Jump to content

Turris Babel/Liber secundus/Sectio III/Caput XIII

Checked
E Wikisource

Liber secundus, sectio III, caput XIII
1679
 Liber secundus, sectio III, caput XII Liber secundus, sectio III, caput XIV 

Caput xiii.

Quando cœperit regnum Nembrod, et divisio gentium.


AB anno divisionum linguarum, ac discessionum gentium de terra Sennaar, anno inquam ab orbe condito 1931, et post diluvium 276 circiter insequente, credimus auspicandos esse annos regni Nembrod in Babylone, et urbibus proximis, super gentem linguæ suæ, quea sola illi remanserat, ac deinde etiam super alias finitimas à se occupatas, ut in præcedentibus comprobavimus. Porrò iste Nembrod, qui idem cum Belo, ut loco proximè citato docuimus, regnavit in Babylone annis sexaginta quinque, ut tradunt Eusebius in Chronico, et B. Augustinus lib. XVI. de Civit. Dei cap. 17, et alii. Quis autem vir fuerit iste Nembrod, sive Bel, satis passim in præcedentibus suis locis à nobis dictum fuit.
  Per idem quoque tempus, credibile est, cæterarum quoque linguarum principes regnare cœpisse (non tamen tyrannicè ut NembrodNembrod Tyrannus.) in gente sua, et in singulis regionibus, ad quas primò incolendas pervenerunt. Puto autem eas non admodum à Babylonia fuisse remotas, rationabile namque est credere priùs proximiores, quàm remotiores à priscis illis gentibus terras fuisse cultas. Quanquam non multo post, ad declinandam nimis molestam ipsius Nembrod tyrannidem, qui non contentus imperare Babyloniis, alias quoque finitimas gentes infestare, ac sibi violenter subjugare nitebatur, plurimos longiùs recessisse credimus. Quare, quemadmodum postea in primitiva Ecclesia, prima illa persecutio quæ facta est Hierosolymis adversus Christi fideles, in causa fuit, ut ipsi ad fidem latiùs propagandam dispergerentur in varias orbis provincias, quibus deinde scripsit B. Petrus primam suam epistolam, nimirum, Dilectis advenis dispersionis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ et Bithyniæ: ita priscis illis temporibus divina providentia factum est, ut tyrannica invasio ipsius Nembrod, divinæ ordinationi deserviret, ad populis replendas etiam alias terrarum regiones, à prioribus illis valde admodum remotas. In quibus deinceps varia regna surrexisse, dubitandum non est, præcipuè verò apud Ægyptios, et item apud Sicyonios in Græcia, de quibus aliquid suis locis ex Eusebio tangemus. Regnorum variorum origo.Nam de regno Italiæ, quod Jo. Lucidus in suis tabulis, ponit cœpisse viginti quatuor annis ante Nembrod primum Regem Babylonis, adeò irrationabile est, ut sigmento simile videatur. De cunctis autem priscorum illorum temporum regnis, sicut nullum aliud tempore præcessit regnum Babylonis, ita nullum illo majus fuit. Nam non multo post, nempe temporibus Nini, qui sedem ejus transtulit in Assyriam, usque adeò excrevit, ut Monarchiæ Assyriorum nomen acceperit. Quare nos aliqua quidem certiora quorundam Ethnicorum regnorum initia suis locis commemorare non negligemus; veruntamen successivam Regum seriem, tantummodo hujus, et aliarum monarchiarum, quarum Scriptura Sacra meminit, hic adnotabimus. Nimbrod Gilius Chus, Filii Cham, ipse cœpit esse potens in Terra, robustus Venator coram Domino. Genes. 10.
  Ægyptiaci regni initium.Ab hoc quoque circiter tempore, uti sentit Torniellus, et non prius, sed potius aliquanto post, oportet inchoatas esse dynastias, seu potentatus Ægyptiorum, certum est enim ex supradictis, et irrefragabili ipsiusmet Sacræ Scripturæ testimonio, ante divisionem linguarum gentes non esse divisas, sed post, neque ullas alias orbis regiones, præter Armeniam et Babyloniam, et loca ad Orientem illis proxima, ab hominibus post diluvium fuisse inhabitatas, nisi ut diximus, post divisionem linguarum. Quod verò nos in Oedipo Tom. I. etiam mentionem dynastiarum Ægyptiorum amplam fecerimus, etiam ante diluvium, id non factum est, quod ita sentiremus, sed secundum Ægyptiorum, Arabum et Manethonis opinionem, ubi et mentem meam de dynastiis fusius apertam reperiet Lector. Quamobrem benè Jo. Lucidus lib. V. de emendatione temporum cap. 1. et in suis tabulis primam Ægyptiorum dynastiam inchoat ab initio regni Nembrod et Chaldæorum. Unde necessarium videtur asserere, sexdecim illas priores dynastias, quas Eusebius in Chronico ponit præcesisse ortum Abrahæ, aut fuisse multò pauciores, aut admodum breves. Etenim hinc ad nativitatem Abrahæ computantur tantummodo anni centum septem, ut patet in tabulis, nimirum sexaginta quinque regni ipsius Nembrod, seu Beli, qui fuit primus Rex Chaldæorum, et quadraginta duo regni Nini, qui immediatè successit Belo; natum enim esse Abrahamum anno quadragesimo tertio regni ipsius Nini. Unde sequitur non potuisse singulas dynastias septem annos explevisse. Nam uti jam paulò ante ex Torniello tradidimus, si dynastiæ Ægyptiorum in tempus ædificationis Turris inciderunt, quomodo textus S. Scripturæ verificabitur? Cùm id temporis totum genus humanum in terra Sennaar, et vicinis Mesopotamiæ locis congregatum fuerit? Ante divisionem et confusionem linguarum Ægyptus non fuit habitata.Aut quomodo Cham, Chus et Nembrod, qui Turris fabricæ omnes præsentes fuerunt, necdum transmigrationem orsi, Ægypti dynastias instituere et administrare potuerint, cùm nullus tunc temporis vivens homo extra Babyloniam sive Assyriam reperiri potuerit, quis est, qui capere possit? Dicere ihitur cogemur illas post Chami in Ægyptum, quæ eum sorte contingebat, adventum, per filium Mesraim, primum institutas fuisse. Sed de hisce quàm fusissimè actum vide in I. Tom. Oedipi Ægyptiaci lib. 1. ubi per totum omnia amplè prosecuti sumus.

 Liber secundus, sectio III, caput XII Liber secundus, sectio III, caput XIV