Turris Babel/Liber secundus/Sectio II/Caput VI

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Liber secundus, sectio II, caput VI
1679
Fairytale left blue.png Liber secundus, sectio II, caput V Liber secundus, sectio II, caput VII Fairytale right blue.png

Caput VI.

De Hortis Pensilibus, à Semiramide in Babylonico campo exstructis, qui et inter miracula mundi numerati fuêre.


TAntaIncredibilis animi magnitudo in Semiramide. fuit in Semiramide animi fortitudo, tantus ambitiosi pectoris ardor, ut requiescere non posse videretur, donec gloriam Nini mariti sui, incredibilium gestorum memoria, si non superaret, saltem æquaret. Fuerat ea primùm auctor deditionis Bactriæ urbis, et consequenter totius Bactrianorum regni, de quo vide Diodorum lib. i. cap. 3. cujus animum, supra omnem muliebris conditionis sexum admiratus Ninus, eam in uxorem duxit. Sub hoc primævi mundi Imperatore Nino, Semiramis Imperatrix, sub fœmineo sexu masculum, Martiumque animum induens ea gessit, quæ non solùm fœmineam conditionem superaret, sed et tam ardua, tam sublimia verè παράδοξα καί ἂπιστα operata fuit, ut, si scriptorum veridicæ relationi fides habenda est, post se omnium gentilium mulierum, fortiumque heroïnarum famam multis parasangis reliquisse videatur. Sed cùm jam in præcedentibus de Turri octozonia, et civitate Babyloniæ ab ipsa erecta actum sit, jam restat, ut et Hortos ejus pensiles pari passu describamus.

SicHorti pensiles. itaque dicit Diodorus lib. iii. cap. 4. Erat et pensilis Hortus juxta arcem, non à Semiramide, sed à quodam Rege Syro postmodum in gratiam ejus factus. Verùm quicquid hic Diodorus scribat, perperam dictum fuisse, omnes ferè veteres scriptores asserunt, cùm hoc unicum opus Semiramide fuisse, credendum sit; cùm Rex ille Syrus, cujuscunque tandem nominis fuerit, in aula Reginæ præcipuus, quem uti illa insigni favore prosequebatur ita quoque condendorum hortorum pensilium curam dedit; hic ad animum Semiramidis, quem norat, rerum inauditarum, et insolentium amore tumidum, se accommodans, persuasisse videtur, ut ad delectationem propriam hortos omni florum, plantarum, arborumque genere confertos supra palatii sui tecta conderet. Qualis autem hujusmodi structura esset hisce verbis describit Diodorus. Hujus Horti, inquit, singula latera jugeribus quatuor extenduntur. Aditus veluti in monte erat, ædificiis unum supra alterum extructis, ut in eo conspectus longè latèque pateret; testudines in solo positæ erant, quæ totius Horti pondus sustinerent, inde aliæ super alias excrescente semper magnitudine, ædificatæ; nam superiores, in quibus Horti murorum superficies continebatur, altitudine 50 cubitorum eminebant; earum latitudo pedum erat 12. muri pars magna impensa extructa, spissitudine erant pedum 22. solum hoc pacto constabat: erant positæ lapideæ trabes longitudine pedum 16 et 6 latitudine; super has pro pavimento stratæ arundines asphalto compactæ, desuper cocti lateres duplici ordine gypso structi; tertiò regulæ plumbeæ, ne qua humiditas ad testudines manaret; aquarum insuper receptacula, quibus humor efflueret. In hoc patimento congesta humus profunda, ut magnarum arborum radicibus satis esset, Hortum efficiebat; in eo proceræ omnis generis arbores aspectum jucundum reddebant; lumen quoque adeò testudines invicem præbebant, ut in eis regia diversoria haberentur; præterea aquæductus occultè fabricatus rigabat Hortum. Hucusque Diodorus. Verùm cùm hæc descriptio obscurior sit, quàm ut ex ea vera fabricæ forma concipi possit, ejus hîc scenographiam oculis lectoris,
Horti pensiles Semiramidis Babiloniorum Reginae juxta Eufratem siti. ex mente Auctoris.
juxta exactum verborum à Diodoro de ea traditorum tenorem, exhibendam censui.
Expositio singularum partium.

