Liber primus, caput V | Liber primus, caput VII |
caput vi.
De Tempore transmigrationis ex Oriente in terram Sennaar à diluvio peracto, ad 132 annuum, qui est ortus Phaleg.
HÆc gentium transmigratio, quo tempore, aut quo post diluvium anno acciderit, tametsi scriptura sileat, quantum tamen ex chronologorum calculo colligere possumus, eam paulò ante 132 annum, ad ortum Phaleg filii Heber accidisse, non inverisimile credimus. Quod ut luculentius pateat,
SupponoMoræ Noë in montibus. primò; primævos à diluvio homines, filios Noë filiorumque ejus, post egressum extra arcam, non statim in planitiem montis, quemadmodum in præcedentibus quoque innuimus, descendisse, sed per complures annos, primò in campis montium perstitisse, ibidemque primò propagationis, agrorum colendorum, aliarumque artium specimen dedisse, usquedum excrescente in immensum filiorum multitudine, submontanis campis ad fruges ferendas jam aptis, in inferiora descenderent.
SupponoNon statim ex monte transmigratio in terram Sennar contigit. secundò; certum quoque et rationi congruum est, dictam progeniem non statim post descensum montis, iter in terram Sennaar occœpisse, sed ad complura lustra in excolendis regionibus, quæ tunc temporis sine nomine, posteris verò temporibus, et etiamnum Armenia, Media et Persia dictæ fuerunt, constitisse; ubi quoque ejus possessores non confusè, sed magno ordine à Noë primò, deinde à tribus filiis Sem, Cham et Japheth, gentium capitibus, regebantur, et a quibus veluti artium scientiarumque peritissimis, et jam a centum annis ante diluvium in iis à patre Noë exercitatis, omnem propagandarum artium ad vitam sustentandam necessariarum, modum et rationem procul dubio didicerunt, ne, antequam in universæ terræ sèmitas dispergerentur, iis carerent, sine quibus humanæ vitæ transigendæ ratio consistere non poterat, sed de hisce satis in præcedenti capite.
Quanto verò tempore in Oriente steterint, Torniellus certis ex genealogiæ filiorum Noë conjecturis colligit, uti paulò post videbitur; de Nembrod tamen, quod est argumenti nostri unicum insyitutum, quo nimirum anno natus sit, quando moverit ex Oriente, quot annis vixerit, cum is unus è transmigratoribus fuerit, et Turris architectus, investigandum restat.
Suppono tertiò; fidum et exactissimum Torniellum secutus, qui annum ortus filiorum Noë, per annos à diluvio usque ad 152, et 275, scite sane et pulchre describit; verùm ut lector unicâ veluti synopsi, annorum seriem conspiciat, genealogiam hîc apponendam censui, ex hac enim dare patet, quid circa propositam difficultatem sentiendum sit.
Epilogismus,
- Post diluvium itaque anno primo, vitæ Noë 601. natus est, opinione Tornielli, aliorumque interpretum, Ælam filius Sem primogenitus, anno orbis conditi ____ 1657
- Post diluvium anno 2. mense octavo, Arphaxad filius Sem, Gomer Japhethi filius, et Chus filius Cham, vitæ Noë 602. oritur ab orbe condito ____ 1658
- Post diluvium anno 3. nati putantur Magog filius Japhethi, et Mesraim filius Cham, vitæ Noë 603. ab orbe condito ____ 1659
- Post diluvium anno 4. vitæ Noë 604. nati putantur Chanaan et Lud, filii Cham, anno ab orbe condito ____ 1660
- Post diluvium anno 5. vitæ Noë 605. nati creduntur Thubal filius Japheth, et Aram filius Sem, et Mosoch, anno ab orbe condito ____ 1661
- Post diluvium anno 7. vitæ Noë 607. natus censetur Thiras filius Japheth, anno ab orbe condito ____ 1663
- Post diluvium anno 38. Arphaxad filius Sem genuit Cainan, vitæ Noë 638. ab orbe condito ____ 1694
- Post diluvium anno 68. vitæ Noë 668. Cainan genuit Sale, et Chus Nembrod, anno ab orbe condito ____ 1724
- Post diluvium anno 97. Sale genuit Heber, vitæ Noë 697. anno ab orbe condito ____ 1753
- Post diluvium anno 132. vitæ Noë 731. Heber genuit Phaleg. Prima divisio gentium: ab orbe condito ____ 1788
- Post diluvium anno 162. vitæ Noë 761. Turris ædificatio anno ab orbe condito ____ 1818
