Jump to content

Second Latin Reading Book/Part II

Unchecked
E Wikisource
 Part I Part III 
PART II.
HISTORY OF GREECE
TO THE MACEDONIAN SUPREMACY.
The different Nations of Greece.

103.Graeciam incolebant multae gentes quae quamvis eadem lingua, eadem fere vitae ratione uterentur, plerumque inter se dissentiebant. Cuius rei caussa videtur esse quod[1] in complures partes tota Graecia montibus dividebatur. Ita fit ut, si quis res a Graecis gestas intelligere velit, is civitatum multarum facta animadvertere cogatur.[2] Et propter eandem caussam videbimus summam potestatem penes plures gentes diversis temporibus fuisse. Itaque Athenienses,[3] Lacedaemonii,[4] Thebani,[5] Macedones,[6] alii post alios summo imperio potiti, a potentioribus invicem devicti victoribus servire coacti sunt. Graeciam tandem, tot bellis intestinis dilaniatam, Romani suae ditionis fecerunt et in formam provinciae redegerunt.

The Greek Colonies in Asia Minor.

104.Graeci in Asiam colonos antiquitus miserant et magnam partem orae maritimae obtinebant. Hae coloniae adeo opibus et potentia creverunt ut ipsius Graeciae urbibus antecellerent. Bellum tandem iis indictum est a Croeso, Lydiae[7] rege, qui tot tamque potentes urbes suae ditionis facere enixe cupiebat. Qui cum fortior videbatur quam cui resisti posset,[8] Graeci coloni in deditionem brevi venerunt. Neque iis magnopere a Croeso nocitum est, qui modico tributo imposito, ut sibi parerent suoque imperio contenti essent imperavit. Regem[9] tantum orae maritimae fieri velle sese, neque irasci iis quod suas res defendere conati essent. Si sibi parerent, aequo se in eos iure et imperio usurum. Itaque Iones,[10] ita enim vocabantur, quod Ionibus Graecorum gente oriundi erant, cum mandatis paruissent, favente Croeso, ditiores fiebant.

The Medes.

105.Sed iamdudum crescebat Medorum potestas, qui montanas regiones ultra Euphratem fluvium obtinebant, subiectis finitimis et inter alios Persis.[11] Cum ferro et igne vastassent Asiam, quam nunc Asiam Minorem nuncupamus, ad Croesi fines tandem perventum est. Is consilii hostium minime ignarus, copiis quam celerrime conscriptis, adversus eos profectus est. Sed directa utrinque acie cum milites signum pugnae exspectarent, extemplo sol defecit. Quod portentum religioni vertentes[12] cum milites pugnare nollent, foedus ea condicione ictum est[13] ut flumen Halys inter Lydios Medosque finis esset. Itaque metu externae incursionis sublato, eodem quo antea statu Iones manebant, cum si quid cladis bello adversus Croesum accepissent, id brevi compensassent.

The Persians.

106.Mox autem Persae, qui diu Medis paruerant, auctore Cyro[14] ab iis defecerunt. Inde acie ad Pasargadas conserta Cyrus Medos fudit fugavitque, imperioque eorum potitus est. Quod ubi cognitum est, Croesus cum rege Babyloniae[15] societatem iniit, veritus ne et ipse a Cyro vinceretur nisi auxilio sociorum confirmatus esset. Idem oratores Delphos[16] ad oraculum misit sciscitatum num bellum Cyro indici oporteret. Cui cum ambigue responsum esset, Croesus Persis obviam ivit. Cum incerto eventu pugnatum esset Croesus Sardes[17] se contulit, ibidem cum Cyro iterum pugnaturus. Is autem nulla interposita mora Sardes recta pergit Croesumque commisso proelio vicit. Quibus rebus gestis Iones dimicare constituerunt, minime ignari Cyrum recens[18] parta victoria non fore contentum, neque multum abesse quin[19] et ipsi eadem pericula quae Croesus subirent.

The Subjugation of the Ionian Greeks.

107.Neque unquam Iones tantis se periculis quanta tantum non[20] insistere videbant, se opposuere, quamvis tam atrociter adversus Croesum nuper dimicatum esset. Neque eventus spem fefellit: nam brevi bellum indictum est. Aliquamdiu Persis resistebatur donec Persae coactis undique copiis totam Ioniam populati singulas urbes aut vi expugnant, aut obsidione in deditionem venire cogunt. Inde multi ex Ionibus actum esse[21] rati cum domo cessissent novasque sibi sedes quaerere constituissent, naves conscendunt: alii in Italiam transvecti, alii in Thraciam[22] urbes condiderunt. Multi autem domo cedere nolebant rati sibi a Cyro, qua esset humanitate,[23] parsum iri. Itaque Cyrus obsidibus imperatis, praesidioque satis firmo in Ionia relicto, Babylona contendit, eandemque dolo[24] cepit. Mortuo Cyro Cambyses successit: idem Aegypto potitus est.

Darius.

108.Mortuo Cambyse, cum nullam masculam stirpem reliquisset, in eius locum Darius dux sapientissimus bellique [xxxx] tissimus delectus est. Imperium in viginti provincias divisum magistratibus, qui satrapes vocabantur, demandavit, agros accurate dimensus ut stipendium singulis magistratibus imperaret. Idem Susa[25] caput regni ubi constituit vias inde passim munivit, quo[26] et facilius copiae regiae contendere possent, sicubi opus esset, mercatoresque negotiandi caussa omnes urbes vicosque adirent. Id etiam sibi praecavendum constituit[27] ne quando Iones rebellarent, penes quos esset quicquid navium haberet. Itaque singulis Ioniae urbibus tyrannum praefecit, quem auxiliis opibusque instruxit, auctoritatis suae stabiliendae caussa.

The Expedition against the Scythians.

109.Rebus ita domi compositis, Darius tyrannis imperavit ut classem sexcentarum navium ornarent pontemque in flumine Istro[28] struerent. Ipse Bosporum[29] ubi traiecit ad Istrum cum pedestribus copiis contendit. Inde edicto tyrannis ut pontem per duos menses custodirent exercitum adversus Scythas[30] duxit. Die constituto cum nusquam compareret quisquam ex exercitu, tyranni certiores facti sunt regis copias in deserta longius provectas fame et siti laborare neque multum abesse quin ad unum omnes interficerentur. Quibus nuntiis allatis Miltiades quidam e tyrannis auctor fuit[31] pontis interrumpendi: ita enim[32] deletum in Persas, iugumque peregrinum excussum iri. At Histiaeus Milesiorum[33] tyrannus Miltiadi parendum esse negavit; mortuo enim[34] Dario tyrannos ex urbibus pulsum iri. Quam sententiam ubi comprobarunt tyranni, pontemque interrumpere noluerunt, Dario cum exercitu regredi licuit.

The Persians established in Europe.

110.Tum Darius in Asiam rediit, Mardonio cum magnis copiis in Thracia relicto. Is cum Thracas[35] devicisset, legatos ad Amyntam, Macedonum regem misit, qui terram et aquam[36] ab eo expeterent. Amyntas vero fortiorem Mardonium quam cui resisti posset ratus, facere sese velle quicquid imperatum esset professus est. Tum Histiaeo praemium servati pontis[37] Myrcinum Thraciae regionem fertilissimam rex donavit. Is autem cum Miletum Myrcinumque obtineret rebus novandis studere coepit. Qua de re certior factus Mardonius ad Darium rescripsit quaeque Histiaeus in animo haberet docuit. Itaque Darius sub speciem[38] amicitiae arcessitum Histiaeum Susa secum duxit, Aristagoramque Histiaei generum tyrannum Milesiorum eius vice constituit, negabat enim se sine amico vivere posse, qui tam bene de se meritus esset.

The Ionian Revolt.

111.Interim Aristagorae oblata est occasio qua se suam potestatem aucturum esse speravit. Nam primores Naxii[39] a plebe expulsi legatos miserunt ut sibi subveniret orantes. Aristagoras autem cum hoc per se ipsum facere nequiret, Artapherni[40] persuasit ut una[41] expeditionem adversus Naxios susciperent, ita enim Naxum aliasque insulas in Persarum potestatem redactum iri. Sed simultatibus Aristagorae cum duce Persarum intercedentibus parum prospere res evenit. Tum Aristagoras iram Artaphernis veritus, suadente simul Histiaeo ut a Persis descisceret, consilio Milesiorum convocato, se diutius tyrannum fore negavit: proinde Persarum iugum excuterent. Itaque auctore Aristagora tyranni ex urbibus expulsi bellumque Persis indictum est.

The Athenians assist the Insurgents.

112.Aristagoras autem gnarus quanta esset potestas regis, in Graeciam ipse profectus auxilium in re tam desperata flagitavit. Cum Spartanos[42] frustra temptavisset, Athenienses viginti naves statim miserunt. Et Eretrienses[43] quinque paraverunt ubi percrebuit Athenienses, qui plurimum id temporis mari poterant, Aristagorae subvenire constituisse. Itaque Graeci trans mare Ionium[44] vecti cum se cum rebellibus coniunxissent, Sardes urbem opulentissimam ex improviso adorti igne concremaverunt. Artaphernes autem coactis undique copiis in Graecos, dum ad litus redeunt, impetum fecit. Aliquamdiu cum Graeci restitissent, victor tandem Persa evasit.[45] Fit strages fugientium: quod superfuit[46] vix ad naves se recepit.

The Battle of Lade.

113.Cum aliquamdiu atrociter pugnatum esset, Persae magnis conscriptis copiis classe etiam ingenti comparata Miletum caput coniurationis terra marique obsederunt. Tum Iones spem unicam esse rati si quoquo modo[47] Persarum classem possent vincere, naves ad Laden[48] insulam instruxerunt, ultima pro salute experturi.[49] Sed cum pugna differretur[50] Iones morae poenitere coepit. Itaque navibus relictis in terram descendunt neque ullam disciplinae aut rei militaris rationem[51] adhibent. Dato tandem pugnae signo in naves ascendunt. Prius autem quam[52] ulla vis inferretur, nonnulli e sociis ubi in fugam se receperunt, tantum pavoris Ionibus incutiunt ut iam se pro victis[53] haberent. Devicta Ionum classe et capta Mileto in incolas saevitum est.[54] Eo tandem miseriae[55] perventum est ut barbaros cladis taederet, Ionibusque sero demum parceretur, omni nocendi facultate adempta.

The First Expedition against Greece.

114.Neque tamen ea clades Dario satisfecit, qui Athenienses Eretriensesque punire volebat quod Sardes igne concremaverunt. Itaque ducibus suis imperavit ut quam primum possent expeditionem adversus Graecos susciperent. Biennio igitur post captam Miletum magnae Persarum copiae Hellespontum[56] Mardonio duce ubi traiecerunt, in Graeciam contendunt, praefectis navium negotio dato ut iuxta litus[57] pedestres copias comitarentur. Neque ea res prospere evenit, classis enim coorta tempestate tantum detrimenti accepit ut ab incepto desistere cogeretur. Mardonius etiam per montes suos ducere conatus impetu a Thracibus facto magnaque clade accepta, certior necnon factus quid navibus accidisset, exercitum in Asiam reducere constituit.

The Second Expedition against Greece.

115.Ceterum tantum abfuit[58] ut Darius incepto desisteret, ut novis copiis conscriptis, legatos ad insulas mitteret qui terram aquamque exposcerent, qua re se Persis parere significarent. Haud ita multo post regis copiae Aegeum mare[59] transvectae, cum de Eretriensibus poenas sumpsissent, in litus ad Marathona,[60] id nomen erat vico, escenderunt. Tum Athenienses cum parva manu Plataeensium,[61] Miltiade duce, in Persas impetum faciunt. Neque irruentibus vehementer resistebatur: fusi Persae fugatique sunt. Fit strages fugientium, quorum ad sex milia interfectos esse satis constat, quamvis Athenienses ad ducentos modo amiserint. Itaque Athenienses libertatem Graeciae praestiterunt.[62] Neque dubia res est quin[63] hoc proelium impedimento fuerit ne tota Europa penes Asiaticos fieret: quod si fuisset, haud scio an[64] hodie servi barbarique simus.

The End of Miltiades.

116.Miltiades autem qui patriam suam tam praeclare servaverat miserrimum vitae exitum habuit. Nam cum tamdiu peregre vixisset, tyrannide idem potitus esset, eadem vitae ratione Athenis uti conabatur. Itaque Pariis ob aliquam caussam infensus, cum civibus persuasisset ut classi praeficeretur neque dixisset quid in animo haberet, Parios[65] vi et armis aggressus est. Sed cum aliquamdiu urbem eorum frustra oppugnavisset, dolo uti constituit conciliata fani sacerdote. Quam noctu clam adire conatus pavore subito correptus de muro desilit femurque vulnerat. Inde spe urbis capiendae deiectus[66] Athenas ubi re infecta[67] rediit, quod cives decepisset[68] accusatus est. Narrant auctores eum cum multam solvere non potuisset, corrupto[69] femore in carcere mortuum esse.

The Policy of Themistodles.

