Turris Babel/Liber secundus/Sectio II/Caput V

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Liber secundus, sectio II, caput V
1679
Fairytale left blue.png Liber secundus, sectio II, caput IV Liber secundus, sectio II, caput VI Fairytale right blue.png

Caput V.

De Ponte, et duobus regiis Palatiis in oppositis urbis locis, à Semiramide exstructis.


DE mirabili opere Pontis, quem Semiramis supra Euphratem, medium urbis Babylonicæ perfluentem erexerat; audiat lector, quæ de eo, et duobus regiis palatiis in oppositis urbis partibus, extructis, dicat Diodorus: Diodorus. His mœnibus summâ curâ unico anno absolutis pontem, quâ parte fluvius angustior fluebat, construxit, stadiorum quinque, id est 625 passuum longitudinis, columnis in profundo summâ arte invicem pedes duodecim distantes jactis, lapides ædificii truncis ferreis immixto juncturis liquefacto plumbo conjunxit. Ante columnas ad impetum aquæ scindendum, cursumque fluvii reprimendum, firmos composuit angulos, quo ab omni aquæ undique circumfluentis vi tutæ essent. Pontem, is triginta pedum latitudine erat, ex cedrinis cypressinisque conjunxit, opus nulli arte posterius eorum, quæ à Semiramide facta sunt. Ab utroque fluminis latere murum duxit stadiis trecentis sexaginta, pari manium urbis latitudine. Regias juxta flumen ex utroque Pontis latere duas ædificavit, quæ et aspectum latè urbis præberent, et essent tanquam civitatis propugnacula, Euphrate per mediam urbem, meridiem versus fluente. Altera Regia ad orientem, ad occidentem altera spectat, utraque ingenti opere triplici ambitu murorum constructa. Alter deinde interior est circuitus, cujus in crudis adhuc lateribus varia animantia, quæque suo colore, ad naturæ similitudinem expressa fuér. Hujus longitudo stadiorum est quadraginta, latitudo laterum trecentorum, altitudo, ut Ctesias scribit, passuum quinquaginta. Turrium altitudo ad passus septuaginta elevatur. Est et tertius intimus circuitus, qui arcem continet, triginta

Pons babylonius à Semiramide constructus,
vel, ut alii, à Nitocri.
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 90 crop).jpg
DESCRIPTIO
PONTIS BABYLONICI.

Pontem hunc (secundum Diodorum) 2 stadiorum longitudine, et 30 pedum latitudine, GH, sic construxit Semiramis.

Non fubjecerat arcus, sed columnas mira in profundum arte jactas, extruxit, lapides ut firmiùs inter se connecterentur, uncis ferreis distrinxit, et plumbo compages illiquato explevit. Columnis verò antequam latera fluvium exciperent, angulos (qui rotundum et paulatim usque ad columnæ latitudinem refrænatum haberent aquarum decursum) præstruxit FC.

Columnæ erant duodenum pedum interstitio DE.

Hæ prægrandibus trabibus obtectæ erant, et iis superimpositi asseres transversi A.

stadiorum ambitu. Hujus ædifici altitudo latitudoque superat, secundi muri opus. Inerant diversorum animalium figuræ in turribus et muris, colore quoque, ac formâ naturali. Erat insuper omnis generis animantium venatio, quorum magnitudo quatuor cubitos excedebat. In his Semiramis conspiciebatur ex equo pardalim jaculata, juxtaque eam vir Ninus jaculo leonem feriens. Erexerat et portas tres, superque eas varia ex ære posita ornamenta. Hæc regia excellentior ea, quæ ex altera sita erat fluvii parte, fuit, tum magnitudine, tum ornatu; illius enim muri ambitus triginta stadia ex cocto latere complectebatur, loco animalium æneæ statuæ erant Nini ac Semiramidis, præfectorumque, et Jovis insuper, quem Belum Babylonii vocant. Inerant et acies structæ, variæque venationes ad aspicientium voluptatem. Vide in urbis topographia laci locum B C D.In loco Babyloniæ humiliori lucum quadratum effodit, cujus singula latera ex latere cocto, asphaltoque ædificavit; stadia erant ducenta, profunditas pedum triginta quinque, ad quam flumine superinducto ab regia fossa utrimque aditum fecit. Ex utraque verò parte, ex cocto latere fornicibus constructis asphaltum superinduxit, ad quatuor
Ectyron Reginæ Semiramidis cum Leone concertantis; referente Herodoto er Diodoro, ectesia extractum juxta figuram in Ismendis Monumentis depictam.

cubitorum spissitudinem. Erant autem muri fossæ latitudine laterum viginti, altitudine supra fornices pedum duodecim. Septem diebus opere perfecto, flumen in priorem cursum restituit. Statuit autem ab utraque fossæ parte portas æneas, quæ usque ad Persarum regnum stetere.

Fairytale left blue.png Liber secundus, sectio II, caput IV Liber secundus, sectio II, caput VI Fairytale right blue.png