Sermones (Petrus Chrysologus)/12

E Wikisource
Sermones CX-CXIX
Saeculo V

editio: Corpus Corporum
fons: Corpus Corporum
 11 Sermones 13 


CX[recensere]

SERMO CX. De salute sub fide reposita, justificatione a Deo per Christum, et de morte pro Christo subeunda. In verba ejusdem: Non est autem scriptum propter Abraham tantum, etc.

Beatus Apostolus primis et novissimis, id est, Judaeis et Graecis, fidei vexillum unicum semper et singulare erigit ad salutem: quod quisquis habere non meruerit et tenere, coelestium possidere non poterit gloriam triumphorum. Solum est, fratres, quod contra perfidiam dimicantibus aciem dirigit, regem indicat, connectit socios, impiumque hostem sola sui visione terrificat. Sic enim hodie coepit: Non est autem scriptum propter Abraham tantum, quod reputatum est illi ad justitiam; sed et propter nos credentes in eum qui suscitavit jesum Dominum nostrum a mortuis (Rom. IV). Videtis, fratres, quia dum priores futura, dum praeterita credunt posteri, sic uno itinere fidei utrique perveniunt ad salutem, dum illi venturum Christum, nos jam venisse profitemur, illi usque ad mortem more hominis descensurum mirantur et credunt, nos esse mortuum et resurrexisse gloriamur. Et quid plura, fratres? Ideo salus haec tam antecedentium, quam sequentium oculis est negata, ut tota esset in fide. Quod autem dixit: Qui suscitavit Jesum Dominum nostrum a mortuis. Ne quis ab alio credat, ipse sui factor et resuscitator est corporis, qui dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X): neque enim ab alio resurrectio suscitari, neque ab alio vivificari vita potuit, nec eadem negare sibi quod erat omnibus collatura. Quia nec fons sitit, nec panis esurit, nec sol indiget luce, nec requies ipsa lassescit. Qui traditus est, inquit, propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Traditus propter delicta, non ut ea quae non poterat mori vita puniretur, sed ut delicta, quae nos a vita exsulaverant, sola delerentur. Et resurrexit propter justificationem nostram. Manente condemnatione justificari non potest condemnatus; nos ergo quos primi culpa sic parentis addixerat, ut mors obnoxios sibi jure retineret, Christus coelestis et verus parens, soluta mortis condemnatione, per mortem propriam resurrectionem justificat, ut non reus pereat, sed reatus; ipsaque poena, id est mors, quae reos fuerat jussa percellere, merito deficiat et suae amittat infulas potestatis. Cur innocentem, cur ipsum judicem crudelis et impia est ausa contingere? et ideo addidit: Justificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum (Rom. V). Hoc est dicere, desinat, desinat mater dissensionum, hostis quietis, pacis inimica contentio, non extollatur Judaeus per legem, gentilis non superbiat per naturam, philosophus ab opinionibus suis spumosis et inanibus detumescat, nemo de meritis, nemo de operibus glorietur; quia vitam, quam praevaricatio prima sustulerat, et elongaverat a nobis furiosa contentio, restituit et reddidit pax divina. Pacem habeamus ad Deum, per Dominum nostrum Jesum Christum. Terra non rebellet in coelos, caro non insurgat in spiritum; sed supernae pacis humilis perpetem jungatur ad gloriam. Per quem accessum habemus. Quare nobis ipse factus est via, fide in gratiam istam. Dux vitae istius fides est, fratres. In qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Stamus certe fide, non corpore; et in spe, non in re jam percepta gloriamur. Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio autem spem, spes vero non confundit. Ecce quibus aetatibus justus perfectum roboratur in virum: in tribulatione, patientia, probatione, spe. Tribulatio, fratres, velut prima justi viri concutit et conturbat infantiam: sed cum invenerit ista patientem, ad majora adolescentem jam bonae indolis tunc erudit. Tribulatio patientiam operatur. Patientia est, fratres, quae Christi juvenem aptum probat esse virtutibus. Spes vero non confundit. Spes est quae virum perficit: et ad mensuram Christi plenitudinis indefessa producit. Perfectae virtutis est, quod in re non teneas spei robore possidere. Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Et ut diffusae in nos divinae charitatis ostenderet qualitatem, adjecit: Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus secundum tempus, pro impiis mortuus est? Vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori? Commendat autem charitatem suam Deus in nobis, quia adhuc cum peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Si Christus genus hominum sic dilexit, ut daret pro impiis et peccatoribus mortem suam, justis quid aliud credimus largiturum, quam vitam suam, regnum suum, gloriam suam. Ex te suscepit mortem, quam impiis impenderet super terram: reservat tibi, quod in se et per se semper possidet, et possidet in coelo. Dicamus ergo cum propheta: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam (Psal. CXV). Hoc est et ego moriar pro illo. Et quid simile? Ille sponte pro impio et peccatore, ego vix pro justo et bono: ego vix, quia me ad mortem non tam voluntas quam necessitas ducit. Audi ipsum dicentem ad Petrum: Cum autem senueris, praecinget te alius, et ducet quo tu non vis. In adversis, fratres, necessitas voluntati non potest comparari; acquiescere necessitatis est, velle virtutis. Volenti mors ipsa subjecta est, quia semper dominata est mors nolenti. Et tamen, fratres, quia divinae charitatis nil simile potest homo redhibere, det quod potest, quia secundum quod habet acceptus est. Deficiat ad gloriam, moriatur ad vitam, pereat ad salutem. Gloriemur, fratres, de nova istius commutatione commercii; quia mors, quae erat inter homines reparatio tota pietatis, per Christum divinae commendatio est facta charitatis.

SERMO CXI. De peccato originali. In verba ejusdem: Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit.

