Liber secundus, sectio III, caput XIII | Liber secundus, sectio III, caput XV |
Caput xiv.
De Progenie Chus, et utrum fuerit verè colore nigro imbutus.
VErùm quia Chus primus Æthiops, sive niger fuisse creditur, saltem post diluvium, nam antea an fuerint Æthiopes incertum est, liber hoc loco inquirere, num universa progenies ejus nigra fuerit, vel saltem omnes, qui postea nigri nati sunt, ab ipso prodierint? Et primum quidem certum est probari non posse, cùm potius appareat oppositum; constat enim Nembrod filium Chus habitasse cum prosapia sua in terra Sennaar, hoc est, in Babylonia, seu Chaldæa, ubi nusquam legimus incolas fuisse nigros. Quod si verum est, etiam consequitur, illam cutis nigredinem non semper necessariò ex propagatione generari, ita ut niger vir non possit non nisi nigrum filium gignere, cùm jam dictum sit nigredinem Chus non fuisse in omnes ejus posteros diffusam. An verò omnes nigri ab ipso Chus originem duxerint non facile est definire, quoniam videtur esse communis opinio, atrum illum cutis colorem potius ex loci ariditate, et solis adustione, quàm ex aliqua alia causa produci; communiter namque videmus in aridissimis, calidissimisque terrarum plagis nigros, aut saltem sub nigros homines reperiri; contra verò, in humidioribus frigidioribusque, admodum albos. Sed huic opinioni officere videntur, quæ refert Abrahamus Ortelius, in tabulæ quartæ sui theatri commentariolo, Non omnes sub zona torrida nati nigri coloris sunt.nempe in calidioribus quibusdam locis, sub eodem parallelo, sub eadem cœli constitutione, alibi nasci homines albos, ut in America; alicubi subfusci coloris, ut in Abyssinorum regionibus, alicubi nigerrimos, uti in regno Congo, Guinea, cæterisque nonnullis Africæ regionibus, uti Monomotapa, Sofala, et qui ad flumen Cuama habitant. In Abyssinorum tamen regno non omnes nigri, sed subfusci coloris, non obstante meditullio Africæ sub æquinoctiali constituto et immensis caloribus æstuante, nascuntur. Rursus in Indiæ Orientalis Malabarico regno nigri quoque, uti Calecuthi celebri emporio. Cur verò in America nigerrimi coloni non nascantur, etiamsi calidis et siccis, etiamsi æquatori subjectis regionibus, mirum cuipiam videri possit. Constat demum eos qui incolunt Australes Cretæ, Siciliæ, Hispaniæque partes, candidi esse coloris, cùm tamen certum sit eosdem non minus ab æquinoctiali distare, in nostro hoc hemisphærio Arctico, quìm in Antarctico distet ab eodem Æquatore extremum illud Africæ promontorium, quod Caput Bonæ spei dicitur, cujus habitatores esse nigerrimos testantur Lusitani, qui in suis ad Indias Ortentales navigationibus frequenter admodum per illas oras pertransire coguntur, uti paulò ante de incolis Monomotapæ diximus.
Ex quibus omnibus tria satis probabiliter colligi posse videntur. Primò solis propinquitatem seu adustionem, terræque ariditatem simul concurrentes esse quidem causas valde appositas ad conservandam, vel etiam augendam cutis nigredinem, præsertim in facie, aliisque partibus minimè opertis, ut quotidie fieri videmus in rusticis, aliisque, qui æstivo tempore sub radiis solaribus commorari diutius solent; veruntamen non sufficere ad producendos homines naturaliter nigros, alioqui in omnibus calidissimis, siccissimisque regionibus nascerentur homines nigri, quod non ita esse probant superius narrata. Unde certissimum puto, quemadmodum etiam Torniellus hoc loco sentit in corporibus humanis originem nigredinis non propriè à regionum qualitate, sed ex alia causa provenire, nimirum primariò à stirpe, seu generatione et sanguine parentum: cui ego junxerim naturalem alicujus loci constitutionem unà cum respectu ad solem.
