Jump to content

Sermones (Petrus Chrysologus)/11

Checked
E Wikisource
Sermones C-CIX
Saeculo V

editio: Corpus Corporum
fons: Corpus Corporum
 10 Sermones 12 


SERMO C. De Syrophoenissa, sive Chananea.

Hodie Beatus Marcus, cum Syrophoenissae mulieris commendat prudentiam, fidem refert, credulitatis extollit ardorem, sollicitis auditoribus non parvam generat quaestionem, dicendo: Et inde surgens Dominus abiit in partes Tyri et Sidonis, et ingressus domum, neminem scire voluit, et non potuit latere (Marc. VII). Voluit et non potuit: velle, et non posse, non est divinae majestatis, est infirmitatis humanae; scriptum est enim: Omnia quaecumque voluit Dominus fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis (Psalm. CXXXIV). Et Apostolus: Voluntati ejus quis resistit (Rom. XCV)? Succumbit necessitati quae non libera et absoluta voluntas. Leprosus dicit ad Dominum: Si vis, potes me mundare (Matth. VIII); et evangelista dicit: Voluit, et non potuit. Quid ait beatus Marcus? Numquid extollenda ita est mulieris fides, ut inclinetur Domini possibilitas et voluntas? Aut est tanta sagacitas fidei, ut nolente Deo divinum valeat investigare secretum? Tale mihi videtur et illud esse, cum Dominus Hemorrhoissae fidem in suae virtutis vult prodere, ac probare documento, interrogando: Quis me tetigit? Cui discipuli dicunt: Turbae te comprimunt, et dicis, Quis me tetigit (Marc. V)? Discipulis videbatur quod omnes tangerent Dominum solo corpore comprimentes, et tali carnali incessu omnes similiter jungerentur: similiter ille, qui aliter senserat, et aliter inquirebat, pervenisse mulierem ad majestatem suam, ad suam penetrasse virtutem, mente, non corpore, non communi tactu, sed fide, istam sciebat. Unde clamat non homo, sed Deus; non caro, sed spiritus: Quis me tetigit? ut eum proderet virtus operis, quem tunc humanitas occultabat. Sed quid sit voluit, et quid sit non potuit, evidentius inquiramus. Promissionis suae memor Christus, Israelitici populi primum venerat ad salutem, ut quod Abrahae promiserat (Gen. XXII), et semini ejus David (Ps. CXXXI), ejusque posteris, fidele redderet persolutum: sed quia indignos se sua perfidia praestiterunt, obtinuit, rapuit, traxit fides gentium, quod infidelitas sprevit et perdidit Judaeorum. Audi ipsum dicentem: Non sum missus nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. XV). Sed oves luporum contagione jam rabidae, et ipsis bestiis propria feritate saeviores, laniare et violare suum semper voluere pastorem: atque ideo velle suum Christus implere non poterat, non impossibilitate sua, sed nequitia perditorum, et quod aliis detulerat, aliis conferre cogebatur, dicente ipso: Regnum coelorum vim patitur, et qui vim faciunt, diripiunt illud (Matth. XI, 6). Vim fecit fides gentium, ut raperet haereditatem Patris, ipsam haereditatem totam diriperet filiorum, sicut evidentius praesenti lectione monstratur. Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus habebat filia spiritum immundum, intravit, et procidit ante pedes ejus. Erat autem gentilis Syrophoenissa genere. Et rogabat eum ut daemonium ejiceret de filia ejus. Qui dixit illi: Sine prius satiari filios; non enim est bonum tollere panem filiorum, et mittere canibus. Non dixit, non est bonum mittere canibus; sed, Non est bonum tollere filiis, et mittere canibus: quia dare panem canibus, etsi humanitatis non est, humanae tamen est rationis. Canis dormientibus dominis nocte et custos et pervigil prodit extraneum, turbat furem, occurrit latroni, ut curam relevet et sollicitudinem servulorum. Verumtamen quomodo tulit panem filiis, quibus toties et taliter obtulit, tribuit, ingessit? Sed illi oblatum conculcare ad scelus, non ad vitam sumere sunt conati: et tamen comminutum et conculcatum a filiis, canis tota fide, toto desiderio lambere festinavit. Hinc est quod sic respondit: Utique Domine, nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum. Merito quae se canem confessa est, in hominem commutatur, et juste convertuntur in canes qui se filios esse noluerunt; merito adoptatur in filiam, levatur, honoratur ad mensam, quae se sub mensa laudabili et provida humilitate dejecit; juste toto nunc epulatur micas ex pane, quae suis meritis se intellexit, et confessa est vix mereri. Et quid plura? Hinc est quod, propter justitiam suam, Dominus, nec Judaeis dare potuit, nec gentibus denegare.

SERMO CI. De morte contemnenda a fidelibus, et quare illam permiserit Deus. In illud Lucae: Nolite timere eos qui occidunt corpus, etc.