Praesens, fratres, Apostoli lectio cum dicit, per unum hominem mundum totum suscepisse sententiam (Rom. V), non ad perorandum nos, sed ad flendum renovato et intimo dolore compellit. Si enim eximii vates singularis populi, et unius urbis, ac solius nonnumquam hominis diu lamentavere discrimen; quae mens non totis tenebris obscuretur, quos sensus non tota hebetudo confundat, quos oculos non redigat in fontes et fluenta lacrymarum, quando unius lapsus exstitit ruina cunctorum, et unius culpa omnium defluxit ad poenam, ac parentis vitium universo generi exitium ferale praeparavit, dicente Apostolo: Propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit, et per peccatum mors (Ibid.). Miserum me! ipse qui erat causa bonorum omnium, janua factus est hic malorum. Peccatum in hunc mundum intravit. In hunc mundum: miraris eum posteris obfuisse, qui facinore suo damnaverit mundum? Sed dicis, Quomodo intravit? Per quem intravit? Quomodo? Per culpam. Per quem? Per hominem. Et quid? peccatum natura est, an substantia? Nec natura est, nec substantia, sed accidens: et adversa est haec potestas quae videtur in opere, sentitur in poena, impugnat animam, vulnerat mentem, ipsam violat, confunditque naturam. Et quid plura, fratres? Hoc est peccatum naturae, quod est fumus oculis, quod febris corpori, quod dulcissimis fontibus amara salsedo. Utique purus et lucidus est oculus per naturam, sed per fumi conturbatur et obscuratur injuriam. At corpus membrorum partibus et sensibus suis, per hoc quod est a Deo conditum, viget; sed ubi vis febriam coeperit, et procella dominari, totum efficitur imbecillum: tunc amaritudeoris, tunc oculorum caligo, tunc gressuum nutabunda vestigia, tunc inimica aura, tunc chari graves, tunc ipsa obsequia videntur odiosa. Et fontes quantum grati sunt per suam dulcedinem et naturam, tantum efficiuntur ingrati, cum aliquod vitium ex accessione susceperint. Sed ad coepta redeamus. Sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit, et per peccatum mors. Ecce, fratres, janua, per hominem peccatum, et per peccatum intrasse videmur in mortem. Peccatum, o crudelis fera, et non uno capite in hominum genus saevire contenta! quam vidimus trino ore tota humanae stirpis germina tam pretiosa devorantem: trino ore, fratres, peccatum capit, mors devorat, deglutit infernus. Et quo, sicut diximus, fonte lacrymarum talis nobis plane deflendus est parens, qui nos tantarum miseriarum reliquit haeredes, qui non solum collata bona perdidit, sed omnes posteros suos tam feris creditoribus obnoxios sic reliquit? O dura haereditas ac crudelis! O miseri, quibus nec adipisci libuit, nec renuntiare licuit nos haeredes! Audi quod sequitur: Et ita in omnes homines mors transivit. Sed ne injustum forte videatur cur per unum in omnes, quia omnes per unum; per eum te detestaris esse damnatum, per quem te editum esse gloriaris in lucem. Sed dicis, Si generi debeo quod natus sum, numquid et crimini, ut ante me reum faciat natura quam culpa? Huic quaestioni tuae mox qui sequitur Apostoli sermo respondet, dicendo: In quo omnes peccaverunt. Si in illo omnes peccaverunt, merito per illum omnes suscepere supplicium. Sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit, et per peccatum mors: et ita in omnes homines pertransivit, in quo omnes peccaverunt. Sive in homine, sive in peccato; per illum et in illo omnes peccaverunt. Non ergo peccatum versum est in naturam, sed dum peccatum mortem ingerit, poenam sibi debitam exigit per naturam. Deus naturam ita fecerat ut homines crearet ad vitam: quae tamen dum morti nolens generat, illa se peccato fatetur obnoxiam, cujus poenae deservit in vita. Nam quis ista sentiat, fratres, quod exstingui velit natura partus suos, et germina sua tam chara velit necari? Sed dum ingemiscit et condolet, amissam suspirat et desiderat suspicere libertatem. Sed per quem acceperit, Joannes primus signanter ostendit, qui viso Christo proclamat et vociferatur, dicens: Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum mundi (Joan. I). Peccatum mundi, hoc est, fratres, quod per unum hominem Apostolus intrasse testatur. Gaudete ergo, fratres, quia peccatum quod nos gravi pondere deprimebat ad tartarum, a Christo sublatum est, in tartara jam demersum; et nos, quos morti culpa primi parentis addixerat, secundi et divini parentis gratia a poena revocavit ad vitam. Salvari ergo sine Christo homo non poterat, quia totius mundi peccatum ante ipsius permanebat adventum. Sed tu quod per Christum justificaris, amplecteris; et quod per Adam damnatus es, tu refutas; et alterius tibi poenam obfuisse conquereris, qui tibi conspicis alterius subvenisse justitiam. Numquid non in semine tota arbor? Vitium ergo seminis vitium est totius arboris. Si sibi ipsa per se natura subvenire potuisset, numquam eam ad reparandum in se auctor ipse suscepisset. Ad vitam eam creatam credis, qui adhuc eam per auctorem dubitas esse reparatam? Usque ad legem enim, inquit, peccatum erat in mundo. Usque ad legem cum audis, usque ad finem legis, hoc est, usque ad adventum Domini nostri Jesu Christi, accipe. Quia peccatum non imputabatur, ait, cum lex non esset. Et quando lex non fuit, quae cum ipso homine coepit? si lex non fuisset, Adam praevaricator utique non fuisset, sicut idem aperit Apostolus, cum dicit: Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen. Utrique legem acceperant: sed Adam mox praevaricatus est, ut accepit; Moyses praevaricatoribus promulgavit acceptam, dicente Apostolo: Lex praevaricationum causa posita est (Galat. III). Regnavit ergo mors per legem, quia gravius praevaricatores quam peccatores; et non tantum parentis vitio, sed suo jam lapsos facinore, saeva devoravit. Sed regnavit, inquit, mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae. Quia non tantum magnos, sed devorabat et parvulos; et non tantum noxios, sed et devastabat innoxios: innoxios dico a culpa propria, non parentis. Et hinc gravius erat lamentanda conditio, quia ejus parentis solvebat poenam, cujus vix vitam degustarat infantulus; et luebat peccatum mundi, qui mundum cognitum non habebat. Acquiescamus ergo, fratres, quod per unum et unius delicto mors regnavit, si omnes per unum absolvi desideramus, et esse per Christum: quia qui vivit, Christo debet, non sibi; et Adam quod moritur id debebit.

SERMO CXII. De morte per hominem, vita et gratia per Christum habita, deque abundantia delicti propter legem. In verba ejusdem: Si enim unius delicto mors regnavit per unum.