117.Inter Athenienses id temporis praecipue eminebat Themistocles, ut erat providus[70] et in ancipiti re consilii plenus: idem si quid fieri vellet nulla difficultate impediebatur quin[71] rem ex sententia exsequi posset. Itaque dum ceteri gaudent quod Persae in fugam se receperant, regem alteram expeditionem brevi missurum ratus, id sibi praecavendum esse existimavit ne Athenae iterum caperentur. Reputanti[72] igitur quanta fuisset Ionum potestas, quot urbes essent maritimae insulaeque quae classe valida in officio[73] contineri possent, vim navalem comparare visum est.[74] Idem sperabat summam imperii brevi apud Athenienses fore; melius Persis, si rursus in Graeciam expeditionem susciperent, mari quam terra resisti posse.

The Rise of the Athenian Power.

118.Cui consilio cum nonnulli ex optimatibus adversarentur, Persasque reversuros negarent, Themistocles sub speciem mutandi consilii civibus suasit ut classem ornarent adversus Aeginetas,[75] quibus cum Atheniensibus continua fere bella intercedebant. Itaque auctore Themistocle ducentae triremes paratae. Is autem gnarus classem tam celeriter comparatam brevi inutilem fore nisi idoneus nautarum numerus praesto esset, munito ad Piraeum[76] portu, civibus persuasit ut et alias naves mercandi caussa compararent. Docebat etiam quantas opes Iones, gens eadem qua ipsi Athenienses stirpe oriunda, assecuti essent: si suo consilio uti vellent, Athenas reliquis Graeciae urbibus antecellere posse. Quod consilium civibus utile visum est, et intra decem annos classis Atheniensium potentissima fuit.

Aristides.

119.Inter optimates Themistocli praecipue adversabatur Aristides, Persas terra victos iterum terra vinci posse fremens. Qui ad Marathona[77] pugnavissent eos praedia obtinere,[78] neque unquam patriae veterisque disciplinae fore immemores. Comparata classe nautis opus fore, qui praedia nulla, nullas opes obtinerent. Quod si Athenienses classe potissimum valerent, imperium penes eos fore qui in navibus stipendia fecissent. Mutatis legibus, mutata vitae ratione, futurum esse ut novi cives rebus novandis studeant. Ecquem posse dubitare quin boni mores, Deorum immortalium cura, pristinum militiae decus, essent interitura si tam pravo consilio parendum esset? Haec et eius modi alia concionatus quantum potuit Themistocli restitit. Itaque cum: appareret fore ut seditio intestina exardesceret, ni simultatibus modus impositus esset, ad populum provocatur:[79] Aristide in exsilium[80] abire iusso Themistocli sua consilia exsequi licuit.

The Third Expedition against Greece.

120.Mortuo Dario, Xerxes qui in regnum successit, magnis copiis conscriptis bellum Graecis inferre statuit. Neque immemor quas quantasque clades accepissent exercitus patris, Hellespontum ponte iunxit, magnos commeatus comparavit, per montem Athon[81] canalem effodiendum curavit, ne iterum classis circuitum tam periculosum facere cogeretur. Quae cum facta essent, copiis ut in Cappadociam[82] convenirent edixit. Eodem igitur, ut narrant auctores, copiae, quas quadraginta sex gentes miserant, convenere. Numerum ad decies centena milia[83] fuisse satis constat. Hos Xerxes[84] Sardes in hiberna deduxit, in Giraeciam anno insequenti traducturus. Ineunte vere rex imperavit ut per pontem traiicerent Hellespontum. Itaque cum septem continuos dies totidemque noctes iter fecissent, regi tandem nuntiatum est omnes copias in Thraciam incolumes pervenisse.

The Resolve of the Greeks.

121.Interim Lacedaemonii et Athenienses, quid sibi constituisset Xerxes certiores facti, civitatum reliquarum primores ad Isthmum[85] convocatos docent quanto in periculo res sit: maturato[86] opus esse ne Persae necopinantes aggrederentur. Itaque oratores ad colonias confestim missi opem in re tam desperata petitum. Qui ubi re infecta redierunt renuntiant Gelonem tyrannum[87] Syracusanorum[88] ea modo condicione auxilia mittere velle ut ipse sociis praeesset: Cretenses[89] opem denegasse: Corcyraeos[90] classem sane promisisse: verendum tandem esse ut promissa servarent. Qua spe deiecti socii, domi etiam auxilium pluribus civitatibus propter veteres simultates denegantibus, nihilominus pro patria fortiter dimicare constituunt. Itaque se iureiurando adigunt,[91] ad ultimum dimicaturos sese: si periculo liberati forent, bellum proditoribus illaturos, decimam praedae partem Apollini dedicaturos.

Plans for the Defence of Greece.

122.Deliberantibus inde quo modo patriam defendi oporteret, cum tantae hostium multitudini resistere in acie nequirent, in angustiis montium dimicare visum:[92] ita enim decem milia [xxx]inum decies centenis milibus pares fore. Itaque exercitus Tempe[93] missus est. Quo ubi perventum est, ratione[94] locorum habita, minime duces fefellit se a Persis circumventum iri cum aliud esset iter, quod defendere non possent. Itaque quam celerrime ad Isthmum redeunt : apud Tempe resisti Persis parum posse docent, cum duo itinera per montes essent: proinde caperent consilium senes, quid faciendum esset. Quod si [95] idoneus locus inveniri posset, minime se pugnam detrectare velle: esse enim paratos ad extrema[96] pro patriae salute experienda.

The Result of their Deliberations.

123.Quae cum ita essent, senibus, naturam locorum per quos iter a Persis faciendum esset percontantibus, visum est ad Thermopylas[97] hosti resistere. Nusquam enim itinera per Thessaliam ducentia per angustias transibant: cum autem ad Thermopylas perveneris,[98] unica via per fauces pergit, quo in loco brevissimum inter montes[99] et mare intercedit intervallum. Itaque Leonidas rex Spartanorum cum exercitu angustias occupat, dato simul negotio ducibus qui classi praeerant, uti quod maris[100] inter Euboeam et continentem intercederet navibus obtinerent, ne classe Persarum praetervecta copiae exponerentur et in Graecos a tergo impetus fieret. Leonidas autem semitam per montes esse certior factus, sociorum manum servare eam iussit, ipse cum reliquis copiis in angustiis adversus hostem dimicaturus.

The Battle of Thermoylae.

124.Persae vero, ubi tandem ad angustias accessere, per quatriduum, castris in planitie positis, segnes[101] manebant, sive cohibente metu sive Graecos sine pugna discessuros rati. Ea res potissimum iis admirationem movebat[102] quod Spartanos se ludis gymnasticis exercentes capillosque promissos ex more pectentes animum advertebant.[103] Quinto tandem die signo dato in Spartanos fit impetus. Cum biduo frustra pugnatum esset, tertio tandem die Xerxes de semita certior factus magnas copias mittit quae Graecos a tergo adorirentur. Quarum per silvas, quibus obsiti erant montes accessu audito, pavore eiusmodi perculsum est praesidium ut in fugam se reciperent. Quod ubi cognitum est minime Leonidam fefellit fore ut circumventus opprimeretur; cum autem leges Spartanae militem vetarent a statione recedere, dimissis ceteris cum trecentis Spartanis ad ultimum dimicare constituit. Thespienses[104] tamen ad septingentos, quamvis sine dedecore regredi liceret, stationem deserere noluerunt. Cum aliquamdiu acerrime pugnatum esset Graeci ad unum omnes interfecti sunt.

The Battle of Artemisium.

125.Interim duces navium Graecarum, quibus, ut supra demonstravimus, datum erat negotium ut impedirent quominus Persae classe praetervecta Leonidam a tergo adorirentur, ubi hostes appropinquare animadvertunt, subito pavore perculsi in fugam se receperunt. Euboeenses[105] vero iram Xerxis ob incensas Sardes[106] pertimescentes, ea condicione Themistocli triginta talentum mercedem obtulerunt, si ducibus persuadere potuisset uti in statione manerent. Is autem cum partem mercedis Eurybiadi[107] aliisque e ducibus impertivisset, partem ipse servasset, ut Persas ultro[108] aggrederentur Graecis persuasit. Id etiam animos confirmavit quod Persae subita procella conflictati multas naves amiserunt.[109] Egregie utrinque ancipiti Marte pugnabatur donec renuntiatum est Spartanos ad Thermopylas interfectos esse. Quibus nuntiatis Graecae naves a statione recedunt et ad Salamina[110] hostem exspectant.

The Destruction of Athens.

126.Quae cum ita essent, quamvis appareret fore ut Athenae [xxx]erentur, tantum abfuit[111] ut Spartani exercitum subsidio[112] Atheniensium mitterent, ut ad Isthmum segnes manerent. Tum vero Athenienses spe urbis tutandae deiecti,[113] gnari simul regem summa celeritate contendere, relictis domibus, classe excepti in tutum se recipiunt. Xerxesautem ubi ad urbem perventum est, poenas ob incensas Sardes sumpsit. Quod civium supererat ferro trucidatur: deiectis aedibus aliis, aliis igne concrematis, ne fanis quidem templisque Deorum parsum est. Ea demum spes civibus relinquebatur, quod classis, quam auctore Themistocle confecerant, ad Salamina adhuc incolumis in ancoris se tenebat.

Themistocles prevents the Greeks from retreating.

127.Cum iam ad ancoras consisteret[114] Persarum classis in sinu Phalerico,[115] ipsi ad servandos[116] hostium motus ad Salamina manerent, duces Graecorum dubitabant quid faciendum esset, aliis ad Isthmum recedendum uti suis in continenti auxiliarentur, aliis manendum et cum hoste decertandum conclamantibus. Quibus animadversis Themistocles gnarus ita modo pugnaturos esse Graecos si locum in quo essent obtinerent,[117] cum iterum atque iterum concienatus ducibus Peloponnesiorum persuadere non potuisset, ad Xerxem literas clam misit quae docerent Graecos in eo esse ut[118] in fugam se reciperent: proinde rex haerentes adoriretur.[119] Iterum deliberantibus ducibus adfuit Aristides, quem exsulatum abire coactum memoravimus, nuntiavitque, se noctu classem hostium fefellisse: cireumventam iam classem neque ullam relictam salutem nisi pugnare auderent.

The Battle of Salamis.

128.Ut illuxit dato signo a Persis fit impetus. Quibus irruentibus is[120] pavor ea desperatio Graecos invasit, ut acie relicta pro se quisque ad litus fugere conarentur. Spe tamen fugae deiecti et ipsi in Persas infensi irruunt. Acie inde conserta cum utrinque summa virtute pugnaretur fortuna tandem Graecis favere coepit. Mox Persis sua multitudo[121] navium obesse, quippe propter angustias confertis explicare ordines et maiore navium numero uti non licebat. Quod ubi animadverterunt, Graecis fiducia crescere: quibus acrius insistentibus naves hostium ad ducentas mersae; reliquae sublatis velis in fugam se recipiunt. Nox tandem proelium diremit,[122] incerto adhuc eventu, cum fugientibus quam victoribus multo maior navium numerus superesset.

Xerxes retneats to Asia.

129.Visa suorum strage Xerxes, quem in loco edito sedem sibi faciendam curavisse quo[123] facilius proelium posset intueri scriptores veteres narrant, adeo metu commotus est, ut quam celerrime in Asiam se recipere constituerit,[124] quamvis multo plures naves haberet quam ipsi victores. Itaque Mardonium cum magno exercitu in Graecia relinquit, dato negotio ut de hostibus prius poenas sumeret quam[125] in Asiam rediret. Ipse autem veritus ne Graeci pontem in Hellesponto[126] interrumperent, eo magnis itineribus contendit, praemissa classe ut pontem tutarentur donec rediisset. Dum iter per Thraciam facit, incolae agmen impeditum adorti magnam stragem ediderunt, permultis necnon morbo et fame absumptis. Rex tandem in Asiam reversus sero demum habuit compertum[127] quanto pretio[128] constitisset conatus,[129] quantoque[130] Persis Graeci praestarent.

Defeat of the Carthaginians by the Sicilian Greeks.

130.Haud ita multo post nuntius a Sicilia allatus, Gelonem tyrannum Syracusiorum, qui, ut supra demonstravimus, Graecis auxiliari noluerat, nisi ipse omnibus sociorum copiis praefectus esset, Himeram oppidum Siciliae diu a Carthaginiensibus obsessam obsidione liberasse, magno ab hostibus detrimento accepto, Graecorum animos in spem laetiorem erexit. Carthaginienses autem sive Poeni, ea gens Tyro[131] oriunda novas sibi sedes[132] in litore Africae septentrionali antiquitus posuerat, foedere cum Persis icto una cum iis bellum Graecis inferre constituerant, infensi odio propter veteres Ionum[133] simultates. Plurimum enim navibus pollentes nolebant suse auctoritati quidquam detrahi, aliisve licere mercatoribus quaestum facere; qua de caussa iam diu crescentibus Ionum opibus invidebant.

The Greeks take the field against Mardonius.