Nigredo in Chus naturalis.Secundò probabile admodum esse, quod naturalis humanorum corporum nigredo primò omnium apparuit et à nativitate ingenita sit in ipso Chus, tametsi is in terra Sennaar, vel potius in Armenia natus credatur, quæ nimiam solis ustionem non patitur. Et hoc ex divina dispositione factum credimus, non quidem in pœnam paternæ impietatis, et avite maledictionis, quandoquidem ex supradictis apparet ipsum Chus multò antè fuisse genitum, quàm pater ejus Cham in premium suæ impietatis Noëticam maledictionem in filio Canaan accepisset, sed aliqua alia de causa soli Deo cognita. Quod si propinquiores causas nigredinis Chus indagare velimus, Nigredo in Chus causari potuit ex imagionatione matris in ipso conceptionis tempore.dicere possumus id contingere potuisse vel ex vehementi quadam et fixa matris imaginatione cujusdam rei nigerrimæ in ipso conceptionis tempore occasionaliter excitata, ad similitudinem ejus, quod in gregibus Jacob accidisse legimus Genes. cap. XXX. vers. 37. Lycosthenes sanè in suo de Prodigiis libro, fœminæ cujusdam meminit, quæ uterum gerens dum in pictura trium Regum, quam cubiculo suo affixam tenebat, Gasparem ex tribus nigerrimum, anxiè quàm sæpissimè vehementi imaginationis vi considerans, oculos dentesque in nigerrimo vultu miraretur, mox deposito utero infantem genuisse Æthiopi simillimum. Sic accidere potuisse dico ex repentino quodam ac vehementissimo appetitu materno rei nigerrimæ, quem adimplere non valuit, quando ipsam Chus gestabat in utero, ut videmus contingere in mulieribus, quæ maculosos fœtus pariunt, quodammodò exprimentes in ipsa macula colorem rei concupitæ, quam Græci κίτταν, Picam Latini, Itali la voglia, dicunt, de qua in Arte magnetica, de magnetismo imaginationis muliebris fusè et curiosè actum vide. Nam si levior causa in aliqua cutis parte, v. g. nigram atque indebitam efficere potest, quemadmodum ipsa docet experientia, utique videtur hujuscemodi vehementissima causa, tanquam multò magis humores commovere atque alterare valens, totam prolis cutem, eodem colore quemadmodum naturaliter inficere potuisse. Neque incongruum videri debet, quod procedentibus postea temporibus ex Chus nigro, et uxore ejus alba procreati sint fili alii nigri, alii albi, quidam verò subfusci, quandoquidem videmus filios aliquando magis assimilari patri, aliquando matri, et interdum, veluti ex æquo, utrique. Altera causa.Tertiò demum credibile esse, quod de filiis Chus, qui erant nigri aut subfusci, postea plures delegerint sibi ad habitandum regiones valdè calidas et siccas, tanquam ipsorum natura magis accommodatas, et quandocunque (ut aliis quoque nationibus sæpius contigisse certissimum est) de propriis sedibus pulsi sunt, ad alias non valde dissimilis temperamenti commigrarint. Atque hinc factum esse puto, quòd, tametsi omnes Æthiopes à Chus originem traxisse credantur, non tamen in eadem orbis plaga, sed in diversis hodie, calidis nimirum et siccis, nigro colore imbuti reperiantur. Utrum autem, quod diximus accidisse ipsi Chus, postea unquam alicui alteri contigerit, ut scilicet ex utroque parente albo niger aliquis sit genitus, neque negare, neque affirmare audemus: nam licet, quod semel accidit, aliàs etiam, ni Deus prohibeat, accidere posse videatur; veruntamen quod id de facto acciderit, incompertum habemus. Si verò id aliàs contigisset, certum esset, quod non omnes Æthiopes de posteritate Chus descendisse affirmari possit.