Totius Horti structura quadra in circuitu 46 jugerum longitudinem habebat, ita ut singula latera in quatuor jugerum spacium extenderentur. QuidJugerum quid? igitur per jugerum hîc intelligatur, expendamus. Uti mensuræ rerum variis occasionibus inventæ sunt, ita quoque difficile est, iis certam et determinatam mensuram attribuere, ob mensurarum, quibus diverfæ nationes utuntur, varietatem. Sacra scriptura dicit, jugera, media pars agri, quam par boum uno die arare potest, uti Hebræa lectio habet: בבהצי מענה צמר שרה In medio jugero par boum agri; cui Plinius subscribit. Verùm cum dies non horas æquales semper duodecim, sed pro diversa ratione solstitiorum climatumque, horarum quantitatem sortiantur; hinc quoque dubium exactæ determinari non potest. Hieronymus Mathematicus, 200 pedibus contineri scribit; Quintilianus 200 pedibus in longitudinem, dimidium in latitudinem refert. Varro lib. i. Jugerum, inquit, est, quod quadratos duos actus habet; aclus quadratus, qui et latus 120 pedes et longus totidem. Diodorus sanè hoc loco nequaquam ipsam quadratam horti superficiem, sed longitudinem tantum unius jugeri sumpsisse, vel inde patet, quod ambitum horti in quadro positi, per quatuor jugerum, in quæ singula latera se extendebant, longitudinem intellexerit, quantum autem unum jugerum Babylonicum pedibus secundum unius lateris longitudinem constiterit, Hieronymus Mathematicus ducentis pedibus definit; cum itaque unus latus Horti quatuor jugerum longitudine constituerit, et 200 pedibus unum jugerum, fuerit haud dubiè unum latus 800 pedum, qui in passus reducti dabunt 160 passus: dant unum stadium; erit itaque latus unum Horti 800 pedum, id est, 160 passuum, qui unum stadium, et insuper 35 passus conficiunt; hic verò numerus pedum si quadretur, dabit sexcenta quadraginta millia pedum quadratorum, aream totius horti.

Arx babylonica à Semiramide exstructa.

Intra hunc ambitum erant quatuor areæ 400 pedum longitudinis ABPX. PXLM. LMNO, et NODI. Prima elevabatur à terra 12 cubitos, sive 36 palmos circiter; secunda PXLM alta 20 cubitos, sive 60 palmos; tertia LMNO 37 cubitos sive 3 palmos; quarta proxima Euphrati, 50 cubitos erat alta, id est, 180 palmos; atque in hac area, omnis generis piantæ, flores, arboresque in quincuncem dispositæ cernebantur, et amœnissimæ peridromides topiario opere, ad umbram capessendam instructæ. Non deerant hîc fontium salientium jucundissimi prospectus; aquæ verò per machinas hydraulicas ex Euphrate in altum, tum in fontium usum, tum ad Hortum irrigandum deducebantur. Structura arcubus et areis stupenda.Atque tota hæc structura sustinebatur fornicibus latericiis sibi lato interstitio, arctissimis strictissimisque vinculis secundum arearum proportionem sibi cohærentibus, quorum quilibet arcus, sive fornix 12 habebat pedes diametri NO, fornices verò unus ab altero distabant 22 pedes, uti videre est in OP. In superioris Horti parte obstupescenda illa fabrica supponebatur, quæ per intextas sibi fornices ita adornabatur, ut cum esset in varia aularum receptacula distincta, singula tamen lumen uberrimum tum per portarum arcus, tum per fenestras, singula reciperent; et hoc pro rata altitudinis proportione eadem spectabantur in reliquis arearum, sive planorum, primi, secundi, et tertii substructionibus. Ne verò plana hæc cum tempore ex aëris injuriis damnum reciperent, illa magnis instrata fuere lapidibus, longitudinis 16

Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 99 crop).jpg
Descriptio Hortorum Semiramidis, qui pensiles dicti sunt.

In uno latere civitatis erant horti suspensi, fere conjuncti fluvio Euphrati, qui inter septem miracula Mundi numerabantur.

Situs eorum erat figuræ quadratæ, quadringentorum pedum, per quemlibet angulum, quibus corresponderent secundus et tertius. AB. AC.