131.Inde Mardonius exercitum in Thessaliam[134] deduxit, regionem ad secure hiemandum idoneam ratus, cuius incolas in officio retinere posset.[135] Primo vere in Atticam contendit: Athenis iterum captis quod aedium refectum erat[136] solo aequatum. Quod ubi Spartanis cognitum, convocatis undique auxiliis, exercitus duce Pausania qui filii Leonidae nondum puberis tutor erat, quam celerrime contendit. Is, ubi in Boeotiam perventum est, exploratores praemisit qui quid ageret hostis animadverterent. A quibus cum certior factus esset castra Persarum ad Thebas, caput Boeotiae, posita esse, eo recta pergit. Inde aciem instruxit, neque tamen Persae manus conserere volebant. Undecimo tandem die Graecis, aquae inopia laborantibus pugnandi fiunt auctores ducum fortissimus quisque;[137] Pausanias autem naturae locorum haud imperitus, gnarus etiam Persas donec ibi mansissent invictos fore, ut locum magis idoneum caperet receptui cecinit.[138]

The Battle of Platea.

132.Ubi illuxit Mardonius Graecos subsecutus[139] inferri signa iussit.[140] Ad Plateam, oppidum Boeotiae, commissum est proelium Clamore sublato Persae instant coniectis eminus[141] telis. Neque tamen dimicare audebant Graeci; moris enim erat[142] ut priusquam manus consererent sacris factis exspectarent donec litatum esset.[143] Cum vero omina mala essent Pausanias signum pugnae dare nolebat, neque multum abfuit quin[144] Graeci desperata re in fugam se reciperent. Sacris autem iterum factis litatum est: socii confestim et ipsi clamorem tollunt, strictis gladiis rem cominus gerunt.[145] Fusus hostis fugatusque est: captis quoque castris victor Pausanias potitus decimam[146] dis vovit, reliquam praedae partem sociis divisit. Fit caedes fugientium, neque finis sequendi fuit donec Persae ad unum omnes caesi captive sunt.

Lonia delivered from the Persian Yoke.

133.Reputantibus[147] autem quo Graeci modo ex re tam ancipiti victores evaserint, videbitur deos immortales Graecis favisse. Et velut Xerxes nondum satis detrimenti accepisset, forte accidit ut eodem die quo Mardonium vicit Pausanias, proelio navali simul et terrestri ad Mycalen, quod oppidum haud procul distat a Mileto,[148] Persae iterum vincerentur. Nam cum Persae in Asiam rediissent sequenti Graecorum classe, dux Persarum pugnare nolens, navibus in aridum subductis[149] expositos suos cum terrestribus copiis, quae auxilio advenerant, coniunxit. Instant nihilominus Graeci; victis hostibus classem igne concremant. Ea victoria debellatum est,[150] neque rex diutius Ionibus imperitare audebat. Itaque Ioniae urbes tot annos bello et caedibus lacessitae ubi aliquando requieverunt, brevi amissas opes pristinamque potentiam recuperarunt.

Why Greece was able to repel the Invader.

134.Id fortasse quaeret quispiam, quo pacto Graeci Persis [xxx]istere potuerint. Attentius autem consideranti liquebit eius rei laudes Atheniensibus potissimum esse deferendas, qui strenue rem gerentes Spartanos aliosque e sociis concitaverint ut salutem patriae omnibus rebus proponerent et ad ultimum depugnarent. Id quoque animadvertere libet quod propter socordiam aliorum, aliorum perfidiam haud multum abfuit quin Graecia tota in ditionem Persis veniret. Erant enim in omni fere civitate qui Persis faverent[151] et pietatis erga patriam immemores libertate privari vellent dummodo de inimicis suis poenas possent sumere. Ceterum devictis Persis gratiae communi consensu Atheniensibus actae sunt quod patriam servassent; neque enim homines fefellit per Athenienses stetisse quominus deditio turpissima fieret.[152]

Themistocles fortifies Athens.

135.Atheniensibus inde domum reversis Themistocles auctor fuit[153] moenium maiori circuitu aedificandorum; ita enim,[154] si forte bellum incidisset, eos qui ruri habitarent receptum habere posse. Sed tantum Athenis invidebant civitates finitimae et praecipue Spartani, ut Atheniensibus denuntiaretur ne moenia reticerent; fieri enim posse[155] ut Persa Athenis rursus potitus ex urbe inde munita fines vicinorum vastaret. Themistocles autem quid molirentur[156] inimici minime ignarus, cum dolo Spartanos decepisset negaretque refici moenia, tanto studio opus efficiendum curavit[157] ut prius quam scirent Spartani quid ageretur, in eam altitudinem[158] creverint[159] moenia ut defendi possent. Elusis igitur Spartanis neque urbem oppugnare audentibus moenia ingenti civium laetitia refecta: Piraeus[160] necnon valido muro communitus est.

Byzantium.

136.Quamvis apud Mycalen debellatum esset Ionesque liberi evasissent, Persae nonnullos locos[161] in utraque continenti obtinebant et in his Byzantium,[162] oppidum ditissimum, natura quoque et opere egregie munitum. Neque autem Graecos fefellit Persas, nisi iis abreptum esset Byzantium, missa classe cum navibus Graecorum nocere posse, tum[163] expeditionem in ipsam Graeciam rursus suscipere. Itaque socii Pausania duce Byzantium diu obsessum in deditionem acceperunt. Id autem operae est[164] animum advertere,[165] summum imperium eatenus penes Spartanos fuisse, quamvis per Athenienses stetisset[166] quominus Graecia a Persis in provinciae formam redacta esset. Neque id Athenienses aegre ferebant, cum Graeciae prodesse quam voluntati suae satisfacere mallent.

The Treachery of Pausanias.

137.Sed Pausanias, certior factus quanto opere[167] Persae opibus ceteris gentibus praestarent, ipse rex fieri cupiens, literas ad Xerxem misit, velle se filiam regis in matrimonium ducere et Graeciam Persis tradere. Idem priscae Spartanorum disciplinae immemor regali fere luxu uti,[168] satellitibus stipari Persis, iniurias Graecis inferre, velut iam gener regis factus esset. Quod ubi Spartanis cognitum,[169] Pausanias domum arcessitus proditionis accusatur, neque ita multo post in fano, quo se receperat,[170] fame exstinetus est. Interim Iones iniurias fastumque Pausaniae aegerrime ferentes, ut duces Atheniensium classi praeficerentur flagitant. Itaque cum dux alius a Spartanis missus ad classem pervenisset, eidem parere nolebant Iones: aiebant etiam poenitere se quod Spartanis tamdiu paruissent.

The Spartan and Athenian Leagues.

138.Duae inde societates factae, quarum alteri praeerant Spartani, alteri Athenienses. Neque eadem sibi proponebant[171] qui his societatibus se adiunxerant; Spartani enim terra praepollentes gentes Peloponnesiacas, et si qua alia civitas propter inopiam navium aut simultatis caussa Atheniensibus diffideret, sibi adsciverunt, ut hostibus, si qui forent, pedestribus copiis resisterent: cum Atheniensibus autem se coniunxerunt Iones nonnullique ex iis qui insulas in Aegeo mari Thraciaeque urbes incolebant, eo consilio uti Persae Aegeo[172] mari abstinere cogerentur. Cuius societatis legatis[173] in insulam Delon[174] convocatis placuit ut quotannis quaeque societas certum navium numerum paratum haberet, aut pro navibus certum argenti pondus penderet;[175] quotannis etiam legatos in templum Apollinis convenire visum ibidemque pecunias servari.

The Results of the Confederacy of Delos.

139.Cum autem liceret pecunias pro navibus pendere, paullatim nonnullas e minoribus civitatibus militiae poenitere coepit; itaque data pecunia militia vacabant;[176] quae res sub speciem utilitatis magnopere iis nocebat. Nam Athenienses tota classe brevi potiti sociis imperitare potuerunt. Itaque aliquot post annis pecuniae quas socii conferebant Athenis servari coeptae,[177] neque quicquam potestatis sociis superfuit. Interim bellum Persis inferri, prospere rem gerentibus sociis, qui Cimone duce insignem de hostibus victoriam ad flumen Eurymedontem[178] reportarunt, deleta Persarum classe pedestribusque copiis magna cum strage fusis.

Banishment of Themistocles.

140.Iam supra demonstravimus Pausaniam capitis damnatum esse quod patriam prodere voluisset. Quaestione autem habita Themistoclem etiam consiliorum Pausaniae conscium esse apparuit. Is vero[179] gnarus fore ut proditionis reus fieret, cum in fugam se recepisset, et e multis periculis evasisset, Susa[180] tandem, Persiae caput, se contulit. Deinde cum ad Artaxerxem, qui patri suo Xerxi nuperrime successit, literas misisset dixissetque se qui tantum Persis nocuisset, iisdem multum prodesse posse, benigne a rege exceptus est. Sperabant enim Persae se auxilio Themistoclis usos Graecos subigere posse,[181] nam per Themistoclem stetisse constabat[182] quominus Xerxes de Graecis poenas sumere potuisset. Neque autem promissa praestare[183] Themistocli licuit, qui morbo decessit re infecta.

Reforms introduced by the Conservatives at Athens.

141.Sub id tempus cives Athenienses, metu Persarum liberati, memores simul quo modo pauperes idem quod divites periculum adiissent, rebus novandis studere.[184] Iam ubique audiri in foro et in aedibus privatis voces flagitantium, qui periculi participes fuissent, iis praemiorum commodorumque partem concedendam esse. An id aequum videri[185] summam potestatem penes divites esse, nonnisi vulnerum et caedis partem plebi dari? Qua re animadversa Aristides, qui primoribus praeerat, leges mutandas esse ratus, ne qua seditione primores sua potestate exuerentur, ipse legem tulit,[186] qua vel pauperi cuilibet e plebe magistratus liceret obire.[187] Mortuo Aristide optimatibus praeerat Cimon filius Miltiadis, dux egregius idem vir optima indole praeditus, qui foederis cum Spartanis faciendi auctor fuit,[188] et belli adversus Persas una gerendi.

Pericles and the Liberal Policy.

142.Pericles vero id temporis, vir nobili stirpe oriundus, qui popularium partibus[189] praeerat, cum tanta facta esset mutatio morum rationisque[190] vivendi, mutari etiam debere civium consilia existimabat. Id etiam formidolosissimum videbatur quod[191] Cimon optimatesque foedus cum Spartanis faciendum suadebant, amicitiaeque sempiternae auctores fiebant. Neque ignarus Pericles fore ut aliquando cum Spartanis de imperio decertandum esset, in naves armandas opesque comparandas totus incubuit,[192] ne necopinantes casus aliquis Athenienses opprimeret. Idem humillimum quemque[193] e plebe docendum ut suum quisque munus praestare posset,[194] aiebat: optimatibus in primis diffidere sese, qui privilegia opesque patriae commodo anteponerent, amoremque Spartanorum nonnisi ideo conciliarent ut cives in officio[195] ac servitudine tenerent. Ecquem id malle, ut spreta civium voluntate pauci e primoribus, suum[196] quisque commodum secuti, civibus imperitarent?[197]

Pericles in power.

143.Haec et eiusmodi alia concionatus cives in suam sententiam traxit. Ita sollicitatis hominum mentibus, nuntii Sparta missi adeunt docentque Helotas[198] defecisse. Auxilium in tanto rerum discrimine orant. Itaque auctore Cimone copiae subsidio Spartanis missae, quas haud ita multo post Ephori[199] contumeliose dimiserunt. Qua iniuria exulcerante animos, Athenienses rupto cum Spartanis foedere, cum Argivis,[200] ea gens Spartanis inimicissima erat, societatem ineunt. Inde in Cimonem, tanti dedecoris auctorem, ira civium verti Is, frustra repugnantibus amicis, in exsilium abire coactus est. Tum Pericles idoneam occasionem nactus multum potestatis optimatibus exuit, iubente[201] legem populo ut civi cuique liceret suffragium ferre, et partem administrandae reipublicae sibi vindicare.

Wars at Home and Abroad.

144.Dum haec geruntur bellum Persicum crudescebat; tantum enim aberat ut Athenienses propter recens[202] partas victorias laeti manerent domi, ut in'Aegyptum copias mitterent quae Persis ultro vim inferrent. Verebantur tamen ut fines suos tutari possent, si a Peloponnesiis impetus fieret; itaque cum Megarensibus[203] foedus ictum, quod Peloponnesiis ita optime resisti posse videbatur, si montes ad Megaram[204] firmo praesidio obtinuissent. Id Aeginetae[205] et Corinthienses moleste ferentes, bello Athenis indicto, in Megarensium fines incursionem faciunt. Megarensibus in re tam desperata opem flagitantibus copiae subsidio missae hostem magno detrimento fundunt fugantque; proelio quoque navali clessis Atheniensium victoriam insignem de Aeginetis reportavit.

The Treachery of the Thebans.

