Turris Babel/Liber primus/Caput V

E Wikisource

Liber primus, caput V
1679
 Liber primus, caput IV Liber primus, caput VI 

caput v.

De prima Transmigratione fliorum Noë ex monte Ararat in planiores submontanæ regionis campos.


§. I.
De Lingua, seu idiomate, quo immediatè post diluvium utebantur.

ANtequam ulteriùs ad constitutum scopum progrediamur, primò verba sacri textus hîc adducenda duximus, ut juxta eadem instituti nostri telam ordiamur. Sic itaque Moses disserit:

Hebræa lectio.

יהי כל הארץ שפה אחת ודברים אחדים וירהי בנסעם מקדם וימצאו בקעה בארץ וישבו שם

Id est: Erat autem terra labii unius, et sermonum eorundem; cumque proficiscerentur ex Oriente invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt ibi. Græca lectio sic habet: Græca lectio.καὶ ἦν πᾶσα ἡ γῆ χεῖλος ἕν, καὶ φωνὴ μία πᾶσι καὶ ἐγένετο ἐν τῷ κινῆσαι αὐτοὺς ἀπὸ ἀνατολῶν εὗρον πεδίον ἐν γῇ σενναὰρ καὶ κατῴκησαν ἐκεῖ. Id est: Et erat omnis terra labium unum, et vox una omnibus; et factum est, cum moverentur ipsi ab orientalibus plagis, invenere campum in terra Sennaar, et habitaverunt ibi. Chaldaïca lectio sic habet:

Caldaïca lectio

והוה כל-ארעא לישן חד וממלל חד והוה במיטלהון בקדמיתא ואשכחו בקעתא בארעא דבבל ויתיבו תמ

Id est: Eratque omnis terra lingua una, et loquela una; et factum est, cum proficiscerentur in principio, et invenissent campum in terra Babel, habitaverunt ibi. Arabica versio sic habet:

Arabica lectio

وﻻﻦ جميع أهل الأوض اهل لغة واحلةو كان الكلام واحلا وكان لا رحلوا من للشرق وخدوا بعدها في بلد المسيدور فاداموا ثم

Id est: Erat autem totus mundus idioma unum, et loquela eadem, et cum ipsis quies esset in Oriente invenerunt campum in terra Bagaded, id est, in Babylone, et sederunt ibi. Hisce textibus consonat Syriaca.

Erat itaque terra labii unius, eorundemque verborum, vel ut Græca habet, erat terra labium unum, et vox omnibus eadem; vel ut Chaldaïca, omnis terra lingua una, et locutio eadem; vel denique uti Arabica; erat totus mundus idioma unum, et loquela una. Quid verò per labium intelligendum sit, exponamus.

CùmLabium quid notet. labium formandarum vocum instrumentum sit, sine labiis verò vox ulla proferri non possit; cum nemo non apertis labiis motisque loqui possit; rectè sanè sacer textus pro lingua ponit labium, causam pro effectu. In universa itaque terra, vel ut Arabica habet, in toto mundo (ubi per mundum, totius humani generis congregationem nominat) erat lingua una: id est, omnes homines, qui post diluvium usque ad transmigrationem, immensâ multitudine se propagaverunt, loquebantur linguam unam.

UndeQuæ lingua in usu fuerat post diluvium. quæritur primò, qualisnam illa lingua fuerit? Respondeo, fuisse linguam sanctam, primordialem, quam Noë filiique, uti per continuam Patriarcharum traditionem ante diluvium didicerant, ita quoque prorsus eandem docuere filios suos, cum alia præter hanc in orbe terraram non vigeret; et de hoc si quispiam dubitaverit, is merito insensatus videri posset. De hoc tamen merito quis dubitare posset, utrum lingua hæc primæva ab omnibus eodem prorsus tenore, et pronunciatione, spatio centum annorum prolata fuerit; quare ut propositum mihi dubium pari pacto solvatur,

