Turris Babel/Liber secundus/Sectio III/Caput III

E Wikisource
< Turris Babel‎ | Liber secundus‎ | Sectio III
Jump to navigation Jump to search

Liber secundus, sectio III, caput III
1679
Fairytale left blue.png Liber secundus, sectio III, caput II Liber secundus, sectio III, caput IV Fairytale right blue.png

Caput III.

Labyrinthi in Ægypto prodigiosa fabrica.


QUæ de Labyrintho Ægyptiaco scribunt vetustissimi Auctores, Herodotus, Diodorus, Strabo, et post hos Plinius, omnem humanam fidem superare videntur. Herodotus ad primum ejus intuitum infinita admiratione defixum fuisse de se testatur. Diodorus omnibus operibus hominum industria unquam factis, superius excellentiusque fuisse scribit. Plinius potentissimum humani ingenii opus prædicat. Inexplicabilis Labyrinthi magnificentia.Operis magnitudo, dispositio et magnificentia à variis variè exponitur, neque id mirum cuiquam videri debet, cùm Labyrinthum ingressi, quisque in tanta rerum spectandarum multitudine, id potissimum, quod maximè in admirationem traheret, referendum putaverit, unde dum nova semper et mirabiliora occurrebant lustranda, facile inde confusis spectantium animis ex innumeris, uti singula distinctè observare non potuerunt; ita confusè quoque et indistinctè posteritati illa consignarunt. Certè Dædalum hujus admiratione fabricæ captum, inde occasionem cepisse alium Labyrinthum in Lemno condendi Plinius asserit; tametsi centesimam tantum partem ejus fuerit imitatus, dum sese ex inextricabili fabricæ structura etiam summo quo pollebat ingenio, explicare non potuerit. Labirinthi situs.Situs est Labyrinthus ad Lacum Mœridis versus Crocodilopolim, teste Herodoto et Plinio, quod et sepulchrum Mœridis esse volunt. Dividitur id primum in duodecim juxta Herodotum, et in sedeciim juxta Plinium domicilia, tot videlicet aulas, seu potius ampla receptacula, vastissimaque ædificia, quot olim Ægyptus universa in Præfecturas, quas Nomos vocant, dividebatur. «Erant autem», teste Strabone, «singulæ aulæ Nomorum columnisambitæ, invicem, continuæ, viæ verò quæ ad eas tendunt ex adverso sunt muri, qui aulas ordine positas cingunt. Ante ingressam vero portam Cryptæ sunt multæ ac longæ, quæ inter se tanta et tam mirifica tortuositate vias implicitas tenent, ut nemo ingredi aulam ullam possit; nec egredi sine duce, inexplicabili nimirum illo viarum errore deceptus».

SuntDescriptio cœnaculorum, porticurumque. hîc et cœnacula altissima, porticusque nonagenis gradibus singuli exstructi, columnis ex porphyrite lapide fulciti, quos inter Deorum simulachra, Regum statuæ et summa monstrosarum imaginum congeries. Quarundam verò domorum talis est, ab ingeniosa architecti inventione situs et dispositio, ut mox atque fores earum aperiuntur, formidabile tonitru audiri videatur. Dignum verò præ omnibus admiratione est, quod domorum singularum tabulata seu tecta, uti et cryptarum latitudines ex integris, teste Strabone, lapidibus, magnitudinis prorsus insolentis extructa sint, nullo prorsus nec ligni, nec alterius materiæ interventu. Verbo, totam fabricæ extensionem tria millia domorum comprehendisse referunt, quæ vel ingentem urbem æquare poterat. Sed audiamus singula exactè describentem in sua Euterpe Herodotum. Verba ejus sunt.