145.Mox optimates Thebani,[206] qui crescenti Atheniensium potestati invidebant, veriti simul ne et ipsi eodem modo quo primores Atheniensium imperio exuerentur, a Spartanis impetraverunt ut exercitus subsidio sibi mitteretur, sub speciem auctoritatis optimatium in Boeotiae urbibus confirmandae. Clam etiam consentiebant inter se Thebani Spartanique, ut Atheniensibus ex improviso oppressis, trucidatisque qui plebi praeessent,[207] summa imperii rursus penes optimates esset. Qua coniuratione patefacta Spartanis ad Tanagram Bocotiae oppidum obviam fiunt Athenienses. Quo proelio quamvis Athenienses victi essent, Spartani non audebant Athenas oppugnare. Inde Athenienses incursione in Boeotiam facta, victisque Thebanis, optimates expellunt, summam potestatem plebi deferunt. Neque ita multo post Aeginetae proelio navali devicti, datis obsidibus, stipendio insuper imposito pacem impetravere.

The Long Walls.

146.Inde duo muri aedificari coepti, qui portum, cui nomen Piraeo erat, cum urbe coniungerent. Cui operi tanto studio incubuerunt cives, veriti ne ab hoste prius fieret impetus quam muri aedificari possent, ut opinione celerius[208] opus effectum sit.[209] [xxx] Atheniensibus crescere fiducia gnaris minime fieri posse ut


inopia cibariorum in deditionem venire cogerentur donec classis superesset: frumentum enim peregre[210] emptum et navibus domum portatum ex portu in urbem inferri posse. Ceterum Spartanos Atheniensesque pugnandi taedere coepit; induciae igitur in quinquennium factae sunt. Iam adeo creverant Atheniensium opes et potentia, ut nihil infectum esse videretur, quibus praesto esset[211] infinita vis navium, magna simul apud socios auctoritas, domi compositis rebus,[212] urbe necnon egregie munita et quoslibet hostium impetus sustentatura.[213]

The Turn of the Tide.

147.Mox autem optimates quos ex urbibus Boeotiae expulerant Athenienses, magnis copiis conscriptis imperio iterum potiti Athenienses conserta ad Coroneam[214] acie profligarunt. Neque in officio manebant Megarenses et Aeginetae, qui iugum peregrinum aegerrime ferentes, coniuratione facta desciverunt. Et sub idem tempus cum exiissent[215] indutiae, a Spartanis in Atticae fines fit impetus. Quo in discrimine Pericles Athenas servavit, qui pecunia corruptis ducibus hostium persuasit ut ex Attica recederent, pace in triginta annos facta ea condicione ut Athenienses Boeotia reliquisque in continenti civitatibus omnino abstinerent. Ita evenit ut in posterum[216] Athenienses maritima tantum potestate fruerentur, cum socii nulli nisi incolae insularum in officio manere vellent. Sub idem tempus Persico bello finis impositus est.

Outbreak of the Peloponnesian War.

148.Spartani autem, prisca maiorum disciplina et duro victu semper usi, Athenis valde invidebant. Et veteres simultates ut aliquamdiu latebant, ita[217] minime exstinctae esse [xxxx]bantur. Corinthiis tandem bellum inferentibus [xxxx] [xxxx] Athenienses, illis Spartani copias subsidi[xxxx][218] [xxxx] [xxxx][219] Atheniensibus faverent incolae insularum oppidorumque maritimorum, reliquae fere omnes civitates se Spartanis adiunxerunt. Apparebat enim si qua civitas belli partem suscipere nollet, illam ab alterutra harum factionum deletum iri. Et intestinum in plerisque civitatibus coortum est bellum, cum Spartanis optimates, Atheniensibus plebes plerumque faverent. Iam vires ambarum harum nationum attentius consideranti apparebit, mari Athenienses, terra Spartam plurimum potuisse.

Pericle’s Ministry.

149.Inde decem annos Pericles strategus, id est, dux factus, praefuit Athenis. Neque imperium suum vi aut fraude praestare[220] conabatur, sed ut privatus, ita[221] cuius esset facundiae[222] et sapientiae cives optime regere calluit. Tantum autem aberat ut eodem modo quo Spartani primas militiae deferret,[223] ut pacis artes gloriae anteponeret. Eo auctore novo hactenus splendore cultus Deorum instauratus, templa refecta, nova insuper addita sunt, Magnus etiam pictoribus sculptoribusque honos attributus, praemia necnon poetis data sunt, quorum opera sumptu publico histriones docebant.[224] Inter poetas id temporis praecipue eminebant Aeschylus, Sophocles, Euripides, Aristophanes, quibus nulla fere aetas pares, ne dicam[225] egregiores, genuit. Qua disciplina et vivendi ratione humanissimi facti sunt cives, quorum quisque libertatis, literarum, Deorum denique se vindicem esse profitebatur.

The Plans of the Leaders.

150.Tum vero Pericles minime ignarus maiores esse Spartanorum exercitus quam quibus resisti posset, Atheniensibus auctor fuit in urbem se recipiendi si quando ab hostibus in fines eorum factus esset impetus. An id sua referre,[226] cum mento importato uti liceret? Spartanis multo plus damni illaturos sese quam Spartanos sibi. Qui plurimum classe possent, iis licere in Peloponnesum impetu facto incolis de improviso valde nocere. Spartanis contra in animo erat vastatis quotannis finibus Athenienses defatigare, et stipendio fraudare quod socii pendebant, sollicitatis iis gentibus ut Atheniensium iugum excuterent; percrebuit enim opinio taedere socios Atheniensium, neque eos diutius sibi imperari velle.

The Sufferings of the Athenians.

151.Inde ineunte vere impetu in Atticam facto Spartani omnia ferro et igne vastaverunt, neque tamen Athenienses extra moenia ad pugnam elicere potuerunt. Hoc idem deinceps pluribus fit annis Et cum cives colonique confertissimi in urbe habitarent, multaque animalia in arcto congregarentur, crudescente peste, ingens hominum multitudo exstineta est: multi e primoribus mortui sunt, et in iis Pericles, vir summo ingenio praeditus, idem patriae amantissimus. Quo mortuo nonnunquam fiebat ut homines stultissimi civibus spe deiectis concionabundi[227] persuaderent ut consiliis pravissimis uterentur. Quodni in his tam foedis calamitatibus ex insperato saepius subventum esset, minime dubium est quin[228] Athenae captae ultima experturae fuerint.

Siege of Platea.

152.Tertio belli anno Plateae Boeotiae oppidum Athenis amicissimum ab Archidamo Spartanorum rege obsidetur. Is cum saepius oppidum vi expugnare conatus esset neque tamen res ex sententia[229] evenisset, duplici muro oppidum circumdare constituit, ut cives fame in deditionem venire cogerentur. Inde post annum exactum obsessis inopia cibariorum laborantibus visum[230] partem suorum erumpere conari; ita enim quod hominum remansisset obsidionem toleraturos, fore etiam ut Sparta[xxx] morae taederet. Itaque multi ex obsessis, idoneam occasionem nacti, ex oppido noctu erumpunt et caesis vigilibus Athenas incolumes pervenerunt. Neque tamen Spartani obsidione destiterunt. Consumptis tandem commeatibus oppidani se dediderunt. In incolas atrociter saevitum, quibus ad unum[231] omnibus caesis, oppidum solo aequatum est.

Phormio defeats the Peloponnesians at Sea.

153.Interim Athenienses ira et desperatione exulcerante animos occasionem hostibus nocendi opperiebantur. Erant autem Naupacti, quod oppidum ad os sinus Corinthiaci[232] situm erat, coloni Messenii[233] nonnulli qui a patria in exsilium pulsi ibidem auxilio[234] Atheniensium constituti erant. Itaque visum est inde in Ambraciotas[235] Spartanorum socios expeditionem terra marique suscipere. Neque ea res omnino ex sententia evenit, cum parum Ambraciotis nocitum esset; Phormionem autem, qui classi Atheniensium praeerat, bis insignem victoriam de Peloponnesiis reportasse constat, quamvis exiguo navium numero usus nequaquam par hostibus videretur. Ceterum eo studio[236] ea peritia in hostium naves ab Atheniensibus impetus facti, ut oppressis aliis, aliis captis, reliquae in fugam se receperint.[237]

Revolt of Mitylene.

154.Anno insequenti Lesbii[238] a Spartanis sollicitati seditione facta ab Atheniensibus desciverunt. Quod ubi cognitum est confestim copiae missae quae Mitylenen, caput Lesbi, terra marique obsiderent. Neque ita multo post incolae, cum morarentur Peloponnesii neque classem subsidio obsessis mitterent, inopia commeatuum laborantes se dediderunt. Quibus nuntiatis Cleon civibus persuasit ut viros omnes trucidari iuberent : itaque navis missa est, edicto[239] ducibus, ut interfectis viris, quod superesset sub corona venderent. Cuius tam saevi consilii ubi postero die Athenienses poenituit, navis altera missa est cum literis quae iuberent captivis parci. Nuntii autem, ut Mitylenen perventum est, iam in incolas saeviri coeptum esse animadverterunt, edixerunt tamen ut ab reliquis abstineretur.

The Spartan Disaster at Sphacteria.

155.Sexto belli anno Demosthenes Atheniensis, dum circa Peloponnesum classe vehitur, subito coorta tempestate, ad Pylum[240] in Messenia expositis suis, locum, quam celerrime potuit, communivit. Quod ubi Spartam allatum est magnae copiae Pylum missae, classe etiam praemissa ut portus servaretur. Ubi Pylum est perventum, insula Sphacteria quae ante Pylum in aditu portus sita est satis firmo praesidio munitur. Inde obsidione et munitionibus teri[241] tempus, cum minime verebantur Spartani ne obsessis subveniretur. Interim ex improviso classis Atheniensium naves Spartanorum adorta, victoriam insignem reportavit. Tum duces Spartanorum foedere in paucos dies icto, missis Athenas legatis oraverunt pacem, veriti ne sui in insula interficerentur Quam cum Athenienses nisi iniquis[242] condicionibus dare nollent, rursus ad arma provocatum.[243] Qui in insula erant cum aliquamdiu fortissime restitissent tandem se dediderunt. Ea deditione multum laudis Spartani amiserunt.

Athenian Reverses in Boeotia and Thrace.

156.Qua victoria sublati[244] Athenienses, consiliorum Periclis immemores, qui iis ut maritimum imperium adipiscerentur, neu in continenti cum adversariis decertarent iampridem suaserat, in Boeotiorum fines cum incursionem fecissent, ad Delium magno cum detrimento victi sunt. Et sub idem tempus Brasidas dux Spartanorum cum magnis copiis in Thraciam pervenisset, adeo hominum animos concitavit ut ab Atheniensibus desciscerent. Tum Cleoni,[245] cui contigerat[246] ut Spartanos in Sphacteria capere posset, datur negotium ut expulsis Spartanis, Thraces in officium reduceret. Is, conserta ad Amphipolim[247] acie, cum militiae imperitissimus esset, devictus in fugam se recepit: fugientem miles quidam Spartanus obtruncavit. Quo in proelio et Brasidae, dum[248] princeps pugnam ciet, vita erepta est.

Peace of Nikias.

157.Inde cum utramque gentem belli poenitere coepisset, mortuo insuper Cleone, qui auctor belli imprimis fuerat, foedus ea condicione ictum est ut captivi et si qua[249] loca armis capta essent, statim restituerentur: exceptis iis locis quae ultro Atheniensibus neque ulla vi coacta[250] se tradidissent. Ceterum locis ceteris restitutis Amphipolis penes Spartanos fuit. Reputanti[251] autem quidnam eo bello sit effectum, apparebit Spartanos multum detrimenti accepisse, dedecoris etiam nonnihil, tot viris in Sphacteria captis, Atheniensibus autem parum nocitum esse,[252] cum hostes non semel vicerint, et si quam cladem acceperint, eam Dis potissimum attribuendam esse, qui morbo tot hominibus viduare urbem voluerint.

Alcibiades and the Argive League.

158.Neque tamen ea pax omnibus neque inter alios Alcibiadi cordi[253] erat. Is nobili stirpe oriundus, vir alieni appetens, sui profusus, idem coercentium[254] impatiens, ut omnia quae vellet[255] spretis legibus faciebat, ita[256] civibus sua consilia probare poterat. Cui ubi apparuit nonnullas Peloponnesiorum civitates iugum Spartanorum aegre ferentes socios se Argivis adiungere, civibus persuasit uti cum Argivis[257] foedus icerent. Mox Athenienses cum illis in Arcadiam ubi incursionem fecerunt a Spartanis ad Mantineam fusi fugatique sunt. Quo in proelio Agis rex Spartanorum egregium virtutis consiliique specimen dedit, omnibus palam facto[258] quas olim vires Spartani habuissent eas adhuc praesto esse,[259] neque quenquam Spartano in acie parem.[260]

Preparations for an Expedition to Sicily.

159.Interim ad Athenienses venerunt oratores Egestani[261] auxilium contra Syracusanos oratum. Quorum ratione audita Alcibiades civibus auctor fuit copias in Siciliam mittendi. Dores[262] in Sicilia valere, Dorium ibidem omnia brevi futura, nisi ab Ionibus iis restitum esset. An id toleraturos sese ut Dores devictis in Sicilia quicquid amicissimum ipsis[263] esset, in Graeciam traiicerent opem Spartanis laturit Proinde arma caperent,[264] Doribus monstrarent virtutem virilem adhuc sibi superesse. Haec et eiusmodi contionabundo cum multi e civibus assentirentur, quamvis sapientissimus quisque et praecipue Nicias vehementissime adversarentur, expeditionem mitti placuit: cui Alcibiadem Lamachum Niciam praefici visum.