RespondeoUtrum variæ fuerint in illa lingua dialecti.; cum quotidiana nos experientia doceat, nullum idioma ab omnibus alicujus nationis populis tanta perfectione pronunciari, ut non saltem à purioris linguæ usu, quæ in Principum aulis viget, nonnihil deflectat; et luculenter patet in idiomate Italico, Germanico, Gallico, Hispanico, Arabico similibusque. Creditur in Italia, lingua omnium purissima Tusca, quæ tamen Mediolani, Genuæ, Bononiæ, Venetiis, apud Samnites, Apulos, Calabros oppidò à primæva puritate differt, et tamen una eademque lingua est, nimirum in Italia usitata, quam omnes loquuntur, atque sese mutuò intelligunt indigenæ; quod item de caateris cujusvis nationis idiomatis intelligi velim, ita ut vix in mundo lingua reperiatur, quæ non suas patiatur corruptelas, sive id fiat ex vicinarum regionum, populorumque consortio, sive ex ingenio particularium provinciarum, et natura loci, sive ex novarum vocum inventione; quod adeò verum est, ut non dicam in provinciis separatis, sed ne in magnis quidem urbibus differentes loquendi modi desint, ut experientia nos docuit hîc Romæ.

Quæritur itaqueQuænam primæva post diluvium lingua fuerit., quomodo sacer textus, Terra itaque erat labii unius, eorundemque sermonum, intelligendus sit? Respondeo, fuisse quidem linguam omnibus communem, sed pronunciandi modos, quos nos dialectos vocamus, differentes; uti enim in tres tribus juxta generationes trium filiorum Noë dividebantur, ita quoque purioris tantum linguæ usum apud principes tribuum, Sem, Cham, Japheth et filios, nepotesque eorum remansisse, popularem verò et linguam plebejam ex varia hominum mixtione, prout in omnibus aliis linguis accidere novimus, à purioris linguæ usu nonnihil declinavisse quidem, non tamen tantum, ut non mutuò sese intellexerint, existimamus. Et hoc pacto sacer textus facilè explicari poterit, uti ex paulò antè dictis patet; quænam verò illa propriè lingua fuerit, in tertio libro, Deo dante, exposituri sumus.

His verò propositis, jam ad alteram sacri textus partem exponendam nos accingamus.

§. II.
De Vita mortalium primævorum in submontanâ montis Ararat regione, multis annis peracta.

MAgna hîc controversia inter interpretes exoritur de transmigrationis itinere, primò ex monte in planum, deinde in terram Sennaar facto; siquidem, dum multi capere non possunt, quomodo populi ex Oriente movisse dicantur, cum tamen Armenia non orientalis, sed borealis respectu terræ Sennaar existat; verùim cum in hoc non exiguam Geographiæ imperitiam apud scriptores reperiam, ut sacer textus illibatus conservetur, paulò fusiùs hanc controversiam decidendam censuimus.

Dicimus itaque, nullam in hoc primævi sæculi statu, nominis locorum rationem habendam esse, sed solummodò primi montis illius Ararat, quem Noë cum tribus filiis post diluvium inhabitavit, et propagatione hominum in immensum excrescente, in valles tandem montium, ad planiores campos incolendos descendit.

DuplexDuplex Armenia. itaque Armenia à Geographis describitur; minor una, altera major. Major illa, quæ Asiæ minori ex occidente contermina est; ex borea Georgiæ, sive Colchidis regioni, quæ et Iberia, et Mecrelia dicitur; Mesopotamiam verò à meridie respicit. Major verò ex boreali plaga Mare Caspium, ab occidente Armeniam minorem, ab ortu Persidem, à meridie magnam reliquæ Persidis partem respicit; uti charta hîc apposita docet: atque in hac Ararat mons celeberrimus constituitur, de quo cum in Arca Noë quàm uberrimè egerimus, ad eam Lectorem relegamus. Jam verò, ut ad institutum regrediamur, exponendum restat, quomodo transmigratores illi ex Oriente' in terram Sennaar pervenerint. Quod ut scitiùs fiat, ab ovo rem exordiar.