«RegnantibusHerodoti Labyrinthi descriptio. in Ægypto duodecim Regibus, placitum est eis aliquod relinquere commune omnibus monumentum, ex eoque placito fecerunt Labyrinthum paulò supra Mœridis stagnum, maximè urbem versus, quæ dicitur Crocodilorum, quam ego aspexi fama majorem: Si quis enim ex Græcorum narratione muros et operis speciem ratiocinatur, minus concipiet, quàm pro labore et sumptu hujus Labyrinthi, tametsi enim Ephesi templum memoratu dignum est, et in Samo, tamen Pyramides erant narratione majores, quarum singulæ multis et magnis operibus Græciaæ æquiparandæ sunt. Sed eas quoque Labyrinthus antecellit. Etenim duodecim, cujus aulæ sunt tecto opertæ, portis oppositis altrinsecus, sex ad Aquilonem contiguæ, totidem ad Austrum vergentes, eodem prorsus muro conclusæ. Bifaria in eo sunt domicilia, una subterranea, altera superiora illis imposita, utraque tria millia quinquaginta, quorum ea quæ superiora sunt, ipsi vidimus, et quæ aspeximus, enarramus; subterranea verò auditu percepimus: nam qui Labyrintho præpositi Ægyptiorum, nolebant illa ullo pacto monstrari, quod dicerent illic sepulchra esse, tum eorum Regum, qui ædificandi Labyrinthi fuerunt auctores, tum sacrorum crocodilorum; ita de inferioribus docti comperimus, superiora ipsi aspeximus humanis operibus majora. Nam anfractus seu egressus per tecta, et regressus per aulas, uti erant diversissimi, ita infinita me admiratione afficiebant. Ex aula in conclavia transitur, ex conclavibus in cubicula, è cubiculis in solaria alia, è conclavibus in aulas alias. Horum omnium lacunar, quemadmodum et parietes, lapideum est, sculptilibus passim figuris ornatum, singulæ aulæ maxima ex parte digestæ albo lapide, columnarum ambitu redimitæ, angulo quo finitur Labyrinthus, adhæret pyramis quadraginta passuum, in qua grandia sunt insculpta animalia, ad quam iter sub terra sit». Hæc est descriptio ab Herodoto curioso rerum omnium inspectore et admiratore observata, cujus descriptionem secutus, libenter hîc totius fabricæ rudem saltem quandam et superficialem ichnographiam in Oedipo de fabricis Ægypt. exhibuissem, si per tempus licuisset, ut lector ex ungue leonem colligere, et de præstantia ingenii talium operum architecti conjicere posset. Sed id hoc loco opportunè,
Mauseleum simendii prisci Regis Aegypti.
quantum ex auctoribus citatis conjecturis obscuris assequi potuimus, præstandum censuimus. Hisce auctoribus subscribit Strabo lib. xvii. rerum Ægyptiarum sequentibus verbis. «Ad hadc est Labyrinthi fabrica, opus haud impar pyramidibus et adjacens Regis sepultura ejus qui Labyrinthum construxit, locus autem in primo fossæ ingressu ad 30 aut 40 stadia, procedenti occurrit planities quædam sub mensali forma pagum habens, et multorum Regum regiam, quot prius Præfecturæ, quos Nomos vocant, erant. Nam totidem aulæ sunt columnis ambitæ invicem continuatæ omnes uno ordine, et uno pariete tanquam parvo quodam muro ante se aulas sitas habent. Viæ vero quæ ad eas tendunt ex adverso sunt ipsius muri, ante regressus cryptæ quidem multæ, quæ inter se vias flexuosas habent, ut nemo peregrinus ingredi aulam ullam possit, nec egredi sine duce, dignum admiratione, quod uniuscujusque domus tabulata ac etiam cryptarum latitudines ex lapideis tabulis integris, et magnitudine insolita extructæ sint, nullo usquam nec ligni nec alterius materiæ interventu. At si quis tabulatum ascenderit is videbit lapideum campum magnum stratum lapidibus, inde incidet iterum in aulas 27 ordine positas et columnis ex solito lapide innitentes; parietes quoque ipsos ex lapidibus non minoribus compositos. In fine ædificii quod plus stadio occupatur, est sepultura quædam, pyramis quadrangula cujus quodlibet latus fere jugerum et altitudo par sepulturæ, nomen eft Imendas, vel Simendes, dicunt tot aulas ibi factas esse, quot erant Præfecturæ sive Nomi Ægypti ad quos causa consultandi de rebus magni momenti convenire solebant». Ita Strabo. Quia tamen ex Hecatæi relatione fabrica hæc Ismendis Labyrintho minimè, sive magnificentiam, sive vastitatem spectes, est inferior, hîc ejus quoque deferiptionem ex ipsis Hecatæi oculati testis apud Diodorum verbis apponemus, quamvis ego putem et Labyrinthum et Simendis mausoleum unum fuisse, Labyrintho adjectum.