Audistis, fratres, quemadmodum milites suos Christus regia exhortatione compellat, ut despectu mortis interfectores corporis non pavescant. Denique eos in amicorum jura transcribit, qui studio triumphi, qui amore libertatis, sanguinem cum gaudio et sine trepidatione fuderint; sic enim ait: Vobis autem dico amicis meis, Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant. Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Vobis autem dico amicis meis, Ne terreamini (Luc. XII): quia libertatem probat virtus, metus indicat servitutem; nam liber ad gloriam, servus natus est ad timorem; merito ergo ad Dei amicitias sublimatur, qui propter Deum humanas despicit mortes, nescit timores. Si amicos morum facit imitatio, morum similitudo conjungit, convenienter eos amicos vocat Christus, quos imitatione sua mundi jacula, et ipsam mortis formidinem conspicit et praevidet calcaturos. Vobis autem dico. Id est, non omnibus, sed amicis. Vobis autem dico. Quos mors absolvit ista, non finit. Vobis dico. Quos corporis resolutio promovet ad melius, non transducit ad poenam. Vobis dico. Quibus morte vita inchoatur, non finitur. Vobis dico, Quorum mors pretiosa fit non sui qualitate, sed causa, dum vitae magis lucra invenit quam vitae perdat usuram. Sed audiamus quid dicat amicis suis. Ne terreamini ab his qui occidunt corpus. Audiant qui de bono mortis veterum vetusta volumina detriverunt, nihil tamen inde capere virtutis, aut consolationis aliquid invenire valuerunt. Quia etsi totis eloquentiae viribus ad tolerantiam mortis armarunt animos, siccarunt lacrymas, suspiria sustulerunt, negaverunt gemitus, incluserunt dolores, nihil tamen aut de spe certa, aut de perpetua vita, aut de vera suis lectoribus salute conquisierunt. Quis homini, quis sapienti dicat? Mori naturae est, necesse est deperire. Nobis vixerunt veteres, vivimus nos futuris, nemo sibi; quod non potest tolli velle virtutis est: suscipe voluntarius ad quod urgeris invitus; mors antequam veniat non est; cum autem venerit, venisse nescitur. Nec ergo amisisse te doleas quod cum amiseris non dolebis. Sed haec talia cum dixerint, dicunt totum de sententia, non de vita. Quia unde, et quando, et quomodo tibi, et per quem mors venerit, nescierunt: nobis autem auctor vitae prodidit mortis auctorem; Deus namque vitam fecit, diabolus machinatus est in vitam, divino eloquio sic prodente: Deus mortem non fecit (Sap. I), invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II). Sed dicis, Quare Deus opere diaboli opus suum passus est deperire? O homo, si interrogata scire velles, vacares paululum, dares animum, aperires aures, ut negotium principale arbiter ipse tu tam curiosus agnosceres. Sed tu occupatus aliis semper, tibi numquam, quare nescias rerum causas, negotia tota saeculorum, judiciorum profundum, et impenetrabile secretum, deses et otiosus accusas. Nonne ut apices litterarum, ut elementa cognosceres, addictus magistro, scholis affixus, totus patiens laboris et poenae, nec domum noveras, nec parentes? Quam utile tibi est ad quod tibi magister addicitur, ingeritur schola, et tibi poenis tuis, labore suo doctor supplicat, ut ista velis scire, ut talia et tanta digneris audire. Probant hoc apostoli, et maxime Paulus, qui vapulando docuit, non caedendo, ut eximius magister quot sunt homini mores, tot ferret et exciperet passiones. Et nos ea in puncto temporis rerum principia, causas saeculi discamus, quia jubemur; et quomodo nos jubemur? et tu audis non quomodo debes; et nos ista servitus, necessitas talis excusat; te libertas tanta, voluntas talis, indubitanter accusat: quod dicimus, officii nostri est; quod minus dicimus, est fastidii tui. Quaeris, homo, cur non mortem Deus mox cum ipso exstinxit auctore, et lethale virus sua providentia tunc non providit, ne ad totius orbis, et praecipue ad suae imaginis perniciem perveniret? Coelum quod tu vides, homo, firmatum aere toto portat aquas multas, nec portatur ab aliquo ipsum, quia sola illud appendit jussio, sola sustinet vis praecepti, divino eloquio sic prodente: Qui extendit coelum sicut pellem, qui tegit in aguis superiora ejus (Psal. CIII) Terra quae tanto calcatur pondere, atque onere montium, ac mole solidatur, supernatat liquido fundamento, dicente propheta: Qui fundavit terram super aquas (Psal. CXXXV), ut quod stat, mandati sit, non naturae. Ipse, inquid, dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII), ut quod stat, sit divini operis, non rationis humanae. Mare quod tanto commotionis suae vertice fertur, et elevatur ad nubes, frenant tenues arenae, ut videamus potestatem tantam non pulveri cedere, sed praecepto. Omnia quae in eis sunt, moventur ac vivunt solo jussu facta; iterum sola jussione solvenda confirmat propheta, cum dicit: Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli; ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes sicut vestimentum veterascent; et velut opertorium mutabis eos, et mutabuntur (Psal. CX). Quomodo? Ut tempori vetustas, non Creatori pereat creatura. Sed tu jam nos, quicumque quaeris, evagatos esse dicis: quia cum tu quaeris quare Deus mortem in destructionem sui plasmatis permiserit permanere, nos coelum, terram, mare ex nihilo facta, et solvenda iterum ex nihilo, longo sermone descripsimus, tibi magis ac magis disquirendi materiam conquisivimus. Dicis: Ego quaesivi cur homo pereat, tu et ipsa elementa peritura firmasti, ut de generalitate pereundi solatium, non quietem de ratione, fessis mortalium sensibus provideres; quasi non doloris sit perire coelum, solvi terram, et totam rerum faciem jure mortalitatis aboleri. Dicis, rogo, quid pulchrius coelo? quid splendidius sole? quid luna gratius? quid ornatius stellis? quid salubrius terra? quid utilius mari? aut quae in istis vetustas? quae sicut nata vel facta sunt perseverant; quod utique gratius esset ista stare, quam perdere. Homo, forsitan esset jucundius, sed non utilius: nam istis stantibus tu nutasti; istis lucentibus caecatus es, ne videres; coeli claritas stupefecit sensus tuos, oculos tuos sol splendore coecavit: nam decore deceptus horum, opificem tu negasti; istos rectores mundi, istos confessus es deos, quos tuae Deus verus subjecerat servituti; necesse est ergo solvi cuncta, novari omnia, ut vel tunc facta credas, cum videris esse reparata. Nec nos aestimes evagatos, quos in argumentum tuae intelligentiae totam percurrisse conspicis creaturam. Homo, quando te auctor tuus fecit ex pulvere, non vidisti; nam si te vidisses factum, numquam te moriturum sic deflevisses. Vidisti te perfectum, vidisti te viventem, vidisti te decorum, auctori tuo te similem jam vidisti: unde esses, qualis esses, quia nec nascentem, nec morientem videras, nesciebas? Hinc est quod naturae dedisti totum, tibi te, Deo nihil: propterea Deus per naturam redegit te, permisit ex nihilo in pulverem revocari; ut quid fueris sic videas, et resurrecturus agas gratias, qui factus, qui creatus ingratissimus exstitisti. Non timeamus ergo, fratres, sicut dixit Dominus, eos qui occidunt corpus, quia istam vitam non perimunt, sed destruunt, dum de temporali faciunt sempiternam. Quid plura, fratres? permisit tunc mori, qui poterat suscitare; qui vivificare sufficit, permisit occidi; cui est honor et gloria in saecula saeculorum, Amen.

SERMO CII. De Centurione.

