensu partium commiserunt: a quibus ad cardinales ipsos eodem abbate provocante, causa fuit venerabili fratri nostro Spoletano episcopo et suo conjudici R. delegata. Sed cum ab eis non fuerit in ipsa quaestione processum, a dilectis filiis nostris S. tituli Sanctae Praxedis presbytero et G. Sanctae Mariae in Aquiro diacono cardinalibus commissa fuit venerabili fratri nostro Perusino episcopo. Quam nimirum commissionem ratam habentes eidem dedimus in mandatis ut dictam causam deberet infra duorum mensium spatium diffinire; a cujus praesentia dictus Albericus sedem apostolicam appellavit. Ipso ergo et syndico vestro in nostra praesentia constitutis, dilecto filio nostro G. Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diacono cardinali causam ipsam commisimus fine debito terminandam: in cujus praesentia contra ipsum priorem dictus syndicus vester multa proposuit, quibus eum amovendum a prioratu ostendere conabatur. Dicebat enim electionem ipsius canonicam non fuisse; cum et tunc temporis laicus fuerit et, Alexandro ejusdem Ecclesiae priori vivente, intrusus simoniace ibidem fuerit per potentiam laicalem; electionis quoque tempore de ipsius Ecclesiae gremio non exstiterat; nec datus volentibus sed invitis; ad cujus electionem non omnes fuerunt canonici convocati; quem etiam C. quondam duci Spoleti, quod ad mandatum ejus teneret Ecclesiam, vitasse [ f. jurasse] firmiter proponebat; et quod de genere illorum fuerat ac societate qui Soperclum priorem ejusdem Ecclesiae interficere praesumpserunt. Praemissis itaque rationibus dictum abbatem dicebat [ f. dejiciebat] prioratu Ecclesiae memoratae. Verum pars altera electionem suam multis nitebatur rationibus roborare; proponens quod dictus Alexander promotionis suae tempore laicus similiter fuerat, filios habens et etiam concubinam; et cum prioratum voluntate propria resignasset, vos eum unanimiter elegistis et per quinquennium tenuistis eum exinde pro priore: cujus quidem electio non solum a venerabili fratre nostro Spoletano episcopo, verum etiam a bonae memoriae Coelestino papa praedecessore nostro fuit postea confirmata. Intentionem itaque suam fundare jam dictis rationibus satagebat. Quibus fuit a praefato B. taliter obviatum, quod cum renuntiatio Alexandri praemissa, per vim extorta fuerit et obtenta, nullum vobis poterat praejudicium generare; praesertim cum neque coram judice suo facta fuerit et tempore illo dictus Alexander vobiscum pariter possessione tam Ecclesiae quam rerum ipsius esset penitus spoliatus. His ergo et similibus coram dicto cardinale prudenter a partibus allegatis, ipse allegationibus et rationibus hinc inde productis auditis et plenius intellectis, habito prudentum virorum consilio, saepedictum Albericum a memorato prioratu removendum sententialiter diffinivit. Nos ergo sententiam ejus, sicut rationabiliter lata est, ratam habentes, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti pagina communimus. Nulli ergo, etc.
Datum Kal. Februarii.
DXLVI. STRIGONIENSI ARCHIEPISC., PATAVIEN. ET CENADIEN EPISCOPIS. Ut cognoscant de accusatione capituli Waradiensis contra suum episcopum. (III Kal. Februarii.) Cum venerabilis frater noster episcopus et dilecti filii B praepositus, M. cantor, S. et M. canonici Waradien. essent in nostra praesentia constituti, ex parte canonicorum fuit propositum coram nobis quod conquerentibus eis in praesentia venerab. fratris nostri Colocen. archiepiscopi super quibusdam injuriis sibi ab ipso episcopo irrogatis, episcopus in vocem appellationis erupit et ipsi nihilominus eum de crimine simoniae ad nostram audientiam appellarunt. Utraque vero parte post annum et dimidium ad sedem apost. accedente, cum in eodem proposito memorati canonici permanentes, perjurii et simoniae ipsum episcopum reum facere in nostra et fratrum nostrorum praesentia niterentur, ex parte ipsius episcopi fuit propositum ex adverso quod cum super his citatus non fuerit nec propter hoc venerit et ideo jus remeandi domum haberet, non tenebatur suis adversariis respondere. Cumque super his et aliis esset ab eis in auditorio nostro diutius litigatum, nos habito cum fratribus nostris consilio, volentes parcere laboribus partium et expensis, cum et nos plus solito variis simus occupati negotiis, eas ad vos duximus remittendas: per apostolica scripta mandantes quatenus juris ordine per omnia conservato causam ipsam diligenter examinantes et usque ad diffinitivam sententiam procedentes, gesta omnia sigillorum vestrorum munimine roborata nobis fideliter transmittatis; diem assignantes partibus competentem, quo recepturae sententiam nostro se conspectui repraesentent; ad quem si qua earum venire contempserit, nos nihilominus, quantum de jure poterimus, procedemus. Quia vero supradicti canonici se queruntur a jamdicto episcopo contra justitiam spoliatos, volumus et mandamus quatenus, si rem ita inveneritis se habere, secundum quod eidem episcopo dictus Colocen. archiepiscopus sub debito juramenti dicitur praecepisse, ablata omnia eis, appellatione remota, restitui faciatis; providentes ut eidem episcopo faciatis ab ipsis canonicis obedientiam, reverentiam et obsequium debitum exhiberi. Si vero idem episcopus aliquid proponere voluerit contra canonicos memoratos, audiatis illud, et appellatione remota fine debito terminetis. Nullis litteris, etc.
Datum III Kal. Februarii.
DXLVII. ABBATI MONASTERII FRANCARUM VALLIUM EJUSQUE FRATRIBUS, TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS, REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. De confirmatione privilegiorum et bonorum. (Laterani, Kal. Februarii.) Religiosam vitam eligentibus, etc. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam atque institutionem Cistercien. fratrum, etc., usque ad verbum vocabulis. Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis; grangiam de Mala Musca; grangiam de Argentia; grangiam de Campignola; grangiam de Rocetta; grangiam de Sornellis; quicquid habetis in Avinione; quidquid habetis in Cavellione; quidquid habetis in Bellicadro; quidquid habetis in Lunello; quidquid habetis in tenimento villae Sancti Aegidii; quidquid habetis in Cavomonte et aliis locis. Sane laborum vestrorum, etc. Prohibemus insuper ut nulli fratrum, etc. Ad haec etiam prohibemus ne aliquis monachus, etc. Insuper auctoritate apostolica inhibemus ne ullus episcopus, etc. Si vero episcopus in cujus parochia, etc. Pro consecrationibus vero altarium, etc. Quod si sedes, etc. Quia vero interdum, etc. Porro si episcopi, etc. Paci quoque, etc. Praeterea omnes libertates, etc. Decernimus ergo, etc. Salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur, etc., usque in finem.
Datum Laterani per manum Rainaldi domini papae notarii, cancellarii vicem agentis, Kalend. Februarii, indictione secunda, incarnationis Dominicae anno 1198, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno primo.
DXLVIII. PRIORISSAE COENOBII DE CURTO RIVO EJUSQUE SORORIBUS TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. De eodem argumento. (Laterani, III Kal. Februarii.) Prudentibus virginibus, etc. In primis si quidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam atque institutionem Cistercien. fratrum in coenobio vestro, etc. usque ad vocabulis. Locum ipsum in quo praefatum coenobium situm est, cum omnibus pertinentiis suis; Corvatam Don. Garnier, quam Hu. de Illidio miles dedit vobis laude et assensu haeredum suorum in omni usu habendam; et campum Olrici cum integritate; et quidquid in molendino et batarino de Gunencort habetis; et terram quae est juxta pratum Sancti Martini; et illud quod habetis in molendino et batarino ex dono Ginardi Pohiers; ex dono Sybillae et filii ejus Arnulfi tria jugera terrae sita inter campum Olrici et Hugonis et pratum Daven; et sedem batarini, in quo molendinum aedificastis; et tertiam partem de cultura in territorio de Brenvilla ex dono Galteri de Solascort; et partem Everardi de Irrumceria in eisdem territoriis, tam in nummis quam in segetibus; et partem Alberti Corelli similiter vobis ab ipso concessam et usum in territorio de Brenvilla. Ex dono Hugonis de Ambleio unam falcatam de prato sub burgo Sanctae Mariae et tertias de Mannia, quas vobis [ f. nobilis] Rainerius de Pares de cultura suorum hominum dedit vobis. Et ex dono Humberti de Doncuria unum pratum super ripam Mosae. Sane laborum vestrorum, etc. Liceat quoque vobis, etc. Prohibemus insuper ut nulli sororum, etc. Paci quoque, etc. Decernimus ergo, etc., salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur., etc., usque in finem.
Datum Laterani, per manum Rainaldi domini papae notarii, cancellarii vicem agentis, III Kalend. Februarii, indictione secunda, incarnationis Dominicae anno 1198, pontificatus vero domini Innocentii papae tertii anno primo.
DXLIX. HEN. ILLUSTRI REGI UNGARIAE. Ne testes super falsitate cujusdam examinandi impediantur verum dicere. (Laterani, II Non. Februarii.) Inauditam hactenus speciem falsitatis quam oculis nostris vidimus serenitati tuae, quia id expedire credimus, duximus referendam. Cum enim dudum sicut moris est apostolicae sedis regestum felicis record. Alexandri papae praedecessoris nostri cuidam fuisset exhibitum, tanquam rescriptum aliquod inspecturo, ut conceptam iniquitatem pareret, de medio quaterno duo folia est furatus, sicut indiciis deprehendimus manifestis: cujus facinoris testes et conscii perhibentur in regno Ungariae permanere. Quia vero graviter peccat et qui loquitur mendacium et qui subticet veritatem, et publice interest quod maleficia non remaneant impunita, magnificentiam tuam rogamus attentius, per apostolica scripta mandantes, quatenus, ne testibus illis, qui super jamdicto facinore nominati fuerint, ut perhibeant testimonium veritati, quisquam de regno tuo noceat aut impedimentum praestare praesumat, eos potenter protegas, et defendas.
Datum Laterani, II Nonas Februarii.
DL LINCOLNIEN. ET WINTON. EPISCOPIS ET ABBATI SANCTI EDMUNDI. Ut cognoscant causam episcopi Conventrensis et monasterii. (Laterani, III Non. Februarii.) Ex insinuatione venerabilis fratris nostri Conventrensis episcopi nostris est auribus intimatum, quod cum bonae memoriae W. praedecessor suus de claustro monachorum ad pontificalem assumptus fuerit dignitatem, voluntatibus Conventren. monachorum usque adeo condescendit, quod fere ab omni episcopali jure ipsos exemit in successorum suorum grave praejudicium et jacturam. Possessiones etiam et beneficia quaedam Lachefeldensis Ecclesiae ad sustentationem clericorum ibidem Deo servientium deputata et diutius in pace possessa, eis absentibus et irrequisitis, sub praetextu cujusdam compositionis, quam tamen ipsi monachi non servarunt, alienare praesumpsit, in grave ipsius Lachefelden. Ecclesiae laesionem. Exinde vero praefati monachi, tacito quod in episcopalis dignitatis et episcoporum Conventren. detrimentum esset factum praefati episcopi attentatum, compositionem ipsam per subreptionem obtinuerunt a felicis memoriae Alexandro papa praedecessore nostro postea confirmari. De qua nimirum compositione successores episcopi memorati videntes tam sibi quam ipsi Ecclesiae Lachefelden. enorme periculum imminere, ne adversus eos praescriptio curreret, cum non possent naturaliter, civiliter eam interrumpere curaverunt. Cum ergo ecclesiarum jura ex apostolatus officio teneamur propensius defensare nec quibusdam velimus consulere cum injuriis aliarum, de voluntate nuntiorum utriusque partis causam ipsam vobis duximus committendam; per apostolica scripta mandantes quatenus, vocatis ad vos qui fuerint evocandi et tam super episcopali jure quam alienatis possessionibus et beneficiis ecclesiasticis inquisita diligentius veritate, quod canonicum fuerit, remoto appellationis obstaculo, statuatis, facientes quod statueritis per censuram ecclesiasticam a partibus inviolabiliter observari. Nullis litteris obstantibus, si quae apparuerint, harum mentione non habita, a sede apostolica impetratae. Quod si omnes, etc. duo vestrum, etc
Datum Laterani, III Nonas Februarii.