Si quis poculum aquae frigidae sitienti porrigit viatori, aliquantum quidem animum recreat aestuantis, et humanitati plane succurrit, non tamen penitus sitim exstinguit: ita et magnum divinae scientiae desiderantibus nosse secretum, noster sermo non sufficit, qui ad praesens festinationi deservit et tempori. Nam si ad humana perdiscenda tota hominis brevis est vita, quod tempus sufficere credimus ad intelli gentiam posse divinam? Date ergo veniam, fratres, si intra punctum temporis et horae unius vix momentum obscura lucidare, clausa reserare, firmare dubia, profunda contingere, tot saeculorum ineffabile sacramentum per omnem modum aperire non possum, et eloqui, si vel caute aemulis, secure filiis, credentibus confidenter, constanter incredulis non valemus. Verum quia hodie apostolicus :SERMO Claro se lumine sensibus audientium totus infudit, nec quidquam catholicis mentibus reliquit ambiguum, cum dicit: Si enim unius delicto mors regnavit per unum (Rom. V); declamandi studium seponentes, tota simplicitate ipsis apostolicis eloquiis innitemur, ut verum scire cupientibus nulla sermone nostro generetur obscuritas. Si enim unius delicto, ut dicit, mors regnavit per unum, quare mortem ab uno et primo homine esse posteris acquisitam insinuare et approbare evangelica laborat auctoritas? Et quamvis sufficiat illa sententia, quae dicit: Deus mortem non fecit (Sap. I); quare eam tam trucem, tam crudelem, tam immitem nonnulli a Deo velint esse conditam, scire non possum. Nemo sine piaculo aestimat tam pium, tam bonum Deum, mortem creare potuisse, cujus universus mundus dolore continuo, gemitu, lacrymis, accusat et detestatur auctorem. Si mors etiam penes homines est criminum poena, quo ausu concreata homini et poenae ante creditur innocenti Deo insita esse quam vita? Sed audiamus Apostolum: Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis abundantiam gratiae, et donationis, et justitiae accipientes in vita regnabunt per unum Christum Dominum nostrum. Ecce unum, et unum, Adam et Christus. Per illum peccatum regnavit in mortem, per istum gratia regnavit in vitam. Denique duo haec principia vitae et mortis, absolutionis et poenae, desideratae libertatis et damnationis extremae, is qui sequitur sermo Apostoli aperit et declarat. Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, ita et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae. Per unum et unum, aut mors regnat, aut vita conceditur. Quid hic ergo addere sermo possit interpretis? quibus si adjunges silentium, omnis aemulorum succumbit intentio. Per unius delictum in omnes homines in condemnationem, ita et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae. Sicut fonti fluvius, sicut fructus semini, ita origini deservit aut addicta aut erepta posteritas, sicut ex his quae adjecit Apostolus plenius approbatur. Sicut enim unius hominis inobedientia peccatores constituti sunt multi, ita unius obedientia justi constituentur multi. Sit homo peccator, ut sit Deus justus, quia reatus redundat ad judicem, si poena percellit innoxium. Et ideo dixit: Sicut per unius hominis inobedientiam peccatores constituti sunt multi. Ut scirent se ejus culpae fuisse participes, cujus poenae socios se esse persentiunt. Sed jam quid lex profuerit, attestante Apostolo, audiant legis amatores. Lex autem, inquit, subintravit, ut abundaret delictum. Ecce, ut Apostolus dicit, non imminutionem delictorum lex fecit esse, sed copiam; non per se, fratres, sed per eum qui legem per imbecillitatem ferre non poterat. Non magnitudo lucis hebetat oculos, quae solis a Deo creata est oculis, sed oculorum infirmitas lucis totam sustinere non potest, et ferre claritatem: ita et lex, fratres, quae per se satis justa erat, et satis sancta, dum ab homine fragili severam exigit disciplinam, magis magisque oneravit et prodidit delinquentem. Et hoc quare, fratres? Ut per gratiam et veniam Conditoris rediret ad vitam qui per tumorem et ignorantiam, cum male de innocentia gloriaretur, in debitum parentis deducebatur et poenam. Morbus igitur latebat occultus, per quem omnium secreta medullarum et venarum meatus in ipsorum vitalium tendebant exitium, et quamdam συνχρίσιν in omnibus generabat internis. Venit lex quae et vulnus proderet, et tandem vetusto languori supernum advenire medicum nuntiaret. Venit lex, quae mandatorum fomentis in cutem produceret quod in altum lethaliter saeviebat. Venit lex, ut gladio praeceptorum velut apostema longi temporis aperiret, et collectam diu saniem salutaris subinde siccaret effusio. Nec tamen per se, fratres, aut vulnus claudere aut aegrotanti perfectam addere valebat ipsa sanitatem. Quod ubi vidit aegrotus, et tandem statum suum miserandus agnovit, coepit tendere festinus ad medicum, ut quod per legem proditum, et per ipsam diu fuerat ampliatum, tanti medici peritia curaretur et gratia. Ampliatum vulnus dicimus, fratres, quia post incisionem, putredo, fetor, horror, vexatio ipsi vulneri abscissione generatur, et fit per curam deterior miserandi facies ipsa languoris quam fuerat ignoranti periculum cum lateret. Venit ergo medicus; et jam fesso curis, et curationum vexationibus perdefesso, solius verbi auctoritate subvenit. Sicut centurio ille confitetur, cum dicit: Dic verbo, et sanabitur puer meus (Matth. VIII). Et impleretur illud propheticum: Misit Verbum suum, et sanavit eos (Psal. CVI). Et ideo sequitur: Ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia. Ac si diceret: Ubi dilatatum est vulnus, supereffusa est sanitas. Nemo ergo ingratus sit legi, quia quem aegrotantem et jacentem invenerat, levavit, fovit, et ut saluti traderet, ipsum usque ad medicum salubri exsultatione perduxit, ut, sicut dixit Apostolus: Quemadmodum regnavit peccatum in mortem, ita gratia regnet in vitam aeternam, per Jesum Christum Dominum nostrum. Gratia in vitam, peccatum regnat in mortem. Recta fides non mortem, non interitum hominis auctori Deo deputat, sed salutem. Mors sit hominis, sit peccati, ut vita creata et reddita solum credatur esse per Christum.

SERMO CXIII. De non permanendo in peccato, ut gratia abundet, et de virtutibus inserviendo. In verba ejusdem: Quid ergo dicemus? Permanebimus in peccato, ut gratia abundet? etc.

Beatus Apostolus quando nota interrogat, quando manifesta perquirit, eos videlicet objurgat et increpat qui eloquia divina sua interpretatione corrumpunt: et inde concipiunt suffragia criminum, unde assumere debuerant documenta virtutum. Sic enim hodie coepit: Quid ergo dicemus? Permanebimus in peccato, ut gratia abundet (Rom. VI)? Superius dixerat, fratres: Ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia; et ideo ita exorsus est, ac pro illo divino et singulari magisterio imperitis se velut interrogatione participat, ut quae sunt prudentiae coelestis plena eruditione respondeat. Si enim ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia. Quid ergo dicemus? Permanebimus in peccato, ut gratia abundet? Si prona est delinquentibus pietas, si gratia copiosa peccantibus, si injustis amica largitas est divina, certe si futura bona malis praesentibus acquiruntur, quid nobis virtutum iter arduum, quid durus obtinendae justitiae labor, quid inter malos jugis servandae innocentiae cruciatus? Augeantur humana facinora, ut bonitas coelestis exuberet; faciamus mala, ut dixit, ut veniant bona (Rom. III); permaneamus in peccato, ut gratia abundet. Ad haec, fratres, idem qui interrogat Apostolus ipse respondit: Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? Cum dicit Absit, taliter intelligentiam insipientium exsecratus est et sensum: siquidem medicus non vulneri, sed curae proficit et saluti; nec putredini, nec morbis, sed soli congaudet ille sanitati. Ita et Deus, qui pro magnitudine vulneris adhibuit magnitudinem vigoremque medicinae, et nec peccato, sed homini largitus est gratiam; nec ad multiplicanda, sed ad delenda delicta imbrem suae pietatis effudit. Nemo, nemo sic de aegritudine gratuletur, ut velit in vulnere permanere. Ingratus medico, inimicus est curae, qui semper curari aestuat, nec umquam desiderat hic sanari; et ita Dei gratiam suis cupit exuberare peccatis, ut sibi cupiat peccata cumulari. Miser qui tali voto reus esse contendit per veniam. Fugienda, fratres, dementia ista est, fugienda, quae etiam post curam captiva tenetur amore morborum, recidiva enim lethalis est saepius aegritudo. Quod autem dixit: Qui enim mortui sumus peccato, praesentis temporis loquitur hic figuram: quia mortuos nos dixit esse peccato, non nobis jam in toto mortuum dixit esse peccatum; quia etsi peccatum ipsum actu operis sanctis et fidelibus est defunctum, vivit tamen, et adhuc in nostram desaevit mortem. Tunc autem peccatum ipsum morietur in nobis, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem, et factus fuerit sermo qui scriptus est: ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, inferne, victoria tua? Aculeus autem mortis peccatum est (I Cor. XV). Vivit autem peccato, qui ejus, sicut in consequentibus dicit, concupiscentiis famulatur; et stimulis miserandus inservit, qui obsecundat vitiis, qui criminibus infelici et continua captivitate succumbit, qui quod delicti est esse autumat hoc naturae, et morbo qui est accidens utitur velut opere et beneficio Conditoris. Et ideo ad arguendum talium ignorantiam addidit dicens: An nescitis quia quicumque in Christo Jesu baptizati sumus, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus illi per baptismum in mortem. Audiant fideles, et intelligant: quemadmodum triduana Domini sepultura trina demersione figuratur in baptismo; ut resurrexisse cum Christo, et si necdum corpore, vitae jam novitate congaudeant; sitque totus homo virtutum domicilium, qui receptaculum fuerat ante vitiorum. Ut, sicut dixit, quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Christus quidquid suarum virtutum est, refert ad gloriam Patris; et homo, cujus suum nihil est, sibi vindicare quod per Christum resurrexit elaborat. Quod autem dixit: In novitate vitae ambulemus, quae superius diximus, illa confirmat, ut si necdum hoc corpore, vita tamen jam totus immutatus incedat; intelligat se, et dominetur elementis, qui elementis hactenus per ignorantiam serviebat; largiatur sua per gloriam, qui prius turpiter furabatur aliena; et qui carnis exercebat illicita, contemnat etiam licentias corporales; et qui innocentiam hactenus impie moliebatur exstinguere, pro innocentia gloriosius ipse moriatur. Et quid plura? Si ex vetere homine jam novus effectus est, vitiorum gurgitem in fontem commutet ipse virtutum. Usque ad finem autem lectionis hoc ingerit beatus Apostolus, hoc demonstrat, illum posse cum Christo vivere, illum regnare cum Christo, qui resurgentis Christi innocentiam sequitur, imitatur vitam, implere nititur sanctitatem. Quod dicit: Ut destruatur corpus peccati; destruatur, fratres, actu, non substantia; opere, non figura, quia peccato, non Deo vult hominem perire, qui ait: Existimate vos mortuos esse peccato, vivere autem Deo. Et supernae libertati, fratres, restituere hominem tota pietate contendit, qui dicit: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore. Et iterum: Peccatum vobis non dominetur. Non dixit, Non veniat ad vos; non dixit, Non provocet, non titillet; sed, Non regnet, non dominetur, confligat ad vincentis gloriam, dimicet et decidat ad triumphum victoris; et tandem se doleat impia peccati dominatio a servis quondam suis tota securitate calcari; et crudelis tyrannus ingemiscat subjectum se suorum pedibus captivorum; et ad eorum triumphum, de quibus diu triumphaverat, se veteranus hostis pervenisse deploret.