Alcibiades accused of Sacrilege.

160.Quae expeditio cum in eo esset ut[265] proficisceretur, mane experrecti cives Hermas, dei[266] scilicet imagines,[267] in viis passim mutilatas animadvertunt. Quo facinore sollicitatis hominum mentibus, in forum concurritur, neque deerant qui Alcibiadem statim accusarent. Illum neque quenquam alium eiusmodi sceleris conscium fremunt: de quo nisi extemplo sumerent poenas, verendum esse ne Deus in se tanquam facinoris conscios

iras verteret. An id cives laturos ut optimates, et inprimis Alcibiades, a sacrilego facinore orsi[268] rebus novandis impune studerent? Quibus cum respondisset Alcibiades: diem sibi dicerent;[269] aut noxium puniendum aut innocentem suspicione liberandum esse, inimici eo consilio rem differunt ut absens reus fieret.
His Treachery.

161.Itaque paucis post diebus classis navium longarum,[270] multis insuper onerariis adiectis, Syracusas[271] pergit. Inde cum frustra contendisset Lamachus ut urbem imparatam statim expugnarent, parte navium ad Syracusas relicta, pars urbes Siculorum[272] adit, quo facilius[273] homines sollicitarentur, sociique conscriberentur. Dum haec geruntur Alcibiades domum arcessitur, iterum accusantibus inimicis quod sacra profanasset.[274] Neque regredi ausus Alcibiades, ubi Spartam se recepit, Spartanis auctor fuit ducis Spartani Syracusas mittendi, qui obsessis praeesset: maturato[275] opus esse, ne Athenienses obsessos, homines rei militaris imperitissimos, priusquam iis subventum esset adorti, facilem victoriam reportarent.

The Siege of Syracuse.

162.Interim Syracusae oppidum Siciliae divitissimum obsideri coeptum. Neque enim Athenienses fefellit, cum oppidani moenia praealta aedificassent turribus insuper et eiusmodi propugnaculis adiectis, fieri non posse[276] ut vi oppidum expugnarent, sed obsidione opus esse ut cives inopia coacti in deditionem venirent. Itaque oppido aggerem circumdant, aditus omnes summa cura servant ne qua auxilia intra moenia recipi possent, portus necnon classe custodiunt. Neque ita multo post interfecto Lamacho, unus Nicias exercitui Atheniensium praefuit, vir ut rei militaris satis peritus idem summa virtute praeditus, ita[277] tamen segnis neque ad varios belli casus paratus.

Athenian Disasters.

163.Spartani autem auctore[278] Alcibiade Gylippum ducem peritissimum cum militibus ad tria milia mittunt. Is imprudente Nicia ubi in urbem suos per hostem duxit omnia in melius vertit,[279] victis Atheniensibus et ab obsidione desistere coactis. Et oppidani qui antea invictam Atheniensium classem rebantur, successu tam insperato sublati naves armare[280] cum hoste proelio decertaturi. Tum Nicias ad cives rescripsit orans ut quam primum subsidio sibi copiac mitterentur: simul vires corporis sibi deficere, neque se tanto oneri ferendo parem esse docet: proinde ducem alium eligerent qui exercitui praeficeretur. Athenienses autem parvi[281] rem facientes preces spreverunt. Ineunte vere classis Atheniensium devicta est, magno simul detrimento a pedestribus copiis accepto.

Athenian Reinforcements.

164.Iam summa laetitia affecti Syracusani quod tam insignem victoriam reportaverunt, de Atheniensibus actum esse[282] existimabant: illi contra quia non vicerant pro victis[283] erant, neque spes ulla salutis relinqui videbatur. Sed vix[284] pugnandi finis fuit, et nova classis in portum pervenit, quam Athenienses, de suorum periculo certiores facti, summo studio nisi[285] comparatam subsidio suis miserant, duce Demosthene, qui unus in tanto discrimine rerum idoneus videbatur. Is cum suos exposuisset, munitiones, quas Gylippus faciendas curaverat, noctu acriter aggressus est, ita modo Syracusas aggere circumdari posse ratus, si munitiones, quae tantum obsessoribus nocerent, vi expugnasset. Neque ea res ex sententia processit, nam Athenienses inter tenebras ignari quo eundum esset, se ipsi conficiebant, multumque detrimenti acceperunt.

The End of the Expedition.

165.Tum vero Demosthenes unicam salutis spem in fuga poni ratus, Niciac ut statim domum regrederentur persuadere conatus est. Is autem propter defectum lunae graviter commotus, monentibus insuper haruspicibus ne ante exactum mensem vela faceret,[286] proficisci noluit. Neque Syracusanos fefellit hostem in fugam se recipere velle; itaque navibus apud portus aditum dispositis impedire conabantur ne Graeci evaderent. Post aliquot dies, omnibus rebus summo studio praeparatis, classis Atheniensis sublatis ancoris adversus hostes instructa acie vadit. Cum aliquamdiu atrocissime pugnatum esset, victi Athenienses navibus in terram subductis,[287] interiora[288] insulae fuga petunt. Quos Syracusani consecuti magnam edidere stragem: quod superfuit[289] pro servis habuerunt. Niciam vero et Demosthenem veneno se interemisse satis constat.

Athens in Danger.

166.Interim Spartani Athenienses bello lacessere, neque multum abfuit quin[290] urbs in deditionem venire cogeretur. Nam Agis, rex Spartanorum, incursione in Atticae fines facta, ubi Deceleiam, is vicus haud procul ab Athenis aberat, auctore Alcibiade cepisset, praesidium ibi reliquit quod fines passim popularetur impediretque ne agri colerentur. Alcibiades etiam gnarus Athenienses frumento importato uti, cum Spartanis persuasisset ut quam celerrime naves comparandas curarent, ipse cum paucis navibus profectus insularum incolas sollicitare coepit ut ab Atheniensibus desciscerent. Cui cum nonnulli paruissent, verebantur Athenienses ne commeatus interciperentur; itaque cum non modo imperium sed etiam salus reipublicae agi[291] videretur, in novam classem armandam summo studio incubuerunt.

Alliance between Spartans and Persians.

167.Dum haec geruntur Tissaphernes Persa, qui magistratum Asiae minoris obtinebat,[292] idoneam occasionem ratus, cum ita modo Iones suae ditionis se facturum speraret, si Athenienses victi essent, clam cum Spartanis agebat.[293] Itaque foedus ictum est iis condicionibus ut ipse militibus, quos Spartani in Asiam misissent, stipendium penderet,[294] Spartani omnes Ionum civitates Persis traderent. Quam spem fefellit alacritas Atheniensium, qui impigre rem gerentes, neque tot tantisque[295] calamitatibus fracti, magnam classem adversus Peloponnesios Persasque miserunt. Neque ita multo post proelio navali ad Miletum dimicatum est. Quo in proelio virtus Atheniensium eminuit; victi hostes multis navibus oppressis in fugam se receperunt.

Alcibiades intrigues.

168.Alcibiadi[296] autem iamdudum intercedebant simultates cum nonnullis e Spartanis, qui eo absente ab ephoris impetrarunt ut capitis damnaretur. Is vero quanto in discrimine versaretur[297] minime ignarus, ubi Tissaphernem transfuga adiit, eum in hunc morem allocutus est : Spartanum sane cum Atheniensi semper de imperio contendere, sed utrumque morae esse quominus Persae Iones suae ditionis facerent:[298] neutri igitur opem ferret;[299] ita enim fore ut bellis continuis exinaniti hostes perirent, Persisque quae vellent in Ionia facere liceret. Quo consilio comprobato Tissaphernes tempus terere et impedire ne Spartani rem strenue gererent, mox se iis auxiliaturum professus. Interim Alcibiades cum Atheniensium ducibus clam agere. Si sibi Athenas regredi liceret, Tissaphernem cum civibus societatem inire velle; neque tamen se id agere velle quoad imperium penes plebem esset. Proinde summa rerum optimatibus restitueretur.

The Four Hundred.

169.Erant autem eo tempore in exercitu, qui in insula Samo[300] commorabatur, permulti e primoribus, quibus oratio Alcibiadis acceptissima fuit. Itaque occasionem idoneam rerum novandarum[301] rati, Pisandrum quendam Athenas miserunt qui societates[302] pararet[303] inter optimates divitesque, ut plebes imperio exueretur. Inde strenuissimus quisque[304] ex plebe clam trucidari coepti,[305] et pervolgari metus, ignaris omnibus praeter coniuratos quamobrem eiusmodi scelera admitterentur, vel quid sibi vellent qui facinora molirentur.[306] Itaque cives partim vi partim metu coacti imperium quadringentis ex optimatibus detulerunt. Inde in inimicos multo magis saeviri coeptum est, missique Spartam legati qui de pace agerent.

Feeling of the Army and Fleet.

170.Quibus de rebus certiores facti, milites stomachari, brevi etiam sacramento se adegere,[307] rempublicam restituturos sese et de coniuratis poenas sumpturos. Quod ubi animadvertit Alcibiades milites adit sociumque se profitetur,[308] simul graviter in coniuratorum perfidiam invectus. Tum milites decepti ducem Alcibiadem elegerunt, cum per eum conciliari posse Tissaphernem arbitrarentur, immemores simul quanta infortunia passa esset respublica; quae omnia Alcibiadi attribui debere videntur, utpote qui[309] Gylippi Syracusas mittendi auctor fuerit, idem[310] incursiones in Atticam faciendas docuerit, insularumque incolas sollicitaverit.

The Fall of the Four Hundred.

171.Neque tamen inter se consentiebant optimates, aliis modico imperio uti volentibus, aliis in inimicos saevire neque quenquam ulla libertate frui pati Mox poenitere cives quod tamdiu in servitute retenti erant: an id aequum esse[311] ut qui olim rebus gerendis impares[312] fuissent, ii[313] rempublicam iterum administrarent? Per aliquot menses summam rerum penes paucos contra leges fuisse: eccuinam id civibus profuisse videri? Neque oblitos esse sese quot viri a sicariis ignotis trucidati essent. Proinde arma sumerent, privilegia legibus concessa, ius pristinum usurparentur.[314] Neque iniuria[315] in eos vi usuros sese, qui tot tamque scelesta facinora edidissent. Haec animadvertentes, qui ex optimatibus atrocissima flagitia comprobabant, legatos clam ad Spartanos miserunt qui profiterentur velle se urbem potius tradere, quam civibus parere. Quod ubi percrebuit, undique in forum concurritur: quadringenti imperio exuuntur, et nonnulli ex iis supplicio adfecti sunt.

Athenian Victories at Sea.

172.Spartani autem perfidia Tissaphernis patefacta cum Pharnabazo, is partem septentrionalem Asiae minoris pro rege administrabat, societatem inierunt ut nonnullis ex oppidis, quae ab Atheniensibus desciverant, opem prius ferrent, quam Alcibiades cum suis auxilio venire posset. Id etiam sibi proposuit Mindarus, qui classi Spartanorum praefectus erat, ut praeclusis Bosporo[316] et Hellesponto[317] impediret quominus frumentum navibus onerariis ex oppidis ad Pontum Euxinum[318] sitis Athenas veheretur; quod si efficere potuisset, nihil dubii esse quin[319] Athenienses fame subigerentur. Sed Alcibiades Spartanos summo studio consecutus, bis acie conserta victoriam reportavit; neque ita multo post classis Spartanorum ad Cyzicum[320] ab Atheniensibus circumsessa, occiso Mindaro, penitus deleta est. Quo detrimento perculsi Spartani legatos de pace Athenas frustra miserunt.

The Battle of Aegospotami.

173.Interim rex Persarum, gnarus se nunquam Ionas suae ditionis facere posse si Spartani omnino devicti essent, Atheniensibus ubi resistere constituit, filium natu [321] minorem Cyrum misit, dato negotio ut cum quantum posset Spartanis subveniret, tum[322] Atheniensibus noceret. Is societatem iniit cum Lysandro, qui Mindaro nuper successit, multumque argenti dono[323] dedit militibus, plus etiam se daturum pollicitus si Athenienses devicti essent. Ad Aegospotamon[324] tandem debellatum est; ibi enim Lysander, idoneam occasionem nactus, impetu in Atheniensium naves ex improviso facto, oppressis aliis, aliis captis, imperio Aegei maris potitus est.

The End of the Peloponnesian War.

174.Tum vero Lysander cum insulas et si quae civitates in Asia in officio erga Athenienses mansissent, brevi intervallo cepisset, cum Agide Spartanorum rege consensit ut ipse omnes portus aditus navibus servaret, ille castris in continenti positis, urbi munitiones circumdaret. Inde cives menses quatuor obsessi eo miseriae[325] adacti sunt, morbo simul et peste in urbe crudescentibus, ut in deditionem venirent. Pacem porro iis condicionibus impetrarunt ut imperio in socios se abdicarent, murique et munitiones, quibus urbs cum Piraeo[326] coniungeretur, penitus everterentur.