DLI. GAUDEMARIO ABBATI BOSCAUDONEN. MONASTERII EJUSQUE FRATRIBUS, TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM De confirmatione privilegiorum. (Laterani, III Non. Februarii.) Religiosam vitam eligentibus, etc., usque ad verbum statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam atque institutionem Cistercien. fratrum in eodem monasterio, etc., usque ad verbum vocabulis. Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis, abbatiam de Pratis, abbatiam de Lura, quas aedificastis, cum possessionibus suis. Lavercum cum possessionibus suis, domum Sancti Mauricii cum pertinentiis suis; vineas de Romonolo; vineas de Capdenaso; vineas de Moilatio; grangiam de Paillairols cum omnibus quae in illo territorio habetis, grangiam de Villario Roberti et quidquid ibi habetis et possidetis, grangiam de Cantalupa et quidquid ibi possidetis; praeterea quidquid Ebreduni habetis et possidetis. Sane laborum vestrorum, etc. Liceat quoque vobis, etc. Prohibemus insuper ut nulli fratrum, etc. Illud districtius inhibentes ne terras, etc. Si quae vero donationes, etc. Ad haec etiam prohibemus ne aliquis monachus, etc. Licitum praeterea sit vobis in causis propriis, etc. In super auctoritate apostolica inhibemus ne ullus episcopus in cujus parochia, etc. Illud adjicientes ut in recipiendis professionibus, etc. Pro consecrationibus vero, etc. Quod si sedes dioecesani, etc Quia vero interdum, etc. Porro si episcopi, etc Paci quoque, etc. Praeterea omnes libertate, etc. Decernimus ergo, etc., Salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur, etc. usque in finem.
Datum Laterani, per manum Rainaldi domini papae notarii, cancellarii vicem agentis, III Nonas Februarii, indictione secunda, incarnationis Dominicae anno 1198, pontificatus vero domini Innocentii papae tertii anno primo.
DLII. JOANNI MINISTRO DOMUS SANCTAE TRINITATIS CERVI FRIGIDI, EJUSQUE FRATRIBUS, TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS, REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. Ipsos et ipsorum domum recipit sub protectione apostolica. (Laterani, III Non. Februarii.) Operante Patre luminum, a quo est bonum omne datum optimum et omne donum perfectum, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, etiam diebus nostris in quibus, peccatis exigentibus, abundat iniquitas et multorum charitas refrigescit, nonnulli, faciente cum eis Domino signum in bonum, unde inter alia beneficia, quae nobis misericorditer impertitur, ad gratiarum actiones propensius invitamur, posteriorum obliti, ad anteriora cum Apostolo se extendunt et exuentes veterem hominem cum actibus suis et novum, qui secundum Deum creatus est, induentes, in vitae transeunt novitatem; cum relictis pro Deo quae possident, et non quae sua sunt, sed quae Jesu Christi quaerentes, voluntariam eligunt paupertatem et divinae se subjiciunt servituti: quorum desideriis tanto est propensius annuendum, quanto per opera pietatis gratiorem praestant Altissimo famulatum. Licet autem secundum Apostolum neque qui plantat neque qui rigat sit aliquid, sed qui incrementum dat Deus, plantationem tamen vestram nonnullo apostolicae protectionis praesidio disposuimus irrigare; quatenus Deo praestante misericorditer incrementum, fructum proferat exoptatum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatam domum Sanctae Trinitatis Cervi frigidi, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus: statuentes ut quascunque possessiones, etc., usque ad verbum vocabulis. Locum ipsum in quo eadem domus vestra sita est, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam de Planellis, cum omnibus pertinentiis suis; domum Burgi Reginae cum omnibus pertinentiis suis. Sane novalium vestrorum, etc. Liceat quoque vobis clericos vel laicos, etc. Prohibemus insuper ut nulli fratrum, etc. Chrisma vero, etc. Cum autem interdictum terrae, etc. Obeunte vero, etc. Paci quoque, etc. Decernimus ergo, etc. Salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur, etc., usque in finem.
Datum Laterani, per manum Rainaldi domini papae notarii, cancellarii vicem agentis, III Nonas Februarii, indictione secunda, incarnationis Dominicae anno 1198, pontificatus vero domini Innocentii papae tertii anno primo.
DLIII. EPISCOPO ET MAGISTRO P. DE CORBOLIO CANONICO PARISIEN. Ut controversiam capituli Lingonensis contra suum episcopum pertractent. (Laterani, IV Id. Februarii.) Cum olim dilecti filii decanus et canonici Lingonen. contra episcopum suum, ad citationem nostram ad petitionem ipsius episcopi procuratam, ad sedem apostolicam accessissent, exspectavimus si episcopus idem, qui personaliter citatus fuerat, nostro se conspectui praesentaret. Qui cum nec venisset nec misisset idoneos responsales, habito cum fratribus nostris super negotio ipso consilio, ipsum pro contumacia manifesta et dilapidatione vulgata, quam non solum ad aures nostras fama publica detulit, imo etiam archiepiscoporum, episcoporum et aliorum religiosorum virorum testimoniales litterae demonstrarunt, ab administratione totius Lingonen. episcopatus tam in spiritualibus quam temporalibus omnino suspendimus; ei litteris apostolicis districtius injungentes ut suspensionem ipsam curaret inviolabiliter observare. Volentes autem (nisi forte cedere mallet, quod saluti suae melius expediret) causam quae inter ipsum episcopum et dilectum filium decanum Lingonen. pro Ecclesia vertebatur super dilapidatione et insufficientia et aliis multis injuriis et gravaminibus ipsi ecclesiae per eumdem episcopum irrogatis, examinari celerius et canonico fine decidi, ne si prorogaretur diutius, caderet irreparabiliter Ecclesia Lingon. quae jam videtur in parte maxima cecidisse, ipsam tibi, frater episcope, duximus committendam, per apostolica scripta mandantes quatenus partibus convocatis, si de utriusque partis voluntate procederet quod per te diffinitiva sententia proferretur, auditis hinc inde propositis et ascitis tibi viris prudentibus, quos tanto negotio cognosceres expedire, causam ipsam fine canonico terminares. Alioquin gesta utriusque partis redacta in scriptis et sigilli tui munimine roborata, ad praesentiam nostram transmitteres; praefigens partibus terminum competentem, quo recepturae sententiam nostro se conspectui praesentarent. Interim autem in procuratore idoneo Lingonensi Ecclesiae praecepimus provideri. Cum autem praedictus decanus et socii ejus cum praedictae commissionis litteris recessissent, dilectus filius E. archidiaconus Lingonen. advenit: ad cujus instantiam te, fili magister P. duximus eidem negotio adjungendum; cum in primis litteris esset expressum, ut tu, frater episcope, viros tibi prudentes ascires. Volentes igitur ut tenorem praedictae commissionis inviolabiliter observetis, licet ex abundanti, ad multam tamen instantiam archidiaconi memorati, discretioni vestrae praesentium auctoritate mandamus quatenus si dictum episcopum per judicium inveneritis innocentem, ipsum non solum ab interdicti sententia, verum etiam ab impetitione decani et capituli super objectis, appellatione postposita, penitus absolvatis. Personales autem quaestiones, si quas idem episcopus et tam praedictus quam major archidiaconus adversus decanum vel aliquos canonicorum habuerint, audiatis et, sublato appellationis obstaculo, curetis fine debito terminare; talem in procuratorem ipsius Ecclesiae interim deputantes, qui neutri parti esse debeat de ratione suspectus.
Datum Laterani, IV Idus Februarii.
DLIV. COLIMBRIENSI ET ALIIS EPISCOPIS IN REGNO PORTUGALLIAE CONSTITUTIS. Differentiam inter edictum [f. interdictum] generale et particulare declarat. (Laterani, VII Id. Februarii.) Cum in partibus vestris, peccatis exigentibus, saepius contingat diversa loca interdicto supponi, quando generale vel particulare dici debeat interdictum, apud vos accepimus in dubium revocari; cum illi qui ab Ecclesia Romana decorari privilegio meruerunt, videlicet, ut cum generale interdictum terrae fuerit, liceat eis clausis januis, non pulsatis campanis, exclusis excommunicatis et interdictis, suppressa voce divina officia celebrare, interdicto particulari se asserant non arctari, asserentes illud interdictum generale duntaxat, quando regnum vel saltem provincia tota subjicitur interdicto: propter quod et justitia saepius deperit et praelatorum sententiae contemnuntur, cum in aliis interdictis provinciis divina celebrent et suspensis organis aliorum, ipsi pulsatis campanis et apertis januis, quoslibet passim recipiant ad divina. Ne autem diversa interpretatio discordiae causam inter vos ulterius et odii fomitem valeat ministrare, vel quod interdictum dici debeat generale amodo in dubium revocetur, significatione vobis praesentium intimamus quod cum in privilegiis de regno vel provincia nihil expresse dicatur, nomine terrae non solum regnum vel provinciam intelligi volumus, verum etiam villam et castrum; ut et in his locum habeat quod de generali dicitur interdicto; videlicet, ut cum villa vel castrum generali subjicitur interdicto, praescripta privilegii forma debeat observari.
Datum Laterani, VII Idus Februarii.
DLV. ARCHIEPISC. ET CAPITULO PISANO. Ut cives suos hortentur illam pacem atque concordiam servare, quam reliqui ordines Tusciae servabant. Cum apostolica sedes Ecclesiam et civitatem Pisanam multum dilexerit hactenus et in multis studuerit honorare, sicut operis exhibitio, quae probatio est dilectionis, evidenter ostendit: nos, qui, licet indigni, ad apostolatus officium sumus Domino faciente promoti, praedecessorum nostrorum et praecipue sanctae memoriae Innocentii papae volentes vestigiis inhaerere, si quando nobis occurrunt per quae honori Ecclesiae vestrae ac civitatis debeat derogari, ab eis vos et cives vestros curamus propensius revocare; quemadmodum vice versa vos et ipsos ad exsequenda illa libentius intendimus adhortari, unde possit communis utilitas provenire. Sane cum, bonae memoriae Coelestini papae praedecessoris nostri temporibus, legati apostolicae sedis civitatem Pisanam supposuerint interdicto, pro eo quod cives Pisani a generalibus institutis patriae deviabant: quia tamen forma tractatus illius nobis primitus oblata non placuit sub eo tenore, ad petitionem et instantiam Pisanorum interdictum duximus relaxandum; ut si, correctione adhibita, forma concordiae nobis placeret in posterum, eam nobiscum pariter recipere tenerentur; alioquin civitas ipsa reduceretur in sententiam interdicti. Exinde vero dilecti filii prior et alii civitatum rectores ad nostram praesentiam accedentes, tractatum concordiae nobis et fratribus nostris pariter obtulerunt: in quo, post correctionem adhibitam, nihil invenimus quod in ecclesiastici juris vel cujusquam minoris vel majoris personae praejudicium redundaret. Nec ista dicimus ideo quin concordia illa possint male utentes abuti, cum vix contingat in rebus humanis aliquid tam salutiferum inveniri unde, per culpam abutentium aliqua sinistra non valeant provenire; quoniam et Apostolus aliis fuit odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem; et ipse Christus lapis offensionis nonnullis exstitit et petra scandali, positus in ruinam et in destructionem multorum. Et licet omnis potestas a Domino Deo sit, teste Scriptura, ea tamen praeminentes nonnunquam peccatis exigentibus abutuntur. Nos autem praedictos rectores sollicitis exhortationibus curavimus admonere quatenus initam concordiam et firmatam ita provide administrent, quod per eam et ipsi a gravaminibus liberentur et aliis gravamina non infligant. Ne igitur in verbis nostris inveniremur mendaces et in operibus inconstantes, dilectis filiis potestati et populo Pisano per apostolica scripta meminimus injunxisse ut tractatum concordiae receptum a nobis et ipsi reciperent, ne communem totius patriae viderentur impedire profectum. Alioquin per dilectum filium nostrum P. basilicae Duodecim Apostolorum presbyterum cardinalem, apostolicae sedis legatum, civitatem Pisanam in interdicti sententiam mandavimus monitione praemissa reduci. Quod cum idem cardinalis effectui mancipasset, quia Pisanos ipsos audivimus fuisse conquestos quod correcti capitularis eis copiam non exhibuit et quod eos praeter formam mandati non solum interdicto, sed etiam maledicto subjecit, eidem per iterata scripta praecepimus ut competentes eis daret inducias, infra quas copia correcta capitularis exhibita deliberaretur, ut mandatum apostolicum adimplerent. Vos tamen positum interdictum pro reverentia sedis apostolicae humiliter servavistis et servatis. Consequenter vero rectores omnium civitatum Tusciae ad sedem apostolicam venientes de civibus vestris gravissime sunt conquesti, quod ipsi soli, omnibus aliis ad unitatem et concordiam jam inductis, tanquam hostes patriae imminere omnium excidio viderentur; quod cum civitas ipsa maxima sit inter Tusciae civitates, ex parte illa posset toti patriae [damnum vel periculum] provenire; et nisi mutato consilio reciperent quod tota Tuscia jam recepit, id non possent ulterius aequanimiter sustinere, quin potius ad gravamen civitatis illius totis viribus laborarent, quam satius esset perire duntaxat quam patriam totam trahere in ruinam. Nos igitur affectione paterna volentes Pisanos ipsos, tanquam charissimos in Christo filios, ad quorum profectum, Deo teste, libenter intendimus, ad viam rectitudinis revocare, cum turpis sit omnis pars suo non congruens universo, universitatem vestram monemus attentius, hortantes in Domino et per apostolica scripta praecipiendo mandantes, quatenus ipsos monere pariter et inducere satagatis ut pacem et concordiam inventam, non ad injuriam cujuslibet, vel jacturam, sed ad totius patriae libertatem tuendam et excutiendum jugum gravissimae servitutis, quam fere universi et singuli de Tuscia receperunt, humiliter recipiant et observent; (in cujus tractatu, quem caute eis praecipimus exhibere, ne jurare ipsos oporteat quod ignorant nihil, ut credimus, invenimus quod oporteat sollicitius praecavere) ne dum in suo sensu nimis abundant et reprobant quod alii approbarunt et nos ipsi cognovimus approbandum, de nostro videantur judicio non sine culpa sacrilegii dubitare. Si autem, quod non credimus, monitis et praeceptis nostris duxerint sicut hactenus contumaciter resistendum, nos, si quid eis et vobis pariter sinistre contigerit, erimus de caetero apud Deum et homines excusati, qui quod ad nostrum officium pertinebat opportune et importune non cessavimus exercere, animam nostram liberare volentes et vobis ipsis a malis imminentibus praecavere. Quia vero multa saepe beneficia praestantur invitis, cum eorum non voluntati sed utilitati consulitur, ut juxta verbum Dominicum compellantur intrare, manus nostras, non ex odio sed ex amore, curabimus in eos durius aggravare. Ut autem eorum honori pariter et profectui consulatur, valde quidem expedire cognovimus ut ad id exsequendum magis nostra quam aliena districtione cogantur.