In monte Ararat arcam constitisse, Genesis cap. vii. traditur; Noë verò ex arca egressum, uti suprà ostendimus, primò planiores montium tractus excoluisse, non quidem in uno eodemque loco commoratum semper, sed nunc hîc, nunc illîc pro locorum feracitate, et opportunitate perstitisse; Ararat enim non unum aliquem montem particularem esse putes, sed in ingentem longè latèque in Orientem concatenatorum montium seriem extensum esse, Itineraria Persidis Armeniæque quàm scitissimè describunt, quos montes Chaldæus Paraphrastes סורי גרדו,סורי גרדו id est, montes Gordu; Ptolomæus verò Gordiæos vocat, eosque sub latitudine 47 graduum ponit, quemadmodum ex charta geographica disces. Atque super, hos longè latéque protensos montes Noë cum filiis suis primùm unanimi interpretum consensu commoratum agros excoluisse, filiosque filiorum in necessariis artibus instruxisse, nulli dubium esse debet; donec tandem post complurium lustrorum decursum, montium gurgustiis adeò copiosam progeniem non ferentibus, in planiora submontanarum regionum loca descendere compulsus, ibidem veluti in uberioribus agris ampliorem coloniam fundaret; neque quisquam sibi persuadeat, Primi homines non statim post diluvium versus terram Sennaar moverunt.ex eodem loco populos statim transmigrationis initium fecisse, sed post plurimos annos, quod vel ex ipso contextu historiæ luculenter patet, cum inter ædificationem Turris et diluvium, uti paulò post chorographico calculo probabimus, 275 annorum spacium definiatur. Patet itaque eos hosce annos partim in habitatione montium, partim in planioribus campis, partim morâ in itinere ad campum Sennaar factâ consumpsisse; ponamus enim, 20 annos in montibus perstitisse, in planioribus locis 75, in itinere verò versus Sennaar, quod spatium juxta geographicas relationes, duorum mensium iter est, quinque annos consumpsisse, prodibunt centum anni, qui numerus longe abest ab annis fabricæ Turris.

Chorographia qua NOE ARCAM MONTE ARARAT In submontanas regiones tandem per varias viarum ambages in Terram Sennaar innumerabili Filiorum multitudine stipatis descendit -- NOTA LECTOR - Hanc tabulan non profuisse ad explanandum difficultatem Sacri Textus (cumquis proficiscerentur ex Oriente) dum multi non capiunt quo modo ex Oriente in Terram Sennaar pervenerint cum Ararat Mons, in cuius vertice Arca stetis Borealis sit res, pectu Babilonis seu Terrae Sennaar
Chorographia qua NOE ARCAM MONTE ARARAT In submontanas regiones tandem per varias viarum ambages in Terram Sennaar innumerabili Filiorum multitudine stipatis descendit -- NOTA LECTOR - Hanc tabulan non profuisse ad explanandum difficultatem Sacri Textus (cumquis proficiscerentur ex Oriente) dum multi non capiunt quo modo ex Oriente in Terram Sennaar pervenerint cum Ararat Mons, in cuius vertice Arca stetis Borealis sit res, pectu Babilonis seu Terrae Sennaar