SERMO CXIV. De servis legis et gratiae. In verba ejusdem: Peccavimus, quia non sumus sub lege, sed sub gratia, etc.

Sicut peregrinanti reditus ad propria dulcis semper et charus est, et vernaculae domus vestibula sunt gratiosa post tempus, ita mihi post intervalla sermonis ad apostolicarum seriem lectionum suavior est recursus. Siquidem a proposito dicendi ordine, et continuo tramite loquendi discedere nos saepe necessitas religiosa compellit; quia sic doctrinae ordo moderandus est, ut non modo aliud impediatur ex alio. Unde quid hodie beatus Apostolus dixerit audiamus. Quid ergo ait? Peccavimus, quia non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit (Rom. VI). Haec interrogatio, fratres, eorum arguit imperitiam qui, legis consuetudine captivati, gratiae beneficio nesciunt sentire virtutes; et quos praeceptorum legalium series prodidit contumaces, eos sola munerum commoda et festivitatum pompa observationibus vanis fecit et reddidit obstinatos. Et cum legem tempus excluserit, quid cultor legis a lege faciet abdicatus? Judaee, quid habes quod non perdidisti? Si autem perdidisti, quid gloriaris quasi non perdideris? Ubi est templum, ubi est sacerdos, ubi sacrificium, ubi incensum, ubi purificationes tuae, ubi solemnitatum tuarum non omittenda devotio? Sed ut sis Judaeus, merito circumcideris, quia bonis omnibus abscissus es supradictis. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis (Deut. XXVII). Si maledictus est qui in uno offenderit, quoties maledictus erit qui nihil ex omnibus probabitur effecisse? Peccavimus, ait, quia non sumus sub lege, sed sub gratia? Ac si diceret, fratres: Peccavimus, quia in cura non permansimus jam sanati? Peccavimus, quia ignem, ferrum, medicamenta reliquimus jam curati? Infelix aeger, qui post curam non vult curare tormentum. Et quid plura, fratres? Numquam curat, qui infirmantis quaerit et exspectat arbitrium? Nam cum ex humore frigido semper ignis succendatur in corpore, et rigor nimius dum membra vexat et concutit, acrius ipse efficit et gignit incendium; ita aegrotus ad augendam flammam quae suis semper aestuat et anhelat in venis, dari sibi aquam frigidam impatienter exspectat, nesciens quod tunc calor calore restinguitur, frigore nutritur incendium. Lex ergo dum hominis semper exspectat et sustinet voluntatem, nec tamen homo peccati sarcina praepeditus sufficere legalibus praevalet obedire mandatis, cultorem suum lex non absolvit a peccati vinculo, sed crimine praevaricationis obligat. Et ideo addidit, dicens: Nescitis quod cui exhibuistis vos servos ad obediendum, servi estis ejus cui obedistis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad vitam? Quid est, fratres, quod cum de lege loqueremur, hominem prodidit servum fuisse peccati? Sive peccati, ait, ad mortem, sive obeditionis ad vitam. Quia superius dixerat, peccatum vobis non dominetur; non enim estis sub lege, sed sub gratia. Qui ergo sub lege sunt peccati, deprimuntur et incurvantur imperio, nec poterunt miseri de peccati turpissima servitute, nisi gratia manumittente, liberari. Gratias autem ago Deo, dixit, quia fuistis servi peccati. Sic gratias agit, quasi qui congaudeat hominem servum fuisse peccati? Absit. Gratias agit, non quia ante servi fuimus domini tam crudelis, sed quia etiam non sumus subjugati, sicut ex sequentibus id ipsum manifestat expressius, dicens: Obaudistis autem ex corde in eam formam doctrinae, in quam traditi estis: liberati autem a peccato, servi facti estis justitiae. Obaudivimus, fratres, beneficio vocantis, non nostro, quia captivi sic tenebamur arbitrio. Obaudistis autem ex corde in eam formam doctrinae. In quam? In Evangelii nempe, ubi novo libertatis genere non est omissa servitus, sed mutata, quia melior est devota famulatio quam vaga et praesumpta libertas. Servi facti estis justitiae. Haec servitus, fratres, non obligat, sed absolvit; non onerat, sed honorat; abstergit servitutis maculam, non inurit. Quid hic, rogo, non divinum est, ubi servitus pellitur servitute, ubi fugatur conditione conditio, ubi mors morte moritur, ubi perditio perditione sanatur, et ut proprie ac breviter dicatur, ubi tota adversitas ipsius adversitatis mucrone prosternitur? Quod autem dixit: Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem; ita exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem. Magnitudinem pietatis ostendit, cum evangelicam doctrinam ad tam humilia et pene verecunda deponit exempla; ut sanctitati tantum quantum immunditiae, quantum iniquitati justitiae tantum imponat, et imperet servituti. Absurda, fratres, atque indecens videtur comparatio, quae tantum gloriae quantum turpitudini hominem cupit esse subjectum; sed utinam vel tantum! Et quando tantum Deo quantum mundo, quando tantum coelo quantum terrae, quando tantum virtuti quantum vitiis fragilitas humana famulatur? Totus homo miser sic carni deditur, sic rebus praesentibus occupatur, ut nihil in se, quod futurae vitae, quod divinis bonis deserviat, derelinquat. Illecebrae temporalis vim beatus Apostolus uno sermone humanis conscientiis convenienter aptavit, convenienter expressit, ut tanta voluntate justitiae, pudicitiae ac munditiae humana membra serviant, quanta vehementia dementiaque turpitudini vitiisque se dederunt. Parva aut forte nulla exigit, qui cupit devicta proprietate concedere; et adimit excusationem qui possibilia tibi et usitata praecipit te repensari debere pro maximis. Da ergo, homo, Deo tantum quantum carni vitiisque tribuisti. Et quid est, quod ante vitiis, non Deo, debeas teipsum, quod a te Deus tuo tantum utique amore perquirit? Sequitur: Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae; nunc autem liberati a peccato, servi facti estis justitiae. Ante servi peccati, nunc servi justitiae. Per Apostolum ecce succedit servitus servituti, contumax tu nunc tempus tuae libertatis ostende; peccatum te ante mentiebatur liberum, quem tenebat miserande captivum, nunc gratia te vocat servum, quem ut vere faceret esse liberum, Dei ipsius adoptavit in filium. Impleta est ergo Christi sententia, qua dicit: Qui vult esse dominus, sit servus (Matth. XX). Beata est haec servitus, quae dominationem generat sempiternam. Illa enim libertas fructum poenae, et confusionem nobis intulit non ferendam, sicut dicit: Quem enim fructum habuistis tunc in his quae nunc erubescitis? nam finis illorum mors est. Ecce qualiter manumittit, ecce quali praemio honorat illam diabolus servitutem; ut mors simul et vitam finiat et inchoet poenam. At qui Christo serviunt, fratres, illusa morte cum stipendiis, sanctitatis perpetuam transferuntur ad vitam; finis enim Christi non suscipit finem, quia non interficit hominem finis iste, sed perficit.