Scriptum est in eumdem fere modum Potestati et populo Pisano.
DLVI. ILLUSTRI REGI NAVARRAE. Quod extortum et inhonestum juramentum non sit servandum. (Laterani, III Id. Februarii.) Ad audientiam nostram noveris pervenisse quod cum Castellae et Aragoniae reges illustres anno praeterito regnum tuum cum suis exercitibus introissent, de illo capiendo et dividendo ad invicem tractaverunt. Cumque ibidem duobus castris per violentiam occupatis, tam ecclesias quam privatorum terras multipliciter afflixissent, quod deteriora in posterum facerent minabantur, si suum possent propositum adimplere. Unde totus populus metuens vehementer, quo se verteret nesciebat vel qualiter imminentem posset effugere tempestatem. Interim autem dictus rex Aragoniae suos ad te nuntios destinavit, de componendis treugis tecum pariter tractaturos, secreto per eosdem requirens ut sororem tuam sibi traderes in uxorem. Tu vero attendens quod vel sic saltem eorum posses instantiam evitare, tam de treugis quam de contrahendo matrimonio respondisti quod suam perficeres voluntatem, prius tamen quam de regno tuo exirent, nihil horum duceres ad effectum. Post haec autem ad reges ipsos dicti nuntii redeuntes, responsum quod eis dederas, retulerunt. Praefatus autem rex Castellae metuens ne si a regno exirent, ab his quae promiseras resilires, respondit se a terra tua nullatenus egressuros, nisi prius jurares quae nuntiis promiseras te firmiter servaturum. Cumque hoc tibi per eosdem nuntios intimassent, tu considerans quod in necem et exhaeredationem tuam, si fieri posset, praefati reges intendere satagebant, jurasti coactus pariter et invitus quod a te fuerat de treugis et matrimonio postulatum, quamvis soror tua praefato regi Aragoniae consanguinitatis gradu tertio conjungatur. Nos igitur attendentes quod juramentum non ut esset iniquitatis vinculum fuerit institutum, et quod in malis promissis fides sit penitus rescindenda, serenitati tuae districtius inhibemus ne, si vera sunt quae praemisimus, occasione juramenti praemissi, quod perjurium est verius nominandum, procedas ad incestuosam conjunctionem complendam.
Datum Laterani, III Idus Februarii.
DLVII. PANORMITANO, REGINENSI, CAPUANO, MONTIS-REGALIS ARCHIEPISC. ET EPISCO. TROJANO, FAMILIARIBUSREGIIS. Ut necessariam contra hostes regni pecuniam sine mora transmittant. (Laterani, VIII Kal. Februarii.) Si diligenter attenditis, ut debetis, quot et quanta pro honore regis et statu regni Siciliae ab obitu illustris memoriae Constanciae imperatricis sollicite gessimus et agere non cessamus, per effectum operum potestis evidenter agnoscere quod tutelam regis et regni balium nobis ab eadem imperatrice relicta non tam verbo quam facto recepimus et studiosissime procuramus. Prius enim quam dilecti filii magister B. subdiac. noster et L. judex ipsius imperatricis et regis ac vestra nobis scripta tulissent, ad defensionem regni accingebamur viriliter et potenter et ad resistendum Dei Ecclesiae inimicis milites in expensis Ecclesiae miseramus. Licet autem ex pusillanimitate hominum de Sancto Germano, non ex potentia hostium, castrum Sancti Germani traditum fuerit in manu hostili, militibus nostris se recipientibus in monasterium Cassinense, plus tamen in hoc vobis Dominus et toti regno consuluit quam fragilitas humana speraret. Nam Marcowaldo circa obsidionem Cassinen. monasterii inaniter occupato, comites, barones, cives, et alii regis et regni fideles ex magna parte in singulis provinciis convenientes in unum ad resistendum ei, sibi mutuo subvenire juramento firmarunt, immunita munientes et villas et casalia reducentes ad civitates et loca munita et contra eum etiam exercitum congregantes. Interim etiam non cessavit manus Domini flagellare tyrannum cum. milites nostri saepius in exercitum Marcowaldi facientes insultum, multos ex eis occiderint, multoc coeperint, plures etiam vulneraverint et obsessi de obsidentibus frequenter victoriam reportarint. Nec cessavit etiam manus nostra super eum effundere vasa irae, non solum spiritualiter, sed etiam temporaliter nostram super eum imo divinam potius potentiam exercendo; cum per dilectum filium nostrum l. tituli Sanctae Priscae presbyterum cardinalem, apostolicae sedis legatum, tota fere terra quam idem Marcowaldus habuerat in Marchia, sit divino munere in manu forti et brachio extento ad dominium Ecclesiae revocata, munitionibus ejus, in quibus spem suam posuerat, redactis in cinerem et favillam. Nos etiam thesauris nostris in nullo pepercimus; imo etiam non modicam pecuniae quantitatem ab aliis mutuantes, dilectum filium I. tituli Sanctae Pudentianae presbyterum cardinalem, apostolicae sedis legatum et cum eo dilectum filium O. subdiaconum consobrinum nostrum cum eadem pecunia in Marchiam ad comites, barones et alios regis et regni fideles duximus destinandos; qui jam validum coeperunt exercitum congregare. Fecimus quoque a multis comitibus, baronibus, civibus et aliis multis charissimo in Christo filio nostro Friderico illustri regi Siciliae innovari fidelitatem, et nos super tutela ipsius et regni balio per eorum reddi juramenta securos. Licet autem vobis per litteras nostras dederimus in mandatis ut in custodia regis et cura regni usque ad adventum legati fungeremini vice nostra; ut melius tamen vobis benigna intentio nostra pateret, dilectum filium G. Sanctae Mariae in porticu diac. cardinalem, apost. sedis legatum, in Siciliam duximus destinandum, qui sicut vir providus et discretus vices nostras exerceat in utroque. Cum igitur pium mentis nostrae propositum, quod circa tutelam regis et regni quietem gerimus, per nos non debeat retardari et praedicta imperatrix ad resistendum turbatoribus regni de thesauro regis et regni proventibus sufficientem nobis mandaverit pecuniam ministrari et, juxta quod ex relatione nuntiorum vestrorum accepimus, vos id parati sitis implere, cum melius sit simul et semel expendere quam expensas amittere successivas, ut rex et regnum ab ejus defendantur incursu qui non solum rerum et bonorum excidium, verum etiam personarum periculum meditatur: fraternitatem vestram rogamus, monemus et per apostolica vobis scripta mandamus, et districte praecipimus quatenus cum negotium dilationem non capiat et tutius et facilius obvietur principiis, quantamcunque pecuniam poteritis tanto negotio necessariam per discretos, fideles, et providos nuntios transmittatis, in stipendia exercitus et alia quae instantis necessitatis articulus postulat convertendam. Si enim solliciti procuratores existitis et cauti custodes, non debetis parcere rebus ubi periculum vertitur personarum, nec causas dilationis innectere ubi gladius non cessat hostilis. Nostis enim, non solum per auditum sed etiam per experientiam, tyrannidem Marcowaldi. Nostis qualiter, eo procurante, non solum ejusdem regni principes saeculares, verum etiam majores Ecclesiarum praelati damnati fuerint exsilio et vinculis ferreis alligati. Nostis etiam, et notitiae hujus memoria vestris oculis jugiter inculcatur, qualiter nobiles vestri facti sunt membrorum mutilatione deformes. Scitis quod si Marcowaldus priori potentatu usque hodie potiretur, nec semen etiam nobilium in regno reliquisset nec aetati nec sexui, sicut incoeperat, pepercisset. Scitis etiam qualiter viros ecclesiasticos et alios quosdam vivos fecerit flamma torreri, quosdam sagimine liquenti peruri, quosdam in maris praecipitari profundum; et ex praeteritis qualiter futurus sit vobis et regno, si eam quam credimus discretionem habetis, intelligitis manifeste, qui justo Dei judicio in eos amplius et crudelius desaevivit qui ei in regni proditione amplius servierunt. Experti estis astutiam ejus et frequentiam pejerandi; et quod fidem non servet fideli testimonio didicistis. Providete igitur regi et regno, imo etiam vobis ipsis et juxta mandatum imperatricis ejusdem, quae talia futura quasi praescia mente praevidit, tantam pecuniam ministretis, quod praedictus Mar. hostis Dei, Ecclesiae inimicus, persecutor regni, qui cum omnibus familiaribus et participibus suis excommunicationis est vinculo innodatus, non solum praevalere non possit, imo nec fugere valeat et nunc taliter conteratur quod de caetero regnum ab ejus sit vexatione securum. Oportet enim vos sollicitos et studiosos existere, ut exacta diligentia procuretis quod homines regni ad resistendum ei potenter ac viriliter se accingant et sano pariter ac concordi consilio dirigantur: ne si forte vos et ipsi ex illa parte remissi aut otiosi fueritis, studium nostrum ex hac parte, quod circa multa versatur, minus efficax habeatur; propter quod culpa non levis in caput vestrum debeat retorqueri. Speramus autem quod haec et alia quae imminent facienda fideliter adimplebitis; tum ex debito fidelitatis quo nobis et Ecclesiae Rom. tenemini et etiam ipsi regi; tum ex officio quod vobis incumbit, ad quod utiliter exsequendum favor apostolicus vobis non deerit opportunus: quin etiam ad honorem et profectum vestrum, si sollicitam fidem et fidelem sollicitudinem in vobis experti fuerimus, ut speramus, efficaciter intendemus. Nos autem interim assidue procuramus ut de Lombardis, Tuscis, Romanis, Campanis et aliis adjacentibus provinciis validus exercitus congregetur, per quem dictus Marcowal. vel fugetur quam citius vel irreparabiliter conteratur. Ad quae procuranda rectores Tusciae apud Urbem fecimus convenire: cum quibus ita procuravimus, quod duo millia militum vel ad minus mille quingentos, nobis sine solidis, in moderatis tamen expensis, similiter et pedites et archarios, quot necessari fuerint, ad mandatum nostrum in regni subsidium destinabunt: per quos, dante Domino, nisi per vos steterit, reportabimus de inimicis regni triumphum. Volumus etiam nihilominus et mandamus ut nos super tutela regni [ leg. regis et] balio ante omnia vestro reddatis juramento securos, et juxta providum dicti legati consilium, tam nostras quam regis per universum regnum litteras per nuntios idoneos destinetis; ut omni dilatione et excusatione cessante, vestrum imitantes exemplum, id debeant adimplere
Datum Laterani, VIII Kal. Februarii.