Quomodo jam ex Ararateæ planitiei regione, ex Oriente in campum Sennaar pervenisse dici possit, ostendo. Certum est, ingentes sub monte Ararat campos, in quos ex vallibus montium prodeuntes intraverant, olim forsan fertilissimos, hodiè partim fertiles, partim steriles reperivisse, qui cum in meridionalem plagam longè lateque, ferè usque ad Mare Persicum, sub longa montium serie extendantur; hosce campos, et regiones respectu terræ Sennaar propriè orientales esse, quis non videt? et ex apposita hîc charta sat pater. In hisce itaque regionibus ad plurimos annos Noëmum cum progenie sua perstitisse clarum est, eò quod ad agros colendos aptissimas, et ob clivorum hinc inde exurgentium copiam, etiam vineis plantandis peridoneas invenerit; nam uti lectio sacri textus Arabica habet: et factum est, cum illi transmigrarent ex Oriente: ubi apertè docet, eos in hoc orientali campo quievisse, id est, unanimiter perstitisse et inde postmodum transmigrationem orsos esse. Confirmat hæc Strabo lib. ii. cum dicit. ἐν ταύτῃ τῇ Ἀρμενία πολλὰ μεν ὄρη πολλὰ δὲ ὀροπέδια, ἐν οἷς οὐδὲ ἄμπελος φύεται ῥᾳδίως, πολλοὶ δὲ αὐλῶνες, οἱ μὲν μέσως, οἱ δὲ καὶ σφόδρα εὐδαίμονες. Sunt autem in Armenia multi montes, multi campi plani in quibus tamen vitis facilè non nascitur, multi montium convalles, quorum quidem mediocriter aliqui, aliqui valdè felicis proventus. In hujusmodi itaque regionibus, quæ postea Media, Persia et Bactria dictæ fuerunt, cum suis Noëmum habitasse, vineas plantasse, totius agricultoriæ artis inititutiones filios suos docuisse, nulli dubium esse debet; nisi enim eos artibus humanæ vitæ sustentandæ necessariis imbuisset, utique tam copiosi hominum cœtus vitam trahere non potuissent; Artes quibus Noë suos instruebat.unde diapertitis inter se laboribus, quidam agros aratro ad seminandum subigebant, ad frumenti, leguminum, herbarumque proventus serebant alii; aliqui ligna casis construendis, ad se contra omnes aëris injurias defendendos, apta cædebant; carbones tum in culinæ, tum alios usus faciebant; alii molitores agebant, pistores alii; non deerant venatores animalium, ad pelles vestibus consuendis aptas elaborandas; unde multi ferrariæ arti, ad omnis generis instrumenta adeò necessaria unicè applicabantur; non deerant figuli in vasis cretaceis efficiendis, et in fornace coquendis, calce et cæmento conficiendo continuò occupati; Quibus artibus potissimum occuparentur primævi homines utriusque sexus.iterum in arte textoria tum viri, tum fœminæ, ad vestes lineas comparandas, et ad corpus decenter tegendum insudabant; quoniam verò funium, chordarumque ad jumentorum hominumque subsidium usus, quàm maximè necessarius erat, verisimile est, illos huic restiariæ arti summo studio incubuisse, et vel ipsa ratio docet; fœminæ verò relictis dictis artibus robustioribus, quædam ex ipsis primò gubernandis animalibus, mulgendis vaccis, capris, similibusque, butyro, caseisque conficiendis occupabantur; alias gallinarum pullorumque educandorum, ovorumque colligendorum curam habebant; non deerant, quæ in sartoria arte, videlicet vestibus consuendis, lino in fila ducendo, maxima verò pars lotrinæ et culinæ ministeriis occupabatur; pleræque unà cum dictis artibus ægrorum forsan curæ, filiorumque educationi operam suam impendebant; et ut omnia sine confusione agerentur, hisce veluti populorum Duces, Sem, Cham et Japheth, sub rege omnium Noë, præerant, qui et singuli juxta tribuum distributionem suos habebant præfectos, rerumque administratores, quibus cura annonæ, ne iis laboribus impeditis victus abundantia deesset, committebatur; et occurrentibus difficultatibus, non dubito, quin ad eas expediendas, veluti ad supremum humani generis, in hisce regionibus tunc congregati caput, regem et imperatorem, Noëmum recurrerint; hic verò convocatis primoribus filiorum nepotumque, quid nunc, et hîc agendum, quid evitandum, veluti publico concilio quodam decreverit.

Atque hæc sunt, quæ de primævorum post diluvium filiorum hominum vita et actionibus dicenda duximus; et quamvis de hisce nil in sacris literis contineatur; interpretes verò non nisi jeiunè illa tetigerint, rectæ tamen dictamen rationis præscribere videtur, hoc ita fieri debuisse, nisi quis velit, omnia casu transàcta fuisse, quod à Noëmi regis supremi, et divinitus illustrati sapientiâ alienum esse quis non videt? uti enim Deus Opt. Max. eum in renascentis mundi instauratorem elegerat, ita quoque ipsum etiam ad suos innumerabilis multitudinis populos instruendos, regendosque singularibus et incomparabilibus animi talentis, ad mundi pondus pro dignitate sustinendum instruxerit.

 Liber primus, caput IV Liber primus, caput VI