SERMO CXV. De lege abrogata per gratiam. In verba ejusdem: An ignoratis, fratres, scientibus enim legem loquor, etc.

Posteaquam Davidicam citharam spiritualis intelligentiae plectro et modulatione tangentes, animos vestros et corda permulsimus, intonantis quoque Evangelii ad suscitandos sensus vestros principia metuenda praebuimus, ad Apostolicum magisterium mox credidimus esse remeandum, ut tripartitus ordo sermonis ecclesiasticae doctrinae salutiferam teneat et praebeat disciplinam. Nam et cantilena a continuo labore relaxat animos, et Evangelica auctoritas mentis reparat et exsuscitat ad laborem, apostolicus vigor a tramite recto removeri et nostros non sinit sensus evagari. Hanc beati Apostoli per ordinem sequi hodie reperimus lectionem. An ignoratis, fratres, inquit, scientibus enim legem loquor, quia lex dominatur homini quanto tempore vivit? Et indicit similitudinem. Nam quae sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi; si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri: igitur vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro; si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri. Videtis, fratres, beati Apostoli magnum coelestis magisterii documentum, quemadmodum legis tempora legalibus testimoniis asserit praeteriisse, totamque ejus praerogativam miro conjugii exinanivit exemplo. Et merito lex carnali conjugio comparatur, quae non obtinuit cum synagoga spirituale consortium. Nam cum accepisset eam ad observantiam disciplinae, ad sancti germinis fecunditatem, ad augmentum pudoris, ad custodiam castitatis, ad superni thalami sacrum reverendumque secretum, ad mysticam thori coelestis unitatem, reperit in ea totius meretricationis illuviem. Occurrit enim tanto viro, id est legi, non compta moribus, non monilibus ornata virtutum, non incessu gravis, non vere illo flammeo virginalis verecundiae operta velamento; sed lasciva oculis, soluta gressibus, praeventa illecebris, et tota dolis et simulationibus perfucata. Quam cum vir tantus visam justa indignatione despiceret, et eam procul a sua societate propelleret, atque toto exsecraretur judicio gravitatis; illa nec despecta erubuit, nec contempta se correxit, nec resipuit, sed repulsa, sed tota praeceps ad idolorum lupanaria convolavit, et maluit subire fornicationis infamiam atque adulterii crimen incurrere, quam male placiti habitus turpitudinem non horrere. Unde et merito eam beatus propheta deplorat, dicens: Quomodo facta est meretrix civitas fidelis Sion (Isai. I)? Cujus adulteria quoque Ezechiel sanctus toto pene volumine praescribit. Hinc est, fratres, quod cum in Evangelio a scribis et doctoribus legis apud Dominum ista accusaretur adultera, avertit faciem suam Dominus, et declinavit in terram, ne crimen cerneret quod puniret; et maluit, fratres, in pulvere scribere veniam, quam dare in carne sententiam (Joan. VIII). Hanc Apostolus adulteram ad Christi nititur revocare consortium, nec patitur pristini lapsus timore tardari, quae vivente viro merito exstitit adultera, quia fuit cum alio viro, nunc vero non deserit legem, quae ad legis recurrit auctorem; sed moritur legi legalibus addicta sententiis, ut vivat gratiae et resurgat per veniam, quae fuerat interempta et mortificata per legem. Denique cum eam a maritali jure defuncto viro asserat absolutam, ipsam potius, non virum, insequentibus defunctam esse testatur: quia non lex homini, sed homo moritur legi; nec mandatum praeterit, sed mandato deficit ille qui labitur a mandato. Audi quod sequitur. Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi. Numquid dicit, mortua est vobis lex? Et vos mortificati estis legi. Et bene addidit, Per corpus Christi. Quia lex reum astringit, arctat obnoxium, punit et interficit criminosum. Qui ergo per corpus Christi ab omni crimine exemptus est et erutus, feliciter moritur legi, ut innocentiae vivat et gratiae. Ut sitis, inquit, alterius, qui ex mortuis resurrexit. Alterius. Alter ipse effectus est, cum nostram corruptionem in incorruptionem mutavit, et mortalitatem immortalitatis transvexit ad gloriam. Ut fructificemus, ait, Deo. Consortes coelestis naturae per Christum, non terrae, sed Deo; non morti, sed vitae; et Deo fructum asserit deferri, non carni. Cum enim, inquit, essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificaremus morti. Cum dicit: Cum essemus, praeteritum tempus indicat, dum in sola carne positi, immo magis expositi, quae carni sunt tantum sapere, facere, velle cogebamur, juxta aliud Apostoli: Qui in carne sunt, Deo placere non possunt (Rom. VIII). Cum enim essemus, inquit, in carne, passiones peccatorum, quae per legem erant. Dicam sicut dictum est a Domino: Si lumen quod in te est tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae (Matth. VI)? Si per legem passiones peccatorum membris dominantur humanis, quid ipsae per se facient passiones, quae nascenti mox homini infeliciter et poenaliter obsecundant? Cum taliter nascentem, generatur taliter, angores deprimunt, urgent pericula, afficiunt poenae: passiones sunt, fratres, per quas infirmatur infantia, pueritia trahitur, adolescentia insanit, juventus et senectus multis luctibus cumulantur; ipsae sunt quae totam hominis vitam inimico conturbante comitantur ad lapsum; quas lex dum prohiberet, admonuit; dum discuteret, ampliavit; dum accusaret, reddidit chariores; et quae per ignorantiam latebant, fecit esse per scientiam notiores. Et sicut per falcem spinae magis dum succiduntur accrescunt, ita dum resecantur per legem, pullulant passiones, quia intrinsecus velut in radice carnis fixae solidantur. Lex intrinsecus culturam fidei habet satis justam, nec proficit: unde ad frugem mortis ipsum cespitem humanae carnis sua excitatione perducit. Passiones, inquit, peccatorum, quae per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificaremus morti. Instrumentum quod ad vitam erat, ad frugem mortis sibi in nobis vindicant passiones. Sauciati ergo taliter per Christi gratiam, a lege mortis absolvimur, et Spiritum sanctum percipimus intrinsecus debellatorem, victoremque vitiorum; ut passiones forinsecus exclusae pulsent, tentent, provocent, sed concidant ad nostrorum gloriam triumphorum. Nobis, nobis cupit vincere, qui cum dominaretur nobis dignatus est militare, sicut dixi. Ergo serviamus in novitate Spiritus a carnis servitute jam liberi, quia vera dominatio est famulatus Dominicae sanctitatis; nam et vetus homo et vetus littera totam corrupit et perdidit disciplinam.