DLVIII. CLERO, BARONIBUS, JUDICIBUS, MILITIBUS ET UNIVERSO POPULO CAPUANO. Ut pro patria contra hostes fortiter decertent. Licet circa statum regni Siciliae ex generali debito pastoralis officii sollicitudinem gerere teneamur, ex eo tamen quod regnum ipsum ad proprietatem Ecclesiae pertinet et nobis ex inclytae recordationis Constanciae imperatricis legitimo testamento charissimi in Christo filii Friderici illustris Siciliae regis est cura commissa, tanto amplius ad quietem ipsius intendimus et augmentum, quanto ad id rationibus pluribus invitamur. Unde cum non sine magnis expensis Ecclesiae ad ipsius defensionem intenderimus hactenus et adhuc etiam intendamus, eos quos fideles fuerimus et constantes in articulo necessitatis instantis experti, curabimus nec eis aut regno aliqua deerimus ratione. Illos vero qui regni meditantur excidium et Marcovaldi dominationem affectant, redigemus, dante Domino, in perpetuam servitutem, ut pater proditor in filiis etiam perpetuo puniatur. Licet autem castrum Sancti Germani a Marcowaldo et sequacibus ejus potius ob pusillanimitatem hominum ipsius castri quam ipsius Marc. potentiam fuerit occupatum, plus tamen nobis et toti regno divino munere castri amissio contulit quam dicto M. et suis ejus occupatio profuisset; cum ipso Mar. circa obsidionem monasterii Casinen. inaniter occupato, vos et alii regni fideles contra ejus incursum vos duxeritis fortius muniendos. Nos autem, ne quid ex contingentibus omittere videremur, dilectum filium G. Sanctae Mariae in Porticu diaconum cardinalem, apostolicae sedis legatum, in Siciliam duximus destinandum, qui nobis in pecunia et aliis quae necessaria fuerint, propter imminentem regni necessitatem curet liberaliter subvenire. Dilectum autem filium I. tt. Sanctae Prudentianae presb. cardinalem, apostolicae sedis legatum et cum eo dilectum filium Octavianum subdiaconum et consobrinum nostrum, cum non modica pecuniae quantitate ad dilectos filios P. Celanen. et R. Teatin. et alios comites et barones ejusdem provinciae misimus, qui non solum in regni subsidium et fidelium ejusdem regis et devotorum Ecclesiae Rom. succursum, sed in exterminium Marc. validum exercitum coadunent; et in proximo, dante Domino, convenient cum exercitu qui est in Apulia congregatus et ad debellandum eumdem Marc. et exercitum ejus in nomine Domini exercituum in manu forti et brachio extento procedent. Monemus igitur universitatem vestram et exhortamur in Domino, ac per apostolica scripta vobis mandamus quatenus in fidelitate regis ejusdem et devotione sedis apostolicae firmiter persistentes, fortiter et viriliter resistatis inimicis Ecclesiae, persecutoribus regni, qui vos, sicut hactenus, servituti supponere moliuntur, bona diripere, mutilare personas et coram viris uxores et patribus filias et fratribus dehonestare sorores; quibus, cum soli fideles nostri de Marchia ipsum et complices suos de terra fugaverint et modicum quod sibi remanserat jam pene penitus occuparint, nisi homines regni mens effeminet muliebris, non solum est leve resistere, imo etiam de ipsis vobis non est difficile triumphare, cum eos spoliorum vestrorum cupiditas, vos autem justitia moveat ad pugnandum. Illi enim, ut in servitutem vos redigant, vim vobis inferre nituntur; vos autem violentiam repellitis, ut vestram tueamini libertatem. Praeterea, cum ipsi nec occasionem etiam habeant regem et regnum et vos ipsos taliter molestandi, defensioni vestrae justitia praestabit effectum, quos ad resistendum viriliter praeteritarum injuriarum memoria debet fortius animare. Nostis enim qualiter quidam nobiles vestri fuerunt macerati exsilio, quidam membris honorabilioribus mutilati, quidam flammis traditi, quidam post liquentis adustionem sagiminis, viventes in mari receperint sepulturam, facti cibus piscium et marinarum esca modica belluarum. Nostis qualiter omnes in possessionibus fueritis et pecunia diminuti, qualiter Teutonicorum promissionibus defraudati; et ut comprehendamus breviter universa, vix est aliquis in toto regno, qui in se vel suis, persona vel rebus, consanguineis vel amicis, grave non incurrerit per Teutonicos detrimentum: quod ex majori parte procuratum est per astutiam Marcowaldi, quem nos jamdudum cum participibus et fautoribus suis excommunicationis vinculo innodavimus et a vinculis juramenti, quo sibi tenentur, absolvimus universos. Nos igitur hujusmodi praecaventes, ad defensionem vestram potenter intendimus; et, si quid opus esset, eamdem peccatorum remissionem concederemus omnibus qui Marcowaldi et suorum violentiam expugnarent, quam concedimus omnibus qui contra Sarracenorum perfidiam ad defensionem orientalis provinciae accinguntur, quin [ f. quod] per eum impediatur terrae sanctae succursus.
DLIX. ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS, ABBATIBUS, PRIORIBUS, ET UNIVERSO CLERO PER CALABRIAM ET APULIAM CONSTITUTIS. Ejusdem fere argumenti cum epistola praecedenti. Is qui beatum Petrum in fluctibus ambulantem, ne mergeretur, erexit, et pro eo rogavit ne deficeret fides ejus, ipsius naviculam, licet magnis fluctibus jactetur interdum, non patitur naufragari; sed tempestatem in tranquillum convertens et aquilonem in austrum, tunc eam mirabilius suae potentiae dextera gubernat, cum pene mergi fluctibus, pene ventorum videtur impetu conquassari, juxta verbum Prophetae dicentis: In tribulatione dilatasti me (Psal. IV, 2). Qui enim eidem apostolorum Principi potentiam calcandi super scorpiones indulsit, ipse ab Ecclesiae facie prava in directa et aspera in vias planas immutans, omnia subjicit sub pedibus ejus et eam de humili exaltat in altum. Sane qualiter diebus nostris et vestris persecutio invaluerit contra eam, qualiter visa fuerit conculcari et qualiter, Domino faciente, cum ea signum in bonum instantia fuerit persecutoris elusa et ipsa in statum redierit felicitatis antiquae, ac in eo augmentum susceperit in quo videbatur dispendium incurrisse, patet omnibus manifeste. Innovator etenim veterum et inveterator novorum Dominus Jesus Christus veterem Ecclesiae Rom. ac regni Siciliae unitatem, quae quodammodo fuerat passa scissuram, innovare ac roborare disponens et innovatam et roboratam in longaevae dirigere saecula vetustatis, inclytae recordationis Constanciae imperatrici pium inspiravit affectum, ut charissimum in Christo filium nostrum Fridericum Siciliae regem illustrem nostrae tutelae committeret et regni balium nobis relinqueret testamento; sicut et vos ipsi audistis et nos certiores reddidit ipsius transmissi nobis inspectio testamenti. Unde cum de salute regis ejusdem et regni statu sit a nobis sollicitius cogitandum, et propter hoc regnum ingredi disponamus ut ad introitum nostrum pax ipsi reddatur, imo praeveniat potius nostrum ingressum, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus in fidelitate regis ejusdem et devotione sedis apostolicae firmiter persistatis, inimicis regni et Ecclesiae juxta debitum pontificalis officii resistentes et ad resistendum viriliter inducentes laicos vestrae jurisdictioni subjectos. Exponite singulis et per universam parochiam vestram faciatis exponi tyrannidem Marcowaldi, cujus consilio nobiles vestri passi exsilium et ferreis vinculis alligati facti sunt membrorum mutilatione deformes; quo procurante, magnates vestri, etiam clerici, fuerunt ignis ardore consumpti, quidam adusti liquenti sagimine, quidam undis submersi; qualiter omnes et singuli vel in personis vel rebus plurimum praegravati et praegravandi ulterius, si, quod absit! in eis poterit praevalere. Ut enim urbes in villas redigat, nobiles et potentes subjiciat servituti, personas rapiat et bona diripiat impotentum, patribus filias surripiat violenter et maritis uxores, imo etiam ut indigenas universos ejiciat et alienos in indigenarum labores inducat, ne ipsum denuo de regno contingat expelli, regnum denuo est ingressus, et prioribus pejora committit. Cum autem jampridem propter suos excessus cum universis fautoribus et participibus suis a nobis excommunicationis vinculo fuerit innodatus, volumus nihilominus et sub eadem districtione mandamus ut ipsum et universos complices ejus singulis diebus Dominicis et festivis, pulsatis campanis et candelis exstinctis, excommunicatos publice nuntietis. Universos etiam qui ei vel in occupatione regni vel aliis favere praesumpserint, vel qui litteras vel nuntios ejus in regis et regni susceperint detrimentum, vel suas ei praesumpserint destinare eadem sententia innodetis; universas civitates, castella, villas et Ecclesias ad quas forte devenerit, eo praesente subjacere denuntietis sententiae interdicti. Ad haec, ea quae venerabilis frater noster Tarentinus archiepiscopus, vir utique providus et fidelis, qui tam Ecclesiae quam regni diligit incrementum, vobis ad commodum utriusque duxerit proponenda indubitata fide credatis.
DLX. COMITIBUS, BARONIBUS, CIVIBUS ET UNIVERSO POPULO IN APULIA ET CALABRIA CONSTITUTIS. Ejusdem argumenti cum duabus praecedentibus. Satis hactenus manus Teutonica regnum turbaverat, satis attriverat opes ejus, satis ipsum viribus et viris exhauserat, ut non denuo moliretur excidium nec quieti ejus et paci aliquatenus invideret. Verum Marcowaldus Dei et Ecclesiae inimicus, antiquus regni Siciliae persecutor, qui quondam imperatoris animum ad caedem nobilium, pauperum oppressionem, mutilationem potentum, et magnatum exsilium iniquitatis suae inducebat, qui muros et munitiones civitatum, ne a se jugum possent excutere servitutis, redigebat in pulverem et favillam, ut quod tunc ejus proposito defuit, inique valeat consumere, ut videlicet urbes convertat in villas, et earum augeat servitutem, regnum iterum est ingressus et prioribus pejora committit, pessima commissurus, si, quod absit! potuerit praevalere: contra quem universos habitatores regni praecedens ejus iniquitas, sicut credimus sufficienter inducit; utpote cum vix in regno vel unus etiam valeat inveniri, qui eo procurante in se vel in suos gravaminis causam non senserit et adhuc etiam materiam habeat deplorandi. Debent enim homines regni ad memoriam revocare qualiter quidam eorum in exsilium ducti membrorum facti sunt mutilatione deformes, qualiter quidam igniti sagiminis liquore perusti, quidam flammis traditi, quidam in maris praecipitati profundum, ad colla eorum molari lapide alligato; qualiter civitates sint muris discinctae, qualiter divites pauperes cum Ecclesiis spoliati, et ad tantae crudelitatis memoriam non solum ipsum persequi, sed et nomen ejus et contra eum unanimiter convenire. Scientes autem fidelitatis vestrae constantiam, quae inter adversa semper magna eluxit, praedicto M. nullatenus consentire, universitatem vestram monemus, rogamus et exhortamur attentius, ac per apostolica vobis scripta mandamus quatenus in charissimi in Christo filii nostri F. Siciliae regis illustris fidelitate ac devotione sedis apostolicae solita fortitudine persistentes, eidem Marcowaldo, qui cum omnibus fautoribus et participibus suis excommunicationis est vinculo innodatus, potenter et viriliter resistatis, nec residuum libertatis vestrae patiamini suffocari. Nos enim, si super hoc nostris parueritis monitis et mandatis, ad honorem et profectum [vestrum], dante Domino, intendemus. Illud autem vos nullo modo deterreat, quod burgum Sancti Germani noscitur occupasse; cum non suae virtutis sed habitatorum ipsius timiditati sit penitus scribendum, qui eum deseruerant ex toto. Milites enim omnes abierunt illaesi et apud Montem Casinum, locum utique munitissimum et necessariis abundantem, intrepidi perseverant: contra quos cum exercitus Marcowaldi fecisset insultum, sicut accepimus, turpiter est fugatus, multis occisis et pluribus vulneratis; et forte divina factum est providentia ut illic inaniter occupetur, ut interim vos et alii contra eum vires vestras fortius praeparetis. Volumus igitur et mandamus ut, ne qui falsis rumoribus seducantur, haec per regnum faciatis publice nuntiari. Nos autem, licet hactenus contra eum milites studuerimus congregare, nunc tamen de imperatricis dispositione certiores effecti per scriptum nobis a venerabilibus fratribus Panormitano, Capuano, Reginensi, Montis Regalis archiepiscopis et Trojano episcopo sub ejusdem imperatricis bulla transmissum, ad defensionem regni tanto amplius aspiramus, quanto plus praeter debitum officii pastoralis de statu et quiete ipsius tenemur specialius cogitare. Verum ne quid ex contingentibus omittamus, dilectum filium nostrum I. tituli Sanctae Pudentianae presbyterum cardinalem et apostolicae sedis legatum ad dilectos filios nobiles viros P. Celanen. et R. Teatin. comites, quos vere fideles regni et Ecclesiae Rom. devotos invenimus, cum non modica pecuniae quantitate in stipendia militum eroganda dirigimus, ut per eos et militum nostrorum subventio et defensio regni celeriter et utiliter procuretur. Studete igitur omnes et singuli taliter praeparari, ut pro regni defensione resistatis violentiae Marcowaldi, qui perpetuae vos nititur tradere servituti.
DLXI. ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS ET UNIVERSIS ECCLESIARUM PRAELATIS IN SICILIA CONSTITUTIS. De eodem argumento. Praeter generale debitum, etc., usque ad verbum mandavit. Licet autem ad suscipiendam tutelam regis ipsius et regni balium assumendum ad regni jugiter praeparemur ingressum, quia tamen negotium dilationem non capit, etc., in eumdem fere modum, usque ad verbum assistatis, et nos ad honorem regis ipsius super ejus tutela et regni balio assicuretis, sicut dicta disposuit imperatrix; ut ex hoc fides quam circa eumdem regem et nos ipsos habetis, manifestius elucescat, et nos ad honorem vestrum intendere non immerito debeamus. Nos enim, etc., usque ad verbum Attendentes igitur qualiter regi teneamini memorato, etc., usque ad verbum curetis adesse, quod ex hoc nos vobis constituatis quodammodo debitores. Praecavete vobis, etc., usque in finem.