Intus erant quatuor Atria vel Areæ, 400 pedum longitudinis, et 100 latitudinis, ita ut una supra aliam emineret. EFGH.

Prima elevabatur à terra 12 cubitos cum dimidio E.

Secunda, viginti cubitos. F.

Tertia, triginta septem cubitos cum dimidio. G.

Quarta proxima Euphrati, quinquaginta cubitos. Illic extrahebatur aqua ab Euphrate certis quibusdam machinis, ad irrigandos hortos. H.

Tota hæc structura sustinebatur fornicibus latericiis, sibi cohærentibus lato interstitio secundum proportionem arearum, quorum quilibet habebat 12 pedes diametri, NO.

Distabat itaque unus ab altero fornix pedes 22. O.P.

Et hoc quidem tam pro firmatione intermedia, quam pro commoditate mansiuncularam quarundam ibi exstructarum.

Superiora harum tabernarum primoerant instrata magnis lapidibus, longitudinis 16 pedum, et 4 latitudinis ut in prima arca videre est E.

Secundo, totum illud erat coopertum magnis arundinibus, ut in secunda arca observatur. F.

Tertio, omnes illæ arundines erant obtectæ magnis laminis plumbeis, quæ defenderent fornices ab humiditate terræ. G.

Quarto tandem, erat super omnia hæc optima terra, exculta exquisitis floribus et plantis. H.

Gradus à Diodoro non referuntur, ssed ex Architecturæ regulis à nobis ita sunt concinnati, et literis IKLM designati.

Fenestræ litera R notatæ, tot erant aperturæ, per quas in singulas areas visere dabatur.

pedum, et quatuor latitudinis ; quæ primò arundinibus, deinde magnis laminis plumbeis integebantur, ne humiditate terræ damnum paterentur, et plana, et substructiones; quæ deinde per canales oblongos, et plumbeos ad extra evolveretur.

InHortorum deliciæ arborumque insertio in supremo domûs tecto. superiori verò plano, dicta jam arte cooperto, optima, et feracissima terra aggerebatur, tantæ altitudinis, ut et arbores radices suas commodè et sine impedimento distendere possent. Strabonis mira descriptio.Strabo hujusmodi Hortos describit hoc pacto: Cùm viderent artifices, arbores, quas supra ultimum planum plantare volebant, sufficientem terram habere non posse, omnes substructionum columnas, quos ipse talos vocat, intùs datâ operâ vacuas reliquisse, terrestrique glebâ replevisse, eo fine, ut arborum supra plantatarum radices hisce columnis ad quadrati prismatis formam constructis, sese paulatim insinuatæ, firmam consistentiam consequerentur. Addit Diodorus ad irrigandum Hortum, aquam ex Euphrate flumine per occultos canales derivatam fuisse, quod quidem artificium aliud esse non potuit, nisi illud, quo per antlias rotæ benefici , aquam in turris appositæ altitudinem elevarent, et hinc per syphones in varios usus eandem distribuerent. Vide figuram.

Porrò primum planum infimum ita constitutum erat, ut per scalas ascensus daretur ad secundum, et hinc aliæ scalæ ad tertium, et tandem ad supremum, tametsi verò harum scalarum nulla apud Diodorum mentio fiat, hâc tamen industriâ scalas constitutas, vel ipsius architectonicæ regulæ nobis, fieri debuisse dictant. Fenestræ litera R. notatæ, tot erant aperturæ, per quas ad singulas areas prospectus concederetur. Atque hæc est sumptuosa illa Hortorum pensilium structura, quam non exiguo studio ex Diodori descriptione, in hac præsenti delineatione, oculis curiosi lectoris exponendam rati sumus: Has auctorum veterani lectiones, cum singulari adhibito studio paulo exactiùs ponderavissem inveni multa veritati non consentanea neque concipi posse totius structuræ symmetriam, nisi alio modo disponeretur moles tanta camerarum, arcuum, peridromidum, aularum, hortorum, fontiumque varietate, ad omnes opticarum projectionum leges expressa oculis exponeretur curiosi lectoris, quod in hac præsenti schemate præstitimus in quo præter projectionem opticam, eadem fere hic spectantur, quæ in præcedenti schemate.