SERMO CXVI. De cognitione peccati per legem. In verba ejusdem: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit, etc.

Quoties diverso genere, sed voce consona mystica resonat cantilena, mita dulcedine pascit et delectat auditum; ita cum vario modo, sed uno Spiritu eodemque sensu divina et coelestis doctrina depromitur, libentius et cum suavitate maxima evangelicae scientiae pandit et aperit sacramentum. Et ideo post propheticam melodiam et virtutum Christi stupenda miracula, ad apostolicarum redeamus ordinem lectionum. Talis ergo hodiernae exstitit continentia lectionis. Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam non sciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam (Rom. VII). Audistis, fratres, quo morbo sine Christo laboraverit humana conditio, quam captiva sine gratia fuerit humana fragilitas, quae lege, quae mandatis non prohibebatur, sed armabatur ad crimina: quae ob hoc audiebat, ob hoc cognoscebat, non ut vinceret peccata, sed faceret. Peccatum non cognovi, nisi per legem. Vitia non nosse felicitatis est, nosse periculi, vicisse virtutis est. Rex nobilis et fortis, hostibus suis longius occurrit, et ita praevenit ingruentium dolos, ut dejici nequeat fides militum, civium nequeat conturbari constantia: sic modo generosus animus per Christi gratiam corporis sui transgreditur miserandas angustias, et ita totus delicta praevenit, proculcat vitia, et crimina totus internecione prosternit, ut nequeant fucis sensus fallere, dolis ingenium depravare, tumultuationibus misera, imbecilla corda dissolvere, ardore, sanguinibus, fumantes occasiones incendere, vario passionum genere membra naturaliter infirma vexare. Quod ignis aridae segeti, hoc vitia corpori sunt humano, quae sola securius separatione vincuntur, necantur ignorantia, et nescita feliciter evanescunt. Nam si ad mentem et sensus pervenerint, si contigerint animos, si semel membra penetraverint, inexstinguibile gignitur et exaltatur incendium: et nisi unda coelestis corda rigaverit, mentes infuderit, membra madefecerit, totum quod est roboris humani, subditur et redigitur in favillam. Lex, inquit, peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi nisi per legem. Ac si diceret: Aurum avaritia non est, sed avaritiam non cognovi, nisi per aurum. Vinum ebrietas non est, sed ebrietatem non cognovi, nisi per vinum. Pulchritudo corporis non est concupiscentia, sed formae decus concupiscentiae me rapuit et perduxit ad lapsum. Sic ergo ipsa per se mala non sunt, quae a Deo ad utilitatem, ad salutem, ad gratiam sunt creata, sed per ea delinquendi datur occasio. Ergo avarus aurum accusat, ebrius vinum, lascivus aut lepidus formae vult esse quod contigit ad ruinam. Ita et lex quae a Deo data fuerat ad salutem, quae erat per se coelestis et sancta, facta est per hominem miseri hominis ad ruinam, sicut ex sequentibus probat Apostolus, qui dicit: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Quod ergo bonum erat, non intulit mortem, sed peccatum, quod principaliter intulerat mortem, quod fragilem, quod imbecillem, quod humanam naturam pronam fecerat ad lapsus et vitia. Quod latebat, et hostiliter humano grassabatur in corpore, lex reprehendit, lex prodidit, dum admonet hominem de innocentia, de sanctitate, de justitia, de virtute, de fide; dum arguit de vitiis, de delictis, de criminibus. Sed homo, audire quidem coepit virtutes, coepit velle, sed non attigit; coepit detestari, sed sequi vitia; odisse delicta, sed facere; horrere crimina, sed implere: unde tarde se servum captivum, se male rabiei sensit addictum et coepit clamare: Infelix ego homo, quis me liberabit a corpore mortis hujus? Cui respondetur: Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Quo audito coepit libertatem quaerere per auctorem, salutem per veniam, vitam per solam sperare gratiam. Nam diu ignoraverat unde esset difficilis innocentia, unde laboriosa justitia, anxia sanctitas, virtus ardua, fides tota periculis plena, unde sic tantas copias haberent delicta, unde crimina dum succiduntur increscunt, virtutes deficiunt dum coluntur. Lex aperuit, lex docuit, lex tota luce monstravit, crimina per peccatum, virtutes per Deum in humanis sensibus, in humana mente dominari; nec posse ante superari delicta quam delictorum fuerit auctor exstinctus, quod est peccatum, quod Christus abstulit, attestante Joanne, cum dicit: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I). Sine lege enim, inquit, peccatum mortuum erat. Ego autem vivebam sine lege aliquando. Sed cum venisset mandatum, peccatum revixit. Et ego mortuus sum, et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. Nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me, et per illud occidit. Peccatum mortuum erat, non quia non erat, sed quia ignorabatur, et proprie dictum est, Peccatum revixit. Quia erat sepultum in ignorantia nostra: non mandatum per peccatum, sed peccatum per mandatum revixit, dum facit praevaricari qui fuerat ante peccator; dum reum perficit etiam contumacem, desertorem exsuscitat et rebellem. Unde merito homo jam tunc se exclamat mortuum, quando se unde, et quare et per quem moreretur agnovit. Peccatum, fratres, quam crudelis tyrannus sit, jam videmus. Per mandatum seduxit me, et per illud occidit. Quia argumentum salutis tetendit in laqueum, quia curam fecit esse languorem, quia instrumentum sanitatis exitiale mutavit in vulnus, quia vitam ipsam in gladium lethalem convertit: Per mandatum seduxit me, et per illud occidit. At quomodo sibi jam, quod esset occisus, provideret jam mortuus? nam quis poterat subvenire occiso, nisi Christus, qui vitam reparavit occisus? qui talionem morti reddidit per mortem, mortem peremit, atque eam prodidit contumacem, quae incubare jussa poenis reorum, attentare ausa est ipsum judicem, invadere ipsum innocentiae praesumpsit auctorem: unde merito mors mortua est, et in me non ego vivo, sed vivit, agit, regnat, imperat Christus.

SERMO CXVII. De Adam primo et novissimo. In verba ejusdem: Factus est primus homo Adam in animam viventem, etc.