Christus in corpore nostro manens, quod omnes non suscitavit mortuos, omnes non sanavit aegrotos, credamus hoc non potestati defuisse, sed tempori. Tunc orbem totum toto virtutis suae fulgore radiasset, et sustulisset tempus fidei, et nihil secundi adventus sui reservasset ad gloriam. Nec vero sic virtutum suarum temperavit insignia, ut et divinitatis suae manifestaret indicium, et credendi documentum plenissimum largiretur, et excusationem callidae infidelitatis auferret, sicut hodie centurio cujus evangelista Lucas meminit, fide sua providentiaque monstravit. Centurionis, ait, cujusdam servus male habens moriebatur, qui illi pretiosus erat. Centurio hic Romanus erat; sed plus erat hic ipse fructu centesimo Christianus. Et Deo magis militabat iste quam saeculo; et in humano bello fortis, fortior in divino, pacis custodia permanebat. Cujus servus male habens moriebatur, qui illi pretiosus erat. Servus erat, qui pretio taxabatur. Quaeramus ergo quis est iste servus qui illi erat pretiosus. Si dominatur anima, corpus servit; et homini nil corpore pretiosius. Hic servus centurionis istius pretiosus infirmabatur ad mortem; ergo centurio rogabat ut Christus solus mortali corpori largiendo vitam perpetem subveniret. Cum audisset, inquit, de Jesu, misit ad eum seniores Judaeorum. Gentilis Judaeos ad Christum mittit; et in lege positis, qui sine lege erat, legis demonstrat auctorem. Nemo ergo miretur si gentilis, hoc est Christianus, aut vocat, aut ducit, aut perducit ad Christum. Misit ad eum seniores Judaeorum, rogans eum ut veniret, et salvaret servum ejus. At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite dicentes: Dignus est ut hoc illi praestes, diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse aedificavit nobis. Judaei rogant pro gentili, qui pro se non rogant; et agunt satis pro salute alieni servi, qui pro salute suorum nihil agunt filiorum. Aiunt: Dignus est ut hoc illi praestes. Si dignus est qui audit, credit, mittit ad Christum: ad Christum qui venit, videt, et non credit, quam probatur indignus? Diligit enim gentem nostram. Ille diligit gentem vestram, quam sic Christo supplicem facit; sed vos odistis eam, quam sic Christo redditis contumacem. Aut quomodo Christianus non diligit gentem vestram, qui dum Christum fatetur ex gente vestra, quidquid gentis vestrae est coelestem tollit et extollit ad gloriam? Diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse aedificavit nobis. Audistis quia semper diruta est synagoga, et jacet jugiter in caementis, nec coelestem surgit in fabricam, nisi eam in Ecclesiae culmen Christianus fabricator instruxerit. Jesus, inquit, ibat cum illis. Sed illi non ibant cum Jesu, cum quo mente non ibant; nec cum illo erant, qui sejuncti corde, corpore videbantur adjuncti. Et cum jam non longe esset. A quo? A gentili. Quantum Judaei se sejungebant a Christo, Christus tamen gentibus jungebatur. Et cum longe jam non esset, misit ad eum centurio amicos. Qui ante miserat Judaeos, nunc amicos mittit: ut Judaeos, sic dicendo indicet inimicos, probante hoc Apostolo cum dicit: Inimici propter vos (Rom. XI). Judaei dum credidisse gentes invident, quidquid erat et legis et gratiae perdiderunt. Misit ad eum amicos. Audi ad apostolos Dominum dicentem: Jam non dicam vos servos, sed amicos (Joan. XV). Sicut fides servos promovet in amicos, ita perfidia filios in poenalem redigit servitutem. Misit ad eum amicos, dicens: Domine, noli vexari. Quare? Quia non sum dignus ut intres sub tectum meum. Videtis quia Christus ducebat magis Judaeos quam adduceretur a Judaeis, ut audirent esse penes centurionem Divinitatis reverentiam, penes gentilem legis cultum, penes militem stipendium gratiae, penes Romanum fidei doctrinam, in frigore pagano Christianum calorem, in terreno pectore coeleste secretum, et notitiam totam dominationis supernae in tota saeculi servitute. Domine, noli te vexare. Hoc est dicere, Deus, quid te vexas humano in corpore? quid te conficis labore terreno? et viae longitudine te fatigas? quid peregrinaris locis, qui es ubique totus? atque intra te totam tenes et possides creaturam? Domine, noli te vexare, non sum dignus ut intres sub tectum meum. Fratres, quod est tectum quod hominem aut dignum facit, aut reddit indignum, quo divinum invitet, aut repellat accessum? Fratres, hoc tectum corpus est quod tegit animam, quod operit sensum spiritus, quod cordis domicilium velat, quod libertatem mentis a coelesti visione secludit. Sub hoc ergo tecto centurio indignum ducit intrare Christum, hoc est, in corpus humanum divinam succedere majestatem. Non sum dignus ut intres sub tectum meum. Sed Deus, qui quod humanum est, cum vult, facit esse divinum, et quod nostrae carnis est, cum dignatur, suum commutat in spiritum, nec habitare carnem, nec tectum nostri corporis dedignatur intrare. Propter quod, inquit, et meipsum indignum arbitratus sum venire ad te. Hoc est utrumque devoti, quia et ad se Deum venire indignum ducit, et se accedere ad eum scit esse non dignum. Quis intrat ad judicem non vocatus? quis non jussus ingreditur ad regem? quanto magis ad Deum non venit quis non vocatus. Quos vocavit, inquit, eos et justificavit (Rom. VIII). Centurio ergo non refugit adventum Domini, Christi praesentiam non recusat, sed agit ut vocantis sit gratia, non sit temeritas praesumentis. Nam Deus quid possit, humano suggerit et informat exemplo dicendo: Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites; et dico huic Vade, et vadit; et alii, Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc, et facit. Hoc est, si ego, qui sum sub potestate constitutus, imperio verbi solo facio mihi parere subjectos, quomodo tu qui nulli subjaces, et cujus omnia subjacent potestati, verbo non potes jubente curare? sanitatem mittere? mandare virtutes? Aut verbo reficere non potes, quod verbo fecisti? Dixit, inquit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII). Aut aliquid ex aliquo reparare non sufficis, cuncta ex nihilo qui parasti? Dic ergo verbo, et sanabitur puer meus. Implevit illud quod propheta de Deo cecinit: Misit verbum suum, et sanavit eos; et eripuit eos de corruptela eorum (Psal. CIV). Fratres, centurio iste, dicendo: Non sum dignus ut intres sub tectum meum, Christiani populi gerit figuram, qui Christi praesentiam corporalem se judicat non mereri, sed solo verbo, nuntio, auditu fidei tantum, totas Domini audit, credit, respicit in sua sanitate virtutes. Nam quod dicit: Dico huic, Vade, et vadit; et alii, Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc, et facit; Judaeorum repulsam, vocationem gentium, Christiani populi obedientiam sic demonstrat. Dico huic, hoc est, Judaeo, qui non credidit, Vade, et vadit; et alii, hoc est, Gentili, quia credidit, Veni, et venit; et servo meo, hoc est, Christiano, Fac hoc, et facit. Oremus, fratres, ut mereamur Christiani non nomine tantum esse, sed fide; et ut quae jubentur, non audiamus tantum, sed faciamus audita. Quia sicut devoti servi est fecisse jussa, ita jussa contumacis est non fecisse. Dic ergo verbo, et sanabitur puer meus. Quo audito, inquit, Jesus miratus est. Creator mirabilium miratur; aurium conditor, quasi qui non audita nesciat, sic stupet audita: sed dum gentilem sic credidisse miratur, incredulitatem corripit Judaeorum. Denique, Sequentibus se turbis dicit, in morte manentes arguens sic Judaeos: Amen dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni. Verum est, fratres: fides sola vivit, et vivet in gentibus; signa et virtutes lassant, et nihil proficiunt in Judaeis.

SERMO CIII. De filio viduae excitato a mortuis, deque corporum resurrectione.