Non destitit hîc in Semiramide magnæ mentis ambitiosa gloria; siquidem præter alias urbes, quas ad nobiliora Asiæ flumina, veluti emporia quædam ad mercaturam exercendam condidit. Præterea ex Armeniæ montibus, inquit Diodorus, lapidem exscindi jussit, longitudine 150 pedum, latitudine verò spissitudineque 24. hunc magnâ curruum multitudine ad flumen delatum, navique impositum, Babylonem detulit, inque platea insigniori erexit. Res mirabilis spectantibus, quem à forma obeliscum vocant; inter septem miracula mundi annumeratur, fuitque hic primus in orbe obeliscus, qui et postmodum Ægyptiorum Regibus, Chusi filiis, erigendorum obeliscorum originem dedit, de quibus vide Obeliscus à Semiramide in Babylone erectus omnium qui unquam facti sunt maximus.Obeliscum Pamphilium, et Tomum iv Oedipi, et in sequentibus. Longitudo hujus lapidis ex uno saxo in obeliscum efformati, fuit, uti ex Diodoro paulò antè allegato constat, 150 pedum, 24 latitudinis, qui in palmos resoluti dant altitudinem 225 palmorum, latitudinem 36 palmorum; quæ quidem vasta moles multis parasangis superat omnes obeliscos, qui unquam in Ægypto, et postea Romam translati, erectique fuerunt. Certe obeliscus Thebanus, quem hodie ante ecclesiam Sancti Joannis Lateranensis erectum videmus, omnium eorum, qui judicio Plinii, in Ægypto inventi sunt, maximus fuit, quem et Cambyses, cùm omnia Ægyptiorum monumenta igne, ferroque consumpsisset, hunc solum molis reverentiâ motus, intactum reliquit. Comparatio magnitudinis hujus cum Lateranensi obelisco.Sed jam unum cum altero comparemus. Habet Lateranensis obeliscus 148 palmos, à basi usque ad ultimum pyramidii apicem; Semiramæus verò 225 palmos; quæ ab invicem subducta relinquunt 77 palmis longiorem Lateranensi; habet præterea Lateranensis obeliscus unum latus basis 14 palmorum, Semiramæus verò 36. quæ dempta ab invicem, dabit latus basis 22 palmis latius obelisco Lateranensi; unde immensam molem esse debuisse, quis non videt? Quomodo obeliscus in Baabylonem devectus sit ibique quibus maachinis erectus.quomodo verò, aut qua raratione, quibus machinis per terram à loco montis, ex quo excisus fuerat, ad Euphratis flumen, ad plurima milliaria deductus fuerit, quis novit? et tametsi Diodorus curribus ductum fuisse dicat; ego certe experientiâ, in translatione obelisci Pamphilii ex Hippodromo Caracallæ in forum Agonale devecti doctus, id curribus minimè fieri potuisse crediderim, sed magnâ ingentium scytalarum agilium moli suppositarum agitatione ad flumen promotum existimem; navibus deinde in Babylonem per flumen translatum fuisse ait, ubi fides iterùm vacillare videtur; quæ enim navis tantæ moli sustinendæ, quantumvis ventricosa, sufficiens fuisset. Dico itaque, neque fluminis profunditatem, neque navis capacitatem tantæ moli portando proportionatam dari potuisse. Accedunt scopuli fluminis latentes, et fundi inæqualitas, quibus ingens navis pondus prævalens vel subsedisset, vel nimio pondere rupta fuisset: verisimile itaque est, craticulata ingentium arborum contabulatione, quas crates vocant, more Ægyptiis solito in Babylonem devectum fuisse. Quibus demùm machinis tam inauditam unius saxi molem erexerint, lectori Staticæ non imperito expendendum relinquo; ut proinde vel ex hisce recitatis architectonicæ artis speciminibus, a Babyloniis artificibus, exhibitis, luculenter pateat, eos omnium artium ad fabricandum necessariarum, videlicet Staticæ, Hydraulicæ, Opticæ, Metallariæ, Sculptoriæ, et Plasticæ perfectam, sine quibus nihil dictorum monumentorum confici poterat, notitiam habuisse, adeoque cum Ægyptii cum Babyloniis de mirabilium operum exhibitione, concertasse videantur; vide, quæ de hisce et similibus in iii Tomo Oedipi, de Mechanica Ægyptiorum, amplissimè egimus.