Duos homines beatus Apostolus hodie retulit humano generi dedisse principium, Adam videlicet et Christum: duos homines pares corpore, sed merito dispares; compage membrorum tota veritate persimiles, sed ipso sui principio tota dissimiles veritate. Factus est, inquit, primus homo Adam in animam viventem: novissimus Adam in spiritum vivificantem (I Cor. XV). Ille primus ab isto novissimo factus est, a quo est et animam consecutus, ut viveret; hic est ipso se figuratus auctore, qui vitam non exspectaret ab altero, sed ipse vitam solus omnibus largiretur; ille vilissimo plasmatur ex limo, ex utero pretioso Virginis hic procedit; in illo terra mutatur in carnem, in isto caro promovetur in Deum. Et quid plura? Hic est Adam, qui suam tunc in illo cum fingeret imaginem collocavit. Hinc est quod ejus et personam suscipit, et nomen recepit, ne sibi, quod ad suam imaginem fecerat deperiret. Primus Adam, novissimus Adam; ille primus habet initium, hic novissimus non habet finem. Quia hic novissimus vere ipse est primus, ipso dicente: Ego primus, et ego novissimus (Isa. XLVIII). Ego sum primus, id est sine initio. Ego novissimus, utique sine fine. Sed non prius, inquit, quod spirituale est, sed quod animale, deinde quod spirituale. Prius utique terra quam fructus; sed non tam pretiosa terra quam fructus; illa gemitus exigit et labores, hic substantiam largitur et vitam. Merito propheta de tali fructu gloriatur, dicens: Terra nostra dedit fructum suum (Psal. LXXXIV). Quem fructum? Illum nempe de quo alibi dicit: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI). Primus homo, ait, de terra terrenus; secundus homo, de coelo coelestis. Ubi sunt qui conceptum Virginis, Virginis partum, mulierum partibus existimant exaequandum, cum illud de terra sit, hoc de coelo; hoc divinae virtutis sit, illud infirmitatis humanae; illud sit in corpore passionis, hoc totum sit in tranquillitate divini Spiritus, humani corporis in quiete? Sanguis siluit, caro stupuit, soporata sunt membra, et aula Virginis tota est in coelesti commoratione suspensa, donec auctor carnis, carnis sumeret indumentum, et fieret homo coelestis, qui non solum terram redderet homini, sed homini donaret et coelum. Virgo concipit, Virgo parturit, Virgo permanet. Ergo virtutis est caro conscia, non doloris, quae magis pariendo integritatis augmenta suscipit, damna pudoris ignorat; testis potius sui partus existit, quae nullas partus pertulit passiones; et sacramentis coelestibus interfuisse se nova mater miratur, quae nascentis ordinem intelligit humanae consuetudinis nil habere. Si Deum sic nasci magus fatetur munere, fatetur dum adorat; advertite quid sentire, quid credere debeat Christianus. Sed quod sequitur audiamus. Qualis terrenus, tales et terreni, et qualis coelestis, tales et coelestes. Quemadmodum non nati taliter, tales poterunt inveniri, non manendo quod nati sunt, sed quod renati sunt permanendo? Hinc est, fratres, quod virginei fontis uterum coelestis spiritus arcana luminis sui admixtione fecundat; ut quos origo limosae stirpis profuderat sub misera conditione terrenos, coelestes pariat, et ad similitudinem sui perducat auctoris. Ergo jam renati, jam reformati ad nostri imaginem Creatoris, quod praecipit Apostolus impleamus. Igitur sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis. Fuerit necessitas, quod de terra concreti coelestia spirare nequivimus, quod de concupiscentia nati concupiscentiam non valuimus evitare, quod illecebris dominantibus acquisiti coacti sumus illecebrarum turpitudinem sustinere, quod saeculi hujus habitaculo recepti captivi fuimus malis; ad instar nostri Domini, sicut diximus, jam renati, quos utique concepit virgo, vivificavit spiritus, portavit pudor, genuit integritas, nutrivit innocentia, edocuit sanctitas, virtus exercuit, Deus adoptavit in filios, imaginem totam tota similitudine nostri portemus auctoris: non majestate qua solus est, sed innocentia, simplicitate, mansuetudine, patientia, humilitate, misericordia, concordia, qua dignatus est nobis fieri et esse communis. Cesset vitiorum pruritus pestifer, delictorum lethalia blandimenta vincantur; exsecrandus furor, criminum comprimatur origo; discutiatur a sensibus caligo tota pompae saecularis; abjiciatur a mentibus mundanae cupiditatis illusio; appetatur paupertas Christi, quae divitias in coelestibus possidet sempiternas; tota sanctitas animae custodiatur et corporis, ut non magnitudine, sed actu imago Creatoris nostri portetur et clarescat in nobis. Affirmat quod diximus Apostolus, cum dicit: Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Ecce quomodo carnis resurrectio praedicatur, quia ibi caro possidebitur a spiritu, non caro spiritum possidebit, sicut ex sequentibus elucescit. Neque corruptio incorruptionem possidebit. Vides quia non caro deperit, sed corruptio; non homo, sed culpa; non persona, sed crimen; ut homo in Deo, et coram Deo vivens, finem se delictorum tandem gaudeat consecutum. De resurrectione proprius sermo proferendus est, fratres, quia transcursim, et in ipso verbi fine, non convenit dici de eo quod nos ad aeterna tempora ac perpetuam transmittit ad vitam.

SERMO CXVIII. De morte et resurrectione carnis.

Quoniam tota spes fidei Christianae in resurrectione constituta est mortuorum, ne quisquam de ea ausus sit dubitare, beati Pauli asserentis, eam auctoritate, rebus, exemplis, latissimam recitari vobis fecimus hodie lectionem, ad quam sermo noster quod adjicere possit non potuit invenire. Sed quia nostri officii vestra charitas semper exigit servitutem, repetere haec eadem, inculcare vehementius haec ipsa, resurrectionis ipsius ardore gestimus. Fratres, semper de resurrectione libet dicere, jugiter de resurrectione delectat audire, quia mori numquam libet, vivere semper delectat. Resonet ergo in ore nostro resurrectio semper, semper resurrectio ad nostrae mentis transmittatur auditum, ut mors quae nostros semper obsidet sensus, cum terrore suo, cum lamentis suis a nostris sensibus effugetur. Quia sic agricola fructus uberes et exsatiatas epulas cantat, ut immanem vomeris laborem non sentiat et sudorem. Sic nauta portus modulatur et lucra, ne undarum ruinas, ne maris discrimina pertimescat. Sic miles, ne vulnera metuat, ut gladios non pertimescat, praedas personat et triumphos. Unde resurrectionem mente, ore, oculis, spectet, cantet, cogitet Christianus, ut totam mortis possit despicere et calcare formidinem. Mors est, fratres, desperationis domina, incredulitatis mater, germana corruptionis, inferni parens, diaboli conjux, omnium malorum regina, quae omne genus hominum tali ordine inexplebili impugnat, ut primum susurratricem suam desperationem praemittat talia suadentem: Homo, cur tua perdis tempora? Ecce domina mors tua venit, animam tuam in nihilum redigens, carnem tuam putredine, ossa tua vetustate consumens, ut te qui non fuisti antequam nascereris, faciat non esse post mortem. Redde ergo debita ante mortem, moriturus cito, tibi, aetatibus tuis: da lusibus infantiam, da deliciis adolescentiam, da voluptatibus juventutem, da senectutem mihi, ne sine causa de spe cogites desperatus. Post istam mittit incredulitatem suam filiam, sic minantem: Quasi non moriturus, quasi evasurus mortem, sic de vita disponis? Homo, te decipit fides, tu fidei credis, quae ut tollat praesentia, futura promittit, et ut auferat quae sunt ante mortem, nescio quae invisibilia pollicetur esse post mortem. Quis inde venit, aut quis sapiens credit tot saeculis promissa, nec reddita? O si manduces et bibas! Manduca et bibe, cras enim morieris (Isai. XXII). Tertiam germanam nequitiae suae corruptionem tali dirigit cum furore, ut aspectus hominum invadat, attrahat, occupet, per sepulcra, extremos ostendens carceres, suos jacere ibi demonstrat immobiliter vinculatos; et ut homines sensus hominis horrore toto, toto pavore conturbet, effundit putredinem, eructat saniem, spargit fetores, atque ad unum corpus hominis innumeros carnifices a se vermes dedisse proclamat. Quare non desperationi, quare non incredulitati crederent Christiani? Haec sunt mortis bella, his ducibus, his consiliis, tali conflictu captivat, vastat, interficit omnes quos natura praesentem perducit ad vitam, ducit reges, trahit populos, gentes impellit, non divitiis redimi, non flecti precibus, non lacrymis molliri, non viribus umquam potuit ista superari. Erravere, fratres, qui de bono mortis scribere sunt conati. Et quid mirum? tunc se mundi sapientes magnos aestimant et praeclaros, si id quod est summum malum, hoc esse summum bonum simplicibus persuaserint: merito Scriptura de istis dicit: Vae qui dicunt bonum malum, et malum bonum (Isai. V). Vae qui ponunt tenebras lucem, et lucem tenebras! Et re vera quem non isti fallerent, quem non caecare potuerunt, qui vivere malum, mori bonum, incautis credere perfecerunt? Sed haec, fratres, veritas submovet, lux fugat, impugnat fides, Apostolus notat, Christus delet, qui dum bonum vitae reddit, malum mortis prodit, damnat, excludit. Sic enim coepit Apostolus: Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod praedicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, per quod et salvamini: qua ratione praedicavi vobis, tenere debetis, nisi sine causa credidistis? Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris, et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas (I Cor. XV). Dei largitas victurum, non moriturum ditat. Aut quid bonum accipit, si non erit ipse qui accipit? In quo et statis. Stat utique qui semper vivit, quia mortuus semper jacet. In quo et salvamini. Si quis moritur, perit; salvatur vero ille qui semper vivit. Qua ratione praedicavi vobis, tenere debetis, nisi sine causa credidistis. Non solum, fratres, sine causa credidit, sed et sine causa vixit, qui se ad hoc solum natum credidit ut periret. Homo quid tibi oritur quod non occidat? quid tibi quod occiderit, non resurgit? Dies mane oritur, et iterum resurgit in mane; sero sepelitur in nocte, et iterum resurgit in mane. Sol quotidie nascitur, quotidie moritur, resurgit ipse quotidie; tempora dum transeunt, pereunt; dum redeunt, reviviscunt. Unde, homo, si Deo non credis, si non acquiescis legi, si non consentis auditui, vel oculis tuis crede, vel elementis resurrectionem tuam tibi jugiter praedicantibus acquiesce. Certe si ista longe sunt inferiora, quae in tuis manibus sunt, et de morte tuo opere suscitantur, te posse Dei opere doceant suscitari. Vade ad semen, Apostolo te docente (I Cor. XIII); tolle triticum aridum sine sensu, sine motu; duc sulcum, fodi terram, fac sepulcrum, sepeli triticum, inspice quemadmodum morte deperit, humore turgescit, putredine corrumpitur; et cum pervenerit ad totum quidquid desperatio, quidquid incredulitas, quidquid corruptela tibi superius ingerebat, tunc subito reviviscit in germine, in herba pubescit, juvenescit in caule, maturescit in fruge, et ad illam totam ipsam, quam tu periisse deflebas, speciem resurgit et formam; ut te, homo, triticum non tam doceat manducare quam sapere, non tam cogat laborare quam credere. Reliqua nos taceamus, quia et unde, et quando, et quomodo, et per quem mors venerit, beatus Apostolus plano et satis lucido ac divino declarat eloquio. Homo, accipe fidem, quia gratis datur; crede resurrectionem, quia qui promittit illam pretium non requirit.