Hodie beatus evangelista, quia viduae matris unicum jam funereis vinculis illigatum, lamentabili impositum jam feretro, prosequentibus turbis euntem jam carceris ad sepulcrum, per Christum vitae redditum nuntiavit (Luc. VII), omnium concussit corda, movit mentes, stupefecit auditum. Sed hoc gentes mirentur, Judaei supeant, mundus pavescat: nos autem, qui omnes a saeculis mortuos ad unam vocem Christi sepulcris excitandos credimus, cur miramur? Exsurgent, inquit Isaias, mortui, et resurgent qui in monumentis sunt (Isai. XXVI, juxta LXX). Et Dominus: Veniet hora quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent (Joan. V). Ad haec Apostolus: In momento, in ictu oculi, in novissima tuba; canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti (I Cor. XVI). Quae est ista tuba, quae inferis infert bellum, sepulcri resolvit moles, intonat mortuis vitam, resurgentibus in lucem perpetem dat triumphum? Quae est? Illa quam superius Dominus dixit: Mortui audient vocem Filii Dei (Joan. V). Tuba non quae arctato spiritu per concavum cornu ligni vel aeris tristem bellantibus dat mugitum, sed quae de corde Patris, ore Filii, vitalem simul et inferis et superis dat clamorem. Et in novissima tuba (ICor. XVI); tuba quae in principio mundum vocavit ex nihilo, ipsa in novissimo mundum revocabit ex perdito; et quae initio hominem suscitavit ex limo, ipsa in fine hominem resuscitabit ex pulvere. Fratres, sic credimus, quia tuba divinae vocis chaos divisit, collegit orbem, mundavit elementa, distinxit mundum, suspendit coelum, fundavit terram, mare vinxit, mersit infernos, dedit ordinum vices, jussit rerum continuam servitutem; ac ne vacuus horreret orbis, aptavit habitatores, habitacula sic discrevit: in coelo posuit angelos solo spiritu viventes, in terra constituit vitas varias terrenorum, in aere dedit animas aligeras pervolare, in aquis tam pusilla quam magna fecit, ut viveret animantium multitudo; ac miro modo sic ex disjunctis partibus junxit compagem mundi, ut nec commixtio discreta confunderet, nec discretio rerum scinderet unitatem. Hinc est, quod diei ac noctis copula sic divisa est, ut ex quiete labor, requies ex labore constaret. Hinc sol et luna vicissim mundi circumeunt metas, ut sol geminata luce amplificet claritatem diei, et luna lumine suppari ex toto caeca noctis tempora non relinquat. Hinc stellae suo cursu varios mutant ortus, ut noctibus et signent tempora, et viantibus dent ducatum. Hinc tempora eundo veniunt, esse incipiunt dum desistunt. Hinc semina nascuntur, crescunt, adolescunt, juvenescunt, senescunt, decidunt, moriuntur, et iterum vitalibus sepulta sulcis, resoluta putredine, salutari ex morte in vitam suam redeunt, de corruptione perpetua suscitantur in forma. Et si hoc, fratres, Dei vox, tuba Christi, per dies, per menses, per tempora, per annos vocat, revocat, ducit, reducit, praecipit esse, facit non esse, dat morti, vitae reddit, quare quod in omnibus semper facit, semel facere non possit in nobis? Aut in nobis solis virtus divina lassescit, propter quos solos totum quod praedictum est Dei est operata majestas? Homo, si tibi omnia sua ex morte reviviscunt, cur tu Deo non reviviscas ex morte? Aut in te solo Dei creatura deperit, propter quem subsistit, agitur, mutatur, innovatur tota quotidie creatura? Fratres, haec dico, non signorum Christi cupiens exinanire virtutes, sed hortor ut unius resurgentis exemplo ad fidem resurrectionis omnium concitemur, et credamus quod crux nostri corporis sit aratrum; fides, semen; sulcus, sepulcrum; resolutio, germen; exspectatio, tempus; ut cum ver Dominici adventus arriserit, corporum nostrorum matura tunc viriditas vitalem resurgat in messem, nescituram jam finem, nescituram canitiem, non passuram fasces, nec flagella sensuram. Quia depositis in morte vetustatis paleis novum gloriosi corporis consurgit in fructum. Si ad unius viduae lacrymas temporales sic motus est Christus, ut occurreret in via, ut ex oculis stillantia dolorum fluenta restingueret, ut recuteret mortem, reduceret hominem, resuscitaret corpus, vitam reduceret, planctum verteret in gaudium, et exsequias lugubres in festivitatem natalitiam commutaret, et feretro datum matri vivum redderet ex morte; quid modo faciet quando inardescet viribus suis ad Ecclesiae suae lacrymas diuturnas, ad sponsae suae sanguineos sudores? Nam per supplicantem Ecclesiam lacrymas fundit juges, per martyres sacrum sanguinem sudat, donec unicum suum, hoc est populum Christianum, quem tot ad mortem ferunt tempora, occurrens Christus de mortali feretro perpetuae vitae reddat in supernae matris gaudium sempiternum. Verum quia nascentis Christi venit tempus, et miraculum coeleste jam radiat paritura virginitas, atque ortum divini regis nobis non stella jam nuntiat, sed ipse solis ascensus, adoraturi occurramus omnes, et muneribus sacris Deum regemque virgineo processisse fateamur ex templo: offeramus munera, quia nascenti regi semper publica paratur oblatio, offeramus munera, quia indevotus satis est vacuus adorator. Hoc probat magus, qui onustus auro, succensus thure, sacratus myrrha, Christi cunabulis inclinatur (Matth. II). Quale est, si quod fecit magus, non faciat Christianus? Quale est, si ad gaudium nascentis Christi fleat pauper, captivus gemat, hospes lamentetur, ejulet peregrinus? Festa coelestia Judaeus decimis semper honoravit, Christianus quid de se sentit, si vel centesimis non honorat? Fratres, ne quis me hoc dicere existimet declamantis studio, non dolentis affectu. Doleo, certe doleo, quando lego Christi cunabula magos rigasse auro, et video altare corporis Christi Christianos vacuum reliquisse, et in tempore hoc praesertim, quando se pauperum fames vasta, quando se fundit turba lamentabilis captivorum. Non habeo nemo dicat, quando Deus ex eo quod habes, non ex eo quod non habes, quaerit; quando duo aera viduae in acceptum dignanter ascribit. Devoti simus Creatori, ut nobis devota sit creatura. Proximorum nostrorum sustentemus angustias, ut a nostris liberemur angustiis. Repleamus altare Dei, ut nostra horrea repleat fructuum plenitudo. Certe si non damus, quia non accipimus non queramur. Ipse autem Deus noster donet vobis tam praesentia quam futura bona, per Dominum nostrum Jesum Christum, cui est omnis honor et perpetua gloria, una cum Spiritu sancto, nunc et semper, et per omnia saecula saeculorum, Amen.

SERMO CIV. De divite, cujus ager ferax fuit.

Quotiens dives iste venit in medium, quem tot saeculis, orbe toto, die omni, clamor divinae vocis accusat, totiens divitiarum fallax fugatur illecebra, totiens cupiditatum furens flamma restinguitur, avaritiae totiens rabies vesana mitigatur. Sic namque hodie coepit Dominus Jesus. Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit; et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quod non habeo quo congregem fructus meos? Et dixit, Hoc faciam, destruam horrea mea, et majora faciam, et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi bona mea; et dicam animae meae: Anima, habes bona multa posita in annos multos: requiesce, manduca, bibe, epulare. Dixit autem illi Deus, Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te, quae autem parasti, cujus erunt? Miserum, quem ubertas sterilem, abundantia anxium, inhumanum copia, divitiae fecere mendicum. Humanus ager inhumanum dominum sustinebat; et quod terra fundebat largiter, concludebat et congregabat anguste; ut esset alienorum custos, qui esse suorum noluit prorogator, ingratus Deo, sibi nequam, hostis pauperum, divitum nota, carcer naturae. Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit, et cogitabat intra se. Quasi possit extra se quispiam cogitare, sed intra se iste cogitabat, qui in corde suo impietatis consilio recepto nil pietatis sibi, misericordiae nil reliquit. Cogitabat intra se, dicens. Digno consiliario se usus, qui mali animi non poterat habere solatium, non poterat habere collegam. Et cogitabat intra se, dicens. Mens impia cum pietate certabat, et patiebatur intestinum bellum, qui misericordiae pacem perdiderat et quietem. Et cogitabat intra se, dicens: Quid faciam? Interrogantis vox est; et quem putas interrogabat iste? Erat in illo alter, quia ad ejus penetralia jam diabolus possessor insederat; et qui intraverat in cor Judae, mentis ejus tenebat arcanum. Quid faciam, quod non habeo? Audistis quomodo non habet dives? Ecce clamat: Non habeo. Verum est, quia non habet semper, qui quaerit semper; et non habet ubi congreget, qui ut congreget sic requirit. Sed audiamus quid ei responderit consiliarius internus. Destruam horrea mea. Evidenter apparuit qui latebat, quia a destructione incipit semper inimicus. Agit, agit, ut quae habes destruas, et quae concupieris non reformes. Miser dives, ignarus de praesentibus, disputas stultissime de futuris; quam melius praesentia, ubi est sedes animae, transtulisses! At nunc catenae horreorum tuorum strinxerunt fauces pauperum, vinxerunt hospitum colla, esurientium viscera contriverunt: unde pauperum te praecedunt gemitus et sequuntur, accusant te hospitum luridi vultus, te turba impetit plangens petentium; ut addictus a superno Judice satietatem poenarum capias, qui horreorum tuorum seras, negando caeteris, tibimet conclusisti. Cogitanti intra se diviti merito ille taliter respondit, qui scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Psal. XCIII): Stulte, hac nocte repetunt animam tuam a te; quae autem parasti, cujus erunt? Bene stulte, quia ibi totum de carne fuerat, nil de corde. Bene stulte, quia migraturae mox animae condita satis longa praeparabat. Hac nocte a te repetunt animam tuam. Convenienter hac nocte, quia fugiens misericordiae lucem, avaritiae tenebris se manciparat, dicendo: Manduca, bibe, epulare. Quod autem bibentes filii noctis sint, non diei, Apostolus sic declarat. Et qui inebriantur, nocte ebrii sunt (I Thes. V); per obscura fertur, assumitur per tenebras, qui vitae subsidium claustris suorum mandavit et condidit horreorum. Repetunt animam tuam a te. Quare non dixit: qui dederat, repetit, sed repetunt? Quia sanctorum Deus repetit animas et reducit; tartarei ministri repetunt et pertrahunt animas impiorum. Et cogitabat intra se, dicens: Quid faciam, quod non habeo quo congregem fructus meos? Et dixit: Hoc faciam; destruam horrea mea et majora faciam, et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi bona mea; et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos multos: manduca, bibe, epulare. Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte repetunt animam tuam; quae autem parasti cujus erunt? Unde iste dives sic praeventus est, ut magis cogitata perderet quam parata; et impletum est illud prophetae: Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum (Psal. CXLV). Cogitavit iste quid post se relinqueret, non quid praemitteret ante se: unde juxta Apostolum: Evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; aestimantes se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. I). Cui dicitur stulte, et excitatus de somno praesentis vitae, in illa perpetuitate nihil invenit in manibus suis; sicut dixit Psalmista: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV). Vigila ergo, dives, in opere bono, in malo dormi; ut non sit manus tua pauperi vacua, ut tibi plena sit semper. Quia dives quantum largiter profundit, tantum largiter redundat in rebus. Esto ergo dives in misericordia, si semper esse vis dives: et tunc erunt horrea tua majora, tunc plena, si non fuerint largitate vacua, cupiditate inclusa.