Sepulchra quoque, inquit Diodorus, Regum priscorum mirabili opere, et quæ minimè æquari à posteris possent, fuisse ajunt. Referunt sacerdotes 47 sepulchra regia, quorum usque ad Ptolomæum Lagum 17 tantum supererant, in eorum libris scripta contineri, eorumque etiam plurima, quo tempore ad ea loca accessimus, absumpta erant, Olympiade 180. Non solùm verò ab Ægyptiis sacerdotibus hæc traduntur: sed Græci complures, et in his Hecatæus, qui, Ptolemæi Lagi tempore, Thebas profecti, historias Ægyptias scripserunt, nobiscum sentiunt, de prioribus enim Regum sepulchris, in quibus traditur Jovis pellices conditas fuisse, reticens singula; solum regis monumentum, qui Simendius est, tradit fuisse stadiorum decem, cujus in aditu porta erat vario lapide constructa, et hujus longitudinem duorum jugerum, altitudinem 45 cubitorum fuisse ait. Post hanc ingredientibus aderat lapideum peristylium quadratum, cujus singula latera jugera quatuor complecterentur. In eo prò columnis animalia erant sita ex uno lapide 16 cubitorum ad antiquam formam fabricata.

TexturaMagnitudo statuarum. omnis superior tecti consecta ex lapidibus duorum passuum latitudine, variisque stellis cœruleis ornata. Ex hac deinceps alter erat aditus, et in eo porta priori similis, sed sculptura uberiori. In ingressu ftatuæ tres positæ erant ingentes unius lapidis, Memnonis opus, harum una sedens, cujus pedis mensura septem excedebat cubitos, cæteras Ægypti statuas magnitudine superabat; duæ præterea usque ad genu, altera à dextris, altera à sinistris, filiæ, et matri, minores positæ. Hoc opus non solùm magnitudine conspicuum, sed arte mirabili, et lapidum natura excellens fuit, cum in tanta mole neque fissura quæpiam, neque macula inesset. Scriptum erat in eo.

Rex Regum Osymandias sum, si qualis fuerim, et ubi jaceam, nosse velit, meorum aliquid operum exuperet.
Esse quoque et aliud signum matris ferunt, unico lapide, cubitorum 20, habens super caput reginas tres, quæ ostenderent, filiam, uxoremque et matrem Regis fuisse. Post hanc portam et aliud erat peristylion superiori nobilius, sculpturis variis, Bactrianorum prœlium inter Ninum et Zoroastrem commissum et figuris expressum.in queis bellum eratcontra Bactrianos, qui ab eo defecerant, gestum adversus hos quadringentis millibus peditum, equitum 20 millibus, in quatuor partes diviso exercitu, quorum omnium filios Regum gessisse imperium. Prima muri pars obsidionem urbis (scilicet Bactrianorum) sculptam continebat ab ea parte, qua fluvius muros alluit. Rege deinde cum hoste congresso leo unà cum eo terribiliter pugnabat. Vide figura fol. 43. insertam. Secundus paries sculptus erat captivis absque pudendis, manibusque, à Rege ductis, quæ nota erat illos fuisse animo viles, et corpore imbecilles. Tertium latus sculpturis variis picturisque decoris, Regis sacrificia, triumphosque devictis hostibus continebat. In medio peristylio erat subdialis ara ex pulcherrimo lapide, et opere excellens, et magnitudine miranda. In ultimo autem pariete statuæ jacebant dua ingentes ex unico lapide cubitorum 27, ad quas tres ex peristylio aditus patebant. Has prope domus erat columnis suspensa, cujus latus quoque duo jugera, id est, 480 pedes ampleclebatur, in ea statuæ ligneæ haud parvo numero, referentes eos, qui in judiciis sententias ferrent. Variis hierogliphicis singula expressa.Hi ab una parte muri sculpti 30 numero erant, in medio judicii princeps, cujus à collo suspensa Veritas penderet, et oculis esset subclausis, librorum cumulo circumstante. Hæ imagines præ se ferebant judices integros esse debere, et solam veritatem inspicere. Deinde ambulacrum erat domibus plenum, in eisque diversa epularum genera suavi gustu præparata. Sculptus deinde eminentior cæteris Rex variis coloribus aurum argentumque, quæ ex aureis argenteisque metallis annuatim accipiebat, Deo offerens cum inscriptione summæ,

Minæ ter decies centena, et ducenta milia millium.

Sequebatur deinde sacra Bibliotheca cum inscriptione,

Animi Medicamentum.

Omnium Ægypti deorum imagines.Erant deinceps omnium Ægypti deorum imagines, Regis quoque dona ferentis, quæ cuique competerent Deo. Ponè Bibliothecam domus sita erat egregia, in qua 20 essent Jovis et Junonis lectifernia. Regis insuper statua, ubi et Regis corpus sepultum jacebat. Hanc circumstabant plurima habitacula, in quibus picta cernebantur animantia Ægyptia, omnia sacris apta. Circumibat monumentum aureus circulus cubitis 365, unius cubiti spissitudine, in quo descripti erant per singulos cubitos dies anni, et astrorum ortus atque occasus, quidve ea secundum Ægyptios astrologos observata significarent. Eum circulum ferunt, quo tempore Cambyses et Persæ Ægyptiis imperabant, ablatum. Hoc Osimandri monumentum non solùm cæteris omnibus sumptuosius, sed et artificio excellentius fuit. Hactenus Hecatæus apud Diodorum.