SERMO CXIX. De vero cursu pro corona gloriae. In verba ejusdem: Nescitis quod hi qui in stadio currunt, etc.

Beatus apostolus Paulus non solum per doctrinam legis, sed saeculi hujus exemplo ad coronam nos gloriae coelestis hortatur. Sic enim inter caetera ait, ut audivit dilectio vestra. Nescitis quod hi qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium; et addidit: Sic currite, ut comprehendatis (I Cor. IX). Secundum terrenum exemplum, multi quidem, ut ait Apostolus, in stadio currunt, sed unus accipit coronam, id est, ille qui melius currit; ita et in stadio vitae praesentis, multi quidem currunt, sed unus accipit coronam. Currunt Judaei per legem, currunt philosophi per inanem sapientiam, currunt et haeretici per falsam annuntiationem, currunt catholici per veram fidei praedicationem: sed de his omnibus unus coronam accipit, id est, populus catholicus, qui, recepto fidei cursu, tendit ad Christum, ut ad palmam immortalitatis coronamque perveniat. Quapropter et Judaei, et philosophi, et haeretici in vacuum currunt, qui non recto fidei tramite gradiuntur. Quid enim prodest Judaeis currere per observationem legis, qui Christum, dominum legis ignorant? Currunt et philosophi per inanem sapientiam saeculi, sed superfluus et vacuus cursus ipsorum est, qui veram Christi sapientiam nesciunt. Vera enim sapientia Dei Christus est, quae non ornatur verbis, nec luculenta oratione, sed fide cordis agnoscitur. Currunt et haeretici per venenatam fidei suae assertionem, currunt per jejunia, currunt per eleemosynam, sed pervenire ad coronam nequeunt, quia non currunt; falsa enim fides eorum verae fidei gratiam accipere non meretur. Manifestat hoc Apostolus alio loco, cum dicit: Et si distribuero omnem substantiam meam pauperibus, et si tradidero corpus meum igni ut ardeat, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII). Non enim habet charitatem Christi, qui Christo non fideliter credit. Et ideo bene addidit Apostolus, dicendo: Sic currite, ut comprehendatis. Currere ergo debemus fideli cursu in fide Christi, in mandatis Dei, in operibus justitiae, ut ad coronam aeternae vitae pervenire possimus. Denique quemadmodum nobis currendum est, idem Apostolus consequenter ostendit, dicendo: Omnis, inquit, qui in agone contendit, ab omnibus continens est; et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptibilem. Vide quibus nos Apostolus exemplis ad coronam promissae immortalitatis invitat. In agone isto terreno qui vincere volunt, abstinent se a cibis quibusdam, a potu nimio, abstinent ab omni immunditia, sub tanta castitate, ut etiam propria conjugia non requirant; nec aliter se vincere posse sperant, nisi corpus suum castum pudicumque servaverint. Et post tantum laborem quid aliud quam parvam, et corruptibilem, et vilem quidem coronam accipiunt? Si ergo pro corruptibili corona tantus labor a quibusdam suscipitur, quanto magis nos omnem laborem sustinere debemus, quibus praemium coeleste et aeternae gloriae corona promittitur? Est ergo nobis agonizandum non levi certamine: certamus enim contra spiritualia nequitiae, contra diabolum et angelos ejus; certamus contra injustitiam, contra impietatem, contra malitiam, contra impudicitiam, contra diversas illecebras peccatorum. Et si certantes vincimus, tot coronas accipimus quot vitiorum victores fuerimus. Magnus itaque agon iste est, in quo spectaculum Domino exhibemus: spectamur enim certantes a Domino, spectamur ab angelis ejus; in terra vincimus, sed praemium virtutis in coelestibus accipimus. Denique sancti martyres in agone certaminis positi, non solum vitia peccatorum, sed ipsam mortem vicerunt, et praemia immortalitatis susceperunt. In hoc agone primo Dominus et Salvator noster, et certavit et vicit, ut nobis exemplum certaminis et victoriae demonstraret. Haec ergo vobiscum tractantes, semen boni certaminis injicimus in cordibus vestris, tamquam sulcata invenientes pectora vestra aratro justitiae. Colite igitur verbum quod sparsimus in vobis, ut possit germinare quod satum est. Deus autem visitatione sua, rore suae vos pietatis infundat; et det incrementum seminibus nostris, quo possitis in collectis manipulis meritorum ad fructum centesimum pervenire.