SERMO CV. De muliere quae habebat spiritum infirmitatis.

Hodie cura Christi, et divinae virtutis dedit mirabile documentum, et diabolicae fraudis nudavit astutiam, et absolvit mulierem longo et obscuro vulnere sauciatam; sicut ait Evangelista: Erat Jesus docens in synagoga sabbatis, et mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo, et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. Quam cum vidisset Jesus, vocavit illam, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. Et imposuit illi manus, et confestim erecta est et glorificabat Deum (Luc. XIII). Habebat spiritum infirmitatis, et erat inclinata: patebat vulnus, sed auctor vulneris non patebat; languorem videbant cuncti, sed languoris materiam non videbant. Erat in aperto poena, sed in ipsa poena carnifex latebat inclusus; corpus aspiciebatur incurvum, sed non aspiciebatur incurvi corporis pondus; in medio civium portabat mulier hostem suum, sed hostem cives ut propellerent non videbant. Ars nequissimi spiritus corporis necessitas credebatur, ut praedo callidus teneret captivam dolo, quam tenere viribus non valebat. Diabolus nihil esset, si essent sollicitiores homines et cautiores. Aut quid in homine umquam praevaluit ille virtute, nisi arte, mendacio, insidiis, fraude, dolo, nequitia, vitiorum ministerio, furore criminum? Ille voluntates hominum semper explorat, et bonas quidem voluntates refugit; malis autem voluntatibus obsecundat, ut sit minister scelerum, criminum leno, parasitus ipse vitiorum. Et quia potestate non potest, dominatur turpissimis mentibus turpissima servitute. Sic mendacio decepit Evam (Gen. III), sic cupiditate laqueavit Judam (Marc. XIV), sic Judaeos caecavit invidia (Marc. XV), sic gentes idolorum caligavit errore, sic confudit populos pompa rerum, sic parvulos vanitate ne sana saperent occupavit. Denique quid circa praesentem mulierem molitus sit audiamus. Et ecce, inquit, mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo, et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. Videtis quia haec mulier depressa nequissimi spiritus onere suspirabat, qui semper oneribus peccatorum deprimit homines, et inclinat ad terram, ne coelum videant, ne superna sapiant, ne Deum aspectent, ne ad libertatem suam per suum revertantur auctorem; sed inclinato capite, defixis oculis, prono vultu, captivi sub jugo semper hostis teneantur antiqui. Sic premebatur publicanus ille, qui oculos suos ad coelum tollere non valebat, sed percutiebat peccati conscium pectus; et quia negandi locus non erat, locum misericordiae perquirebat, dicendo: Deus, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII). Hoc sustinens propheta beatissimus sic canebat: Iniquitates meae superposuerunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me (Ps. XXXVII). Et ut sui operis aperiret auctorem, alibi sic profatur: Verticem capilli perambulantium in delictis suis (Psalm. LXV). Quia qui non resistunt delictis, sed perambulant in eis, eorum diabolus et equitat, et percurrit in verticem; ut qui ad mala suo vadunt studio, ad pejora diaboli ducantur impulsu, Apostolo dicente: Tamquam euntes ducebamini (I Cor. XII). Sed quid in hac historia spiritualis intelligentiae maneat perscrutemur. Et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo, et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. Quae est ista cujus infirmitatis etiam tempora describuntur? Quae est ista, cui ferre de terra, sed inclinare ad eam languor calidus sic studebat? Quae est? Haec quae modo est sanctorum genitrix Ecclesia sancta filiorum, quam, sicut dicit Apostolus, spiritus aeris hujus, spiritus diffidentiae, spiritus erroris (Ephes. VI), spiritali vexabat incommodo, atque ita ponderibus diversis pronam dabat et deponebat ad terram, ut ad coelum numquam sublevaretur aspectu. Sed quid est quod haec quae Ecclesiae typum portat, in Synagoga sic reperitur incurva? Quid est? Quia dum fugit gentium sacrilegia, et declinat sarcinas idolorum, graviora incurrit, et portat pondera Synagogae, probante Domino, cum dicit: Vae vobis, Scribae et Pharisaei, qui alligatis onera gravia, et imponitis super humeros hominum (Luc. XI), ipsi autem nec vel minimo digito ea vultis movere (Matth. XIII). Unde et beatus Petrus: Nunc ergo quid tentatis Deum, inquit, imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus (Act. XV)? Hinc est quod Christus, ab his oneribus homines cupiens alleviare, clamat: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos: tollite jugum meum super vos, quia suave est (Matth. XI). Cum dicit omnes, et Judaeos utique vocat, et gentes. Sed quare per decem et octo annos mulieris hujus trahitur aegritudo? Quia nisi decalogus legis ogdoadis venisset ad gratiam, numquam sancta Ecclesia, numquam mulier haec ad plenitudinem temporis, ad diem salutis, ad tempus acceptum, ad sui Salvatoris praesentiam pervenisset. Hanc autem mulierem gessisse Ecclesiae sic figuram ipsius qualitas curationis assignat. Vocavit, inquit, ad se illam, et imposuit illi manus. Sic curare semper Ecclesiam satis novit, qui fieri Christianus meruit, et quotidie fieri conspicit Christianos. Namque ut incurvus peccatis erigatur gentilis ad coelum, prius a gentili per impositionem manuum nequam spiritus effugatur. Nam qui solo verbo fugarat daemones, et infirmitates omnes sola sanaverat jussione, quare super hanc mulierem suas imponit manus? Quare circa istam curandi ordinem novat, nisi quia jam tunc in una sanat omnes; immo, quia non ante suscipit Eclesiam, nisi eam per impositionem manuum suarum purget a diabolo, et faciat Christianam; et amplius, faciendorum Christianorum curam praesentis curae formet et instituat sacramento. Sed archisynagogus indignatur quare Christus sabbatis curet, hodieque Judaeus in Ecclesiae cura zeli furore torquetur, dum coelestes sensus intelligentia terrena revolvit, ac putat sabbatum jumentis, non hominibus consecratum, qui periclitanti bovi vel asino sabbato festinus occurrit, hominique morienti sabbato pietatis quidquam, miserationis quidquam non indulget. Et hoc facit excors, ut in pectore violet sabbatum, et in homine ipsam violet sanctitatem: ac sic Deo Dei lege praescribit; et observando sabbatum, Deo sabbatum sic refundit, quod Deus Judaeo pro labore terreno et opere carnis clementer indulsit. Et conversi sunt in arcum perversum (Psal. LXXVII), qui in Dominum legis legis praecepta rectissima sic retorquent. Judaee, qui te ab numanis, ut vel uno die, vel sabbato, saluti tuae curatione cessares. Deest quippiam. Et tu, Christiane, diem Domino dominicum serva, si vis illum videre Domini diem, si vis quidquid est dominicum per Dominum possidere.