The Thirty Tyrants.

175.Deletis Athenarum moenibus, Lysander in urbe satis firmum praesidium collocavit, quo facilius cives in officio erga Spartanos manere cogerentur, neu quidquam novi[327] molirentur. Triginta necnon viris summa rerum demandabatur, quibus[328] nomen triginta tyrannis[329] a civibus inditum. Multis inde capitis damnatis, multis etiam exsulatum abire coactis, eo miseriae perventum est, ut cives, ira et desperatione exulcerante animos, novandis rebus studere coeperint.[330] Et ante exactum annum exsules copiis comparatis urbem adorti, cum de triginta viris poenas sumpsissent, pristinum rerum statum restituerunt, parvi[331] rem facientibus Spartanis, qui Athenienses tot casibus fractos nihil damni in posterum sibi posse inferre arbitrabantur.

Supremacy of Sparta.

176.Devictis Atheniensibus, et fine discordiis quae tot annos Graeciam dilaniaverant imposito, Lysandro urbes circumire visum eo consilio ut cuique legatus Spartanus, is harmostes vocabatur, praeficeretur, qui cum decemviris[332] e civibus delectis res administraret. Neque ea res cordi[333] Graccis fuit, quantum lucri assecuti essent quoad Atheniensibus paruissent reputantibus: sibi enim iis temporibus suas res agere licuisse, ventitantibus necnon mercatoribus suas quemque merces vendere potuisse, qua ex re factum esse ut paucis annis opes sociorum Atheniensium valde augerentur. Numquem adeo insanire ut eadem vivendi ratione uti licere existimaret? Deleta Atheniensium potestate deleri simul commoda sociorum, quibus Spartani, homines inculti et paupertati assuefacti, inviderent. Id iugum sibi minime esse tolerandum: occasionem igitur vindicandae[334] libertatis opperirentur.

Civil War among the Persians.

177.Hac fere tempestate Artaxerxes Xerxi patri successit. Cuius frater Cyrus magnis copiis conscriptis, Gtraecis necnon ad decem millia spe praedae tractis, in interiora Asiae contendit ut expulso fratre, imperio ipse potiretur. Ei fit obviam Artaxerxes et ad Cunaxam, qui vicus haud procul a Babylone abest, iusto proelio[335] dimicatur. Occiso Cyro ita modo Graeci milites servari poterant si ad mare iter focissent Qui cum ducem sibi Xenophontem[336] praefecissent, per montes avios quam celerrime contendunt, gnari moram exitiosam fore, cum a tergo regis copiae instarent, barbarique crebros impetus facerent. Narrat et ipse Xenophon quo modo tot tantaque pericula summo studio eluctati ad mare incolumes pervenerint.

War between Sparta and Persia.

178.Mox Spartanos poenitere coepit quod Ionas Persis tradiderant, neque tam turpi facinore admisso quicquam commodi acceperant: itaque indicto bello cum Agesilaus rex Spartanorum non semel[337] victoriam reportasset, idem maiore mole[338] Persas aggressurus videretur, Pharnabazus classi summa celeritate comparatae Cononem Atheniensem praefecit. Is Peloponnesios ad Cnidum[339] proelio navali ubi devicit, legatosque Spartanos ex Ioniae urbibus expulit, trans Aegeum mare transvectus Athenas rediit. Tum magna civium laetitia moenia refecta, Spartanis recenti clade consternatis neque opus impedire audentibus. Inde fiducia rerum[340] Atheniensibus crescere, qui veteres naves sarciendas, novas quam celerrime comparandas curant, adversus Spartanos, si quando occasio data esset, dimicaturi.[341]

Alliance against the Spartans.

179.Interim Thebani, qui occasionem existimabant adoriendi Spartanos, sollicitantibus etiam Persarum legatis, ubi socios sibi Argivos et Corinthios adsciverunt, bellum indicunt. Tum ephori veriti ut novis hisce hostibus resisti posset, cum parum militum sibi suppeteret, nuntios ad Agesilaum miserunt qui docerent, summo in discrimine rem esse;[342] suos ergo reduceret[343] ad patriam servandam, cui tot hostes minitarentur. Is igitur maturato[344] opus esse ratus, navem quam primum escendit, edicto ducibus ut suos quisque domum reducerent. Inde aliquamdiu in Corinthiorum finibus pugnari, et tempus teri, cum sociis audacia deficeret, Spartani mora opus esse arbitrarentur ad milites recreandos novamque comparandam classem.

The Peace of Antalcidas.

180.Dum in hunc modum inter se contendunt civitates Graecae, crescere Persarum potestas. Neque deerant homines qui suos quisque cives docerent, pacem cum Persa fieri oportere; cum barbari quae ad Marathona et Salamina essent passi obliviscerentur, tum Graecos oblivisci quomodo patres eas clades barbaris intulissent. Itaque auctore Antalcida foedissima pax cum Persis facta est, patientibus Graecis ut barbarus lites dirimeret[345] et condiciones eatenus inauditas Graecis imponeret: quicquid etiam urbium in Ionia liberum fuit, id Persis traditum est. Thebanis potissimum nocebant condiciones pacis, iubente Persa ne diutius oppidis Boeotiae imperitarent neu quicquam contra Persas Spartanosve molirentur.[346]

Pelopidas.

181.Inde dum exercitus Spartanus trans Boeotiam iter facit, dux eius dolo arcis Thebanae potitus, ibidem praesidium satis firmum reliquit. Per triennium Spartani in arce dominabantur, multumque cum dedecoris tum[347] etiam incommodi, qua erant superbia, civibus afferebant. Sed Pelopidas quidam ex optimatibus, quem dedecoris eiusmodi valde poenitebat, vir expertae virtutis, idem patriae amantissimus, aliquot e suis in arcem muliebri veste ornatos clam duxit, Spartanosque ex improviso adortos trucidavit. Recepta arce ingenti civium studio Pelopidae gratiae actae sunt. Quod ubi percrebuit multum opinionis[348] amiserunt Spartani, et, ut fit,[349] hostibus animus auctus est.

The Athenian League.
182.Sub idem tempus Athenienses societatem cum nonnullis ex insulis inierunt ea condicione ut quaeque civitas certas pecunias ad armandam classem quotannis penderet. Cui societati cum Thebani se adiunxissent, ut praesidia Spartanorum e Boeotiae urbibus expellerent, bellum Spartanis terra marique acriter illatum est. Omnia sociis favebant; brevi enim expulsis Spartanorum praesidiis, omnis Boeotia in Thebanorum potestate facta est, neque hostes classi sociorum resistere potuerunt. Mox autem Thebanis cum Atheniensibus simultates intercedere: itaque Athenienses pace cum Spartanis facta diutius pugnare noluerunt.
Supremacy of Thebes.

183.Inde ira Spartanorum in Thebanos versa, incursiones in Boeotiam fieri coeptae. Thebanis id temporis praeerat Epaminondas, vir belli peritissimus, idem summa virtute et sapientia praeditus. Acie tandem ad Leuctra, oppidum Boeotiae, conserta, cum aliquamdiu summo utrinque studio pugnatum esset, peritia Epaminondae victoriam Thebanis dedit. Tantum autem aberat ut haec victoria Epaminondae satisfaceret ut civitates Arcadiae[350] icto foedere adversus Spartanos concitaret, et Messenios, quibus diu imperitaverant Spartani, ad iugum excutiendum alliceret. Mox autem inter Arcadios rixa coorta cum alii Spartanis, alii Thebanis faverent, bellum instauratur. Missae igitur a Spartanis copiae quae suis auxiliarentur. Quibus cum Epaminondas confestim obviam ivisset, ad Mantineam iusto proelio[351] dimicatur. Victor Epaminondas dum pugnam princeps ciet[352] iaculo transfixus decessit.

The growing power of Macedonia.

184.Mortuo Epaminonda Thebani duce carebant, neque constabat[353] penes quam civitatem summa imperii esset, cum omnes pariter infortuniorum taederet, neque quisquam rursus fortunam belli experiri auderet. Macedonum id temporis Philippus rex fuit, vir callidissimus bellique peritissimus, qui adolescens Thebis aliquamdiu commoratus artem belli edidicerat. Itaque conseriptis copiis id sibi iamdudum proponebat ut universae Graeciae imperitaret, gnarus minime sibi resisti posse, cum Graeci tot intestinis bellis defessi, nonnisi[354] quiete frui cuperent, neque ducem haberent qui cum ipso conferendus videretur. Diu etiam Macedonum opes creverant, cum tot annos pace fruiti essent, neque eodem modo quo reliqui Graeci vires et divitias consumpsissent. Quae cum ita essent Philippus occasionem belli gerendi circumspicere; idem commeatus comparare, novas copias instruere prius constituit, quam Graecorum vires recreari possent.

Philippus in Thrace.

185.Philippus autem cum Amphipoli,[355] quam urbem, ut supra demonstratum est, Athenienses bello Peloponnesiaco amiserant, vi potitus esset, veritus ne Olynthiaci[356] cum Atheniensibus coniuncti urbem recipere conarentur, eosdem muneribus corrupit. Tum Strymone fluvio traiecto magnam Thraciae partem suae ditionis fecit, parvi Athenienses faciens, cum et ipse magnas conscripsisset copias, idem ope Olynthiacorum fretus omnia domi tuta existimaret. Neque Athenienses fefellit quid rex moliretur,[357] sed auxilio Olynthiacorum destituti, fortiorem regem esse existimabant quam cui resisti posset.

The Sacred War.

186.Philippus tandem, occasionem nactus, magnas copias subsidio Thebanis in Phocida[358] duxit, accusantibus Phocenses Thebanis quod campum Crisaeum[359] spreta religione coluissent;[360] esse[361] enim eam regionem Diis sacram, neque cuiquam ex ea fructus percipere licere. Phocenses autem fano Apollinis Delphici compilato, ingentibus necnon thesauris potiti, cum Atheniensium Spartanorumque opem impetrassent, magnum exercitum collegerunt. Qua re cognita Philippus cum se Thebanis coniunxisset, magnis itineribus in Thessaliam contendit. Inde devictis Phocensibus Thermopylas recta pergit; quas cum ab Atheniensibus obtineri animadvertisset, haud immemor quanto sanguine constitisset[362] conatus ille[363] Persarum, re infecta[364] domum rediit.

The Fall of Olynthus.

187.Tum vero Olynthiaci potentiam Macedonum pertimescentes, legatos Athenas miserunt qui docerent quanto in discrimine res esset, opemque implorarent. Ad quos auxiliorum mittendorum Demosthenes, orator facundissimus, imprimis auctor fuit: Olynthiacis quamprimum subveniendum esse; qui si victi essent, nihil morae[365] fore quin[366] Philippus in Atticam suos duceret. An id passuros Athenienses ut urbs amicissima in deditionem hosti venire cogatur? Quod si Olynthiacorum preces sprevissent, fore ut sero demum sceleris poeniteret, cum victoris copias sua moenia vallo cirerumdantes animadverterent. Pristinae patrum virtutis memores exercitum conscriberent: fidei pietatisque egregium specimen ederent; palam facerent[367] nondum interiisse martium illum[368] animum, quo patres instincti[369] mortem dedecori anteposuissent, Graeciamque Persarum metu liberassent. Quae concionatus[370] quamvis persuasisset ut copiae mitterentur, rem segnius agentibus civibus, rex Olyntho potitus, urbem solo aequavit, homines sub corona[371] vendidit.

Philippus and Demosthenes.

188.Deleta Olyntho exterriti Athenienses Demosthenem in Peloponnesum miserunt qui doceret quanto in periculo universa Graecia versaretur.[372] Is apud nonnullas e civitatibus quas auro rex corrumpere constaret, ita verba fecit: decipi eos si quid commodi ex rege sperarent. Esse quidem apud eos quibus Philippus magna mercede proposita persuasisset ut cives in suam sententiam[373] traherent: quibus si paruissent, fore ut rursus servitio

premerentur. Ecquem adeo regni regumque amantem esse ut pro regibus, pravo magistratus genere,[374] quod maiores antiquitus sprevissent, regem alienum habere vellet? Simultatum discordiarumque obliviscerentur; arma adversus communem hostem, tanquam communem pestem sumerent, libertatisque sibi a maioribus traditae vindices exsisterent.[375]
Result of Demosthene’s Vigour.

189.Postea cum legati a Philippo missi Athenas venissent ut de pace agerent, auctore Demosthene[376] spreti sunt. Is etiam civibus persuasit ut Byzantinis, quos id temporis rex obsideret, subsidio copias mitterent. Ducibus rem strenue agentibus Philippus incepto desistere coactus est, Byzantini obsidione liberati Inde Demosthenes eadem consilia summo studio exsequi, lata lege[377] ut pecunia ex aerario ad bellum prosequendum erogaretur, neu tantum nummorum ad festos dies impenderent cives cum eiusmodi pericula urbi minitarentur: Quam legem iubente[378] populo, Demosthenes collatas pecunias ad veteres naves sarciendas, novas insuper armandas insumpsit, ita modo de Philippo triumphari posse ratus si imperium maris Athenienses obtinuissent.