Genealogia filiorum Chus.Sed jam ad filios ipsius Chus deveniamus, de quibus Torniellus in suis Annalibus ita ratiocinatur, quem nos uti scriptorem fide dignum sequemur. Saba 1. filius Chus.Saba primus inter filios Chus recensitus, et alter Saba, qui Hebraicè potiùs Schaba dicitur filius Regmæ, nomen originem quæ dedere Sabæis, gentibus Felicis Arabiæ propter thus, quod inde ubique deferri solet communiter admodum notis. Hi inter Sinum Persicum et Arabicum, quod Mare Rubrum vocant, hoc, est, Arabiam incoluerunt; quamquam Schabæi sive Sabæi, qui ex Schaba filio Regma descenderunt, magis ad Orientem et prope Sinum Perficum: Sabæi verò, qui ex Saba filio Chus, magis ad Occidentem, et ad Mare Rubrum seu Arabicum inhabitasse credantur. De Sabæorum divitiis et odoribus vide Pomponium Melam lib. iii. cap. 8. et Strabonem lib. xvi. quamvis id quoque satis conjicii possit, ex auro, aromatibus ac gemmis pretiosissimis, quas attulit Regina Saba Salomoni, ut habetur 3 Reg. cap. x. vers. 10. et 2. Paralipom. c. ix. v. 9.
Hevila alter.Hevila alter filius Chus, Hevilæos protulit, quos in confinio Ismaëlitarum et Amalecitarum prius habitasse colligimus, ex Gen. cap. xxv. vers. 18. Ubi dicitur Ismaëlitas percussisse Amalecitas ab Hevila, donec venias ad Sur. Oportebat autem de Hevilæis postea plurimos transisse in Getuliam, quæ erat Africæ interioris regio, eremo cohærens, si verum eft, quod ajunt Josephus et Beatus Hieronymus, nimirum Hevilæos esse Getulos.
Sabatha 3.De Sabatha tertio filio Chus exîsse ajunt Sabathæos, quos putant Arabiam Felicem primùm insedisse. Siquidem illius regionis metropolis Ptolemæo, Geographiæ lib. vi. cap. 7. Sabatha dicta est: deinde transisse creduntur in Africam, ac prope Meroen clarissimam Nili insulam inhabitasse, proptereaque à Josepho et B. Hieronymo dici Astabaros.
Regma 4. fil. Chus.Regma quoque, quartus filius Chus Regmæos genuit, qui pariter in Arabia Felici habitasse censentur cum Sabathæis et Sabæis, cujus rei signum est, quod Ezechiæ cap. xxvii. vers. 22. inter negotiatores Tyri afferentes aromata, lapides pretiosos et aurum, junguntur Saba et Regma, id est, Sabæi et Regmæi. Quidam putant Regmæos postea eam regionem incoluisse, quæ Carmania dicta est. Sanè de Dadan altero filio Regmæ (nam de primo nomine Saba seu Schaba jam dictum est) ajunt descendisse Dedanæos, quos fuisse finitimos Idumæis, conjici potest ex Jerem. cap. xlix. vers. 8. wt Ezech. cap. xxv. vers. 13. ubi progredientes contra Idumæam, videntur eandem cladem communem facere Dedanæis. Et Ezech. cap. xxvii. vers. 15. filii Dedan appellantur negotiatores Tyri, et inter alias nationes non longè à Tyro distantes, collocari videntur. Quare quidam putârunt eos fuisse primos cultores illius Syriæ regionis,quam Ptolemæus libr. v. suæ Geographiæ cap. 15. Palmirinam vocat. Josephus et B. Hieron. Dadanæos dicunt esse Æthiopes occidentales, quod ut verum sit, oportet ipsos posterioribus temporibus de Asia trajecto Mari Rubro, transisse in Africam, atque ad occidentalem pervenisse Æthiopiam.
Sabathaca 5. filius Chus.Qui autem fuerint Sabathachæi ex Sabathaca quinto filio Chus progeniti, et ubi habitaverint, incertum est, quoniam ut ait B. Hieronymus, Regma et Sabathacha, paulatim antiqua vocabula perdidere, et quæ nunc pro veteribus habeant, ignoratur.
Liber secundus, sectio III, caput XIII | Liber secundus, sectio III, caput XV |