InExamen singulorum mirabilium. hac insolenti prodigiosi operis fabrica, tria maxime admiratione digna occurrunt. Primum est statuarum tam multiplicium ex unico lapide constructarum, quarum singulæ 32 pedum altitudinem habebant. Excedebat has multis parasangis in secundi peristylii aditu ex tribus media, cujus vel pes solus ferè adæquabat altitudinem earum, quæ loco columnarum serviebant, utpote 28 pedum, seu septem cubitorum longitudinis. Cum itaque pedis longitudo sit subsextupla ad totius altitudinem corporis, erat dicta statua, si erecta stetisset (sedentis enim habitu ferebatur) 168 pedum, quam ne Rhodius quidem Solis Colossus adæquasset. Memorantur et aliæ dux prostratæ, quarum singulæ 108 pedum habebant longitudinem, quæ tametsi priori magnitudine cederent, præstantia tamen lapidis longè superabant. Secundo quadratum ædificium columnis innixum, cujus singula latera longa 480 pedes, columnis 27 ex integro lapide fulcita, quibus in superiori tecto totidem respondebant immensæ magnitudinis statuæ lignæ. Circulus aureus.Tertium erat aureus circulus qui circumdabat Simendis monumentum, 365 cubitorum, qui totius anni dies, astrorumque ortus, et occasus, astrologorumque electiones, observationesque continebat, erantque singuli gradus unius cubiti, id est, 4 pedum, tam in longitudine quàm latitudine, uti et crassities, diameter ejus ex mathematico ratiocinio 120 circiter cubitorum, id est, 480 pedum erat, ex quo amplitudo loci quem occupabat, satis colligi potest. Præterea si aureus fuit, ut Diodorus memorat, et non ex ære inaurato, tota circuli moles 3650000, id est tres milliones, sexcenta et quinquaginta millia librarum pendebat, posito cubitum solidum auri, sive cubum aureum, qui 4 pedes tam in latum, quàm in altum contineat, 10000 libras pendere. Quæ res vix animo concipi potest.


CONSECTARIUM.


Hinc collige lector curiose, architectorum summam Geometriæ tum in singulis delineandis pingendisque, tum in singulis fabricæ membris ritè disponendis peritiam et industriam, sculptorum prodigiosas ingenii dotes, intam enormibus statuis, columnisque ex unico lapide servatâ humani corporis perfecta proportione, efformandis; auri quantitatem in unius orbis cœlestis fabrica, non minori ingenii, quàm divitiarum felicitate demonstratam. Veterum incomparabilis peritiæ ingenium.Quæ sanè opera si paulò penitius considero, ausim sanctè affirmare, hosce summi ingenii homines, uti nihil humanarum scientiarum latuit, ita earum ope humanis quoque operibus majora præstitisse, cum vel in unica fabrica efformanda omnes artes et scientias, Physicam et Mathematicam conspirasse videam. Quis enim hodierno die simile quid attentare audeat, nisi totius natura consultus, nisi totius Arithmeticæ, Geometriæ, Opticæ, Astronomiæ, Mechanicæ, Staticæ, cæterarumque annexarum artium peritia ad miraculum præditus? Nemo itaque miretur totius architectura rationem primò ab Ægyptiis ad Græcos, ab his ad Romanos devolutam, in hunc diem suam adhuc tueri existimationem.

Nil dicam hic de lacu MœridisLacus Mœridis descriptio., qui, teste Herodoto plus admirationis habet, quàm omnia huc usque enarrata opera. Habet is in circuitu tria millia et sexcenta stadia, ubi profundissimus est 50 passuum, humana industria ad aquas Nili stagnantes tum recipiendas, tum iisdem deficientibus ad terram rigandam excavatus. De ejus miraculo vide citatum Herodotum in Eterpe singula exactissimè describentem.

Non memoro Thebanæ civitatis miracula, quæ apud Strabonem, Diodorum, et paulò antè citatum Herodotum videantur, quæ profecto tanta sunt, ut ipsis auctoribus testibus nihil in humanis rebus majus et excellentius fieri possit. Atque hæc sunt quæ de Architectonica Ægyptiorum dicenda putavimus.

Fairytale left blue.png Liber secundus, sectio III, caput II Liber secundus, sectio III, caput IV Fairytale right blue.png