DLXII. G. SANCTAE MARIAE IN PORTICU DIACONO CARDINALI, APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Ipsi gubernationem regis minoris et regni Siciliae committit. Constantiam tuae mentis, prudentiam, dispositionem in arduis negotiis apostolicae sedis experti, certi etiam de fortitudine quam in negotiis regni Siciliae pro statu et honore ipsius manutenendo, imo etiam promovendo in melius tam nostris quam praedecessorum nostrorum temporibus habuisti, quod ad praesens circa tutelam charissimi in Christo filii nostri F. Siciliae regis illustris et regni dispositionem implere per nos ipsos personaliter non valemus, tibi fiducialiter duximus committendum; scientes quod in his, sicut et aliis negotiis tuae curae commissis, honorem sedis apostolicae utiliter [ f. viriliter] et efficaciter promovebis. Hac igitur consideratione inducti, auctoritate tibi praesentium indulgemus ut in negotiis sollicitudini tuae commissis, quae vel ad tutelam regis vel regni dispositionem pertinere cognoveris, vice nostra, sublato appellationis impedimento, prout melius videris expedire, procedas.
DLXIII. NOBILI VIRO L. DE AQUILA COMITI FUNDANO. Ut legatis apostolicis obtemperet et consilio atque auxilio sit. Quod in obsequio et fidelitate inclytae recordationis Constanciae imperatricis fortiter perstitisti, quod inimicis regni restitisti viriliter et eos etiam expugnasti gaudemus plurimum, et ex hoc futurae devotionis tuae sumimus argumentum: sperantes, imo etiam pro certo tenentes quod jam nunc in regni tuitione fortius perseveres, cum ad nos praeter id quod regnum Siciliae ad jus et proprietatem Ecclesiae pertinet, specialius ipsius defensio spectare noscatur. Siquidem imperatrix praedicta legitimum condidit testamentum, quo nobis charissimi in Christo filii nostri F. Siciliae regis illustris tutelam et curam regni concessit; ac postmodum vigesimo septimo die mensis Novembris viam est universae carnis ingressa. Unde cum de fratrum nostrorum consilio regnum, dante Domino, ingredi disposuerimus, ad ipsum solidandum in ejusdem regis fidelitate ac obsequio et tranquillitate, pace ac justitia conservandum, dilectum filium nostrum I. tituli Sancti Stephani in Coelio Monte presbyterum et G. Sancti Adriani diaconum cardinales, quos inter fratres nostros sincero prosequimur dilectionis affectu et specialis benevolentiae brachiis amplexamur, ante faciem nostram duximus praemittendos; qui et adventum nostrum praenuntient, et de benevolentia et gratia, quam ad eumdem regem et regnum gerimus vos efficiant certiores. Ideoque nobilitatem tuam rogamus, monemus et per apostolica tibi scripta mandamus quatenus cardinales ipsos tanquam legatos apost. sedis suscipiens humiliter et devote vel ad ipsos vocatus accedens, quae tibi ex parte nostra duxerint proponenda humiliter audias et efficaciter prosequaris. Ad obsequium etiam nostrum et regni defensionem taliter accingaris, ut cum mandatum nostrum ad te iterum emanarit, nihil te prorsus detineat, quin, si necesse fuerit, nos sequaris vel ad resistendum inimicis regni et Ecclesiae juxta dispositionem nostram procedas.
DLXIV. PANORMITANO, CAPUANO, REGIN. ET MONTIS REGALIS ARCHIEPISCOPIS, ET EPISCOPO TROJANO. Ejusdem argumenti. Praeter generale debitum officii pastoralis, per quod universis Christi fidelibus et singulis provinciis in quibus nomen colitur Christianum, sollicite cogitare tenemur, illa praerogativa dilectionis et gratiae quam praedecessores nostri circa regnum Siciliae praeteritis temporibus habuerunt et fidei ac devotionis sinceritas quam idem regnum et principes ejus fere semper exhibuerunt apostolicae sedi ad providendum eidem regno specialiter nos inducunt; quibus nunc causa potior et urgentior supervenit, cum inclytae recordationis Constancia imperatrix charissimi in Christo filii nostri Friderici Siciliae regis illustris tutelam et regni balium nobis testamento reliquit, et nos super utroque ab omnibus assecurari mandavit. Licet autem testamentum imperatricis ejusdem nobis exspectemus per vestros nuntios destinari, quia negotium dilationem non capit, cum Marcowaldus Dei et Ecclesiae inimicus, persecutor regni, non dormiat, sed regnum perturbare, imo etiam occupare cum suae iniquitatis fautoribus moliatur, dilectum filium nostrum G. Sanctae Mariae in Porticu diaconum cardinalem, apostolicae sedis legatum, virum utique providum et discretum, verum et veterem regni Siciliae amatorem, qui pro honore ipsius nullius erubuit faciem potestatis, quem inter fratres nostros speciali diligimus charitatis affectu, in Siciliam duximus destinandum, vices nostras ei tam super hoc quam aliis negotiis committentes. Credimus enim quod per dispositionem [ f. dispensationem] et providentiam ejus in fidelitate regis ipsius et devotione nostra regnum solidabitur universum, et malignantium perfidia confundetur. Ideoque fraternitatem vestram rogamus, monemus et exhortamur attentius, ac per apostolica vobis scripta praecipiendo mandamus quatenus legatum eumdem tanquam personam nostram recipientes humiliter et devote, taliter ei super nostris et ejusdem regis negotiis assistatis, quod in hoc manifestius appareat fides vestra et ex eo tam piam imperatricis dispositionem de vestro, sicut jam credimus, cognoscamus processisse consilio, quod eam non patiamini effectu debito defraudari. Nos enim nec labor personae nec ulla negligentia revocabit ab illis quae nos facere deceat et tanto videantur negotio expedire. Attendentes igitur qualiter nobis et regi teneamini memorato, ad honorem et salutem ipsius et nostram utiliter et efficaciter eidem legato curetis adesse, dispositionem et statuta ipsius velut nostra recipientes humiliter et inviolabiliter observantes, cum de sinceritate ac industria vestra indubitatam fiduciam habeamus. Praecavete vobis et regno ab insidiis Marc. qui, licet aliud mentiatur, regnum tamen non regi sed sibi usurpare contendit, et in vos et alios Teutonicorum caedes et suam et suorum injuriam vindicare: de quo non est aliquatenus diffidendum, cum etsi contingeret eum in regnum procedere, non tamen proficeret, imo potius deficeret labor ejus; praesertim si Sicilia fideliter in ejusdem regis fidelitate ac Ecclesiae Rom. devotione persistat. Nos autem contra eum validum exercitum destinamus.
DLXV. LLUSTRI REGI SICILIAE. Consolatoria super morte patris et matris. Quod prima primi lactis pocula tibi Dominus ab initio miscuit, quod vix bene balbutientem infantiam quasi continuata reddidit lamentatione disertam, et recenti pueritiae non solum recentem sed et repetitum amaritudinis calicem propinavit, tibi tanquam speciali apostolicae sedis filio specialiter condolemus et tecum pariter et in te propinatae tibi amaritudinis violentiam experimur. Recepimus enim per dilectos filios magistrum G. subdiaconum nostrum et L. judicem nuntios tuos, viros peritos, providos et discretos, tuae serenitatis litteras, doloris et gemitus expressivas: quibus et patris decessum et matris obitum aetas tenerrrima deploravit, utpote quae primum utrumque flere didicit, quam elementis plene alterum nominare. Nondum enim regalis infantia super morte patris consolationem acceperat, et dolorem antiquum superveniens doloris novitas innovavit et pueritiae tuae primitias eorum deputavit exsequiis quorum obsequiis secundum naturae jura juvari debuerat et sollicitius et diligentius enutriri. Verum Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, nobis et tibi super hoc consolationem obtulit salutarem, et in eo tibi consuluit in quo te visus fuerat aliquantulum aspere visitare. Sane ne, si parceret virgae, te secundum Salomonem videretur odisse, aut si te non corriperet, a dilectione sua infantiam tuam ostenderet alienam, cum, juxta testimonium sacrae Scripturae, quos amat arguat et castiget, ut quod te in primis infantiae tuae annis in filium adoptaret ostenderet, aetatis tuae primitias misericorditer visitavit, qui castigat omnem filium quem recipit et facit in tentatione proventum. Ut autem id evidentibus indiciis evidentius demonstraret, vicarium suum ad tutelam tuam misericorditer deputavit, patris defectum patre tibi digniore secundum miserationum suarum multitudinem recompensans et matrem tibi meliorem restituens pro matre defuncta, eam scilicet sub cujus capite laeva ejus et dextera ejus, sicut in Canticis legitur, amplexatur: ut dum ipsa te sicut filium foverit, eum a quo castis confovetur amplexibus, ad tutelam tuam et protectionem inducat. Nos igitur, qui praeter debitum officii pastoralis quo sumus singulis et praesertim pupillis et orphanis debitores, te tam ea ratione quod inclytae recordationis Constancia imperatrix mater tua nostrae te tutelae commisit quam eo quod regnum Siciliae ad patrimonium Ecclesiae pertinet, diligere volumus et fovere, ad honorem et incrementum regiae celsitudinis, statum regni et fidelium tuorum profectum, dante Domino, efficaciter intendemus et circa te paternam curabimus sollicitudinem exercere. Monemus igitur serenitatem tuam et exhortamur in Domino, quatenus, omni penitus moerore deposito, effugatis tristitiae tenebris, exsultes in Domino et in eo consolationis suscipias medicinam qui pro temporali spiritualem tibi patrem providit et in matris obitu matrem Ecclesiam materna sollicitudine tuae indoli deputavit; ut factus postmodum vir et in regni solio solidatus, eam amplius venereris, per quam te cognoveris exaltatum. Dictos autem nuntios tuos serenitati tuae propensius commendamus, quos magnificentiae tuae fideles et in commissis sibi negotiis exsequendis sollicitos sumus et diligentes experti; rogantes celsitudinem tuam et monentes, ut eos intuitu benigno respicias, etc.
DLXVI. PANORMITANO ARCHIEPISCOPO. Curam et instaurationem monasterii Panormitani committit. (Laterani, VI Id. Februarii.] Circa statum Ecclesiarum, in quibus est ordo regularis statutus, in melius reformandum sollicitum te credimus et attentum ut in eis ordo deperditus restauretur. Sane significavit nobis dilectus filius nobilis vir R. comes de Agello, quod bonae memoriae M. cancellarius pater ipsius monasterium quoddam in civitate Panormitana fundavit et in eo fratres Cistercien. induxit; quibus exinde recedentibus, Teutonici monasterium ipsum per laicalem potentiam occuparunt. Volentes igitur ut eidem monasterio tua sollicitudine succurratur, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus si res ita se habet, amotis inde Teutonicis memoratis, abolitum inde ordinem Cistercien. fratrum reformes. Quod si regula non patitur, pro eo quod in civitate inter hominum frequentias est constructum, cum consilio et assensu ejusdem comitis et fratrum suorum fratres alterius ordinis in eo nostra fretus auctoritate instituas, qui Domino in eo jugiter famulentur, et regularia servent in perpetuum instituta.
Datum Laterani, VI Idus Februarii.