ReliquaSemiramidis gesta in bello. verà gesta Semiramide prosequitur Diodorus lib. citato, cap. 4. et 5. ubi tradit, eandem magnam Libyæ Æthiopiæque partem, in suam ditionem redegisse, ac bellum Indis illatum vario eventu gestisse, et ubi necessitas exigebat, ausu inaudito montes complanasse, et valles implevisse, Sabellicus ex Ctesia refert. Quod et breviter tangit Justinus loco citato, ubi plura de mirabili Reginæ hujus virtute, ac prudentiâ paucis perstringit; atque illud imprimis, quod statim ac orbata marito est; illa impubere adhuc immaturoque ad bellum filio, ipsa molem belli sustinendam censuit donec, tandem rebus præclarè gestis, se ostendit talem, quæ etiam viros virtute anteïret, et cui propterea nemo parere detrectaret.

Anno itaque mundi 2090, postremo dictæ Semiramidis anno desinente, nimirum sub finem anni 41 vitæ Saræ uxoris Abrahæ, necesse est, defunctam esse Semiramidem Assyriorum Reginam, siquidem ipsa (teste Eusebio in Chronicis) regnavit post virum suum annis quadraginta duobus; quod et tradunt Diodorus rerum antiquarum lib. 3. in calce capitis quinti; et ex Trogo Pompejo Justinus circa initia lib. 1. sub anno mundi 2049. quo Chronologi dicunt, candem regnare cœpisse, eodem nimirum anno, quo nata est Sara, à quo ad hunc annum in chronologismo nostro invenies prædictos duos et quadraginta annos. Mors Semiramidis insanis.Hæc Regina quæ de cætero, propter rerum gestarum gloriam celeberrima, virtute plusquàm virili, dotata, infelicem tamen, ac fœdum, indecorumque exitum habuisse scribit Justinus, supra citato loco, dicens, eam à Nino minore, proprio ejus filio fuisse trucidatam, quod licet vetula (erat enim duos et sexaginta annos nata, ut tradit ex Ctesia Diodorus loco citato) insanâ ardens libidine, incestuosum ejus concubitum expetivisset. Et hoc, tanquam magis receptum, referant etiam B. Augustinus de civit. Dei, lib. 18. sub finem capitis 2, et Genebrardus lib. i. suæ Chronologiæ, aliique auctores. Tametsi Diodorus suprà relatus de obitu ejus agens dicat, quod ipsa detecti , quas ei Ninus per eunuchum paraverat, insidiis, ommique injuriâ juxta Ammonis responsum, remissâ, cum omnibus, filio, ut regi parerent, preafectis mandasset, è vestigio evanuit, ad deos, juxta Oraculi responsum , ut creditum est, translata. Sic Diodorus; qui his postea quædam fabulosa subjungit, quibus etiam prioribus fidem abrogavisse videtur.

AnnoNinyas Rex Babel filius Nini. postea proximo circiter inchoante, prædictæ Reginæ successit Zameis, qui et Ninias, sive Ninus minor, majoris Nini ac Semiramidis filius, tertius Assyriorum Rex, ut scriptum reliquerunt Eusebius in Chronicis et historici proximè allegati, Justinus et Diodorus; quorum postremus lib. iii. cap. 6. hujus Regis vitam, moresque, et gubernandi rationem, longè diversam ab ea, quam hactenus majores sui tenuerant, initam, breviter describit, additque eundem à posteris quoque suis usque ad Sardanapalum fuisse æmulatam; et idem ferè paucis perstringit loco citato Justinus, de hoc eodem Nino minore dicens: Ninias elaborato à parentibus imperio contentus, belli studia deposuit, et veluti sexum cum matre mutavisset, rarò à viris visus in fœminarum cœtu consenuit. Posteri quoque ejus exempla secuti, responsa gentibus per internuncios dabant. Sic ille.


Fairytale left blue.png Liber secundus, sectio II, caput V Liber secundus, sectio II, caput VII Fairytale right blue.png