SERMO CVI. De ficu quae fructum non protulit.

Sicut peritus magister ad audiendum rudes, ad intelligendum tardos, discipulorum sensus vario genere doctrinae pulsat, suscitat, accendit ingenium, ita Dominus similitudinibus variis, diversis comparationibus, populorum pigros, tardosque animos ad evangelicum convocat et invitat auditum; namque hodie sic coepit: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quaerens fructum in illa, et non invenit. Dixit autem ad cultorem vineae: Ecce tres anni sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide eam; ut quid et terram occupat? At ille respondens, ait illi, Domine, dimitte illam etiam hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora, et siquidem fecerit fructum; sin autem, in futuro succides illam (Luc. XIII). Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua. Rogo quid tam planum, quid tam lucidum, quid tam commune, quid rusticis sic vernaculum, quid proprium sic peritis quam propositae similitudinis forma? Quae de generali usu veniens omnes et verbo instruit et convertit exemplo. Infructuosa arbor intricat cespitem, necat spatia, exhaurit terrae vires, cultorem conficit damno, afficit taedio possidentem: ac sic excidere istam lucrum est, est istam commodum non habere. Sic homo utique qui naturae donum, munus animae, rationis beneficium, excellentiam sensus, judicium mentis, artis industriam, culturae bonum, per steriles atque inopes actus evertit, occupat, mergit, auctori fructum, cultori gratiam negat; sicut arbor e terra, sic iste e vita meretur excidi. Et sicut infecunda arbor si fuerit in vinea, dum fundit mortiferam subjectis viribus umbram, inimica non sibi soli, sed etiam palmitibus fit fecundis: ita homo deses, ignavus, si praesit populis, non sibi soli fit noxius, sed multis, dum sequentes se suo vitiat et perdit exemplo. Sed hanc similitudinem quare Dominus dixerit audiamus. Arbor ficus, brumali tempore transacto, dum grossos producit in florem, et simulat suum suis floribus fructum, decipit incautos, illudit ignaros. Namque mox projicit grossos, pigrum proficit et prorumpit in germen; et fit posterior caeteris fructu, quae videbatur caeteras anteisse. Merito ergo a Domino Synagoga arbori fici comparatur, quae calefacta tempore legali, temporaliter ecclesiastici fructus floruit in figura. Patriarcharum namque radice solidata, sacerdotali exaltata culmine, propheticis dilatata ramis, Judaicae observationis repleta grossis florebat, tunc spe sola fructum datura per Christum, immo ipsum Christum datura post fructum, dicente Psalmista: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Ps. CXXXI). Unde sancti scientes haec, spem fructus ex flore capiebant, et solabantur praesentia de futuris: videntes jam jamque succedere aeterna mortalibus, perpetua caducis, Legi gratiam, Synagogae Ecclesiam, coelestia terrenis, humanis divina, omnibus Christum; quem quia venturum longa patientia sustinebant, venisse fideli gaudio sunt gavisi. Ex istis erat Simeon ille, cui promissum erat ut non videret mortem, donec videret Christum Domini, quem in ulnas habens, talem prorupit in vocem. Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace. Quia viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II). Ignari vero dum fiduciam gerunt in lege tota, neque sunt de Christi exspectatione solliciti, neque suscipere Christum, neque agnoscere meruerunt: et ita sunt legalibus decepti flosculis, sicut nescios grossis suis decipit ficus. Hinc est quod Dominus adventus sui tempora scire cupientes mittit ad ficum, dicens: Videte ficulneam et omnes arbores. Cum producunt jam fructum, scitis quia prope est aestas; ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quia prope est regnum Dei (Luc. XXI). Videtis quia ficus non signat praesentia, sed indicat sic futura. Sed jam per ordinem propositum prosequamur exemplum. Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua. Synagoga est arbor ficus, possessor arboris Christus, vinea in qua refertur plantata arbor ista, Israeliticus est populus, Isaia propheta sic dicente: Vinea Domini Sabaoth domus Israel est (Isai. V). Venit, inquit, quaerens fructum in illa, et non invenit. Venit Christus, et in Synagoga fructum fidei reperit nullum, quia tota dolis erat inumbrata perfidiae. Ad ficulneam venit Christus, ad quam legitur Adam nudus fugisse post culpam, dicente Geneseos libro: Et cognoverunt quia nudi sunt: et consuerunt folia fici, et fecerunt sibi succinctoria (Gen. III). Venit ergo ad ficum Christus, ut inveniret Adam, ut nudum tegeret pio suo corporis indumento, cujus ficus non velabat, sed stimulabat pudorem; cujus ficus ista, id est Synagoga, circumcisionibus suis nudabat partem verecundi corporis, non tegebat. Venit, inquit, quaerens fructum, et non invenit. Dixit autem ad cultorem vineae: Ecce anni tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio; succide eam. Cultor vineae, qui infructuosam ficum jubetur excidere, est praesul Synagogae angelus, qui sterilitatem, quia non potest excusare, inducias impetrat supplicando. Sed illud praetereundum non est quod dixit: Ecce anni tres sunt. Tres anni, tria sunt tempora per quae Christus ad Synagogam fructum quaesiturus advenit, id est, per legem, per prophetas, per ipsam sui praesentiam corporalem, ut infructuosa ficus, quae jam divinitati fructus velut non necessarios denegabat, vel homini, vel esurienti, vel manducaturo Christo cibos necessarios non negaret. Sed nunc quid cultor vineae responderit audiamus. Domine, dimitte illam et hoc anno. Cultor vineae concedi adhuc evangelici temporis precatur annum, de quo Isaias dicit: Praedicare annum Domini acceptum, et diem retributionis (Isa. LXI). Ut quid? Usque dum fodiam circa illam. Vult eam apostolico vomere perfodere, quia legalis cultri non valuit sentire culturam. Et mittam stercora. Tantae radici necessaria, quae pro tanta pinguedine cespitis sancti fota coelesti imbre non meruit esse fecunda. Ficus sterilis, Synagoga misera miseratione gentium stercoratur; ut vilissimis adjuta fomentis redeat ad fructum, quae tanto et pretioso ubere decessit de fructu: quae si post haec in eadem sterilitate permanserit, jam non cultoris falce, sed ipsius dominantis securi, desperata et inutilis succidetur. Et ideo non dixit: In futuro succidam eam, sed Succides eam, juxta illud Joannis: Jam securis ad radicem arborum posita est: Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur (Matth. III). Quia post evangelici cultum temporis infructuosas arbores securis judicii succidet, et novissimum suscipiet et cremabit incendium.