DLXVII. MAGISTRO ET FRATRIBUS HIEROSOLYMITANI HOSPITALIS. Ut causam suam contra fratres militiae Templi jure, non vi, prosequantur. (Datum, ut supra. ) In totius Christianitatis dispendium, apostolicae sedis opprobrium et animarum vestrarum periculum controversia quae inter vos et dilectos filios nostros fratres militiae Templi, super quibusdam possessionibus constitutis in tenimento Margati et Valeniae, vertebatur, nocendi magnitudine fere universas hujus temporis controversias excedebat: utpote quae toti erat Christianitati damnosa, injuriosa nobis, mortifera partibus, utilis inimicis fidei Christianae, quibus et nocendi audaciam et detrahendi materiam ministrabat. Armaverat in se invicem Christianos, religiosos (si religiosi tamen dici debeant qui nimis injuriose proprias injurias persequuntur) in gravem religiosorum perniciem excitarat et manus contulerat in se ipsas, quae in Christianorum defensionem acies consueverant Sarracenicas expugnare. Non enim sufficiebat partibus disceptare judicio, sed sibi in propria causa [jus] dicentes, violentiam sibi mutuo irrogare et vim vi repellere, non solum non servato moderamine inculpatae tutelae, sed etiam transgressae ultionis excessu, temere contendebant; et qui consueverant in hostes fidei Christianae communes copias communiter congregare, terga vertentes hostibus, non solum verbis sed et factis et scriptis se invicem graviter offendebant. Cum autem propter controversiam ipsam dilecti filii Disigius prior Baroli et Og. praeceptor Italiae fratres vestri, et ex parte adversa Petrus de Villaplana et Terricus fratres militiae Templi ad nostram praesentiam accessissent, praesentato nobis arbitrio quod inter partes protulerant peregrini cum ultramarinae terrae Praelatis; licet plene nobis de jure liqueret, maluimus tamen etiam personaliter ad pacem intendere ac causam ipsam amicabili compositione sopire, quam judicio terminare. Fratres igitur tam eorum quam vestros convocantes in unum ac de compositione tractantes, de voluntate ipsorum, praesente ac consentiente Seguino milite, dictas possessiones cum fructibus inde perceptis plene restitui de fratrum nostrorum consilio fratribus militiae Templi mandavimus: ita tamen ut postquam ipsi per mensem pacificam possessionem habuerint, eidem militi qui proponit ad se possessiones illas de jure spectare vel filiis ejus, post citationem vestram, teneantur in vestra curia respondere; sic scilicet quod vos de principatu Antiochien. et de comitatu Tripolitano viros idoneos ad judicium convocetis, qui fratribus militiae Templi esse non debeant de ratione suspecti. Quod si forsitan eorum aliquos de jure suspectos habuerint, ipsos eis liceat sine malitia recusare, ut judicium penitus sine suspicione procedat; praesertim cum ipsis sub obtentu gratiae nostrae dederimus in mandatis ut nullum sine certa ratione recusent. Quod si, prout diximus, citati venire contempserint, ex tunc militem ipsum vel filios ejus in possessionem causa rei servandae mittatis. Viri autem vocati juramento firmabunt quod odio, gratia et timore postpositis, sine aliqua personarum acceptione causam audient et secundum approbatam terrae consuetudinem terminabunt. Quod si forte noluerint, venerabilibus fratribus nostris patriarchae Antiocheno, archiepiscopo Nazareno et Valeniensi epis copo dedimus in mandatis ut eos ad praestandum hujusmodi juramentum per censuram ecclesiasticam, appellatione remota compellant, nec liceat partibus ab eis ante sententiam appellare. Si vero post sententiam alterutra partium duxerit appellandum, cum appellationem fuerit interpositam prosecuta, nos, ut per eos causa eadem melius terminetur quibus melius poterunt ejus merita ex locorum vicinitate liquere, ipsam aliquibus de provincia, appellatione postposita, committemus; qui pensata consuetudine, causam ipsam, justitia mediante, decident: quorum sententiam faciemus, auctore Domino, inviolabiliter observari. Per hoc autem quod pro bono pacis hac vice mandavimus, nullum alterutri partium volumus praejudicium generari. Caeterae vero quas habetis vel habituri estis ad invicem quaestiones, secundum compositionem inter vos et eos antiquitus initam et a bonae memoriae Alexandro papa praedecessore nostro et a nobis postmodum confirmatam, tractentur, concordia vel judicio terminandae. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus et sub obtentu gratiae nostrae, excommunicationis interminatione, in virtute Spiritus sancti et sub obtestatione divini judicii districte praecipimus quatenus vos ad invicem diligentes, tam causam ipsam quam alias honeste, sicut condecet, pertractetis; non per violentiam vel injuriam contendentes, sed quae pro utraque parte videntur facere in judicium rationabiliter deducentes: scituri quod si qua partium contra tam expressam inhibitionem venire praesumpserit, nos super eam durissime manus nostras curabimus aggravare.
Datum, ut supra.
DLXVIII. PRIMICERIO ET CLERO MEDIOLANENSI. Quod legatis et nuntiis apostolicis ab omnibus juxta procuratio debeatur. (Laterani, XII Kal Martii.) Cum instantia nostra quotidiana sit, secundum debitum apostolicae servitutis, omnium Ecclesiarum sollicitudo continua, quoties ipsarum negotiis promovendis non possumus personaliter imminere, per fratres nostros ea expedire compellimur, quos a nostro latere destinamus; illius exemplum in hac parte secuti qui, discipulis suis in mundum universum transmissis, ipse in medio terrae salutem fuit personaliter operatus. Hinc est quod eum nuper dilectum filium B. tituli Sancti Petri ad Vincula presbyterum cardinalem, apostolicae sedis legatum, pro negotiis Ecclesiae in Lombardiam duxerimus destinandum, et is civitatem vestram ingressus procurationes a vobis exigeret, quae consueverunt apostolicae sedis legatis et nuntiis exhiberi, vos non attendentes quod dicitur ab Apostolo, Si vobis spiritualia seminavimus, non est magnum si carnalia vestra metamus (I Cor. IX, 11), ne vos ad onus procurationis arctaret, nisi a canonicis majoris Ecclesiae se faceret antea procurari, sedem apostolicam appellastis et, sicut idem cardinalis per suas nobis litteras intimavit, in aliis etiam non modicum injuriosi fuistis. Propter quod dilecti filii praepositus Sancti Nazarii et A. canonicus Sancti Stephani syndici et procuratores vestri cum dilecto filio abbate Sancti Vincentii ad sedem apostolicam venientes, ut super his statueremus ordinem et mensuram ex parte vestra suppliciter postulabant. Licet autem pro eo quod praedicto cardinali vel potius nobis in ipso contumaciter resistentes, (juxta verbum Dominicum: Qui vos recipit, me recipit; et qui vos spernit, me spernit ) (Luc. X, 16), necessaria denegastis, non pro vobis sed contra vos potius meruerint exaudiri; quia tamen paternam affectionem, qua nobis est proprium de Romanae sedis clementia misereri semper et parcere, offensi etiam deponere non valemus, de consilio fratrum nostrorum taliter in hujusmodi duximus respondendum. Quod cum omnes Ecclesiae legatis et nuntiis apostolicae sedis procurationes impendere teneantur, ab earum praestatione nullam prorsus volumus haberi excusatam, nisi forte per speciale privilegium sedis apostolicae, quod non credimus, sit exempta, etiamsi longissimo tempore procurationis obsequium non impenderit; cum in talibus praescriptio sibi locum nequeat vindicare, cum nos a provisione pastoralis sollicitudinis circa omnes Ecclesias nunquam omnino cessemus. Sane in his exigendis eum modum et ordinem volumus observari, ut nulla Ecclesia vel praelatus se indebite praegravari rationabiliter conqueratur. Si vero de communi collecta legatorum et nuntiorum nostrorum expensas duxeritis faciendas, quod vobis non duximus inhibendum, ex hoc nobis et nostris nullum praejudicium volumus generari quo minus possint a quocunque maluerint procurationes sibi debitas postulare: ita quod si exactus ultra suam gravatus fuerit facultatem, sibi ab illis restauretur, nuntiis tamen nostris in necessariis exhibendis pareat quicunque fuerit requisitus humiliter et devote: ita tamen quod in fraudem nihil penitus attentetur, nec per communes ministros procurationis obsequium, si noluerint, recipere compellantur. Qui vero contumaciter eis duxerit resistendum, omni prorsus appellatione remota, per ecclesiasticae districtionis sententiam compescatur. Super injuriis autem dicto cardinali temere irrogatis volumus et mandamus quatenus ei satisfactionem congruam impendatis; ad quam, si forte contempseritis exhibere, ipse vos appell. remota compella
Datum Laterani, XII Kal. Martii.
Scriptum est super hoc B. tt. S. Petri ad Vincula presbyt. cardin. apostol. sedis legato.
DLXIX. ABBATI DE CERRETO. Ut Mediolanensium causam, quare procurationem legatis negarint, cognoscat. (Laterani, VII Kal. Martii.) Accedentes ad praesentiam nostram dilecti filii praepositus Sancti Nazarii et A. canonicus Sancti Stephani syndici et procuratores dilectorum filiorum primicerii et cleri Mediolanensis, de ordinariis majoris Ecclesiae nobis graviter sunt conquesti quod cum ipsi legatos et nuntios apostolicae sedis devote recipiant et procurent, dicti ordinarii et procurare ipsos renuunt et procurantibus ad expensas subsidium impertiri; unde clericis Mediolanen. grave querebantur praejudicium generari. Cum enim per civitatem ipsam saepe contingat transitum facere nostros nuntios et legatos, quanto in eorum procurationibus faciendis pauciores existunt, tanto facientes amplius praegravantur; et quanto per plures onus esset procurationis divisum, tanto a facientibus facilius portaretur. Qui siquidem ordinarii, cum pro eis et aliis vigilare jugiter non cessemus et spiritualia, sicut Dominus dederit, omnibus ministrare, cur in hujusmodi speciali se jure satagant tueri non videtur; praesertim cum et apostolus dicat, Si vobis spiritualia seminamus, non est magnum si carnalia vestra metamus (I Cor. IX, 11), et instantia nostra quotidiana sit omnium Ecclesiarum sollicitudo continua, sicut plenius norunt praesentes pariter et remoti. Volentes autem ut quod omnibus imminet, ab omnibus comportetur, discretioni tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus praedictis ordinariis ad tuam praesentiam convocatis, nisi per speciales privilegium apost. sedis a praestandis procurationibus ostenderint se immunes, etiamsi longissimo tempore procurationis obsequium non impenderint, cum in talibus sibi praescriptio locum nequeat vindicare, ipsos ad procurationis sarcinam ordine debito subeundam, appellatione remota, teneri decernas. Si quid etiam aliud dicti syndici contra praefatos ordinarios habuerint quaestionis, audias illud et, remoto appell. obstaculo, justitia mediante decidas: faciens quod decreveris per censuram ecclesiasticam firmiter observari.
Datum Lat., VII Kal. Martii.
DLXX. MAGISTRO ET FRATRIBUS HOSPITALIS QUOD TEUTONICUM APPELLATUR. Ordinationem novam ab illis factam confirmat. (Laterani, XII Kal. Martii.) Sacrosancta Romana Ecclesia etc., usque ad verbum suscipimus. Specialiter autem ordinationem factam in Ecclesia vestra juxta modum Templariorum in clericis et militibus et ad exemplum Hospitalariorum in pauperibus et infirmis, sicut provide facta est et a vobis recepta et hactenus observata, devotioni vestrae auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti pagina communimus. Nulli ergo etc. nostrae protectionis et confirmationis, etc.
Datum Laterani, XI Kal. Martii.
DLXXI. PATAVIENSI EPISCOPO. Ut prava judicandi consuetudo rescindatur. (Laterani, XII Kal. Martii.) Ad nostram noveris audientiam pervenisse quod in tua dioecesi etiam in causis ecclesiasticis consuetudo minus rationabilis habeatur quod, cum aliqua causa tractatur ibidem, allegationibus et querelis utriusque partis auditis, a praesentibus, litteratis et illiteratis, sapientibus et insipientibus, quid juris sit quaeritur; et quod illi dictaverint vel aliquis eorum praesentium consiliio requisito pro sententia teneatur. Nos igitur attendentes quod consuetudo quae canonicis obviat institutis nullius debeat esse momenti, cum sententia a non suo judice lata nullam obtineat firmitatem, ut in causis ecclesiasticis subjectorum tuorum, postquam tibi de meritis earum constiterit, sententiam proferre valeas, sicut ordo postulat rationis, auctoritate tibi praesentium, praemissa consuetudine non obstante, concedimus facultatem. Nulli ergo, etc.
Datum Laterani. XII Kalendas Martii.
DLXXII. PATAVIENSI EPISCOPO. Datur illi potestas absolvendi incendiarios. (Laterani, XII Kal. Martii.) Sicut ex parte tua nostro fuit apostolatui reseratum, praedecessores nostri felicis recordationis Clemens et Celestinus et devotionem tuam et gentis tibi subjectae duritiam attendentes, ut absolvere ac judicare posses incendiarios in tua dioecesi constitutos fraternitati tuae de benignitate sedis apostolicae indulserunt. Nos igitur tibi, quem inter fratres et coepiscopos nostros sincera diligimus in Domino charitate, abundantiorem deferre volentes honorem et illud nihilominus attendentes, quod ex hoc vita hominum facilius corrigatur, ad exemplar eorumdem praedecessorum nostrorum potestatem incendiarios tuae dioecesis absolvendi devotioni tuae auctoritate praesentium indulgemus; nisi forte tantus sit aliquorum excessus, ut eos oporteat ad sedem apostolicam destinari. Nulli ergo, etc.
Datum Laterani, XI Kal. Martii.
DLXXIII. HENRICO DIACONO. Ipsi Ecclesiam litigiosam confert, adversarioque silentium imponit. (Laterani, XIII Kal. Martii.) Cum inter te et Albertum clericum de Tetingin super Ecclesia Sancti Calixti quaestio verteretur, partibus in nostra praesentia constitutis dilectum filium nostrum G. Sancti Nicolai diaconum card. deputavimus auditorem: coram quo cum fuisset aliquandiu litigatum et idem nobis quod invenerat fideliter retulisset, nos, rationibus utriusque partis diligenter auditis et cognitis, tibi adjudicantes Ecclesiam nominatam, ad quem de jure spectabat, te ab impetitione praedicti adversarii tui prorsus absolvimus, perpetuum super hoc sibi silentium imponentes. Nulli ergo, etc. nostrae diffinitionis et absolutionis, etc.
Datum Laterani, XIII Kalendas Martii.