Philippus Master of Greece.
190.Interim Philippus quo facilius sua consilia exsequeretur amicos largitione et corruptelis clam sibi devinciebat. Quorum in numero Aeschines Atheniensis, vir maximus ingenio idem orator disertissimus, cum in concilium Graecorum missus esset, ut bellum Amphissae[379] indiceretur neque iustam ob caussam effecit, utque Philippus copiis sociorum praeficeretur impetravit. Brevi spatio interiecto Philippum Elateia[380] potitum, in Boeotiam Atticamque promptum iter habere nuntiatum est. Tum apud concionem, exterritis ceteris neque quidquam prae metu hiscere audentibus, unus Demosthenes foederis cum Thebanis faciendi bellique Philippo indicendi auctor fuit. Cuius monitis cum obtemperatum esset, Athenienses Thebanique obviam regi facti sunt. Atrociter pugnatum est; socii tandem magno cum detrimento ad Chaeroneam oppidum Boeotiae victi sunt.
Death of Philippus.

191.Quo proelio cum debellatum esset,[381] neque quisquam diutius resistere auderet, Philippo omnia, quae vellet,[382] facere licebat. Concilio convocato bellum Persis indictum; Philippus exercitus imperator dictus domum reversus est. Inde totus in curam commeatuum exercitusque parandi conversus[383] nullam rem praetermittebat quin voti compos fieret,[384] gnarus quantas opes reges Persarum coacervassent, quibus si potitus esset, omnibus regibus in orbe terrarum praestaturum sese sperabat. Neque tamen id facere Philippo contigit, qui dum filiae nuptias celebrat a sicario pugione confossus occidit. Ei Alexander filius viginti annos natus successit.