SERMO CVII. In D. Petrum episcopum Ravennae.

Licet fandi sterilitas silentium mihi indicere videtur, loqui tamen vehementia cogit et sanctitas imperantis. Praestantius est enim imperitum prodere eloquium, quam officiosum negare sermonem. Quis ergo tanti viri adhortationem recuset, cui e coelo contigit et apostolici vocabulum, et summi privilegium sacerdotis? Neque enim absque divino judicio fuisse credendum est quod prima illa vivendi rudis infantia tanti nominis adepta est dignitatem? Quem tunc affuisse, nisi Deum ipsum putamus, cum nescii parentes de futuris meritis judicarent? Petrum enim vocari in aliis appellatio nominis est, in hoc praerogativa virtutis. Vere beatus Petrus, immobile fundamentum salutis, talem se exhibet in sacerdotio, quales videri volunt qui sacerdotium concupiscunt. Quemadmodum igitur sanctitatis regulam disciplinis monasterialibus imbutus exercet? Pallent ora jejuniis, macies corpus attenuat, eleemosyna pro delictis supplicat, lacrymae peccata baptizant. Sed ne forte hoc devoti populi turba miraretur, solet Petrus flere, cum in eum Christus intendit (Matth. XXVI). Nec quisquam in apostolo imbrem irrigui luctus accuset. Jucundae sunt lacrymae, quae gaudium immortalitatis emerunt (Marc. XVI). Ipse est ergo custos fidei, petra Ecclesiae, janitorque coelorum. Ipse est apostolicus piscator electus, qui ad se turbas errorum fluctibus mersas, hamo sanctitatis invitat, et doctrinae suae rete concludit ad fidem hominum multitudine copiosam (Luc. V). Est etiam ipse beatissimus et apostolicus auceps, qui animas juvenum per aera volantes calamo divini sermonis attingit. Jure igitur venerabilis Dei sacerdos olim apostoli nactus vocabulum, nunc adeptus et meritum, serit in populos praecepta justitiae, et manifesta luce reserat sacrorum voluminum mysticas quaestiones: tantumque est in coelestibus magisterium disciplinis, ut qui convertitur, ipsi absolutionem debeat; qui non corrigitur, sibi reatum. Omnis undique ad eum ex diversis regionum partibus visendi studio turba concurrit. Quicumque invias solitudines aut latentes eremi latebras incolebant, mirabilem Petrum magis veniunt videre quam saeculum. Datum est illis aliquando discere, difficilius quidem, sed gloriosius mundo praesente luctari: et adversus instructas delinquentes turbas aciem quamdam disponere sanctitatis. Quanta enim in mundo positis post certamen palma est, si in solitudine constitutis sine luctamine coronae debentur? Unde fratres, quoniam beatissimus Petrus omnia quae sunt divinae virtutis, praedicatione suae doctrinae vos instruit, pariter et exemplis edocet, deprecemur Dominum Deum nostrum, ut aevo longissimo doctrinae coelestis vos sermone laetificet.

SERMO CVIII. De homine, ut sit hostia et sacerdos Deo. In verba Apostoli: Obsecro vos per misericordiam Dei, etc.

Mira pietas, quae ut precetur, ut largiatur, exorat. Hodie namque beatus Apostolus non humana petens, sed divina conferens, sic precatur: Obsecro vos, per misericordiam Dei (Rom. XII). Medicus austera remedia cum recipere persuadet aegrotos, agit precibus, non compellit imperio, sciens infirmitatis, non voluntatis esse, quod salutaria respuit, quoties profutura repellit infirmus. Et filium pater non potestate, sed amore ad rigorem pertrahit disciplinae, non ignorans quam sit aspera immaturis sensibus disciplina. Et si corporalis infirmitas ad curam precibus sic movetur, et si sic puerilis animus vix ad prudentiam ducitur blandimentis, quid mirum si Apostolus, qui semper est et medicus et pater, humanas mentes morbis carnalibus sauciatas, ut ad remedia divina subrigat, sic precatur: Obsecro vos, per misericordiam Dei. Novum genus obsecrationis inducit. Quare non per virtutem? quare non per majestatem, non per gloriam Dei, sed per misericordiam Dei? Qui per ipsam solam Paulus et crimen persecutoris evasit, et apostolatus tanti adeptus est dignitatem: sicut ipse fatetur, dicens: Qui prius fui blasphemus et persecutor: et injuriosus, sed misericordiam Dei consecutus sum: Et iterum: Fidelis sermo et omni acceptione dignus: quia Christus in hunc mundum venit peccatores salvos facere, quorum primus ego sum, sed misericordiam sum consecutus, ad exemplum omnium, qui credituri sunt illi in vitam aeternam (I Tim. I). Obsecro, inquit, vos per misericordiam Dei. Rogat Paulus, immo per Paulum rogat Deus, quia plus amari vult quam timeri. Rogat Deus quia non tam Dominus esse vult quam pater. Rogat Deus per misericordiam, ne vindicet per rigorem. Audi rogantem Dominum: Tota die, inquit, expandi manus meas (Isai. LXV). Nonne qui expandit manus ipso habitu rogat? Expandi manus meas. Ad quem? ad populum. Et ad quem populum? Non tantum non credentem, sed contradicentem. Expandi manus meas. Distendit membra, dilatat viscera, pectus porrigit, offert sinum, gremium pandit, ut patrem se tantae obsecrationis demonstret affectu. Audi et aliter rogantem Deum: Popule meus, quid feci tibi, aut quid contristavi te (Mich. VI)? Nonne dicit: Si divinitas ignota est, vel caro sit nota? Videte, videte in me corpus vestrum, membra vestra, vestra viscera, ossa vestra, vestrum sanguinem. Et si quod Dei est timetis, quare vel quod vestrum est non amatis? Si Dominum fugitis, quare non recurritis ad parentem? Sed forte vos Passionis meae, quam fecistis, magnitudo confundit. Nolite timere. Crux haec non meus, sed mortis est aculeus. Clavi isti non mihi infigunt dolorem, sed vestram mihi infigunt altius charitatem. Vulnera haec non educunt gemitus meos, sed magis vos meis visceribus introducunt. Extensio corporis mei vos dilatat in gremium, non meam crescit in poenam. Sanguis meus non mihi deperit, sed vestrum prorogatur in pretium. Venite ergo, redite et vel sic probate patrem, quem videtis pro malis bona, pro injuriis amorem, pro vulneribus tantis tantam reddere charitatem. Sed jam quid obsecret Apostolus audiamus: Obsecro, inquit, vos, ut exhibeatis corpora vestra. Apostolus rogando sic omnes homines ad sacerdotale fastigium provexit. Ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam. O inauditum Christiani pontificatus officium, quando homo sibi ipse est et hostia et sacerdos; quando homo non extrinsecus quod Deo est immolaturus inquirit; quando homo secum, et in se, et quod pro se est, Deo sacrificaturus apportat; quando et eadem manet hostia, idem permanet et sacerdos; quando hostia mactatur et vivit, sacerdos nescit occidere qui litabit. Mirum sacrificium, ubi corpus sine corpore, sine sanguine sanguis offertur. Obsecro, inquit, vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam. Fratres, hoc sacrificium Christi descendit ex forma, qui corpus suum pro vita saeculi vitaliter immolavit: et vere corpus suum fecit hostiam vivam, quia vivit occisus. In tali ergo victima mors expenditur, hostia permanet, vivit hostia, mors punitur. Hinc martyres morte nascuntur, fine inchoant, occisione vivunt, et in coelis lucent, qui in terris putabantur exstincti. Obsecro,, inquit, vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam sanctam. Hoc est illud quod propheta cecinit: Sacrificium et oblationem noluisti, corpus autem perfecisti mihi (Psal. XXXIX). Esto, homo, esto Dei sacrificium et sacerdos; non amittas quod tibi divina dedit et concessit auctoritas; induere sanctitatis stolam, praecingere balteum castitatis; sit in velamento capitis tui Christus; crux in frontis tui munimine perseveret; pectori tuo appone divinae scientiae sacramentum; in odorem thymiama semper orationis accende; arripe gladium Spiritus; altare cor tuum pone; et sic corpus tuum admove Dei securus ad victimam. Deus fidem, non mortem quaerit; votum, non sanguinem sitit; placatur voluntate, non nece. Hoc probat Deus, ad hostiam Abrahae sancti filium cum poposcit (Gen. XXII). Nam quid aliud Abraham quam corpus suum immolabat in filio? Quid aliud Deus quam fidem requirebat in patre, qui filium sicut offerri jussit, sic non permisit occidi? Tali ergo homo confirmatus exemplo, offer corpus tuum et non solum macta, sed etiam seca per omnia virtutum membra. Quia toties tibi vitiorum artes moriuntur, quoties a te Deo viscera fuerint immolata virtutum. Offer fidem, ut perfidia sit punita; immola jejunium, ut voracitas cesset; sacrifica castitatem, ut moriatur libido; impone pietatem, ut deponatur impietas; invita misericordiam, ut avaritia deleatur, et ut consumatur stultitia, semper sanctitatem convenit immolare: sic fiet corpus tuum tua hostia, si nullo peccati jaculo fuerit sauciata. Vivit corpus tuum, homo, vivit quoties a te Deo virtutum vita vitiorum mortibus immolatur. Non potest mori qui vitali gladio meretur occidi. Ipse autem Deus noster, qui est via, veritas et vita, et a morte nos liberet et perducat ad vitam.