DLXXIV. C. QUONDAM HILDESEMEN. EPISCOPO. [Sine salutatione.] Ne quis propria auctoritate, sine consensu papae, ex una Ecclesia in aliam migret. Quod tibi apostolicae salutationis alloquium denegamus, non ex malevolentia nostra procedit; sed cum olim praeter auctoritatem apostolicae sedis, ad quam cessiones, depositiones et translationes episcoporum spectare noscuntur, ad Herbipolen. Ecclesiam ab Ecclesia praesumpsisses Hildesemen. transire, archiepiscopis et episcopis Alemanniae ac tibi ipsi (si tamen ad te litterae nostrae pervenerunt) et tam Herbipolen. quam Hildesemen. capitulo contra te litteras curavimus destinare; quas cum ad eos ad quos mittebantur, sicut ex relatione cursorum nostrorum accepimus, noverimus pervenisse, ab ipsis juxta tenorem ipsarum in te credimus fuisse processum. Sane non erat nobis tutum in hoc articulo dissimulare apostolicae sedis injuriam aut privilegiorum nostrorum aequanimiter sustinere jacturam, ne dissimulatio in approbationem et taciturnitas in consensum posset ab aliquibus allegari. Unde maluimus in te, licet olim dilectum nobis, cum in minori essemus officio constituti, aliquam exercere vindictam, quam impunitus excessus traheretur a posteris in exemplum. Miramur autem non modicum et non sine ratione movemur quod contra nos ausus es ponere os in coelum, asserens quod contra te nec citatum nec convictum non fuerat sententia proferenda. Sed ecce in quo alterum judicas te ipsum condemnas, cum tuum non fuerit de superiori temere judicare, et in eo quod in excusationem tuam, imo potius accusationem nostram allegas, tertium membrum omiseris, cum in manifestis non sit ordo judiciarius requirendus. Verum utrum excessus tuus fuerit manifestus conscientiae tuae relinquimus discernendum, cum non potuerit esse occultum quod tam publice factum fuit et per totam Teutoniam publicatum. Tu etiam confessus videris de crimine, cum in litteris ad nos directis, quas adhuc apud nos in testimonium reservamus, Herbipolen. te praesumpseris episcopum appellare. Nec credere de facili debuisses quod in odium tuum aut in exaltationem alicujus et depressionem alterius duximus procedendum, cum te dilexerimus hactenus et adhuc etiam (nisi forsan tu ipse impedias) diligimus; et non gloriosum, sed periculosum nobis existeret in favorem alicujus in te proferre sententiam aut aliquem ex malevolentia condemnare. Omni ergo excusatione cessante, si apud nos desideras gratiam invenire, mandatum studeas apostolicum adimplere; non rediens ad Hildesemen. Ecclesiam et ab Herbipolen. recedens; ut tunc tandem quem circa te in hoc etiam geramus affectum evidenter agnoscas.
DLXXV. NOBILI VIRO W. COMITI CASERTAN. Ut captos regis et regni Siciliae hostes diligenter custodiat, seque modeste gerat. Licet hactenus inter caeteros principes regni Siciliae specialem de nobilitate tua fiduciam haberemus, nunc tamen prudentiam tuam in opere manifestissime sumus experti, quae talia nuper per Dei gratiam procuravit, ex quibus honor regis et noster ac regni defensio ad tuum magnifice proveniet incrementum. Accepimus enim et pro certo tenemus quod Dwibuldum, occultum enim nunc autem manifestum persecutorem regis et regni, non sine magna discretione ac prudentia captum vinculis tradidisti, qui potentior erat in regno quam Marcowaldus Dei et Ecclesiae inimicus, imo etiam sine cujus favore dictus Mar. nec ingressum nec progressum in regnum aliquatenus habuisset. Cum igitur te et posteritatem tuam secuturam in hoc Dominus praeviderit exaltandam, nobilitatem tuam rogamus, monemus et exhortamur in Domino, et sub obtentu gratiae nostrae ac debito quo charissimo in Christo filio nostro F. illustri regi Siciliae teneris, districte praecipimus quatenus facta tibi a Domino gratia prudenter utaris nec des honorem tuum alii, nec gloriam tuam participes alienis. Nos enim tam in honoribus quam terra et aliis quae a nobis duxeris postulanda, nobilitatis tuae potentiam, dante Domino, curabimus dilatare. Tu vero, sicut charam habes gratiam nostram et regis, memoratum D. et alios quos cum ipso cepisti, tam caute, tam diligenter, et arcte facias custodiri, quod nec fugere possint nec circumvenire valeant tuae industriam probitatis. Nec te Marcowaldi aut suorum minae deterreant nec preces demulceant nec munera frangant nec promissiones emolliant, aliquorum juramentis aut obligationibus quibuscunque omnino non credens, donec de terris, personis et rebus ita provide cum nostro consilio disponatur, ut per hoc et regis honos et regni tranquillitas et tuus profectus per nos magnifice procuretur: pro certo confidens quod nos ultra forte quam credas tuum procurabimus incrementum. Quoniam si, quod absit! semel tuas manus evaderet, in te ac terram tuam perpetuo desaeviret. Volumus autem ut super hoc nobis consilium tuum plenius et voluntatem exponas; ut, cognita intentione quam habes, possimus expressius respondere
DLXXVI. PE. COLIMBRIENSI EPISCOPO. Ut omnes jura episcopalia suo episcopo persolvant. (Laterani, XIII Kal. Martii.) Fratrum et coepiscoporum nostrorum justitiae consulere volumus et eorum gravaminibus praecavere; ne si nostro fuerint subsidio destituti, gravem sentiant laesionem. Sane significasti nobis in nostra praesentia constitutus quod quidam in tua dioecesi commorantes, eo quod in canonicorum Sanctae Crucis vel aliorum privilegiatorum sunt fraternitate recepti, jura tibi episcopalia non persolvunt. Ea propter, venerabilis in Christo frater, tuis precibus annuentes, auctoritate tibi praesentium indulgemus, ut quandiu confratres hujusmodi moram fecerint in domibus suis in habitu saeculari et ab Ecclesiis tuis ecclesiastica receperint sacramenta, sicut prius tibi jura episcopalia solvere teneantur. Nulli ergo, etc.
Datum Lateranio XIII Kal. Martii.
STEPHANI BALUZII TUTELENSIS ADMONITIO AD LECTOREM. Sequentes epistolae non exstant in superioribus editionibus. Sed ex diversis locis conquisitas, cum pertineant ad primum annum pontificatus Innocentii, hic vice appendicis edendas esse censuimus. Et fidelitates quidem Petri praefecti et comitis Ildebrandini editae fuerant a Materno Cholino in fine libri secundi, loco non suo. Epistolam vero ad Oddonem episcopum et capitulum Pinnense suppeditavit tomus septimus Italiae sacrae Ferdinandi Ughelli, reliquas Chronicon Gervasii monachi Cantuariensis.
DLXXVII. Juramentum fidelitatis Innocentio III praestitum a PETRO praefecto urbis. In nomine Christi. Ego Petrus Urbis praefectus juro quod terram quam mihi dominus papa procurandam commisit fideliter procurabo ad honorem et profectum Ecclesiae, non vendam nec locabo nec infeudabo nec impignorabo nec aliquo modo alienabo quidquam ex ea. Justitias et rationes Ecclesiae Romanae studiose requiram et recipiam et jura ipsius recuperare studebo et recuperata et habita conservabo et defendam, quandiu mihi procurationem dimiserit. Stratam custodiam et justitiam exercebo. Ad custodiam munitionum diligens studium et operam efficacem impendam ut ad honorem et mandatum Ecclesiae Romanae bene custodiantur. Castellanos et servientes nec mutabo nec alios introducam nec mutari faciam nec alios introduci praeter mandatum domini papae. Fideles et vassallos de patrimonio Ecclesiae sine speciali mandato Romani pontificis ad fidelitatem et dominium meum non recipiam, et ex ea non faciam mihi affidatos teneri, nisi procuratione durante. In terra meae procurationi commissa munitiones aedificari non faciam sine speciali mandato domini papae. Quandocunque fuero requisitus per dominum papam aut nuntium vel litteras ejus, reddam rationem de procuratione fideliter. Et quandocunque jussus a domino papa vel ab Ecclesia Romana, integre et libere resignabo. Haec omnia juro me fideliter servaturum sine fraude pro posse meo: salvo in omnibus mandato domini papae. Sic me Deus adjuvet et haec sancta Dei evangelia.
DLXXVIII. Juramentum comitis Ildebrandini. Ego comes Ildebrandinus ab hac hora in antea fidelis ero beato Petro et domino meo papae Innocentio ejusque successoribus canonice intrantibus et sanctae Romanae Ecclesiae. Non ero in facto neque in dicto neque in consilio aut in consensu ut vitam perdant aut membrum, vel capiantur mala captione. Consilium quod per se vel per suum nuntium aut per suas litteras mihi manifestaverint ad eorum damnum me sciente nulli pandam. Si eorum certum damnum sciero, si possum, remanere faciam; sin autem, aut per me aut per meum nuntium vel per talem personam, quam pro certo credam eis dicturam, significabo. Papatum Romanum et regalia beati Petri et nominatim Montem altum et quidquid aliud teneo de ipsis regalibus adjutor ero ad retinendum, quae non habet ad recuperandum, et recuperata ad retinendum et defendendum contra omnes homines. Cum autem a domino papa fuero requisitus per litteras ejus aut per nuntium suum certum, ad praesentiam ejus accedam, ubi securus possim accedere et in manibus ejus ligium hominium ei faciam. Haec omnia bona fide sine fraude et malo ingenio observabo. Sic me Deus adjuvet et sancta haec evangelia.
DLXXIX. ODDONI EPISCOPO ET CAPITULO PENNENS. Confirmat compositionem factam inter episcopum Pennensem et monasterium S. Viti de Furca. (Apud S. Petrum, XIII Kal. Maii.) Innocentius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Oddoni episcopo et dilectis filiis canonicis Pennensibus, salutem et apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum, et vota quae a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Ea propter vestris justis postulationibus [benignum] impartientes assensum, quae inter bonae memoriae Odorisium Pennensem episcopum et Odolerium priorem Sancti Viti de Furca, super justitiis quas Pennensis Ecclesia in Ecclesia Sancti Viti de Piscaria quae memoratae Ecclesiae Sancti Viti de Furca noscitur esse subjecta, dioecesana lege tanquam matrix Ecclesia vindicabat, amicabiliter intercessit, sicut legitime facta est et ab utraque parte recepta et hactenus observata, ut in scripto authentico confecto exinde continetur, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat, etc. Si quis autem, etc.
Datum Romae apud Sanctum Petrum XIII Kal. Maii, pontificatus nostri anno primo.
DLXXX. REGI ANGLIAE. Scribit pro monachis Cantuariensibus. (Apud S. Petrum, Non. Martii.) Innocentius episcopus servus servorum Dei illustri regi Angliae, salutem et apostolicam benedictionem. Quoniam de regia celsitudine spem certam et fiduciam obtinemus ut Ecclesias et ministros ecclesiasticos digne satagat honorare ipsosque suae defensionis et protectionis munimine confovere, regalem magnitudinem ad haec libenti animo apostolicis exhortationibus invitamus et animum tuum ad ea volumus inducere per quae Regi regum, cujus propitiante gratia regni obtines dignitatem, dignis operibus valeas complacere ipsiusque tibi conciliare favorem. Nos itaque pro dilectis filiis nostris monachis Cantuariensis Ecclesiae preces apostolicas porrigimus, magnificentiam tuam rogamus, monemus et in Domino attentius exhortamur quatenus ipsos et eorum Ecclesiam propensius habeas commendatos intuitu precum nostrarum et ob reverentiam gloriosi martyris Christi Thomae, qui sanguine martyrii Cantuariensem Ecclesiam illustravit, et a malignantium propulsione defendas, et eis sua jura illibata studeas et integra conservare.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, Non. Martii, pontificatus nostri anno primo.