- Post diluvium anno 275. confusio linguarum, et secunda dispersio gentium, anno ab orbe condito ____ 1931
- Post diluvium anno 276. regnum Nembrod, Babylon. vitæ Noë 876. ab orbe condito 1932
- Post diluvium anno 350. Noë moritur, anno ab orbe condito ____ 2006
- Post diluvium anno 360. Ninus regnat, anno ab orbe condito ____ 2016
Ex hoc Epilogismo Genealogiæ luculenter patet, omnes tunc homines in mundo usque ad ortum Phaleg in Oriente extitisse, unicam quoque linguam fuisse omnibus, usque ad confusionem linguarum, quæ contigit anno post diluvium 275. Trina itaque transmigratio gentium ex Oriente, paulò ante ortum Phaleg, in adeò immensam hominum multitudinem excreverat, ut Noë divino lumine ductus, ne confusio in tanta multitudine nasceretur, eam in tres regiones mundi sibi notas, juxta trium filiorum Sem, Cham et Japheth, tribus dividendam censuerit, quæ circa annum, uti ex tabula patet, circa ortum Phaleg, circa annum fere centesimum trigesimum contigit; atque adeò ex præcedente genealogismo pateat, tres filios Noë cum omnibus filiis filiorum, nepotum, pronepotum, abnepotumque progenie, post egressum extra arcam, antequam in terram Sennaar proficiscerentur, partim in montanis Ararat recessibus, partim in submontanis regionibus orientalibus natos fuisse; quorum, quæ in Tabula ponuntur nomina, non nisi principes solùm, et patriarchas, innumerabiliumque populorum progenitores notant.
Quod ut comprobemusDuplex divisio terræ quomodo intelligenda fuit., notandum, hoc loco divisionem gentium dupliciter intelligi debere; primam quidem ad ortum Phaleg, unde et Heber pater ejus nomen filio suo à divisione indidit; hoc enim tempore, ut plerique ferè interpretes referunt, prima à Noë divisio gentium facta est; unde hoc loco non sumenda est illa divisio, quæ post confusionem linguarum contigit, sed quæ à Noë Dei voluntate, et quasi ex testamento Noëmico instituta fuit; altera verò reapse in constructione Turris. Qui verò unam cum altera confundunt, valdè hallucinantur, cum illa vel ipsius 'Josephi testimonio ἀποδασμὸς τῆς οἰκήσεως, id est, distributio habitationum dicatur, quando videlicet Noë distributionem universæ terræ tribus filiis suis, hoc, quo dixi anno, instituit; hæc verò sit illa, quæ post confusionem linguarum in executionem deducta fuit, quam proinde Josephus σύγχυσιν περί τὴν διάλεκτον, id est, confusionem linguarum vocat, eò quod confusio hæc causa fuerit divisionis gentium; prior quidem sine ulla confusione transacta fuit, non item posterior; illa quieta, hæc turbulentis motibus conferta; illa sub ortum Phaleg, hæc sub medio ejusdem tempore contigit; et constat ex authoritate sacræ scripturæ Genes. cap .x. v. 25. ubi Heber nomen filio indidit Phaleg, eò quod in diebus ejus divisa sit terra. Qui verò obstinatiùs confusionem linguarum cum priori dicta divisione terrarum confundunt, seipsos confundere videntur, cum confusio linguarum anno post diluvium 275. illa verò 132 anno post diluvium, differentia 143 annorum contigerit, et hisce verbis innuit Josephus. Porrò Heberus Jectan et Phalegum genuit, qui natus est dum habitationes distribuerentur. Innumeros hujus sententiæ authores hîc adducere possem, nisi vel ipsa ratio divisionis gentium ita se habere dictaret; unde Heber hoc nomen Phaleg filio suo non tam instinctu naturali, quam prophetico indidisse videtur. Certè in libro, qui סדר שלם Seder Olam, id est, ordo seculorum dicitur, Rab. Jose hoc pacto dicit: Heber fuit propheta magnus, quoniam afflatu Spiritus sancti filium suum Phaleg nominavit, à futurâ videlicet divisionem in fine vitæ ejus; cui consentit S. Hieron. in quæstionibus Hebraïcis, et Genebrardus in chronico: Vocabulo prophetico providentiæ dictus est Phaleg, ut innotesceret in hac divisione orbis terrarum plus fuisse divinæ providentiæ, quàm humani consilii, aut industriæ.