—————
Notes
  1. quod‘the fact that.’ This clause is logically substantival, being in apposition to caussa.
  2. ut iscogatursubstantival clause, subject to fit. 22, note.
  3. Atheniensesthe Athenians. Athens the capital of Attica in N. Greece,
  4. Lacedaemoniithe inhabitants of Laconia in S. Greece (the Peloponnesus, or island of Pelops; Pelops was a mythical hero). Its capital was Sparta.
  5. Thebanithe people of Thebes, the capital of Boeotia, in N. Greece, adjoining Attica.
  6. Macedonesthe people of Macedonia, to the north of Greece, now [in the 1890s] part of the Turkish empire.
  7. Lydiaa province of Asia Minor. Its capital was Sardis.
  8. possetafter cui with consecutive force.
  9. regemoratio obliqua depending on dixit, understood from imperavit.
  10. Ionesone of the great divisions of the Greeks. The Dores or Dorians were their rival. The Athenians were the principal people of Ionian race, and the Lacedaemonians were the chief representatives of the Dorians.
  11. . Persisthe Persae or Persians, the mountaineers of Persia.
  12. religioni vertentes‘regarding as ominous,’ lit. ‘turning to a religious scruple.’
  13. foedus ictum estThe phrase foedus icere arose from the striking of the victim when peace was made.
  14. auctore Cyro‘at the instigation of Cyrus’ Notice the concrete Latin for the English abstract idea.
  15. Babyloniaethe country of which Babylon was the capital. Under Nebuchadnezzar the Babylonian empire reached its height and extended from the Euphrates as far as Egypt, embracing also Armenia and Arabia.
  16. Delphosthe oracle of Apollo at Delphi in Phocia, in N. Greece.
  17. Sardesthe capital of Lydia.
  18. recensadverb, ‘newly.’
  19. nequequin‘and that not much was wanting but that’ = ‘and that they were near to, etc.;’ multum abesse is impersonal.
  20. tantum non‘all but.’
  21. actum esse49, note.
  22. Thraciama country to the north of Greece, adjoining Macedonia.
  23. qua esset humanitate‘such was his merciful nature,’ abl. of quality.
  24. doloby diverting the course of the Euphrates, and entering the city along its bed. Labynetus, the Belshazzar of Scripture, was king at the time.
  25. Susathe winter residence of the Persian kings, the Shushan of Scripture.
  26. quo6, note.
  27. idconstituit‘he also determined to take special care.’
  28. IstroIster, the Danube.
  29. Bosporumthe Bosphorus or Straits of Constantinople. Bosporus means the ‘Heifer’s ford.’ It was so called from Io daughter of Inachus, king of Argos, who was changed into a heifer through the jealousy of Here, the wife of Zens, the chief of the gods,
  30. ScythasScythae, the nomad tribes to the N. of the Danube.
  31. auctor fuit ‘proposed.’
  32. ita enimoratio obliqua depending on the sense of auctor.
  33. Milesiorumthe inhabitants of Miletus, a Greek city in Caria, in Asia Minor.
  34. mortuo enim etc. oratio obliqua, depending on dixit, understood out of negavit.
  35. Thracasfrom Thrax, the inhabitants of Thrace.
  36. terram et aquamas a sign of submission.
  37. servati pontis‘for saving the bridge.’
  38. sub speciem‘under the pretence.’
  39. Naxiithe inbabitants of Naxos, the largest of the Cyclades, islands in the Aegean sea (the Archipelago).
  40. Artaphernesbrother of Darius, and Satrap or governor of Sardis.
  41. una‘together.’
  42. Spartanosthe inhabitants of Sparta, the capital of Laconia. They were the dominant race. The previous inhabitants of Laconia were called Perioikoi and busied themselves with agriculture. There was also a race known as Helots who were in a state of serfdom.
  43. Eretriensesthe people of Eretria, a town in Euboea, a large island on the E. coast of Greece.
  44. mare Ioniumthe Levant sea.
  45. evasit‘proved.’
  46. quod superfuit‘the survivors.’
  47. quoquo modo‘somehow or other.’
  48. Ladean island off the coast of Caria, opposite to Miletus.
  49. ultimaexperturi‘ready to try the most desperate means on behalf of their safety.’
  50. differretur‘was continually put off.’
  51. rationem‘care.’
  52. priusquamoften separated, as here.
  53. pro victis‘as conquered.’
  54. saevitum est‘atrocities were committed.’
  55. eo miseriae‘to such a pitch of wretchedness.' eo, lit. ‘thither.’
  56. Hellespontumthe Dardanelles.
  57. iuxta litus‘sailing along the coast.’
  58. tantum abfuitimpersonal.
  59. Aegeum marethe Archipelago.
  60. MarathonaMarathon, a village a few miles from Athens.
  61. Plataeensinmthe inhabitants of Plataea, a town in Boeotia.
  62. praestiterunt‘made good.’
  63. quin‘that.’ quin=qui, old form of ablative of relative pronounne, old form of negative = ‘how not.’
  64. haud scio an‘perhaps;’ lit. ‘I don't know whether.’
  65. Pariisthe people of Paros, one of the Cyelades.
  66. deiectus‘disappointed.’
  67. re infecta‘without accomplishing his purpose.’
  68. decepisset24, note.
  69. corrupto‘having become gangrened.’
  70. ut erat providus‘such was his foresight.’
  71. quin‘from.’
  72. reputanti‘on reckoning,’ depending on visum est.
  73. in officio‘loyal.’
  74. visum est‘he resolved;’ lit. ‘it seemed good.’
  75. Aeginetasthe people of Aegina, an island near the const of Attica. They were for a long time the rivals of the Athenians at sea.
  76. PiraeumPiraeus, the harbour of Athens.
  77. qui ad Marathonaoratio obliqua, depending on a verb of saying understood out of the sense.
  78. praedia obtinere‘were in possession of farms.’
  79. provocatur‘an appeal is made.’
  80. in exsiliumthe punishment of exile was inflicted on such people as had more than a certain number of adverse votes against them. It was called ostracism from the oyster-shell (0strakon), on which the vote was recorded.
  81. AthonIt was off Mount Athos, a peninsula in Macedonia, that the previous expedition had suffered such disaster by shipwreck.
  82. Cappadociama province of Asia Minor.
  83. decies centena milia‘ten times one hundred thousand,’ 1,000,000.
  84. Xerxesthe Ahasuerus of the book of Esther.
  85. Isthmumthe isthmus of Corinth, connecting Greece proper or Hellas with the Peloponnesus.
  86. maturato‘haste,’ neuter of participle used as a noun.
  87. tyrannusdoes not mean a tyrant in our sense of the word. It merely meant an irresponsible ruler.
  88. Syracusanorum the people of Syracuse, a wealthy city in Sicily.
  89. Cretensesthe people of Crete, a large island in the Levant sea.
  90. Corcyraeosthe inhabitants of Corcyra (Corfu), one of the Ionian islands, in the Adriatic.
  91. adigunt‘bind.’
  92. visum117, note.
  93. TempeTempe (neuter plural), a valley in N. Thessaly.
  94. rationehabita‘after reconnoitring the ground.’
  95. quod si‘but if.’
  96. extrema‘all dangers.’
  97. ThermopylasThermopylae, ‘the Hot Gates,’ so called from some hot mineral springs.
  98. cum perveneris‘on reaching,’ lit. ‘when you shall have arrived.’
  99. montesof which Oeta was the chief.
  100. quod maris‘that part of the sea.’
  101. segnes‘inactive.’ (se=sine, ignis).
  102. iismovebat‘excited their astonishment.’
  103. animum advertebantoften written as one word, animadvertere. The accusative following this expression is due to the meaning;‘turned their minds to =‘noticed.’
  104. Thespiensesthe people of Thespiae in Boeotia.
  105. Euboeensesthe people of Euboea. 112, note.
  106. incensas SardesThe Eretrians, or people of Eretria in Euboea, had assisted at the burning of Sardis.
  107. Eurybiadithe Spartan admiral.
  108. ultro‘without waiting to be attacked.’
  109. quod amiseruntsubstantival clause in apposition to id.
  110. SalaminaSalamis, an island close to the W. coast of Attica.
  111. tantum abfuitimpersonal.
  112. subsidio73, note.
  113. deiecti‘ disappointed.’
  114. consisteret‘rode,’
  115. in sinu Phalerico‘in the harbour of Phalerum,’ one of the creeks ‘which served as harbours to Athens.
  116. ad servandos‘to watch.’
  117. obtinerent‘continued to hold.’
  118. in eo esse ut‘were on the point of.’
  119. adorireturindirect form of the imperative.
  120. is‘such.’
  121. sua multitudoThe reflexive pronoun can be referred to an object, if it causes no obscurity.
  122. diremit‘‘put an end to.’
  123. quo6, note.
  124. constitueritnarrative stress, 29, note.
  125. priusquamoften separated, as here.
  126. Hellespontothe Dardanelles.
  127. habuit compertum‘ascertained.’
  128. quanto pretioabl. of price.
  129. quantoconatus‘the cost of his attempt.’
  130. quantoqueabl. of measure.
  131. TyroTyrus, the chief city of Phoenicia.
  132. novas sedesCarthage was said to have bcen founded by Dido, a Tyrian princess.
  133. Ionum‘with the Ionian Greeks.’
  134. Thessaliama country on the N. frontier of Greece.
  135. possetafter cuius, causal; = cum eius.
  136. quod aedium refectum erat‘all the houses that had been rebuilt.’
  137. pugnandi quisqueall the bravest leaders urge the propriety of fighting.’
  138. receptui cecinit'soundled the signal for retreat.’
  139. subsecutus‘closely following.’
  140. inferri signa iussitordered a charge.’
  141. eminus from a distance ;’ (emanus), opposed to cominua, ‘at close quarters’ (cummants).
  142. moris erat‘it was customary.’
  143. donec litatum essetuntil favourable omens had been obtained.’
  144. nequequin106, note.
  145. rem gerunt‘fight;’ res can mean almost anything.
  146. decimamunderstand partem.
  147. reputantibus‘on consideration.’ Dative depending on rilehitur.
  148. Miletoin Caria in Asia Minor. One of the most important cities of the Ionian Greeks.
  149. in aridum subductis‘drawn up on dry ground.’
  150. ea victoria debellatum est‘an end was put to the war by this victory.’ De intensifies; 80 depugnare, devincere.
  151. faverent50, note.
  152. perfieret‘that the Athenians were the cause of a most disgraceful surrender not being made ;’ i.e. ‘prevented a most disgraceful surrender.’
  153. auctor fuit‘advised.’
  154. ita enimoratio obliqua depending on verb understood from auctor fuit.
  155. fieri enim posse.Once the construction has become oblique there is no need of a fresh verb to introduce another kind of substantival clause. A command depends on denuntiaretur, but the statement following depends on the sense quite naturally.
  156. molirenturMoliri always conveys the idea of a thing being done laboriously.
  157. efficiendum curavitthe regular construction with curo. It would be expressed in Greek by the use of the middle voice.
  158. in eam altitudinem‘to such a height;’ eam = talem.
  159. creverint29, note.
  160. Piraeusa town about five miles from Athens, of which it was the chief port.
  161. locos‘spots.’ loci is used of particular spots, loca of places or country generally.
  162. Byzantiumnow Constantinople.
  163. cumtum‘bothand.’
  164. operae est‘it is worth while.’ A fuller form of the phrase is operae pretium est.
  165. animum advertereoften written as one word, animadvertere. Its sense governs an accusative, in this case a clause.
  166. per Athenienses stetisset134, note.
  167. quanto opereoften written as one word, quantopere.
  168. utihistoric infinitive.
  169. cognitumest is omitted.
  170. quo se receperat‘to which he fled for sanctuary.’
  171. eadem proponebant‘had the same objects in view.’
  172. Aegeothe Archipelago.
  173. legatis‘the representatives.’
  174. DelonDelos, the smallest of the Cyclades, was celcbrated as the birthplace of Apollo and Artemis (Diana).
  175. penderetdistinguish between pendere and pendēre,
  176. vacabant‘obtained exemption from.’
  177. servari coeptael1, note.
  178. EurymedontemEurymedon, a small river in Pamphylia (Asia Minor).
  179. is verois generally denotes a change of subject.
  180. Susathe Shushan of Scripture.
  181. possepossum has no future infinitive, the tense we should expect after sperabant.
  182. perconstabat‘it was well known that Themistocles was the cause.’
  183. promissa praestare‘to make good his promises.’
  184. rebus novandis studere‘began to desire a change of government.’
  185. an id aequum videri26, note.
  186. legem tulit‘proposed a law.’
  187. magistratus obire‘discharge the duties of a magistrate.’
  188. auctor fuit‘suggested.’
  189. popularium partibus‘the popular party.’
  190. rationis‘manner.’
  191. quod‘the fact that.’
  192. totus incubuit in‘devoted all his energies to,’
  193. humillimum quemque<all the lower classes.’
  194. praestare munus‘ do his duty properly.’
  195. in officiosubservient to themselves.’
  196. suumsecuti‘with an eye to their private interest.’
  197. utimperitarentexplains id; 66, note.
  198. HelotasHelotae, the Helots. They were the lowest class of the inbabitants of Laconia, and were kept in a state of serfdom. They were descended from the aboriginal inhabitants.
  199. Ephorithe chief magistrates at Sparta.
  200. Argivisthe inhabitants of Argos, the capital of Argolis in the Peloponnesus.
  201. iubente‘giving their assent to.’
  202. recensadverb.
  203. Megarensibusthe people of Megaris, the state adjoining their southern frontier.
  204. Megaramthe capital of Megaris.
  205. Aeginetaethe people of Aegina, an island near Athens.
  206. Thebanithe people of Thebes, the chief city of Boeotia, a lurge state to the N. of Attica.
  207. qui plebi praeessent the champions of the democracy.’
  208. opinione celerius‘quicker than was thought possible.’
  209. effectum sit29, note.
  210. peregreCorn was largely grown on the shores of the Black Sea.
  211. quibus praesto essentsince (quibus, with causal force) they had at their disposal.’
  212. domi compositis rebus‘with peace at home.’
  213. sustentatura likely to withstand.’
  214. Coroneama town in Boeotia.
  215. exiissent had expired.’
  216. in posterum henceforth.'
  217. utitawhileyet.’
  218. Corcyraeisthe people of Coreyra, now Corfu. 121, note.
  219. hisillis‘the latterthe former.’
  220. praestare‘to make good.’
  221. utita148, note.
  222. cuius esset facundiaesuch was his eloquence.’ Genitive of quality.
  223. ut primas deferret‘from assigning the highest place,’ understand partes.
  224. docebant‘acted.’
  225. ne dicam‘not to say.’
  226. anreferre‘does this concern us?’ 26, note.
  227. concionabundi‘by haranguing.’
  228. quinIt may he convenient to give the chief uses of quin in a short form:—
    1. In adjectival clauses= qui, quae, quod—ne=non.
    2. In consecutive adverbial clauses = qui—ne (qui, old form of ablative of relative, ne=non).
    3. As an interrogative particle= ‘why not.’
    4. As an adverb= ‘moreover.’
    Quin can only be used after (a) negatives, (b) words expressing doubt or ignorance, (c) after questions that expect a negative.
  229. sententia‘as he desired.’
  230. visum‘it was resolved,’ est omitted.
  231. ad unum--‘to a man.’
  232. sinus Corinthiacithe gulf of Corinth.
  233. Messeniithe inhabitants of Messenia, a country in the west of the Peloponnesus.
  234. auxilio73, note.
  235. Ambraciotasthe people of Ambracia, in N.W. Greece.
  236. eo studio‘with such zeal.’ eo=tali.
  237. receperint29, note.
  238. Lesbiithe people of Lesbos, a large island near the west coast of Asia Minor.
  239. edictoa variety of the ablative absolute: there is usually a participle, adjective, substantive or pronoun in agreement.
  240. PylumPylos on the S.W. coast of Messenia, The bay is now called the Bay of Navarino.
  241. teri‘began to be wasted.’ Historic infinitive.
  242. iniquis‘unfair.’
  243. provocatum‘an appeal was made.’
  244. sublati‘encouraged’.
  245. CleoniCleon, by trade a tanner, was an active politician at Athens, notorious for his violence and abusive language.
  246. cui contigerat‘who had had the good fortune.’ There being no standing armies in most of the Greek states, we find the citizens serving as soldiers in different capacities for as long a time as was required.
  247. Amphipolisa town in Thrace on the river Strymon.
  248. dumciet‘while leading his men to battle.’
  249. si quaUse quis for aliquis after si and num.
  250. nequecoacta‘without being compelled by any forcible means.’
  251. reputanti‘on reflecting,’ lit. ‘to one who reflects.’
  252. parum nocitum esse‘that little harm was done.’ Remember that intransitive verbs can only be used impersonally in the passive voice.
  253. cordi‘pleasing,’ lit.‘ ‘in one's heart.’ Probably the old locative case.
  254. coercentium‘of restraint,’ lit. ‘of people restraining.’ This is a good instance of the preference shown by Latin writers for concrete words, as opposed to the English fondness for abstract ideas.
  255. quae vellet50, note.
  256. utita‘whileyet.’
  257. ArgivisThe people of Argos, the capital of Argolis in the Peloinland region of the Peloponnesus,
  258. palam facto‘by showing.’
  259. praesto esse‘survived.’
  260. parem‘a match.’
  261. Egestanithe people of Egesta, a town in Sicily.
  262. Doresthe Dorians and the Ionians were the dominant races of Greece. The Spartans were the champions of the former, and the Athenians of the latter.
  263. ipsisi.e. the Athenians.
  264. caperentindirect form of the imperative.
  265. cum in eo esset ut‘when this expedition was on the point of.’
  266. deiHermes, the Latin Mercurius.
  267. imagines‘busts.’
  268. a sacrilego facinore orsi‘beginning with sacrilege.’
  269. diem sibi dicerent‘let them name a day for his trial.’
  270. longarum‘men of war,’ as opposed to onerariae, ‘merchant craft.’
  271. SyracusasSyracusae, a powerfal city in Sicily.
  272. Siculoramthe people of Sicily.
  273. quo facilius6, note.
  274. profanasset24, note.
  275. maturato121, note.
  276. fieri non posse‘that it was impossible.’
  277. utita158, note.
  278. auctore‘by the advice of.’ Concrete for abstract.
  279. in melius vertit‘changed for the better.’
  280. armarehistoric infinitive.
  281. parviunderstand pretii.
  282. actum esse49, note.
  283. pro victis erant‘were held as defeated,’
  284. sed vixet‘scarcely was the fight over when.’
  285. nisifrom nitor.
  286. vela faceret‘set sail.’
  287. subductis‘after hauling up.’
  288. interiora‘the interior.’
  289. quod superfuit‘the survivors.’
  290. quin‘consecutive,’ 151, note.
  291. agi‘to be at stake.’
  292. obtinebat‘held.’
  293. agebat‘was intriguing.’
  294. penderetDistinguish between pendere and pendire.
  295. tot tantisqueTwo adjectives referring to the same word are always connected by a conjunction.
  296. Alcibiadisimultates‘now Alcibiades had long been at variance.’
  297. quantoversaretur‘of his great peril.’
  298. morae essefacerent‘hindered the Persians from subduing the Tonians.’
  299. ferretindirect imperative.
  300. SamoSamos, an island near the coast of Ionia.
  301. rerum novandarum‘for a revolution.’
  302. societates‘clubs.’
  303. pararetsubjunctive after qui final.
  304. strenuissimus quisque‘all the most active members.’
  305. coepti11, note.
  306. quidmolirentur‘what was the object of the authors of the crimes’
  307. se adegere‘bound themselves.’
  308. sociumque se profitetur‘offers himself as an ally.’
  309. utpote quisince he;’ utpote strengthens the relative with causal force.
  310. idem‘and also.’
  311. an id aequum esse13, note.
  312. rebus gerendis impares‘unequal to the management of business.’
  313. iiThe demonstrative pronoun is often inserted when the relative clause precedes the principal sentence.
  314. usurparentur‘let them claim.’
  315. neque iniuria‘justly.’ The ablative of manner, used withont an epithet, requires cum, except in a few phrases, such as iure, iniuria, fraude, vi, etc.
  316. Bosporothe Bosphorus, or straits of Constantinople.
  317. Hellespontothe Hellespont, or Dardanelles.
  318. Pontum Euxinumthe Black Sea.
  319. quin151, note.
  320. CyzicumCyzicus, a town on an island of the same name in the Propontis (Sea of Marmora).
  321. natuablative of respect.
  322. cumtum‘bothand.’
  323. donodative of complement.
  324. Aegospotamon‘the goat’s river,’ in Thrace.
  325. eo miseriae‘to such wretchedness,' eo lit. = ‘thither.’
  326. Piraeothe chief harbour.
  327. quidquam novi‘any revolt,’ lit. ‘anything new.’ So multum boni = ‘much good.’
  328. quibus13, note.
  329. tyrannisdative by attraction to.
  330. coeperint29, note.
  331. parviunderstand pretii.
  332. decemviris‘ten commissioners.’
  333. cordi‘pleasing.’ So frugi, ‘frugal.’ 158, note.
  334. vindicandae‘of asserting.’
  335. iusto proelio‘in a pitched battle.’
  336. XenophontemXenophon was an Athenian knight. He tells the story in his Anabasis.
  337. non semel‘more than once.’
  338. maiore mole‘more vigorously.’
  339. ad Cnidum‘off Cnidus,’ a city on a promontory of Caria, in Asia Minor.
  340. fiducia rerum‘confidence in their prospects.’
  341. dimicaturi‘resolved to fight.’
  342. summoesse‘that affairs were in a highly critical state.’
  343. reduceretindirect command.
  344. maturato121, note.
  345. lites dirimeret‘should settle their disputes.’
  346. ‘molirentur‘undertake.’
  347. cumtum‘bothand.’
  348. multum opinionis‘much prestige.’
  349. ut fit‘as is usually the case.’
  350. Arcadiaa region in the centre of the Peloponnesus.
  351. iusto proelio177, note.
  352. dum pugnam princeps ciet156, note.
  353. constabat‘was it settled.’
  354. nonnisi‘merely.’
  355. Amphipoliin Thrace, on the Strymon, the scene of the death of Brasidas and Cleon.
  356. Olynthiacithe people of Olynthus, a powerful town on the coast of Macedonia. It was inhabited by Greeks who had settled in many places on the coast immediately N. of Greece.
  357. quid rex moliretur‘the king's designs.’ Moliri conveys the idea of doing a thing with great effort.
  358. PhocidaPhocis, a mountainous country in Greece, N. of the Gulf of Corinth. In it was Delphi, celebrated for the oracle and temple of Apollo.
  359. campum CrisaeumThe inhabitants of thia plain used to levy contributions from the frequenters of the Delphic oracle. They had been all slain by an army sent by several states conjointly, and the plain was dedicated to Apollo.
  360. coluissent24, note.
  361. esseThe construction glides easily into oratio obliqua, the way for it being paved by the (virtually) sub-oblique clause preceding.
  362. quanto sanguine constitissethow much bloodhad cost.’
  363. ille‘the celebrated.’
  364. re infecta‘without accomplishing his purpose.’
  365. moraedative of complement.
  366. quin151, note.
  367. palam facerent‘let them prove.’
  368. illum‘that well-known.’
  369. instincti inspired.’
  370. quae concionatus‘by these harangues.’
  371. sub corona‘by auction;’ corona refers to the chaplet worn by slaves exposed for sale.
  372. versaretur‘was involved.’
  373. in suam sententiam‘to his views.’
  374. pravo magistratus genere‘a vicions form of government.’
  375. exsisterent‘stand forth.’
  376. auctore Demosthene‘on the motion of Demosthenes.’ Concrete for abstract.
  377. lata lege‘having proposed a law.’
  378. iubente‘approving of.’
  379. AmphissaeThe people of Amphissa had taken into cultivation the Crisaean plain. 186, note.
  380. Elateiaa town in Phocis, 186, note.
  381. cum debellatum esset‘when an end had been put to the war.’
  382. quae vellet50, note.
  383. totus conversus entirely devoting himself.’
  384. quinfieret‘to carry out his desires,’ lit. ‘how he should not become master of his wish.’

 Part I Part III