SERMO CIX. De hostia corporis et animae Deo rationabiliter offerenda. In eadem verba Apostoli.

Quoniam praecedens sermo tantum primordia tangit apostolicae lectionis, nunc de his quae sequuntur quod Dominus inspirat audiamus; sic enim coepit: Obsecro, inquit, vos, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam (Rom. XII) Numquid Apostolus sic dicendo, sola corpora digna divinis hostiis probat, et animas velut reprobas aut tacet, aut praeterit, aut relinquit? Nonne anima de coelo est, corpus e terra; hoc regitur, regit illa; illa dominatur, hoc servit; hoc vivit, vivificat illa; illa manet, hoc deficit; hoc aetates patitur, illa nescit; et ad extremum mors, quae tantum dominatur in corpus, nec anima praesente contingit? Et quid est quod tacetur anima, et solum corpus ad Dei hostiam sic vocatur? Fratres, hic Apostolus honorat corpus, non minorat animam. Nam corpus quod capiunt peccata, quod delicta vinciunt, quod deprimunt crimina, quod vitia corrumpunt, quod dejiciunt passiones, hoc Apostolus cupit solvere, liberare studet, laborat attollere, expiare contendit, ut corpus ad originem animae conscendat, non anima descendat corporis ad naturam; et corpus animam comitetur ad coelum, non anima corpus sequatur ad terram. Audi Scripturam dicentem anima qualibus et quantis corporis cruciatibus aggravetur: Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena cogitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX). Ergo non deponi animam, sed corpus Apostolus vult levari; et animam et corpus, id est, hominem totum, ad hostiam sanctam, ad placitum Deo sacrificium vult venire. Quod autem et anima sit Dei sacrificium, Psalmista declarat dicens: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L). Ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, placentem Deo. Quia non homo ex eo quod vivit placet, sed placet ex eo quod bene vivit; nec ex eo fit homo hostia si se Deo offerat, sed si sancte offerat Deo. Quantum enim immaculata victima placat Deum, tantum Deum victima, si maculata fuerit, exacerbat. Audi dicentem Deum: Non offeras mihi claudum, non luscum, non mortis contagione pollutum, sed maturum sine macula (Levit. XXII). Hinc est quod Apostolus vivam Deo petit hostiam. Ergo, fratres, si nos ipsius propitiationis incensum. Desunt nonnulla.

Probat hoc Cain, qui cum Deo parva a quo totum perceperat ingratus pontifex sic divisit, ut quod erat pessimum, hoc adoleret altari; quod erat optimum, in suam reservaret offensam; denique cum sua suo male partitur cum auctore, se suosque posteros et a vita et ab humano genere perdivisit (Gen. IV). Ergo Abel sequamur ad praemium, non Cain comitemur ad poenam. Abel agnum portans ad Dei sacrificium, sicut agnus assumitur; Cain gestans sibi stipulam, fomentum sibi, per quod exureretur, invenit. Ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, placentem Deo, rationabile obsequium vestrum. Quantum placat obsequium quod ratione subnixum est, tantum quod rationem non habet, exacerbat. Rationabile obsequium, quod non praesumptione turbatur, non temeritate confunditur, non violatur illicitis, non simulatione fucatur. Ad obsequium regis militaris statio contremiscit; humana dominatio exigit sollicitam servitutem, ad arbitrium jubentis timor obedientis invigilat; quia et cauta devotio praemium justae remunerationis acquirit, et temeritatis poenam praesumptrix servitus non evadit. Quis non vocatus ad aulae regalis se proripit servitutem? quis sine titulo militem se ausus est profiteri? quis sine dignitatis infulis nomen dignitatis invadit Et si haec penes homines sollicita? cautaque sunt, si ratione constant, si convalescunt ordine, si tremore servantur; quanto, penes Deum magis cauta est devotio, magis tremenda servitus, magis sollicitus cultus, ut divinum ratione praestet obsequium? Rationabile, inquit, obsequium vestrum. Obsequium ratione calens, fervor est; furor est, quod ratione non frenatur. Hinc Judaicus populus Deum dum sibi praeter rationem quaerit, Deum cui cum ratione serviebat, amisit (Exod. XXXII). Hinc filii Aaron dum rationis sunt immemores, dum praesumunt terrenos ignes divinis ignibus admovere, flammam sacrificii salutaris in poenale sibi incendium commutarunt (Levit. X). Hinc Saul tumens regali vertice, dum putat sibi et de sacerdotio quid licere, regnum quod acceperat, altaris temerator amisit (I Reg. XV). Hinc Judaeus dum legem sine legis ratione excolit, legis interemit auctorem. Hinc gentilis dum deorum populis et deorum monstris, nescius rationis, obsequitur, ad Dei, qui unus et verus est, pervenire non meruit servitutem. Hinc Arius Patri se putat obsequi Filium blasphemando; et dum Filio dat initium, Patri finem miserandus imponit. Hinc Photinus dum coaeternum Patri Filium negat, Pater ut Pater non semper fuerit elaborat. Hinc omnes haereses dum feruntur ad divinitatis injuriam, dum Trinitatem mentiuntur vocabulis, blasphemiis obsequuntur. Nos autem, fratres, et corpora nostra aptemus in vivam Dei hostiam, obsequium nostrum rationabile procuremus, ut sit fides vera, pura conscientia, mens sobria, spes firma, cor mundum, caro casta, sanctus sensus, pius animus, tuta ratio, casta charitas, larga misericordia, vita sancta, verecundus habitus, et ad omne Christi obsequium humilitas nostrum semper comitetur incessum.