DLXXXI. SUFFRAGANEORUM CANTUARIENSIS ECCLESIAE AD INNOCENTIUM PAPAM. Rescribunt in causa capellae de Lamhee. Reverendo patri et domino Innocentio summo pontifici suffraganei Cantuariensis Ecclesiae, salutem. Gratias agimus gratiae Largitori, qui suam fundans Ecclesiam supra petram, in Petro et per eum in successoribus ejus fratres suos confirmandos esse praedixit. Unde et cum de beatae recordationis Celestini papae III obitu essemus perturbati, superveniens nuntius electionis vestrae nubilum nostrae tristitiae desiderabiliter serenavit. Non reliquit nos orphanos, qui pro patribus filios, qui loco sanctorum suscitat Nazareos. Congratulamur gratiae Dei, qui vos a primitivis adolescentiae motibus ita erudivit et informavit ad tantae mysterium dignitatis, ut Ecclesiae incolumitas tota post Deum de vestrae potestatis auctoritate pendeat et quae in aliquibus membris suis infirmata est, sub indulto nobis Innocentio ad justitiam ei innocentiam convalescat. Noveritis igitur quod susceptis paternitatis vestrae litteris ad venerabilem patrem nostrum Cantuariensem archiepiscopum et nos directis, quarum vobis transcripta transmisimus, ad mandatum praedicti patris et metropolitani nostri Cantuariae infra 30 dies susceptionis illius cum omni devotione convenimus, charissimo fratri nostro Conventrensi episcopo manum consecrationis una cum eodem archiepiscopo imposituri et super his quae a vestra sanctitate in mandatis accepta fuerant communi deliberatione et consilio tractaturi. Nos autem ibidem pro his et ad haec specialiter constituti, praedictum patrem et archiepiscopum nostrum devotum invenimus, ut in his quae injuncta fuerant, licet gravia viderentur, vestrae dispositionis imperio juxta mandati formam et nostrae universitatis consilium obediret. Cum autem satis exacta deliberatione super his invicem tractaremus, quibusdam nostrum scilicet, quibus rei gestae series plenius quam ipsi archiepiscopo innotuerat, constanter asserentibus, multis etiam viris magnis et prudentibus et fide dignis id ipsum assertive protestantibus, pariter advertimus religionem vestram ex suppressione veritatis multipliciter circumventam. Primo, quod cum capella, de qua agitur, de speciali indulgentia piae recordationis Urbani papae in honore beatorum martyrum Stephani et Thomae a bonae memoriae B. archiepiscopo constructa fuerit, sicut eam beatus martyr Thomas plurimique ipsius praedecessores in honorem protomartyris Stephani praeconceperant construendam, nec in litteris Urbani papae, quae de eadem capella demolienda dicuntur emanasse nec in praescriptis vestrae sanctitatis apicibus, quae ipsius Urbani papae litteris maxime videntur inniti, de praedicta indulgentia mentio facta fuit; unde, nec ipsius indulgentiae vigor per has vel illas videbatur infirmari. Secundo, quod inclytae recordationis Gregorius papa indulsit ut per litteras domini Urbani praedecessoris sui a tribus mensibus ante obitum suum contra archiepiscopum B. et clericos suos directas, nisi de novo mandato, minime procederetur. Unde cum litterae ejusdem Urbani per indulgentiam ejusdem Gregorii suspensae fuerint et nulla Clementis papae vel alterius post illum inhibitio super hoc innotuerit, nihil in apostolicae prohibitionis contemptum circa praefatam capellam videtur attemptatum. Tertio, quod cum monachis Cantuariensibus in causa dicta procedendi facultas non suppeteret, eo quod Urbani litteras Gregorii indulgentia suspendisset, interventu domini R. illustris regis Angliae et venerabilis W. Rothomagensis archiepiscopi, necnon et Dunelmensis, Wintoniensis, Saresberiensis, Conventrensis, Rossensis episcoporum, et cancellarii Angliae tunc Eliensis electi, iisdem monachis instantibus in capitulo domino et illustri Regi Angliae et abbate Cisterciensi multisque aliis et magnis praesentibus recitata, super haec ita convenit, ut capella quae prope muros Cantuariae fabricata fuit in locum remotiorem, quemcunque delegisset archiepiscopus, sine subsecutura reclamatione libere transferretur. Sed et iidem monachi omnibus aliis querelis spontanea voluntate renuntiaverunt seque dispositioni archiepiscopi sui per omnia subjecerunt; et, sicut a quibusdam fratrum nostrorum audivimus, archiepiscopus et monachi sui se invicem in pacis osculo receperunt. Quarto, quod cum bonae memoriae Celestino papae processus totius negotii innotuisset, praefato archiepiscopo nostro de praedicta capella et praebendis ejus ad indemnitatem Cantuariensis Ecclesiae libere disponendi facultatem indulsit et sic statum capellae confirmavit. Unde postmodum memoratis archiepiscopo et monachis super eadem dispositione tractatum habentibus, unanimi assensu complacuit per nuntios utriusque partis ad sedem apostolicam destinandos sedis ipsius consilium super hoc expetere et exspectare, archiepiscopo id consilio domini papae committente, ut in ejus esset dispositione sub quibus cautionibus, manente capella, Cantuariensis Ecclesiae provideretur indemnitati. Nuntiorum autem praedictorum iter duo de monachis Cantuariensibus praevenientes, praeter conscientiam vel archiepiscopi vel prioris et conventus, sicut idem conventus in capitulo super hoc requisitus viva voce protestatus est, a claustro clanculo recedentes, et ob hoc ab archiepiscopo non immerito secundum regularem disciplinam sententia sunt excommunicationis innodati; qui tacita veritate vel egressus eorum vel sententiae quam juste super hoc exceperant, iidem eorum quae supra meminimus litteras praedictas ad ipsum archiepiscopum et nos impetraverunt. His rationibus cum universitati nostrae videretur esse juri consentaneum vestraeque paternitati placiturum litterarum exsecutioni supersederi, donec super rei veritate vestra instrueretur religio; dictus etiam archiepiscopus, ne quid mansuetudinis et humilitatis omitteret, ex abundanti tam per se quam per nos instanter obtulit ut de electis quos monachi Cantuarienses vellent episcopis vel cujuscunque ordinis viris religiosis de omnibus quae praecesserant et de hujus mandati exsecutione acceleranda vel differenda, eorum pareret arbitrio. Monachis autem haec voluntarie magis quam juste recusantibus, praemissis moti rationibus ipsum archiepiscopum ad hoc induximus, ut ipse interim subsistente, de solita sedis apostolicae clementia confidentes, totum negotium ad vestram excellentiam referremus; supplicantes attentius ut ita super hoc vestra disponat prudentia, ne inter regnum et sacerdotium in Anglia jam orta dissensio invalescat. Turbati sunt enim vehementer ex hoc mandato rex et regni magnates, eo quod jure canonico videatur licitum et hactenus consuetudine Anglicana obtentum, ut tam archiepiscopi quam episcopi, quam etiam laici, auctoritate dioecesani episcopi possint ecclesiam conventualem in suo construere fundo. Vos igitur, pater in Christo charissime, quod super hoc expedire videritis, veritate cognita disponatis: scituri profecto quia quod statueritis dominus archiepiscopus et nos debito et devoto exsequemur affectu. Quod si sanctitati vestrae testimonium nostrum videatur minus sufficere ad fidem, placeat vobis pleniorem hujus veritatis inquisitionem aliis quos elegeritis demandare, quorum relatione vestra sublimitas edocta, quod Altissimo magis placere noverit, diffiniendo decernat.
DLXXXII. ABBATUM CISTERCIENSIUM REGNI ANGLIAE AD PAPAM. De eodem argumento. Reverendo domino et patri Innocentio Dei gratia summo pontifici, suae sanctitatis filii et servi devotissimi, E. Rievallis, R. de Boxeleia, I. de Forda, B. de Straford, W. de Ponte Roberti, H. de Stanlege et W. de Basinguvas abbates totusque Cisterciensium abbatum de Anglia conventus, salutem debitam cum humili subjectione, reverentiam et obedientiam. Cum sacrosancta Romana Ecclesia, cui Domino disponente praeestis, mater sit omnium Ecclesiarum in Christo, in multiplicandis eis, enutriendis ac defendendis materna charitate atque sedulitate uti consuevit, et sic de adulta jam sobole gratulari, ut novam quotidie procurare non desinat. Quod si in tot filiis ejus duo aliqui se in utero ipsius aliquando collidunt, materna gravitate atque prudentia litem hanc dirimere novit et in id ipsum reducere dissidentes, ne et ipsi ab invicem consumantur et ipsa utroque orbetur filio una die. Hinc est quod pro beati Thomae martyris Ecclesia, quae ac si recens purpura totam vestit et ornat Ecclesiam Dei, quanta possumus gemituum ac precum profusione paterna viscera pulsamus, ut convertamini aliquatenus, et clementius aliquid cogitetis super eam. Securis enim apostolica jam ad radicem plantationis hujus novellae, quod gementes dicimus, posita est. Sed si terram non occupat, si fructum facit, si denique fructum plurimum, securim vestram vel ad modicum suspendi humiliter supplicamus. Sane non sine nutu divinae dispensationis beatus martyr in loco nativitatis suae memoriam sibi elegisse videtur; praesertim cum diffinitione regum ac principum, cum consilio Episcoporum ac totius cleri, cum denique exsultatione universae terrae fundata, ipsorum etiam monachorum Cantuariensium, quaecunque ipsi vestrae majestati suggesserint, solemnem in audientia publica gratiam et assensum meruerit. Denique si monachis illis contra praelatum suum talem tantumque praelatum ad tam pium opus demoliendum res ad vota cesserit, nunquid nos deinceps tam perniciosi virus exempli omnem coetum religiosorum inficiet et cornua increscent omnibus inobedientiae filiis, ut levi occasione insurgant et impingant in parentes suos? Omnis jam domus rupto pacis et obedientiae vinculo desolabitur; et ubi tanti auctoritas mali convaluerit, unusquisque vorabit carnem brachii sui. Quidque ad loci hujus venerationem cum beati martyris illustri gloria praeclara sui merita fundatoris accedunt, qui de nostro grege ad tanti officii cultum assumptus, magni illius mensuram gradus, ut mundus testis est, glorifice adimplevit et in priori nihilominus humilitate et in multa omnium admiratione perseveravit. Et vir quidem ille et vita venerabilis et doctrina incomparabilis et signis illustris, omnibus inter se et monachos suos illos solemniter consopitis, peregre consummatus est, Christianae fidei pietati tam pretiosa morte quam vita eximia testimonium reddens. Non moveat, quaesumus, sanctitatem vestram livor istorum, nec post fata quiescens, quibus ignoscat Deus; quod quem vivum inexorabiliter sunt persecuti, et veteres post mortem inimicitias in operum ejus reliquiis demoliendis dissimulare non possunt. Reverendo proinde successori ejus domino nostro nunc Cantuariensi archiepiscopo, contra quem praefati monachi suum levavere calcaneum, etiamsi ora humana tacuerint, opera ejus testimonium perhibent de illo, cum luceant prorsus omnibus qui in domo sunt. In viis ambulat gloriosorum praedecessorum suorum; qui, si veteres et novi revolvuntur annales, similia a suis monachis pertulisse invenientur. Judicem eum esse incorruptissimum, personarum prorsus et munerum acceptione deducta, nemo est in regno Anglicano qui dubitet. Benedictio proinde parvulorum pauperum, pusillorum ac viduarum super eum continua ac copiosa descendit. Religiosi omnes non dominum eum vel judicem, sed patrem inveniunt et advocatum. In camera ejus non solum ad colloquium, sed passim et indifferenter ad hospitii gratiam suscipit eos. De conscientia denique bona constans ei atque fidele testimonium perhibemus, quia ipse est unica ac potentissima Ecclesiae Anglicanae columna. Qui sicut in omnibus causis suis, ita et in hac tantam exhibuit patientiam, lenitatem atque modestiam, quanta nec nos scripto ad praesens concipere possumus, et illi vobis plenius poterunt enarrare qui a latere ejus ad vos missi, ore ad os vobis loqui merebuntur. Sed de patientia ejus illi semper ad impatientiam crescunt; et lenitate ejus atque modestia abutentes contumaciores atque immitiores efficiuntur in dies. Cadat ergo in conspectu vestro universitatis nostrae humilis supplicatio, ut respondeat ei hodie ante vestrum justitia sua, cui tot et tanta merita sua et gloriae beati martyris pia aemulatio et totius Angliae communia vota suffragantur. Unum est quod precibus nostris adjicimus, ut si nos in commendatione unius alteriusve personae timore seu gratia excessisse timetis, consulere dignemini testimonium universae terrae, et eos, si placet, praecipue qui de nigro sunt ordine, cum in his utique non debeant esse de jure suspecti; et invenietis nos servos vestros fideles in omnibus partibus parcius fuisse locutos. Valeat in Domino sancta paternitas vestra.
DLXXXIII. MONACHORUM ECCLESIAE CANTUARIENSIS AD PAPAM. Exponunt afflictiones suas. Innocentio Dei gratia summo pontifici conventus Cantuariensis Ecclesiae, salutem. Multa et diversa, imo et quaedam sibi adversa sanctitati vestrae quandoque significamus; quia talia sunt quae nos premunt. Sed in hoc confundimur quod ea quae vere fiunt et non scribuntur, dum loquimur, dum auditis, forte in contrarium mutata sunt: adeo non simpliciter operantur qui nos affligunt, ut vel ita apud vos de mendacio non possint arguere, vel quod uno aliquo non praevalent, multis nos possint vulneribus immutare; unde et modo feriunt, modo ictum suspendunt et iterum, antequam scissa coeant, repercutiunt. Eapropter non levitati, quaesumus, imputetis quod diversa vel sibi dissona nuntiamus, qui utique majestati vestrae decrevimus non mentiri, sed nec omnia suggerere quae patimur in veritate. Nunc autem quia substantia spei nostrae apud vos est et casus urget quem silere non possumus, sanctitati vestrae significandum duximus quod omnibus possessionibus nostris quasi de regis mandato jam tertio spoliati sumus postquam ad audientiam vestram confugimus jus nostrum sub judicio vestro postulare, nullius delicti nobis conscii, nisi quod in causa ecclesiastica jus nobis dici petimus ab eo cui commissa est sollicitudo omnium Ecclesiarum. Itaque, sanctissime pater et domine, si quid potestis, adjuvate nos. Omnia enim potestis pro justitia, sicut Apostolus de se ait. Nos autem pauperes Christi non rerum momenta sumus pro quibus debeat dignatio vestra cum principibus dimicare. Sed officii vestri, si placet, memores estote; et sicut egregie Deo inspirante coepistis, ipso adjuvante specialis filiae vestrae Cantuariensis Ecclesiae miserias amovete. Valeat et vigeat in Christo semper sanctitas vestra, ut per eum nostra deleatur miseria. Amen.