AnnoPhaleg ortus quando et quo anno. itaque Heberi 34 absoluto, et 35 inchoante, et diluvii 132. non anno 102. (uti ii, qui injustè Cainan omiserunt) natus est Phaleg; quo anno patriarcha Noëmus, cum nepotes suos jam in tantam excrevisse multitudinem videret, ut plurimis coloniis jam deducendis sufficerent, et ipse vicinam sibi ex hac vita migrationem crederet, divinam iis de divisione Orbis habitabilis mentem aperuit. Quæ pulchrè sanè prosequitur Epiphanius in Ancorato. Noverunt, inquit, omnes Noë, virum justum, qui cum relictus esset ipse post diluvium, et tres fili ejus, ut qui justus esset, et filios suos pios efficere conaretur, ut ne in ea mala inciderent, sicut ii, qui diluvio perierunt, non solùm per doctrinam illis pietatem proposuit, sed et per jusjurandum ab unoquoque eorum benevolentiam erga fratrem exegit, et dividit quidem, veluti hæres mundi à Deo constitutus, tribus filiis suis universum mundum sub sortem missum, et unamquamque partem juxta sortem singulis distribuit: et ipsi quidem Sem primogenito cecidit sors à Perside et Bactris usque ad Indiam, et regionem Rhinocurorum, quæ sita est inter Ægyptum et Palestinam è regione Maris Rubri; ipsi verò Cham obtigit terra à Rhinocura usque ad Gades, ad meridiem; tertio verò filio Japheth obvenerunt ea quæ spectant ad Aquilonem à Media que ad Gades, et Rhinocuros. Sed hæc omnia fusiùs prosecuti sumus in Arca Noë, lib. 3. de Divisione Gentium, ubi et Lector aliam divisionem reperiet.
Post hæc crescente singulis annis hominum multitudine, Noë nihil aliud agebat, quàm ut illis juxta Domini præceptum (crescite rt multiplicamini, et replete terram) transmigrationis tandem initium suaderet. Accidit tandem, ut sive sollicitatione Noë, sive regione orientali hominum incrementum non amplius ferente, commendatam à Deo transmigrationem auspicarentur, ex Oriente videlicet in Occidentem, id est, in terram, quæ postea Sennaar vocata fuit. Neque quispiam existimet, huiusmodi populos Populus non continuato itinere ex Oriente in Occidentem, sed cum mora multorum annorum in intermediis locis constit., qui ad aliquot milliones excurrebant continuato itinere illam inter orientalem regionem Persidis sive Armoniæ, et terram Sennaar, intercapedinem emensos fuisse, sed ubi commodum locum reperissent, ibidem commoratos fuisse: quis enim tante multitudini sufficientem commeatum præbuisset, nisi terræ bonis, quam transibant, veluti paratis jam à natura nutrimentis sustentari valuissent; unde verisimile est, Noëmum ducem omnium, in hac mora ad terras colendas, fructus colligendos, ad animalium jam in infinitum multiplicatorum venationem, dispertitis laboribus ad similia officia coëgisse, ne præter ea, quæ jam ex Oriente secum transtulerant, alimenta tantæ multidini nutriendæ deessent.
Non Instrumenta ad humanæ vitæ usum parata jam ante.deerant hîc instrumenta omnis generis ad usum humanum necessaria, quæ ab innumeris jumentis portabantur, et si quandoque amnes transeundi essent, quorum non pauci in itinere occurrebant, statim Noëmi providentia, lintres, ratesque, ad homines transportandos aptissimæ, jam paratæ suppeditabantur; pro jumentis verò, equis, asinis, bobus, armentis, gregibusque transvehendis, crates ex validis compactæ trabibus mox conficiebantur; atque hoc pacto, de loco in locum, de regione in regionem iter suum prosecuti fuerunt, non animo quidem inveniendi terram Sennaar, neque enim de ea, quam nimirum nullus adhuc homo vivens inhabitaverat, audiverant, neque eam tanquam itineris terminum intenderant; sed paulatim castrametantium more, de regione, uti dixi, in regionem, ubi commodam reperissent stationem, et rebus necessariis fœcundam, ibi tentoriis erigendis, casisque construendis commorabantur, donec tandem post multos annos iter prosequuti, terram illam, non amœnitate tantum confertam, sed etiam uti fluminibus maximè irriguam, ita rerum abundantiâ feracissimam invenirent, quæ postea terra Sennaar, ab excussione dentium, et Babylon, à confusione linguarum dicta fuit.
Liber primus, caput V | Liber primus, caput VII |